| This text comes from an unknown edition.
I
Etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines
aut diligentia possunt, tamen amore nostro non sum alienum
arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies
ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi
addisceres, sed ut ea quae in re dispersa atque infinita
viderentur esse ratione et distributione sub uno aspectu
ponerentur. Quamquam plurimum natura valet, tamen videtur in
paucorum mensium negotio posse simulatio naturam vincere.
Civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. Prope cottidie tibi
hoc ad forum descendenti meditandum est: "Novus sum, consulatum
peto, Roma est." Nominis novitatem dicendi gloria maxime
sublevabis. Semper ea res plurimum dignitatis habuit; non potest
qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari.
Quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid es ex
hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi in singulis causis
iudicium de omni ingenio futurum sit. Eius facultatis adiumenta,
quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura, et
saepe quae de Demosthenis studio et exercitatione scripsit
Demetrius recordare. Deinde fac ut amicorum et multitudo et genera
appareant; habes enim ea quae qui novi habuerunt? - omnis
publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia,
multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot conlegia,
praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adulescentulos,
cottidianam amicorum adsiduitatem et frequentiam. Haec cura ut
teneas commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut
intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt,
obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. Etiam hoc multum
videtur adiuvare posse novum hominem, hominum nobilium voluntas et
maxime consularium; prodest, quorum in locum ac numerum pervenire
velis, ab iis ipsis illo loco ac numero dignum putari. Ii rogandi
omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est persuadendumque est
iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime
popularis fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo
consilio fecisse ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui
plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe
non adversarium. Praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas,
vel ut teneas studiosos quos habes; multum dignitatis adferent.
Plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis putes esse. Si
adduxeris ut ii qui non nolunt cupiant, plurimum proderunt.
II
Ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles
tecum petunt ut nemo sit qui audeat dicere plus illis nobilitatem
quam tibi virtutem prodesse oportere. Nam P. Galbam et L. Cassium
summo loco natos quis est qui petere consulatum putet? Vides
igitur amplissimis ex familiis homines, quod sine nervis sint,
tibi paris non esse. At Antonius et Catilina molesti sunt. Immo
homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui
res iudicant, optandi competitores ambo a pueritia sicarii, ambo
libidinosi, ambo egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus,
vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine
Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optimorum
censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico
Sabidio et Panthera, cum ad tabulam quos poneret non haberet (quo
tamen in magistratu amicam quam domi palam haberet de machinis
emit); in petitione autem consulatus caupones omnis compilare per
turpissimam legationem maluit quam adesse et populo Romano
supplicare. Alter vero, di boni! quo splendore est? Primum
nobilitate eadem qua +Catilina+. Num maiore? Non. Sed virtute.
Quam ob rem? Quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges
quidem, natus in patris egestate, educatus in sororiis stupris,
corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus
in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis,
qui tum Titiniorum ac Nanneiorum ac Tanusiorum capita demetebant,
Sulla unum Catilinam praefecerat); in quibus ille hominem optimum,
Q. Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum
partium, cum semper natura tum etiam aetate quietum, suis manibus occidit.
III
Quid ego nunc dicam petere eum tecum consulatum qui hominem
carissimum populo Romano, M. Marium, inspectante populo Romano
uitibus per totam urbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni
cruciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera
secuerit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua
manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent; qui
postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros
libidinis, alteros facinoris adiutores haberet; qui nullum in
locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si
in aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris
suspicionem relinqueret; qui ex curia Curios et Annios, ab atriis
Sapalas et Caruilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi
amicissimos comparavit; qui tantum habet audaciae, tantum
nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut
prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? Quid
ego nunc tibi de Africa, quid de testium dictis scribam? Nota
sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen hoc mihi non
praetermittendum videtur, quod primum ex eo iudicio tam egens
discessit quam quidam iudices eius ante illud iudicium fuerunt,
deinde tam inuidiosus ut aliud in eum iudicium cottidie
flagitetur. Hic se sic habet ut magis timeant, etiam si quierit,
quam ut contemnant, si quid commoverit. Quanto melior tibi fortuna
petitionis data est quam nuper homini novo, C. Coelio! ille cum
duobus hominibus ita nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia
pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor,
plurima beneficia, summa ratio ac diligentia petendi; ac tamen
eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior
nulla re paene, superavit. Qua re tibi, si facies ea quae natura
et studia quibus semper usus es largiuntur, quae temporis tui
ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile
certamen cum iis competitoribus qui nequaquam sunt tam genere
insignes quam vitiis nobiles; quis enim reperiri potest tam
improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas
destringere?
IV
Quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses
exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur.
Consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum arbitretur,
sed multi qui invideant; petis enim homo ex equestri loco summum
locum civitatis, atque ita summum ut forti homini, diserto,
innocenti multo idem ille honos plus amplitudinis quam ceteris
adferat. Noli putare eos qui sunt eo honore usi non videre, tu cum
idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis. Eos vero qui
consularibus familiis nati cum maiorum consecuti non sunt suspicor
tibi, nisi si qui admodum te amant, invidere. Etiam novos homines
praetorios existimo, nisi qui tuo beneficio vincti sunt, nolle abs
te se honore superari. Iam in populo quam multi invidi sint, quam
multi consuetudine horum annorum ab hominibus novis alienati,
venire tibi in mentem certo scio; esse etiam non nullos tibi
iratos ex iis causis quas egisti necesse est. Iam illud tute
circumspicito, quod ad Cn. Pompei gloriam augendam tanto studio te
dedisti, num quos tibi putes ob eam causam esse non amicos. Quam
ob rem cum et summum locum civitatis petas et videas esse studia
quae tibi adversentur, adhibeas necesse est omnem rationem et
curam et laborem et diligentiam.
V
Et petitio magistratuum divisa est in duarum rationum
diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in populari
voluntate ponenda est. Amicorum studia beneficiis et officiis et
vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet.
Sed hoc nomen amicorum in petitione latius patet quam in cetera
vita; quisquis est enim qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui
colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est habendus. Sed
tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adfinitatis
aut sodalitatis aut alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum
esse maxime prodest. Deinde ut quisque est intimus ac maxime
domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde
elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut
denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis sermo ad
forensem famam a domesticis emanat auctoribus. Deinde sunt
instituendi cuiusque generis amici: ad speciem, homines inlustres
honore ac nomine (qui, etiam si suffragandi studia non navant,
tamen adferunt petitori aliquid dignitatis); ad ius obtinendum,
magistratus (ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl.); ad
conficiendas centurias, homines excellenti gratia. Qui abs te
tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habeant aut ut
habeant sperent, eos prorsus magno opere et compara et confirma;
nam per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque
opera elaborarunt ut possent a tribulibus suis ea quae peterent
impetrare; hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus, ut ex
animo atque [ex illa] summa voluntate tui studiosi sint elaborato.
Quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia parata esse
debebant, sicuti parata esse confido. Nam hoc biennio quattuor
sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti,
C. Fundani, Q. Galli, C. Corneli, C. Orchivi; horum in causis ad
te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et confirmarint
scio, nam interfui; qua re hoc tibi faciendum est, hoc tempore ut
ab his quod debent exigas saepe commonendo, rogando, confirmando,
curando ut intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros
referendae gratiae; profecto homines et spe reliquorum tuorum
officiorum et[iam] recentibus beneficiis ad studium navandumn
excitabuntur. Et omnino, quoniam eo genere amicitiarum petitio tua
maxime munita est quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac
ut plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum
suum cuique munus sit; et quem ad modum nemini illorum molestus
nulla in re umquam fuisti, sic cura ut intellegant omnia te quae
ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempus reservasse.
VI
Sed quoniam tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque
haec suffragandi studia ducuntur, beneficio, spe, adiunctione
animi ac voluntate, animadvertendum est quem ad modum cuique horum
generi sit inserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur ut
satis causae putent esse ad studium suffragationis, nedum ii
quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant, si
hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se probatos nemini umquam
fore; quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque etiam in hanc
opinionem adducendi ut, qui adhuc nobis obligati fuerint, iis
vicissim nos obligari posse videamur. Qui autem spe tenentur, quod
genus hominum multo etiam est diligentius atque officiosius, iis
fac ut propositum ac paratum auxilium tuum esse videatur, denique
ut spectatorem te suorum officiorum esse intellegant diligentem, ut
videre te plane atque animadvertere quantum a quoque proficiscatur
appareat. Tertium illud genus est studiorum voluntarium, quod
agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes propter
quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos
pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et
consuetudinis confirmari oportebit. Atque in his omnibus generibus
iudicato et perpendito quantum quisque possit, ut scias et quem ad
modum cuique inservias et quid a quoque exspectes ac postules. Sunt
enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi,
sunt diligentes et copiosi qui, etiam si antea non studuerunt huic
gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut
volunt facile possunt; his hominum generibus sic inserviendum est
ut ipsi intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid
accipias, meminisse quid acceperis. Sunt autem alii qui aut nihil
possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent tantum animi
ac facultatis ut enitantur ex tempore; hos ut internoscas videto,
ne spe in aliquo maiore posita praesidi parum comparetur.
VII
Et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse
oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae ac perutiles
comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi:
potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis adiungere ad
amicitiam, quibuscum si alio tempore agas ut te utantur, absurde facere
videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter,
nullus petitor esse videare. Ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem,
nisi si aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a
quo non facile si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur
se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intellegat te magni se aestimare, ex
animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam sed
firmam et perpetuam amicitiam. Nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid
sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae
praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat, ut ii tecum petant
quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te
hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint. Nam qui incipiat
Antonius homines adiungere atque invitare ad amicitiam quos per se suo
nomine appellare non possit? mihi quidem nihil stultius videtur quam
existimare esse eum studiosum tui quem non noris. Eximiam quandam gloriam
et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo quem
homines ignoti nullis suffragantibus honore adficiant; ut quidem homo
nequam, iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis,
hominem plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum
praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fieri non potest.
VIII
Quam ob rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut
confirmatas habeas. Et primum, id quod ante oculos est, senatores equitesque
Romanos, ceterorum ordinum omnium navos homines et gratiosos complectere.
Multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique
versantur; quos per te, quos per communis amicos poteris, summa cura ut cupidi
tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te adfici ostendito.
Deinde habeto rationem urbis totius, conlegiorum omnium, pagorum, vicinitatum;
ex his principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam
multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac ut in animo ac
memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium,
coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo
non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges
homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in
suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. Volent te
amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt; id ut intellegant, oratione
ea quae ad eam rationem pertinet habenda consequere. Homines municipales ac
rusticani, si nomine nobis noti sunt, in amicitia se esse arbitrantur; si
vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt
occasionem promerendi. Hos ceteri et maxime tui competitores ne norunt
quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine quo amicitia esse non potest.
Neque id tamen satis est, tametsi magnum est, si non sequitur spes
utilitatis atque ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse videare.
Ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos
plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud
aliquam partem tribulium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi
rationem valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis. Iam
equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur:
primum oportet cognosci equites (pauci enim sunt), deinde appeti (multo
enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur). Deinde
habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis; tum
autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si
abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam
singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas. Nam studia
adulescentulorum in suffragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando
mirifice et magna et honesta sunt.
IX
Et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut
cottidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare; nam ex ea ipsa
copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac
facultatis habiturus. Huius autem rei tres partes sunt: una salutatorum
[cum domum veniunt], altera deductorum, tertia adsectatorum. In
salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est
ad pluris veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium
eorum tibi gratissimum esse videatur; qui domum tuam venient, iis
significato te animadvertere (eorum amicis qui illis renuntient ostendito,
saepe ipsis dicito); sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et
vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se
dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi
suffragatores evadunt. Iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi
promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut senseris, ut te id
audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum
esse arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec
debere dubitare; is enim qui se non putat satis facere amicus esse nullo
modo potest. Scire autem oportet quo quisque animo sit, ut et quantum
cuique confidas constituere possis. Iam deductorum officium quo maius est
quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito, et,
quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito; magnam adfert
opinionem, magnam dignitatem cottidiana in deducendo frequentia. Tertia est
ex hoc genere adsidua adsectatorum copia. In ea quos voluntarios habebis,
curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui
autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac
negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non
poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. Valde ego te volo et
ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. Praeterea magnam
adfert laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et
qui per te servati ac iudiciis liberati sunt; haec tu plane ab his
postulato ut, quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honestatem, alii
salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit
ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.
X
Et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in
hoc genere cavendus sit praetermittendum non videtur. Fraudis atque
insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. Non est huius temporis perpetua
illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator
diiudicari possit; tantum est huius temporis admonere. Summa tua virtus
eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coegit. Quam ob
rem Epicharmeion illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non
temere credere, et, cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam
obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. Haec tria
sunt: unum quos laesisti, alterum qui sine causa non amant, tertium qui
competitorum valde amici sunt. Quos laesisti, cum contra eos pro amico
diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito
te in eorum rebus, si se in amicitiam contulerint, pari studio atque
officio futurum. Qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut
significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate
deducas. Quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias
alienior, iis quoque eadem inservito ratione qua superioribus et, si
probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo
ostendito.
XI
Quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, dicendum est de
illa altera parte petitionis quae in populari ratione versatur. Ea
desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem,
speciem in re publica. Primum id quod facis, ut homines noris, significa ut
appareat, et auge ut cottidie melius fiat; nihil mihi tam populare neque
tam gratum videtur. Deinde id quod natura non habes induc in animum ita
simulandum esse ut natura facere videare; nam comitas tibi non deest ea
quae bono ac suavi homine digna est, sed opus est magno opere blanditia,
quae, etiam si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione
necessaria est; etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba
est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est,
cuius et frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et
voluntatem commutandus et accommodandus est. Iam adsiduitatis nullum est
praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit; prodest quidem vehementer
nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse
Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non
committere ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, se abs te
non [sit] rogatum et valde ac diligenter rogatum. Benignitas autem late
patet: [et] est in re familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire
non potest, tamen ab amicis si laudatur, multitudini grata est; est in
conviviis, quae fac ut et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim
et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, curaque ut
aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum
sed etiam vultu ac fronte, quae est animi ianua; quae si significat
voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium. Homines
enim non modo promitti sibi, praesertim quod a candidato petant, sed etiam
large atque honorifice promitti volunt. Qua re hoc quidem facile praeceptum
est, ut quod facturus sis id significes te studiose ac libenter esse
facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam ad naturam accommodatum
tuam, quod facere non possis, ut id aut iucunde neges aut etiam non
neges; quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris. Nam cum
id petitur quod honeste aut sine detrimento nostro promittere non possumus,
quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle
negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras,
aliis te id rebus exsarturum esse persuadeas.
XII
Audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam
detulisset, gratiorem sibi orationem eius fuisse qui negasset quam illius
qui recepisset; sic homines fronte et oratione magis quam ipso beneficio rei
capiuntur. Verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi homini
Platonico suadere, sed tamen tempori tuo consulam. Quibus enim te propter
aliquod officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii possunt abs te
placati aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum
esse dixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante
susceptis, inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint
quam negare. C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se operam suam,
quod non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis
apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod saepe
accideret causa cur is cui pollicitus esset non uteretur, saepe ut ipse magis
esset vacuus quam putasset; neque posse eius domum compleri qui tantum modo
reciperet quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur ea quae non
putaris, illa quae credideris in manibus esse ut aliqua de causa non
agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris. Id, si
promittas, et incertum est et in diem et in paucioribus; sin autem [id]
neges, et certe abalienes et statim et pluris; plures enim multo sunt qui
rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. Qua re satius est ex
his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi,
praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent quam ei quem videant
ea ex causa impeditum ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit.
Ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte
petitionis disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam
ad popularem famam pertinere: etsi inest aliquid ex illo genere, benigne
respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc
loco ea dico quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus
compleatur, ut multi spe tui praesidi teneantur, ut amiciores abs te
discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo sermone
compleantur.
XIII
Sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime
serviendum est. Sed quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem
ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia
publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas,
adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt
adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse
appareat, bene te ut homines nosse, comiter appellare, adsidue ac
diligenter petere, benignum ac liberalem esse loquantur et
existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum
frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque multis,
perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non
ut ad populum ab his hominibus fama perveniat sed ut in his
studiis populus ipse versetur. Iam urbanam idam multitudinem et
eorum studia qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando,
Manili causa recipienda, Cornelio defendendo; excitanda nobis sunt
quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum hominum voluntates
haberet. Efficiendum etiam illud est ut sciant omnes Cn. Pompei
summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius rationes te
id adsequi quod petis pertinere. Postremo tota petitio cura ut
pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut
habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam, si qua possit
ratione, competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis
aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia. Atque etiam in
hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de te
sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda
est neque in senatu neque in contione. Sed haec tibi sunt
retinenda: ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris
defensorem auctoritatis suae fore, equites R. et viri boni ac
locupletes ex vita acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum,
multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac iudicio
popularis fuisti te a suis commodis non alienum futurum.
XIV
Haec mihi veniebant in mentem de duabus illis
commentationibus matutinis, quod tibi cottidie ad forum
descendenti meditandum esse dixeram: "Novus sum, consulatum peto".
Tertium restat: "Roma est", civitas ex nationum conventu
constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni
genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia,
multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac
molestia perferenda est. Video esse magni consili atque artis in
tot hominum cuiusque modi vitiis tantisque versantem vitare
offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem
accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem.
Qua re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti,
excere dicendo; hoc et tenentur Romae homines et adliciuntur et ab
impediendo ac laedendo repelluntur. Et quoniam in hoc vel maxime
est vitiosa civitas, quod largitione interposita virtutis ac
dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est ut
intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum
competitoribus adferre possis. Fac ut se abs te custodiri atque
observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque
dicendi, tum profecto equestris ordinis erga te studium
pertimescent. Atque haec ita te nolo illis proponere ut videare
accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum
quod agis consequare. Et plane sic contende omnibus nervis ac
facultatibus ut adipiscamur quod petimus. Video nulla esse comitia
tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae
renuntient suos magno opere necessarios. Qua re si advigilamus pro
rei dignitate, et si nostros ad summum studium benevolos
excitamus, et si hominibus studiosis nostri gratiosisque suum
cuique munus discribimus, et si competitoribus iudicium
proponimus, sequestribus metum inicimus, divisores ratione aliqua
coercemus, perfici potest ut largitio nulla fiat aut nihil valeat.
Haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed facilius his
tuis occupationibus conligere unum in locum posse et ad te
perscripta mittere. Quae tametsi scripta ita sunt ut non ad omnis
qui honores petant sed ad te proprie et ad hanc petitionem tuam
valeant, tamen tu, si quid mutandum esse videbitur aut omnino
tollendum, aut si quid erit praeteritum, velim hoc mihi dicas;
volo enim hoc commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum. |