VI
Qua re si quis erit qui se Thucydidio genere causas in foro dicturum esse
profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod versatur in re civili
et forensi; sin Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram sententiam. Quin
ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in
Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum oratorem esse
dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec
ferro, sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima
conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines, tamquam
Aeserninus, ut ait Lucilius, non spurcus homo,
sed acer et doctus
cum Pacideiano hic componitur, - optimus longe
post homines natos -.
Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius. Huic labori
nostro duo genera reprehensionum opponuntur. Vnum hoc: "Verum melius
Graeci." A quo quaeratur ecquid possint ipsi melius Latine? Alterum: "Quid
istas potius legam quam Graecas?" Idem Andriam et Synephebos nec minus
[Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec] Andromacham aut
Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt; [sed tamen Ennium et Pacuvium et
Accium potius quam Euripidem et Sophoclem legunt]. Quod igitur est eorum in
orationibus e Graeco conversis fastidium, nullum cum sit in versibus?
VII
Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposuerimus quae causa
in iudicium deducta sit. Cum esset lex Athenis, ne quis populi scitum
faceret, ut quisquam corona donaretur in magistratu prius quam rationes
rettulisset; et altera lex, eos, qui a populo donarentur, in contione
donari debere; qui a senatu, in senatu, Demosthenes curator muris
reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum
fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque
donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis
legitimae, atque ita praedicaretur, eum donari virtutis ergo
benevolentiaeque quam is erga populum atheniensem haberet. Hunc igitur
Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset,
ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de
virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir
bonus esset nec bene meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a
formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum
interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem
publicam contentionem sane gravem. Itaque causa fuit Aeschini, cum ipse a
Demosthene esset capitis accusatus, quod legationem ementitus esset, ut
ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis
famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit de rationibus non relatis,
quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset. Hanc multam
Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem;
sed iudicium factum est aliquot annis post Alexandro iam Asiam tenente; ad
quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim tam
aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa
accurata et inimicitiis incensa contentio? Quorum ego orationes si, ut
spero, ita expressero virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis
et earum figuris et rerum ordine, verba persequens eatenus, ut ea non
abhorreant a more nostro - quae si e Graecis omnia conversa non erunt,
tamen ut generis eiusdem sint, elaboravimus -, erit regula, ad quam eorum
dirigantur orationes qui Attice volent dicere. Sed de nobis satis.
Aliquando enim Aeschinem ipsum Latine dicentem audiamus.