| This text comes from an unknown edition.
I
[1] Vtrum difficilius aut maius esset negare tibi saepius idem roganti an
efficere id quod rogares diu multumque, Brute, dubitavi. Nam et negare ei
quem unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et
iusta petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur, et
suscipere tantam rem, quantam non modo facultate consequi difficile esset
sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse eius qui vereretur
reprehensionem doctorum atque prudentium. [2] Quid enim est maius quam, cum
tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae sit optima
species et quasi figura dicendi? Quod quoniam me saepius rogas, aggrediar
non tam perficiendi spe quam experiendi voluntate; malo enim, cum studio
tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id non fecerim,
benevolentiam.
[3] Quaeris igitur idque iam saepius quod eloquentiae genus probem maxime et
quale mihi videatur illud, quo nihil addi possit, quod ego summum et
perfectissimum iudicem. In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque
oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum, qui desperatione
debilitati experiri id nolent quod se assequi posse diffidant. [4] Sed par est
omnis omnia experiri, qui res magnas et magno opere expetendas
concupiverunt. Quod si quem aut natura sua [aut] illa praestantis ingeni
vis forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium disciplinis,
teneat tamen eum cursum quem poterit; prima enim sequentem honestum est in
secundis tertiisque consistere. Nam in poetis non Homero soli locus est, ut
de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum vel
secundis vel etiam infra secundos; [5] nec vero Aristotelem in philosophia
deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili
quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit.
II
Nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne
opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi
vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro
Iovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid
efficere aut quo progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta in
suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur, inferiora tamen
probaremus. [6] In oratoribus vero, Graecis quidem, admirabile est quantum
inter omnis unus excellat; ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores
magni et clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re non
est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt spes infringatur aut
languescat industria; nam neque illud ipsum quod est optimum desperandum
est et in praestantibus rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima.
[7] Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo
fuit. Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud, quo nihil esse
possit praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio
an numquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios
densius, apud alios fortasse rarius. [8] Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo
genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo
quasi imago exprimatur; quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu
percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae
simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis
quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora; [9] nec vero ille artifex cum
faceret Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem e quo
similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis
eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem
et manum dirigebat.
III
Vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens,
cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa
[non] cadit, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem
auribus quaerimus. [10] Has rerum formas appellat ideas ille non intellegendi
solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato,
easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intellegentia
contineri; cetera nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem
statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur, id est ad
ultimam sui generis formam speciemque redigendum.
[11] Ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus
ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum
subobscuram aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram.
Nam aut mirabuntur quid haec pertineant ad ea quae quaerimus - quibus satis
faciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita videatur - aut
reprehendent, quod inusitatas vias indagemus, tritas relinquamus. [12] Ego autem
et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita
plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non
ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse; illa enim sunt
curricula multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt
impressa vestigia. Sed et huius et aliorum philosophorum disputationibus et
exagitatus maxime orator est et adiutus; omnis enim ubertas et quasi silva
dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas,
quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt. [13] Sic
eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem
illa adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis
iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque
pertimuit: ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina
defuit.
IV
[14] Positum sit igitur in primis, quod post magis intellegetur, sine
philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen
omnia sint, sed ut sic adiuvet ut palaestra histrionem; parva enim magnis
saepe rectissime conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis
variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere; - [15] si quidem etiam
in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit oratoribus
Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum
alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse
gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque
animorum partes pellerentur; quod idem de Demosthene existimari potest,
cuius ex epistulis intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor; -
[16] nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei
cernere neque eam definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec
iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia
videre, ambigua distinguere. Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio
magnam orationi suppeditat copiam, de vita, de officiis, de virtute, de
moribus? Satisne sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut
intellegi potest?
V
[17] Ad has tot tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia;
quae sola tum quidem tradebantur ab eis qui dicendi numerabantur
magistri; quo fit ut veram illam et absolutam eloquentiam nemo
consequatur, quod alia intellegendi alia dicendi disciplina est et ab aliis
rerum ab aliis verborum doctrina quaeritur. [18] Itaque M. Antonius, cui vel
primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus
et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos,
eloquentem omnino neminem. Insidebat videlicet in eius mente species
eloquentiae, quam cernebat animo, re ipsa non videbat. Vir autem acerrimo
ingenio - sic enim fuit - multa et in se et in aliis desiderans neminem
plane qui recte appellari eloquens posset videbat; [19] quod si ille nec se nec
L. Crassum eloquentem putavit, habuit profecto comprehensam animo quandam
formam eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid aut plura
deerant in eam formam non poterat includere. Investigemus hunc igitur,
Brute, si possumus, quem numquam vidit Antonius aut qui omnino nullus
umquam fuit; quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem ille
vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat poterimus fortasse
dicere.
VI
[20] Tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis quidam floruerunt,
peraeque autem, id quod volumus, perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui,
ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate
verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos
animos instructi et parati - quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione
neque perfecta atque conclusa consequebantur, alii levi et structa et
terminata -, et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non
ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati;
in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes
et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti,
florentes etiam et leviter ornati. [21] Est autem quidam interiectus inter hos
medius et quasi temperatus nec acumine posteriorum nec fulmine utens
superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens, utriusque particeps vel
utriusque, si verum quaerimus, potius expers; isque uno tenore, ut aiunt,
in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem et aequabilitatem aut
addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis
verborum sententiarumque distinguit. [22] Horum singulorum generum quicumque vim
in singulis consecuti sunt, magnum in oratoribus nomen habuerunt. Sed
quaerendum est satisne id quod volumus effecerint.
VII
Videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et graviter, idem versute
et subtiliter dicerent. Atque utinam in Latinis talis oratoris simulacrum
reperire possemus! Esset egregium non quaerere externa, domesticis esse
contentos. [23] Sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in
Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos,
recordor longe omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem velim
accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse
cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior nec
temperatior. Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus
increbruit, qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt
dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo
fuisse Atticas; quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius
viribus, non imbecillitate sua metiantur. [24] Nunc enim tantum quisque laudat
quantum se posse sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo iudicio minus
firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non alienum puto.
VIII
Semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum prudentia.
Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad
eamque et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant.
[25] Itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes
sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae
dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii
numquam probaverunt [Graecia autem multo minus], Athenienses vero funditus
repudiaverunt; quorum semper fuit prudens sincerumque iudicium, nihil ut
possent nisi incorruptum audire et elegans. Eorum religioni cum serviret
orator, nullum verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat. [26] Itaque hic,
quem praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte oratione longe
optima summissius a primo, deinde, dum de legibus disputat, pressius, post
sensim incendens iudices, ut vidit ardentis, in reliquis exsultavit
audacius. Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium
pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura odiosa
intolerabilia esse dicit; quin etiam quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam
appellat, utrum illa verba an portenta sint; ut Aeschini ne Demosthenes
quidem videatur Attice dicere. [27] Facile est enim verbum aliquod ardens, ut
ita dicam, notare idque restinctis iam animorum incendiis inridere. Itaque
se purgans iocatur Demosthenes: negat in eo positas esse fortunas Graeciae,
hocine an illo verbo usus sit, hucine an illuc manum porrexerit. Quonam
igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes
exagitetur ut putidus? Cum vero inclinata ululantique voce more Asiatico
canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?
IX
[28] Ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se accommodant, ei
sunt existimandi Attice dicere. Quorum genera plura sunt; hi unum modo
quale sit suspicantur. Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id
eleganter enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant, quod solum;
quod Attice, non falluntur. [29] Istorum enim iudicio, si solum illud est
Atticum, ne Pericles quidem dixit Attice, cui primae sine controversia
deferebantur; qui si tenui genere uteretur, numquam ab Aristophane poeta
fulgere tonare permiscere Graeciam dictus esset. Dicat igitur Attice
venustissimus ille scriptor ac politissimus Lysias - quis enim id possit
negare? -, dum intellegamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit
atque inornatus, sed quod [non] nihil habeat insolens aut ineptum; ornate
vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit aut ne sit Aeschines
neve Demosthenes Atticus. [30] Ecce autem aliqui se Thucydidios esse
profitentur: novum quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui Lysiam
sequuntur, causidicum quendam sequuntur non illum quidem amplum atque
grandem, subtilem et elegantem tamen et qui in forensibus causis possit
praeclare consistere. Thucydides autem res gestas et bella narrat et
proelia, graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad
forensem usum et publicum. Ipsae illae contiones ita multas habent obscuras
abditasque sententias vix ut intellegantur; quod est in oratione civili
vitium vel maximum. [31] Quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut
inventis frugibus glande vescantur? An victus hominum Atheniensium
beneficio excoli potuit, oratio non potuit? Quis Porro umquam Graecorum
rhetorum a Thucydide quicquam duxit? "At laudatus est ab omnibus." Fateor;
sed ita ut rerum explicator prudens severus gravis; non ut in iudiciis
versaret causas, sed ut in historiis bella narraret; [32] itaque numquam est
numeratus orator, nec vero, si historiam non scripsisset, nomen eius
exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et nobilis. Huius tamen nemo
neque verborum neque sententiarum gravitatem imitatur, sed cum mutila
quaedam et hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt,
germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui Xenophontis
similem esse se cuperet, cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a
forensi strepitu remotissimus.
[33] Referamus nos igitur ad eum quem volumus incohandum et ea demum eloquentia
informandum quam in nullo cognovit Antonius.
X
Magnum opus omnino et arduum, Brute, conamur; sed nihil difficile amanti
puto. Amo autem et semper amavi ingenium studia mores tuos. Incendor porro
cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros,
consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam
incredibili fama virtutum admirabilium, quae specie dispares prudentia
coniunguntur. [34] Quid enim tam distans quam a severitate comitas? Quis tamen
umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior? Quid tam difficile quam in
plurimorum controversiis diiudicandis ab omnibus diligi? Consequeris tamen ut
eos ipsos quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque efficis ut,
cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis. Ergo
omnibus ex terris una Gallia communi non ardet incendio; in qua frueris
ipse te, cum in Italiae luce cognosceris versarisque in optimorum civium
vel flore vel robore. Iam quantum illud est, quod in maximis occupationibus
numquam intermittis studia doctrinae, semper aut ipse scribis aliquid aut
me vocas ad scribendum! [35] Itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto
quem ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti, nisi tibi
hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas esse
duxissem -, sed testificor me a te rogatum et recusantem haec scribere esse
ausum. Volo enim mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam
quaestionem non potuero, iniusti oneris impositi tua culpa sit, mea
recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus tibi dati muneris
compensabit.
XI
[36] Sed in omni re difficillimum est formam, qui charakter Graece dicitur,
exponere optimi, quod aliud aliis videtur optimum. Ennio delector, ait
quispiam, quod non discedit a communi more verborum; Pacuvio, inquit alius:
omnes apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo apud alterum
neglegentius; fac alium Accio; varia enim sunt iudicia, ut in Graecis, nec
facilis explicatio quae forma maxime excellat. In picturis alios horrida
inculta, abdita et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant.
Quid est quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas, cum in suo quidque
genere praestet et genera plura sint? Hac ego religione non sum ab hoc
conatu repulsus existimavique in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam
si lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari.
[37] Sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa neque in unam formam
cadunt omnia, laudationum [scriptionum] et historiarum et talium suasionum,
qualem Isocrates fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati
sophistae, reliquarumque scriptionum [rerum] formam, quae absunt a forensi
contentione eiusque totius generis quod Graece epideiktikon nominatur, quia
quasi ad inspiciendum delectationis causa comparatum est, non complectar
hoc tempore; non quo neglegenda sit; est enim ilia quasi nutrix eius
oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid exquisitius
dicere.
XII
Ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et
numerus liberiore quadam fruitur licentia. [38] Datur etiam venia concinnitati
sententiarum et arguti certique et circumscripti verborum ambitus
conceduntur, de industriaque non ex insidiis sed aperte ac palam
elaboratur, ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro
conferantur pugnantia comparenturque contraria et ut pariter extrema
terminentur eundemque referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum
et rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico autem Isocrates
ea se studiose consectatum fatetur; non enim ad iudiciorum certamen, sed ad
voluptatem aurium scripserat. [39] Haec tractasse Thrasymachum Calchedonium
primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde Byzantium multosque
alios, quos logodaidalous appellat in Phaedro Socrates; quorum satis arguta
multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia
quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque
mirabiles; quorum aetas cum in eorum tempora quos nominavi incidisset,
longissime tamen ipsi a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt.
Alter enim sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior
fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum; primisque ab
his, ut ait Theophrastus, historia commota est, ut auderet uberius quam
superiores et ornatius dicere.
XIII
[40] Horum aetati successit Isocrates, qui praeter ceteros eiusdem
generis laudatur semper a nobis, non numquam, Brute, leniter et erudite
repugnante te; sed concedas mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris.
Nam cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui
tamen primi traduntur arte quadam verba iunxisse, Theodorus autem praefractior
nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et
mollioribus numeris explere sententias; in quo cum doceret eos qui partim in
dicendo partim in scribendo principes exstiterunt, domus eius officina habita
eloquentiae est. [41] Itaque ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel reprehendi
me a ceteris facile patiebar, sic Isocrates videtur testimonio Platonis
aliorum iudicia debere contemnere.
Est enim, ut scis, quasi in extrema pagina Phaedri his ipsis verbis loquens
Socrates: Adulescens etiam nunc, o Phaedre, Isocrates est, sed quid de illo
augurer libet dicere. Quid tandem? Inquit ille. Maiore mihi ingenio videtur
esse quam ut cum orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad virtutem maior
indoles; ut minime mirum futurum sit si, cum aetate processerit, aut in hoc
orationum genere cui nunc studet tantum quantum pueris reliquis praestet
omnibus qui umquam orationes attigerunt aut, si contentus his non fuerit,
divino aliquo animi motu maiora concupiscat; inest enim natura philosophia
in huius viri mente quaedam. Haec de adulescente Socrates auguratur. [42] At ea
de seniore scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium
rhetorum hunc miratur unum; me autem qui Isocratem non diligunt una cum
Socrate et cum Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus et
solutum et fluens, sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico
genere quod diximus proprium sophistarum, pompae quam pugnae aptius,
gymnasiis et palaestrae dicatum, spretum et pulsum foro. Sed quod educata
huius nutrimentis eloquentia [est] ipsa se postea colorat et roborat, non
alienum fuit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum haec ludorum atque
pompae; nos autem iam in aciem dimicationemque veniamus.
XIV
[43] Quoniam tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo quidque loco et
quo modo, dicendum omnino est quid sit optimum in singulis, sed aliquanto
secus atque in tradenda arte dici solet. Nulla praecepta ponemus, neque
enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam
adumbrabimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus, sed qualis nobis esse
videatur. [44] Ac duo breviter prima; sunt enim non tam insignia ad maximam
laudem quam necessaria et tamen cum multis paene communia.
Nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem sunt et tamquam
animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae quam eloquentiae: qua
tamen in causa est vacua prudentia? Noverit igitur hic quidem orator, quem
summum esse volumus, argumentorum et rationum locos. [45] Nam quoniam, quicquid
est quod in controversia aut in contentione versetur, in eo aut sitne aut
quid sit aut quale sit quaeritur: - sitne, signis; quid sit,
definitionibus; quale sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit
orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et
temporibus semper, si potest, avocet controversiam; latius enim de genere
quam de parte disceptare licet, ut quod in universo sit probatum id in
parte sit probari necesse; - [46] haec igitur quaestio a propriis personis et
temporibus ad universi generis rationem traducta appellatur thesis. In hac
Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem tenuiter disserendi,
sed ad copiam rhetorum in utramque partem, ut ornatius et uberius dici
posset, exercuit; idemque locos - sic enim appellat - quasi argumentorum
notas tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.
XV
[47] Faciet igitur hic noster - non enim declamatorem aliquem de ludo aut
rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum quaerimus -, ut, quoniam
loci certi traduntur, percurrat omnis, utatur aptis, generatim dicat; ex quo
emanent etiam qui communes appellantur loci. Nec vero utetur imprudenter hac
copia, sed omnia expendet et seliget; non enim semper nec in omnibus causis ex
isdem locis eadem argumentorum momenta sunt. [48] Iudicium igitur adhibebit nec
inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil enim est feracius
ingeniis, eis praesertim quae disciplinis exculta sunt. Sed ut segetes
fecundae et uberes non solum fruges verum herbas etiam effundunt
inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut
causis aliena aut non utilia gignuntur. [49] Quorum ab oratoris iudicio dilectus
nisi magnus adhibebitur, quonam modo ille in bonis haerebit et habitabit
suis aut molliet dura aut occultabit quae dilui non poterunt atque omnino
opprimet, si licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum
probabilius sit quam illud quod obstabit? [50] Iam vero ea quae invenerit qua
diligentia conlocabit? Quoniam id secundum erat de tribus. Vestibula
nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris; cumque animos prima
adgressione occupaverit, infirmabit excludetque contraria; de firmissimis
alia prima ponet alia postrema inculcabitque leviora.
XVI
[51] Atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset summatim
breviterque descripsimus. Sed, ut ante dictum est, in his partibus, etsi
graves atque magnae sunt, minus et artis est et laboris; cum autem et quid
et quo loco dicat invenerit, illud est longe maximum, videre quonam modo;
scitum est enim, quod Carneades noster dicere solebat, Clitomachum eadem
dicere, Charmadam autem eodem etiam modo dicere. Quod si in philosophia
tantum interest quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non verba
penduntur, quid tandem in causis existimandum est quibus totis moderatur
oratio? [52] Quod quidem ego, Brute, ex tuis litteris sentiebam, non te id
sciscitari, qualem ego in inveniendo et in conlocando summum esse oratorem
vellem, sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius orationis optimum
iudicarem: rem difficilem, di immortales, atque omnium difficillimam. Nam
cum est oratio mollis et tenera et ita flexibilis ut sequatur quocumque
torqueas, tum et naturae variae et voluntates multum inter se distantia
effecerunt genera dicendi: [53] flumen aliis verborum volubilitasque cordi est,
qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam; distincta alios et
interpuncta intervalla, morae respirationesque delectant: quid potest esse
tam diversum? Tamen est in utroque aliquid excellens. Elaborant alii in
lenitate et aequabilitate et puro quasi quodam et candido genere dicendi;
ecce aliqui duritatem et severitatem quandam in verbis et orationis quasi
maestitiam sequuntur; quodque paulo ante divisimus, ut alii graves alii
tenues alii temperati vellent videri, quot orationum genera esse diximus
totidem oratorum reperiuntur.
XVII
[54] Et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere quam a te postulatum
est - tibi enim tantum de orationis genere quaerenti respondi etiam
breviter de inveniendo et conlocando -, ne nunc quidem solum de orationis
modo dicam sed etiam de actionis: ita praetermissa pars nulla erit, quando
quidem de memoria nihil est hoc loco dicendum, quae communis est multarum
artium. [55] Quo modo autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in
eloquendo. Est enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum constet e
voce atque motu. Vocis mutationes totidem sunt quot animorum, qui maxime
voce commoventur. Itaque ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat
oratio, utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri volet, ita
certum vocis admovebit sonum; de quo plura dicerem, si hoc praecipiendi
tempus esset aut si tu hoc quaereres. Dicerem etiam de gestu, cum quo
iunctus est vultus; quibus omnibus dici vix potest quantum intersit quem ad
modum utatur orator. [56] Nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe
fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt;
ut iam non sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et
tertias actioni; si enim eloquentia nulla sine hac, haec autem sine
eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo potest. Volet igitur ille
qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere et
summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis; [57] mira
est enim quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo
acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.
XVIII
Est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia et Caria
rhetorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et
Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones; dicit plorare etiam
Demosthenes istum quem saepe dicat voce dulci et clara fuisse. [58] In quo illud
etiam notandum mihi videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus:
ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit
acutam vocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam; quo magis
naturam ducem ad aurium voluptatem sequatur industria. [59] Ac vocis quidem
bonitas optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in
nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens
tum remittens persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut
supersit. In gestu status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus;
excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae argutiae
digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse
moderans et virili laterum flexione, bracchii proiectione in
contentionibus, contractione in remissis. [60] Vultus vero, qui secundum vocem
plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem! In quo cum
effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum, tum oculorum est quaedam magna
moderatio. Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi; quorum et
hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur
temperabunt.
XIX
[61] Sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species
exprimenda est. Quem hoc uno excellere [id est oratione], cetera in eo
latere indicat nomen ipsum; non enim inventor aut compositor aut actor qui
haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo rhetor et Latine
eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae sunt in oratore partem
aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis
soli huic conceditur.
[62] Quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt - si quidem et
Theophrastus a divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem
ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe
omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et
gravitate princeps Plato -, tamen horum oratio neque nervos neque aculeos
oratorios ac forensis habet. [63] Loquuntur cum doctis, quorum sedare animos
malunt quam incitare, et de rebus placatis ac minime turbulentis docendi
causa non capiendi loquuntur, ut in eo ipso, quod delectationem aliquam
dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit facere videantur. Ergo
ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur,
secernere. [64] Mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec
sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta numeris, sed soluta
liberius; nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile,
nihil astutum; casta, verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo
potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio est, tamen
unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.
[65] Sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur,
qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi. Sed
hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed
placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt
quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis,
a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita
disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa
contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt.
XX
[66] Huic generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio
saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam contiones et hortationes, sed
in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
Ab his non multo secus quam a poetis haec eloquentia quam quaerimus
sevocanda est. Nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud
quo ipsi differrent ab oratoribus: numero maxime videbantur antea et versu,
nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit. [67] Quicquid est enim quod sub
aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a versu - nam id quidem
orationis est vitium - numerus vocatur, qui Graece rhythmos dicitur. Itaque
video visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a
versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus
utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod
versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id
est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris
persequitur, cum versu sit astrictior. [68] Ego autem, etiam si quorundam
grandis et ornata vox est poetarum, tamen in ea cum licentiam statuo
maiorem esse quam in nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam
non nulli eorum voluntati vocibus magis quam rebus inserviunt; nec vero, si
quid est unum inter eos simile - id autem est iudicium electioque verborum -,
propterea ceterarum rerum dissimilitudo intellegi non potest; sed id nec
dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id quod
propositum est non est necessarium. Seiunctus igitur orator a philosophorum
eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est
nobis qualis futurus sit.
XXI
[69] Erit igitur eloquens - hunc enim auctore Antonio quaerimus - is qui in
foro causisque civilibus ita dicet, ut probet, ut delectet, ut flectat.
Probare necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae: nam id
unum ex omnibus ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia
oratoris, tot sunt genera dicendi: subtile in probando, modicum in
delectando, vehemens in flectendo; in quo uno vis omnis oratoris est. [70] Magni
igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi
temperator huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid cuique opus
sit et poterit quocumque modo postulabit causa dicere. Sed est eloquentiae
sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in
oratione nihil est difficilius quam quid deceat videre. Prepon appellant
hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo praeclare et multa
praecipiuntur et res est cognitione dignissima; huius ignoratione non modo
in vita sed saepissime et in poematis et in oratione peccatur. [71] Est autem
quid deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam in verbis.
Non enim omnis fortuna, non omnis honos, non omnis auctoritas, non omnis
aetas nec vero locus aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere
tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte orationis ut vitae
quid deceat est considerandum; quod et in re de qua agitur positum est et
in personis et eorum qui dicunt et eorum qui audiunt. [72] Itaque hunc locum
longe et late patentem philosophi solent in officiis tractare - non cum de
recto ipso disputant, nam id quidem unum est -, grammatici in poetis,
eloquentes in omni et genere et parte causarum. Quam enim indecorum est, de
stillicidiis cum apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti
communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter!
XXII
Hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut iudicum aut etiam
adversariorum, nec re solum sed saepe verbo; etsi sine re nulla vis verbi
est, tamen eadem res saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata
verbo. [73] In omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim suus cuique
modus est, tamen magis offendit nimium quam parum; in quo Apelles pictores
quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis. Magnus est
locus hic, Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud desiderat; sed
ad id quod agitur illud satis. Cum hoc decere - quod semper usurpamus in
omnibus dictis et factis, minimis et maximi - cum hoc, inquam, decere
dicimus, illud non decere, et id usquequaque quantum sit appareat in
alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas;
[74] oportere enim perfectionem declarat offici, quo et semper utendum est et
omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae; quod
cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et
incessu, contraque item dedecere; quod si poeta fugit ut maximum vitium,
qui peccat etiam, cum probi orationem adfingit improbo stultove sapientis;
si denique pictor ille vidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas
esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum caput Agamemnonis
esse, quoniam summum illum luctum penicillo non posset imitari; si denique
histrio quid deceat quaerit, quid faciendum oratori putemus? - Sed cum hoc
tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat orator viderit:
illud quidem perspicuum est, non modo partis orationis sed etiam causas
totas alias alia forma dicendi esse tractandas.
XXIII
[75] Sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula: magnum opus
et arduum, ut saepe iam diximus; sed ingredientibus considerandum fuit quid
ageremus, nunc quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt. Ac
primum informandus est ille nobis quem solum quidem vocant Atticum.
[76] Summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam
opinione differens. Itaque eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint,
tamen illo modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas
imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti
minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est, habeat tamen sucum aliquem
oportet, ut, etiam si illis maximis viribus careat, sit, ut ita dicam,
integra valetudine. [77] Primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum
eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratorii numeri, de quibus mox agemus,
observandi ratione quadam, sed alio in genere orationis, in hoc omnino
relinquendi. Solutum quiddam sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut
licenter videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare neglegat.
Habet enim ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod
indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis
laborantis. [78] Sed erit videndum de reliquis, cum haec duo ei liberiora
fuerint, circuitus conglutinatioque verborum. Illa enim ipsa contracta et
minuta non neglegenter tractanda sunt, sed quaedam etiam neglegentia est
diligens. Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quas id ipsum
deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit enim quiddam
in utroque, quo sit venustius, sed non ut appareat. Tum removebitur omnis
insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur;
[79] fucati vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur; elegantia
modo et munditia remanebit. Sermo purus erit et Latinus, dilucide planeque
dicetur, quid deceat circumspicietur;
XXIV
unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus in orationis laudibus:
ornatum illud, suave et adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et
nescio unde ex abdito erutae; ac - quod in hoc oratore dominabitur
verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis. [80] Supellex est enim quodam
modo nostra, quae est in ornamentis, alia rerum alia verborum. Ornatus autem
verborum duplex: unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur in
propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat; in
alienis aut translatum et factum aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac
novum aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata ac prisca sunt in
propriis, nisi quod raro utimur. [81] Conlocata autem verba habent ornatum, si
aliquid concinnitatis efficiunt, quod verbis mutatis non maneat manente
sententia; nam sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba
mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant pauciora.
Ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit
audax et in transferendis verecundus et parcus et in priscis in reliquisque
ornamentis et verborum et sententiarum demissior; ea translatione fortasse
crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed
etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire agros, laetas
esse segetes, luxuriosa frumenta. [82] Nihil horum parum audacter, sed aut
simile est illi unde transferas, aut si res suum nullum habet nomen,
docendi causa sumptum, non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo
quam ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam si genere
dicendi uteretur amplissimo;
XXV
itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi,
hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in
oratione humili ponitur quod idem in alia deceret.
[83] Illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis
luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis schemata appellant,
quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur,
adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam
vocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut in epularum apparatu a
magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem videri
volet, et eliget quibus utatur; [84] sunt enim pleraque apta huius ipsius
oratoris de quo loquor parsimoniae. Nam illa de quibus ante dixi huic acuto
fugienda sunt: paria paribus relata et similiter conclusa eodemque pacto
cadentia et immutatione litterae quasi quaesitae venustates, ne elaborata
concinnitas et quoddam aucupium delectationis manifesto deprehensum
appareat; [85] itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam et
clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis alienae; ceteris
promiscue poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat
utaturque verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis;
etiam illa sententiarum lumina adsumet, quae non erunt vehementer
inlustria. Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis mortuos
excitabit nec acervatim multa frequentans una complexione devinciet.
Valentiorum haec laterum sunt nec ab hoc, quem informamus, aut exspectanda
aut postulanda; erit enim ut voce sic etiam oratione suppressior. [86] Sed
pleraque ex illis convenient etiam huic tenuitati, quamquam isdem
ornamentis utetur horridius; talem enim inducimus. Accedet actio non
tragica nec scaenae, sed modica iactatione corporis, vultu tamen multa
conficiens; non hoc quo dicuntur os ducere, sed illo quo significant
ingenue quo sensu quidque pronuntient.
XXVI
[87] Huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium
quantum valent; quorum duo genera sunt, unum facetiarum, alterum
dicacitatis. Vtetur utroque; sed altero in narrando aliquid venuste, altero
in iaciendo mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc aliud
agimus. [88] Illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis
frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne
improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum
risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum. haec
enim ad illud indecorum referuntur. [89] Vitabit etiam quaesita nec ex tempore
ficta, sed domo adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et
dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo adversarios
figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni modo. Quibus exceptis sic
utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim
neminem, cum id certe sit vel maxime Atticum. [90] Hanc ego iudico formam
summissi oratoris, sed magni tamen et germani Attici; quoniam quicquid est
salsum aut salubre in oratione, id proprium Atticorum est. E quibus tamen
non omnes faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros
fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil videtur urbanius,
sed non tam dicax fuit quam facetus; est autem illud acrioris ingeni, hoc
maioris artis.
[91] Vberius est aliud aliquantoque robustius quam hoc humile de quo dictum est,
summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere
nervorum vel minimum, suavitatis autem est vel plurimum. Est enim plenius
quam hoc enucleatum, quam autem illud ornatum copiosumque summissius.
XXVII
[92] Huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac
orationis forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed
Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate
placideque liquitur, tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata
verba atque immutata. Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem
ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata, in
quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re
aliqua consequenti. [93] Quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo
transtulit cum dixit Ennius arce et urbe orba sum, alio modo, [si pro
patria arcem dixisset; et] horridam Africam terribili tremere tumultu [cum
dicit pro Afris immutate Africam]: hanc hypallagen rhetores, quia quasi
summutantur verba pro verbis, metonymian grammatici vocant, quod nomina
transferuntur; [94] Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et
abusionem nem, quam katachresin vocat, ut cum minutum dicimus animum pro
parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel
quod decet. Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit
oratio; itaque genus hoc Graeci appellant allegorian: nomine recte, genere
melius ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat Phalereus
maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen
immutationes nusquam crebriores. [95] In idem genus orationis - loquor enim de
illa modica ac temperata - verborum cadunt lumina omnia, multa etiam
sententiarum; latae eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et
loci communes sine contentione dicentur. Quid multa? E philosophorum
scholis tales fere evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per
se hic quem dico probabitur. [96] Est enim quoddam etiam insigne et florens
orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes
sententiarum inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit
in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de qua loquor
mediocritate consedit.
XXVIII
[97] Tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo profecto
vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae
gentes eloquentiam in civitatibus plurimum valere passae sunt, sed hanc
eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent omnes,
quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius eloquentiae est
tractare animos, huius omni modo permovere. Haec modo perfringit, modo
inrepit in sensus; inserit novas opiniones, evellit insitas. [98] Sed multum
interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto
elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit, hoc
uno perfecto magnus orator est, et si non maximus; minimeque in lubrico
versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem
modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non
extimescet ancipites dicendi incertosque casus; etiam si quando minus
succedit, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit: alte enim cadere
non potest. [99] At vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens,
si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi
studuit uni nec suam copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime
est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit,
sapiens iam, medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est,
vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil
leniter, nihil partite definite distincte facete dicere, praesertim cum
causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is
non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi
inter sobrios bacchari vinulentus videtur.
[100] Tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam manu si prehendissem,
ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem.
XXIX
Sed inventus profecto est ille eloquens, quem numquam vidit Antonius.
Quis est igitur is? Complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim
eloquens, qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate
potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit. Ne fuerit. [101] Ego enim quid
desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua
dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere
possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed
illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi
eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis videre possumus. Is erit
igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica
temperate, magna graviter dicere. [102] Tota mihi causa pro Caecina de verbis
interdicti fuit: res involutas definiendo explicavimus, mus, ius civile
laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege
Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne
retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea omni genere
amplificationis exarsimus. [103] At haec interdum temperanda et varianda sunt.
Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur gentis? Quod in
Habiti? Quod in Corneli? Quod in plurimis nostris defensionibus? Quae
exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel ipsi possent legere
qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus [oratoris] cuius in
nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque
adumbratio. [104] Non adsequimur; at quid sequi deceat videmus. Nec enim nunc de
nobis, sed de re dicimus; in quo tantum abest ut nostra miremur, et usque
eo difficiles ac morosi sumus, ut nobis non satis faciat ipse Demosthenes;
qui quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non
semper implet auris meas; ita sunt avidae et capaces et saepe aliquid
immensum infinitumque desiderant.
XXX
[105] Sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene,
cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus
et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto illum multa perficere, nos
multa conari, illum posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere.
Nam ille magnus et successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis;
nos minus.
Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea
urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat. [106] Atqui si Antonio
Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam Cotta visus esset,
numquam Sulpicius, numquam Hortensius; nihil enim ample Cotta, nihil
leniter Sulpicius, non multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne
genus apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius multiplicis et
aequabiliter in omnia genera fusae orationis auris civitatis accepimus,
easque nos primi, quicumque eramus et quantulumcumque dicebamus, ad huius
generis [dicendi] audiendi incredibilia studia convertimus. [107] Quantis illa
clamoribus adulescentuli diximus [de supplicio parricidarum], quae
nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus: Quid enim tam
commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus
eiectis? Ita vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant; ita
moriuntur ut eorum ossa terram non tangant; ita iactantur fluctibus ut
numquam adluantur; ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui
conquiescant, et quae sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non
tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab hac etiam indole
iam illa matura: "Vxor generi, noverca filii, filiae paelex." [108] Nec vero hic
erat unus ardor in nobis ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa [pro
Roscio] iuvenilis redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam paulo
hilariora, ut pro Habito, pro Cornelio compluresque atiae. Nemo enim orator
tam multa ne in Graeco quidem otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque
hanc ipsam habent quam probo varietatem.
XXXI
[109] An ego Homero, Ennio, reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut
ne omnibus locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent, non numquam
etiam ad cotidianum genus sermonis accederent: ipse numquam ab illa acerrima
contentione discederem? Sed quid poetas divino ingenio profero? Histriones eos
vidimus quibus nihil posset in suo genere esse praestantius, qui non solum in
dissimillimis personis satis faciebant, cum tamen in suis versarentur, sed
et comoedum in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere
vidimus: ego non elaborem? [110] Cum dico me, te, Brute, dico; nam in me quidem
iam pridem effectum est quod futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas
ages? Aut aliquod causarum genus repudiabis? Aut in isdem causis perpetuum
et eundem spiritum sine ulla commutatione obtinebis? Demosthenes quidem,
cuius nuper inter imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad te
in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil Lysiae subtilitate
cedit, nihil argutiis et acumine Hyperidi, nil levitate Aeschini et
splendore verborum. [111] Multae sunt eius totae orationes subtiles, ut contra
Leptinem; multae totae graves, ut quaedam Philippicae; multae variae, ut
contra Aeschinem falsae legationis, ut contra eundem pro causa
Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens vult arripit et a gravissimo
discedens eo potissimum delabitur. Clamores tamen tum movet et tum in
dicendo plurimum efficit, cum gravitatis locis utitur. [112] Sed ab hoc parumper
abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus: rei potius, id
est eloquentiae vim et naturam explicemus. Illud tamen quod iam ante
diximus meminerimus, nihil nos praecipiendi causa esse dicturos atque ita
potius acturos ut existimatores videamur loqui, non magistri. In quo tamen
longius saepe progredimur, quod videmus non te haec solum esse lecturum,
qui ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas notiora, sed hunc
librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari
necesse est.
XXXII
[113] Esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem
habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius
ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere. Quamquam aliud videtur
oratio esse aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen
utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit,
oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille, a quo disciplina
Stoicorum est, manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset;
nam cum compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat eius
modi esse; cum autem deduxerat et manum dilataverat, palmae illius similem
eloquentiam esse dicebat. [114] Atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis
rhetoricae dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae,
ut hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit,
illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo omnem quae ad dicendum
trahi possit loquendi rationem esse notam; quae quidem res, quod te his
artibus eruditum minime fallit, duplicem habuit docendi viam. Nam et ipse
Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici
dicuntur spinosiora multa pepererunt. [115] Ego eum censeo qui eloquentiae laude
ducatur non esse earum rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac
Chrysippi disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam, genera
verborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur;
qua ratione verum falsumne sit iudicetur; quid efficiatur e quoque, quid
cuique consequens sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur, quo
modo quidque eorum dividi explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratori
- saepe enim occurrunt -, sed quia sua sponte squalidiora sunt, adhibendus
erit in his explicandis quidam orationis nitor.
XXXIII
[116] Et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum
constituendum est quid quidque sit - nisi enim inter eos qui disceptant
convenit quid sit illud quod ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad
exitum perveniri potest -, explicanda est saepe verbis mens nostra de
quaque re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est, si quidem
est definitio oratio, quae quid sit id de quo agitur ostendit quam
brevissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei videndum est quae
sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis
oratio. [117] Erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut
definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis
eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam
uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut
nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando
autem id faciat aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi,
iudicem esse me, non doctorem volo. [118] Nec vero a dialecticis modo sit
instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil
enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate
patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis,
nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de
perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et
ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample
copiose dici et explicari potest.
XXXIV
[119] De materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi.
Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis,
quam cogitet quibus verbis quidque dicat [aut quo modo] - quem etiam, quo
grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne
physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia profecto, cum se a caelestibus
rebus referet ad humanas, excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
[120] Cum illa divina cognoverit, nolo ignoret ne haec quidem humana. Ius civile
teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid est enim turpius quam
legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum
et civilis iuris ignarus? Cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae
veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam imperiosorum
populorum et regum inlustrium; quem laborem nobis Attici nostri levavit
labor, qui conservatis notatisque temporibus, nihil cum inlustre
praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro conligavit.
Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse
puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum cum
superiorum aetate contexitur? Commemoratio autem antiquitatis exemplorumque
prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem.
[121] Sic igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit genera primum ipsa
cognita. Erit enim ei perspectum nihil ambigi posse in quo non aut res
controversiam faciat aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine,
verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando aliud in sententia
videtur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex praeterito
verbo fieri solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas significari
videmus.
XXXV
[122] Cum tam pauca sint genera causarum, etiam argumentorum praecepta
pauca sunt. Traditi sunt e quibus ea ducantur duplices loci: uni
e rebus ipsis, alteri adsumpti. Tractatio igitur rerum efficit admirabilem
orationem; nam ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid
enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut
concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum; rem breviter
exponere et probabiliter et aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua
confirmare, adversaria evertere, eaque efficere non perturbate, sed
singulis argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit
consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam; post omnia
peroratione inflammantem restinguentemve concludere? Has partis quem ad
modum tractet singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper
tractantur uno modo. [123] Quoniam autem non quem doceam quaero, sed quem probem,
probabo primum eum qui quid deceat viderit. Haec enim sapientia maxime
adhibenda eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator. Nam nec
semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum omnibus
eodem modo dicendum arbitror.
XXXVI
Is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare
orationem. Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec
satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par
et aequalis oratio. [124] Principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed
acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
Narrationes credibiles nec historico sed prope cotidiano sermone explicatae
dilucide. Dein si tenuis causa est, tum etiam argumentandi tenue filum et in
docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad
orationem fiat accessio. [125] Cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae
possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et
sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.
Sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, propter quem ascendit
in tantum honorem eloquentia. Nam cum omnis pars orationis esse debet
laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat, tum
sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae: quarum alteram in
universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant
thesin, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem auxesis
est nominata. [126] Quae etsi aequabiliter toto corpore orationis fusa esse
debet, tamen in communibus locis maxime excellet; qui communes sunt
appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed proprii
singularum esse debebunt. At vero illa pars orationis, quae est de genere
universo, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi
certamen est controversiae, quod Graece krinomenon dicitur, id ita dici
placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de universo genere
dicatur, nisi cum de vero ambigitur, quod quaeri coniectura solet. [127] Dicetur
autem non Peripateticorum more - est enim illorum exercitatio elegans iam
inde ab Aristotele constituta -, sed aliquanto nervosius et ita de re
communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversarios
aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non
perficere possit oratio; quod [et] inter media argumenta faciendum est
quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene
infinite in perorando.
XXXVII
[128] Duo restant enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem
eloquentiam faciunt. Quorum alterum est, quod Graeci ethikon vocant, ad
naturas et ad mores et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum; alterum,
quod idem pathetikon nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in
quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum, ad benevolentiam
conciliandam paratum; hoc vehemens incensum incitatum, quo causae
eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo pacto potest. [129] Quo
genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu
saepe adversarios de statu omni deiecimus. Nobis pro familiari reo summus
orator non respondit Hortensius; a nobis homo audacissimus Catilina in
senatu accusatus obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum
coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi venenis ereptam
memoriam diceret. [130] Quid ego de miserationibus loquar? Quibus eo sum usus
pluribus quod, etiam si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes
relinquebant; in quo ut viderer excellere non ingenio sed dolore
adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt - me [enim] ipsum paenitet quanta
sint -, sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo,
propter quem maiora eadem illa cum aguntur quam cum leguntur videri solent.
XXXVIII
[131] Nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos
ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes
tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio
parvo, plangore et lamentatione complerimus forum -, sed est faciendum
etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur,
oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat; qua in
varietate duriorum accusatio suppeditabit exempla, mitiorum defensiones
meae. [132] Nullo enim modo animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui
modus a me non temptatus sit, - dicerem perfectum, si ita iudicarem, nec in
veritate crimen arrogantiae extimescerem; sed, ut supra dixi, nulla me
ingeni sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is
qui audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio. Vterer
exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis vel Latinis, si ulla
reperirem, vel Graecis, si deceret. Sed Crassi perpauca sunt nec ea
iudiciorum, nihil Antoni, nihil Cottae, nihil Sulpici; dicebat melius quam
scripsit, Hortensius. [133] Verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit
suspicemur, quoniam exemplum non habemus, aut si exempla sequimur, a
Demosthene sumamus et quidem perpetuae dictionis ex eo loco unde in
Ctesiphontis iudicio de suis factis, consiliis, meritis in rem publicam
adgressus est dicere. Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in
mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur
quidem.
XXXIX
[134] Sed iam forma [ipsa] restat et charakter ille qui dicitur; qui
qualis esse debeat ex his quae supra dicta sunt intellegi potest. Nam et
singulorum verborum et conlocatorum lumina attigimus; quibus sic abundabit,
ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere
frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem
transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus
cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et reliqua ex
conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum
orationi; sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori
appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant. [135] Eadem ratio
est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia: cum aut
duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem
verbo ducitur saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut
adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur aut continenter unum
verbum non in eadem sententia ponitur; aut cum similiter vel cadunt verba
vel desinunt; aut cum sunt contrariis relata contraria; aut cum gradatim
sursum versus reditur; aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura
dicuntur; aut cum aliquid praetereuntes cur id faciamus ostendimus; aut cum
corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio
vel admirationis vel questionis; aut cum eiusdem nominis casus saepius
commutantur.
[136] Sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia frequentissime
Demosthenes utitur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse
laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione
sententiae dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi omnis aut certe
plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum tu optime, Brute,
teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? Tantum modo notetur locus.
XL
[137] Sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe multis modis
eadem et una in re haereat in eademque commoretur sententia; saepe etiam ut
extenuet aliquid, saepe ut inrideat; ut declinet a proposito deflectatque
sententiam; ut proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid,
definiat; ut se ipse revocet; ut quod dixit iteret; ut argumentum ratione
concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse
respondeat; ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet ecquid
potius aut quo modo dicat; ut dividat in partis; ut aliquid relinquat ac
neglegat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso in quo reprehendatur culpam in
adversarium conferat; [138] ut saepe cum eis qui audiunt, non numquam etiam cum
adversario quasi deliberet; ut hominum sermones moresque describat; ut muta
quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur avertat animos; ut saepe in
hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videatur opponi; ut
comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens
dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut
denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut
obiurget aliquando; ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a
proposito declinet aliquantum; ut optet, ut exsecretur; ut fiat eis apud
quos dicet familiaris. [139] Atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur:
brevitatem, si res petet; saepe etiam rem dicendo subiciet oculis; saepe
supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio:
saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio.
XLI
Hoc in genere - nam quasi silvam vides - omnis eluceat oportet
eloquentiae magnitudo.
[140] Sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad eam laudem quam
volumus aspirare non possunt. De quo cum mihi deinceps viderem esse
dicendum, etsi movebant iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae
sequuntur perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non invidos
solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam laudum mearum, qui non
censerent eius viri esse, de cuius meritis senatus tanta iudicia fecisset
comprobante populo Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris
tam multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me M. Bruto
negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum et amicissimo et
praestantissimo viro et recta et honesta petenti satis facere voluissem.
[141] Sed si profiterer - quod utinam possem! - Me studiosis dicendi praecepta et
quasi vias quae ad eloquentiam ferrent traditurum, quis tandem id iustus
rerum existimator reprehenderet? Nam quis umquam dubitavit quin in re
publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus,
secundas iuris scientia? Cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum
esset, in altera praescriptionum cautionumque praeceptio, quae quidem ipsa
auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea vero repugnante vix suas regiones
finisque defenderet. [142] Cur igitur ius civile docere semper pulchrum fuit
hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus: ad dicendum si quis
acuat aut adiuvet in eo iuventutem, vituperetur? Nam si vitiosum est dicere
ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia; sin ea non modo eos ornat
penes quos est, sed etiam iuvat universam rem publicam, cur aut discere
turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non
gloriosum est docere?
XLII
[143] "At alterum factitatum est, alterum novum." Fateor; sed utriusque rei
causa est. Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ei qui docerent
nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et
discentibus satis facerent et consulentibus; alteri, cum domesticum tempus
in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in sese
ipsis reficiendis omne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi
locum? Atque haud scio an plerique nostrorum oratorum [contra atque nos]
ingenio plus valuerint quam doctrina; itaque illi dicere melius quam
praecipere, nos contra fortasse possumus. [144] "At dignitatem docere non habet."
Certe, si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si percontando, si
communicando, si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio [cur] cum
docendo etiam aliquid aliquando [si] possis meliores facere, cur nolis? An
quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est, [ut est]: quibus
ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est? [145] "At ius
profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam autem illi ipsi qui consecuti
sunt tamen ea se valere dissimulant." Propterea quod prudentia hominibus
grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id
quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et
gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?
[146] Ac fortasse ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui
enim possem, cum [et] afuissem domo adulescens et horum studiorum causa
maria transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae
fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta
nostra legerentur, dissimulare me didicisse? Quid [erat cur] probarem nisi
quod parum fortasse profeceram?
XLIII
Quod cum ita sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus in disputando
quam ea de quibus dicendum est dignitatis habuerunt. [147] De verbis enim
componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis
loquemur; quae etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt
magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, at proprie in hoc
dicitur. Nam omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat,
radices stirpesque non item; sed esse illa sine his non potest. Me autem
sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat
artem pudere proloqui quam factites,
dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen
expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum
fuit. [148] Quod si ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum
agrestemque praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae forenses
artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere
non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem? Quae
quidem me antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant domi;
nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet, sed multo etiam
gravioribus et maioribus; quae si erunt perfectae, profecto maximis rebus
forensibus nostris [et externis] inclusae [et domesticae] litterae
respondebunt. Sed ad institutam disputationem revertamur.
XLIV
[149] Conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime cohaereant
extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, aut ut forma ipsa
concinnitasque verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose
et apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod vel maxime
desiderat diligentiam, ut fiat quasi structura quaedam nec tamen fiat
operose; nam esset cum infinitus tum puerilis labor; quod apud Lucilium
scite exagitat in Albucio Scaevola:
quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes
arte pavimento atque emblemate vermiculato!
[150] Nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen stilus exercitatus
efficiet facile formulam componendi. Nam ut in legendo oculus sic animus in
dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus
primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas. Quamvis enim
suaves gravesque sententiae tamen, si in condite positis verbis efferuntur,
offendent auris, quarum est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina
lingua sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui vocalis nolit coniungere.
[151] In quo quidam etiam Theopompum reprehendunt, quod eas litteras tanto opere
fugerit, etsi idem magister eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne
ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui
dialogoi dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari
oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis
interfecti; quae sic probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die
recitari necesse sit. In ea est crebra ista vocalium concursio, quam magna
ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.
XLV
[152] Sed Graeci viderint; nobis ne si cupiamus quidem distrahere voces
conceditur. Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant
omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut
Naevius:
vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam
et ibidem:
quam numquam vobis Grai atque barbari.
At Ennius saepe
Scipio invicte,
et semel quidem nos:
hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.
[153] Hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare etiam solent.
Sed quid ego vocalis? Sine vocalibus saepe brevitatis causa contrahebant,
ut ita dicerent: multi' modis, in vas' argenteis, palmi' crinibus, tecti'
fractis. Quid vero licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant,
quo essent aptiora? Nam ut duellum bellum, [et] duis bis, sic Duellium cum
qui Poenos classe devicit Bellium nominaverunt, cum superiores appellati
essent semper Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus causa
sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus est nisi fuga litterae
vastioris? Quam litteram etiam e maxillis et taxillis et paxillo et vexillo
consuetudo elegans Latini sermonis evellit. [154] Libenter etiam copulando verba
iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria
verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle pro magis velle,
nolle pro non velle, dein etiam saepe et exin pro deinde et pro exinde
dicimus. Quid, illud non olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem
nobis non dicitur, sed nobiscum? Quia si ita diceretur, obscaenius
concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem,
concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non cum me et cum te, ut esset
simile illis nobiscum atque vobiscum.
XLVI
[155] Atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec
reprehendunt. Nam pro deum atque hominum fidem deorum aiunt. Ita credo hoc
illi nesciebant: an dabat hanc consuetudo licentiam? Itaque idem poeta qui
inusitatius contraxerat:
patris mei meum factum pudet
pro meorum factorum, et
texitur, exitium examen rapit
pro exitiorum, non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum cupidos liberum
aut in liberum loco dicimus, sed ut isti volunt:
neque tuom umquam in gremium extollas liberorum ex te genus,
et idem:
namque Aesculapi liberorum.
At ille alter in Chryse non solum:
cives, antiqui amici maiorum meum,
quod erat usitatum, sed durius etiam:
consilium socii, augurium atque extum interpretes;
idemque pergit:
postquam prodigium horriferum, portentum pavos;
quae non sane sunt in omnibus neutris usitata. Nec enim dixerim tam
libenter armum iudicium, - etsi est apud eundem:
nihilne ad te de iudicio armum accidit?
[156] quam centuriam fabrum et procum, ut censoriae tabulae loquuntur, audeo
dicere, non fabrorum aut procorum; planeque duorum virorum iudicium aut
trium virorum capitalium aut decem virorum stlitibus iudicandis dico
numquam. Et quid dixit Accius?
video sepulcra duo duorum corporum;
idemque
mulier una duum virum.
Quid verum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc
[vel] pro deum dico vel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium virum,
non virorum, et sestertium nummum, non sestertiorum nummorum, quod in his
consuetudo varia non est.
XLVII
[157] Quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse iubent et
iudicavisse? Quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici
et imminutum usitate. Itaque utrumque Terentius:
eho tu, cognatum tuom non noras?
Post idem
Stilponem inquam noveras.
Sient plenum est, sint imminutum; licet utare utroque.
Ergo ibidem:
quae quam sint cara post carendo intellegunt,
quamque attinendi magni dominatus sient.
Nec vero reprehenderim
scripsere alii rem
et scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti
libenter obsequor.
isdem campus habet
inquit Ennius; et in templis: EIDEM PROBAVIT; at isdem erat verius, nec
tamen eisdem ut opimius; male sonabat isdem: impetratum est a consuetudine
ut peccare suavitatis causa liceret. Et posmeridianas quadrigas quam
postmeridianas quadriiugas libentius dixerim et me hercule quam me
hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur, nescire dulcius. Ipsum
meridiem cur non medidiem? Credo, quod erat insuavius. [158] Vna praepositio est
af, quae nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his quidem omnium, in
reliquo sermone mutata est; nam amovit dicimus et abegit et abstulit, ut
iam nescias a'ne verum sit an ab an abs. Quid si etiam abfugit turpe visum
est et abfer noluerunt, aufugit et aufer maluerunt? Quae praepositio
praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti erant et navi
et nari, quibus cum IN praeponi oporteret, dulcius visum est ignotos,
ignavos, ignaros dicere quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re
publica, quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas, nisi
litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit, reddidit:
adiuncti verbi prima littera praepositionem commutavit, ut subegit,
summovit, sustulit.
XLVIII
[159] Quid in verbis iunctis? Quam scite insipientem non insapientem,
iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non concaesum! Ex
quo quidam pertisum etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid
vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? Indoctus
dicimus brevi prima littera, insatius producta, inhumanus brevi, infelix
longa. Et, ne multis, quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in
sapiente atque felice, producte dicitur, in ceteris omnibus breviter;
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule veritatem:
reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere cur ita sit: dicent iuvare.
Voluptati autem aurium morigerari debet oratio. [160] Quin ego ipse, cum scirem
ita maiores locutos esse, ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur,
loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem dicerem; aliquando,
idque sero, convicio aurium cum extorta mihi veritas esset, usum loquendi
populo concessi, scientiam mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones,
Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per aurium
iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam Pyrrhum;
vi patefecerunt Bruges,
non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim Graecam litteram
adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum et Phrygibus dicendum
esset, absurdum erat aut etiam in barbaris casibus Graecam litteram
adhibere aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges, et Pyrrhum
aurium causa dicimus. [161] Quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem
politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae
sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur.
Ita non erat ea offensio in versibus quam nunc fugiunt poetae novi. Sic
enim loquebamur:
qui est omnibu' princeps
non omnibus princeps, et:
vita illa dignu' locoque
non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab
ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus? [162] Haec dixi brevius quam si
haec de re una disputarem - est enim locus hic late patens de natura usuque
verborum - longius autem quam instituta ratio postulabat.
XLIX
Sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia est, vocum autem et
numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur,
haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim
neglegenda fuit nobis voluntas aurium, quibus probari nitebamur, aut ars
eius conciliandae reperienda. [163] Duae sunt igitur res quae permulceant auris,
sonus et numerus. De numero mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra
diximus, legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut poetae
exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
Qua pontus Helles, [supera Tmolum ac Tauricos: locorum splendidis
nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima
littera:
finis frugifera et efferta arva Asiae tenet.
[164] Qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum,
nisi forte sic loqui paenitet:
qua tempestate Helenam Paris
et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus:
habeo istanc ego perterricrepam
itemque:
versutiloquas malitias.
Nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur, quoniam id
iudicium esse alterum aurium diximus. Et finiuntur aut ipsa compositione et
quasi sua sponte, aut quodam genere verborum, in quibus ipsis concinnitas
inest; quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria redduntur
sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est
factum de industria. [165] In huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse
principem accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana: Est enim,
iudices, haec non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus,
legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam
non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia
sunt, ut, quia referuntur eo quo debent referri, intellegamus non quaesitum
esse numerum, sed secutum. [166] Quod fit item in contrariis referendis, ut illa
sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
eam quam nihil accusas damnas
condemnas dixisset qui versum effugere vellet -,
bene quam meritam esse autumas [dicis]
male merere? Id quod scis prodest nihil;
id quod nescis obest?
Versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem esset in oratione numerosum:
Quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest.
L
Semper haec, quae Graeci antitheta nominant, cum contrariis opponuntur
contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria.
[167] Hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius
in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc
genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem
cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria,
huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum
illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas
accepit captas dicetis Syracusas.
[168] Ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit,
numerosae et aptae orationis. Quod qui non sentiunt, quas auris habeant aut
quid in his hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque
verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia. Quid dico
meas? Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim
exspectant aures, ut verbis conligetur sententia. "Non erat hoc apud
antiquos." Et quidem nihil aliud fere non erat; nam et verba eligebant et
sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut
explebant parum. [169] "Hoc me ipsum delectat" inquiunt. Quid si antiquissima
illa pictura paucorum colorum magis quam haec iam perfecta delectet, illa
nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda! Nominibus veterum
gloriantur. Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in
exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id
quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum
[ea] maiora iudicem quae sunt quam illa quae desunt. Plus est enim in
verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione
sententiarum, quam non habent.
LI
Post inventa conclusio est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam
nota atque usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores videmus.
[170] Sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus
[Latine, Graece rhythmos] inesse dicitur. Nimis enim insidiarum ad capiendas
auris adhiberi videtur, si etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc
freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur et eos vituperant qui apta
et finita pronuntiant; si inanibus verbis levibusque sententiis, iure; sin
probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint
quam cum sententia pariter excurrere? Hic enim invidiosus numerus nihil adfert
aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa sententia; quod fit etiam ab
antiquis, sed plerumque casu saepe natura; et quae valde laudantur apud
illos, ea fere quia sunt conclusa laudantur. [171] Et apud Graecos quidem iam
anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur; nos nuper agnovimus. Ergo
Ennio licuit vetera contemnenti dicere:
versibus, quos olim Fauni vatesque canebant,
mihi de antiquis eodem modo non licebit? Praesertim cum dicturus non sim
ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur: Nos ausi reserare; - legi enim
audivique non nullos, quorum prope modum absolute concluderetur oratio.
Quod qui non possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt.
Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse
dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum
nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.
[172] Quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent, ne doctissimorum quidem
virorum eos movebit auctoritas? Omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum
et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores
locupletissimi summi ipsi oratores esse debebant. Sed quis omnium doctior,
quis acutior, quis in rebus vel inveniendis vel iudicandis acrior
Aristotele fuit? Quis porro Isocrati est adversatus infensius? Is igitur
versum in oratione vetat esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in
primis, ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex hoc
idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem de rebus etiam
accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos auctores non probent? Nisi
omnino haec esse ab eis praecepta nesciunt. [173] Quod si ita est - nec vero
aliter existimo - quid, ipsi suis sensibus non moventur? Nihilne eis inane
videtur, nihil inconditum, nihil curtum, nihil claudicans, nihil redundans?
In versu quidem theatra tota exclamant, si fuit una syllaba aut brevior aut
longior; nec vero multitudo pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud
quod offendit aut curat aut in quo offendit intellegit; et tamen omnium
longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum
iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.
LII
[174] Visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam explicemus quam
illi ipsi, qui et haec et alia nobis tradiderunt, an his contenti esse quae
ab illis dicta sunt possumus? Sed quid quaero velisne, cum litteris tuis
eruditissime scriptis te id vel maxime velle perspexerim? Primum ergo
origo, deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur
orationis aptae atque numerosae.
Nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius summis laudibus ferunt, quod
verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum enim videret oratores cum
severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus,
quibus etiam in oratione uteretur, cum iucunditatis causa tum ut varietas
occurreret satietati. [175] Quod ab eis vere quadam ex parte, non totum dicitur.
Nam neminem in eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed
princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis etiam exstant
scripta numerose. Nam, ut paulo ante dixi, paria paribus adiuncta et
similiter definita itemque contrariis relata contraria, quae sua sponte,
etiam si id non agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit,
sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut ante dictum est, ex
tribus partibus conlocationis alterum. [176] Horum uterque Isocratem aetate
praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut
in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris
sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus
sic enim ipse censet - insolentius abutitur; quas Isocrates tamen, cum
audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius
temperavit. Quin etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat - prope
enim centum confecit annos - relaxabat a nimia necessitate numerorum, quod
declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum iam admodum
esset senex; in quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus
esset. Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat.
LIII
[177] Quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos
diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae sic aperta est, ut
mirer veteres non esse commotos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe
aliquid concluse apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque
pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde,
notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt. Ipsae enim aures vel
animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium
mensionem. [178] Itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata
semper exspectat; mutila sentit quaedam et quasi decurtata, quibus tamquam
debito fraudetur offenditur, productiora alia et quasi immoderatius
excurrentia, quae magis etiam aspernantur aures; quod cum in plerisque tum
in hoc genere nimium quod est offendit vehementius quam id quod videtur
parum. Vt igitur poeticae versus inventus est terminatione aurium,
observatione prudentium, sic in oratione animadversum est, multo illud
quidem serius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus
conclusionesque verborum.
[179] Quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam nunc - id enim erat
tertium - si placet explicemus; quae disputatio non huius instituti
sermonis est, sed artis intimae. Quaeri enim potest, qui sit orationis
numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an
plures quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et
quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat. [180] Sed ut in plerisque
rebus sic in hac duplex est considerandi via quarum altera est longior,
brevior altera, eadem etiam planior.
LIV
Est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa
oratio; quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in
versibus, et quod ipsi, qui adfirment esse eos numeros, rationem cur sint non
queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et
e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum
sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem videntur.
Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi
orationis - quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi
an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur; si communes, qui
sint; si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu
numerus appareat. [181] Deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum
numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere
verborum; an sit suum cuiusque, ut numerus intervallis, compositio vocibus,
genus ipsum verborum quasi quadam forma et lumine orationis appareat,
sitque omnium fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae
dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi, Graeci vocant
schemata. [182] At non est unum nec idem quod voce iucundum est et quod
moderatione absolutum et quod inluminatum genere verborum; quamquam id
quidem finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum est;
compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut
suavitati. Haec igitur fere sunt in quibus rei natura quaerenda sit.
LV
[183] Esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere.
Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod accidit non agnoscere, si cur
id accidat reperire nequeamus. Neque enim ipse versus ratione est cognitus,
sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret. Ita
notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est
apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videtur
oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui lyricoi a Graecis
nominantur, quos cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio. [184] Quorum
similia sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste:
quemnam te esse dicam? Qui tarda in senecta
et quae sequuntur; quae, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae
simillima. At comicorum senarii propter similitudinem sermonis sic saepe
sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit.
Quo est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam in versibus.
[185] Omnino duo sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas.
In verbis inest quasi materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut
ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam voluptatis.
[186] [Itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit nisi quando
temere ac fortuito, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de
oratione praecepta multa nobis reliquerunt.] - Nam quod et facilius est et
magis necessarium, id semper ante cognoscitur
LVI
ita translata aut facta aut coniuncta verba facile sunt cognita, quia
sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone. Numerus autem non domo
depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum
oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palaestram
et extrema liniamenta orationi attulit. [187] Quod si et angusta quaedam atque
concisa et alia est dilatata et fusa oratio, necesse est id non litterarum
accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate; quibus
implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis,
necesse est eius modi vi naturam numeri contineri. Nam circuitus ille, quem
saepe iam diximus, incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat
ad finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam orationem esse
debere, carere versibus.
[188] Sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam deinceps est
videndum. Nullus est igitur numerus extra poeticos, propterea quod definita
sunt genera numerorum. Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim,
qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut
aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui esse maiorem. Ita
fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex paean; qui pedes in
orationem non cadere qui possunt? Quibus ordine locatis quod efficitur
numerosum sit necesse est. [189] Sed quaeritur quo numero aut quibus potissimum
sit utendum. Incidere vero omnis in orationem etiam ex hoc intellegi
potest, quod versus saepe in oratione per imprudentiam dicimus. Est id
vehementer vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet ipsos;
senarios vero et Hipponacteos effugere vix possumus; magnam enim partem ex
iambis nostra constat oratio. Sed tamen eos versus facile agnoscit auditor;
sunt enim usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe etiam minus
usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et longa animi provisione
fugiendum. [190] Elegit ex multis Isocrati libris triginta fortasse versus
Hieronymus Peripateticus in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam
anapaestos; quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo fecit malitiose;
prima enim syllaba dempta ex primo verbo sententiae postremum ad verbum
primam rursus syllabam adiunxit insequentis sententiae; ita factus est
anapaestus is qui Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec
potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso loco quo
reprehendit, ut a me animum adversum est studiose inquirente in eum,
immittit imprudens ipse senarium. Sit igitur hoc cognitum in solutis etiam
verbis inesse numeros eosdemque esse oratorios qui sint poetici.
LVII
[191] Sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam numeri videndum
sit. Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de
causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in
fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit
accommodatior. Ephorus autem, levis ipse orator et profectus ex optima
disciplina, paeana sequitur aut dactylum, fugit autem spondeum et
trochaeum. Quod enim paean habebat tris brevis, dactylus autem duas,
brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque
accidere in spondeo et trochaeo; quorum quod alter e longis constet alter e
brevibus, fieri alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem,
neutram temperatam. [192] Sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est. Nam
et qui paeana praetereunt, non vident mollissimum a sese numerum eundemque
amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli videtur secus, qui iudicat
heroum numerum grandiorem quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis
e vulgari esse sermone. Ita neque humilem et abiectam orationem nec nimis
altam et exaggeratam probat, plenam tamen eam vult esse gravitatis, ut eos
qui audient ad maiorem admirationem possit traducere. [193] Trochaeum autem, qui
est eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, quia contractio et
brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana probat eoque ait uti omnis, sed
ipsos non sentire cum utantur; esse autem tertium ac medium inter illos, et
ita factos eos pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesquiplex
aut duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo
commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis. [194] Iambus enim et dactylus
in versum cadunt maxime; itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt
evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec quicquam
inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus ad versum, quo
libentius eum recepit oratio. Ephorus vero ne spondeum quidem, quem fugit,
intellegit esse aequalem dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos
pedes, non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui
temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus in oratione, si
ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt. Atque
haec, quae sunt apud Aristotelem, eadem a Theophrasto Theodecteque de
paeane dicuntur. [195] Ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et
confusos pedes, nec enim effugere possemus animadversionem, si semper isdem
uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo
vulgi, esse debet oratio - alterum nimis est vinctum, ut de industria
factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare
videatur; ut ab altero non delectere, alterum oderis -; [196] sit igitur, ut
supra dixi, permixta et temperata numeris nec dissoluta nec tota numerosa,
paeane maxime, quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam
numeris, quos ille praeterit, temperata.
LVIII
Quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc
dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique
accommodatissimi. Iambus enim frequentissimus est in eis quae demisso atque
humili sermone dicuntur; [197] paean autem in amplioribus, in utroque dactylus.
Itaque in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et
temperandi. Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae
orationis industria; quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum
ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi
censent, verba dico, et sententias, eaque dum animis attentis admirantes
excipiunt, fugit eos et praetervolat numerus; qui tamen si abesset, illa
ipsa delectarent minus. [198] Nec vero is cursus est numerorum - orationis dico,
nam est longe aliter in versibus -, nihil ut fiat extra modum; nam id
quidem esset poema; sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans sed
aequabiliter constanterque ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in
dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e numeris, sed quod ad
numeros proxime accedit; quo etiam difficilius est oratione uti quam
versibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit
necesse; in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immoderata aut
angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio. Itaque non sunt in ea tamquam
tibicini percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis
clausa et terminata est, quod voluptate aurium iudicatur.
LIX
[199] Solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri tenendi sint an in
primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum
numerose oportere terminarique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat?
non ut solum; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus. Qua re cum
aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non
oportet, sed ad hunc exitum iam a principio ferri debet verborum illa
comprehensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa
consistat. [200] Id autem bona disciplina exercitatis, qui et multa scripserint
et quaecumque etiam sine scripto dicent similia scriptorum effecerint, non
erit difficillimum. Ante enim circumscribitur mente sententia confestimque
verba concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim dimittit,
ut suo quodque loco respondeant; quorum discriptus ordo alias alia
terminatione concluditur. Atque omnia illa et prima et media verba spectare
debent ad ultimum. [201] Interdum enim cursus est in oratione incitatior,
interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum
velis venire ad extremum. Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis
orationis, eadem cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione
poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et tractatio:
materia in verbis, tractatio in conlocatione verborum.
LX
Ternae autem sunt utriusque partes: verborum translatum, novum, priscum
.- nam de propriis nihil hoc loco dicimus -; conlocationis autem eae quas
diximus, compositio, concinnitas, numerus. [202] Sed in utroque frequentiores sunt
et liberiores poetae; nam et transferunt verba cum crebrius tum etiam audacius
et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in
quibus quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec nimis esse
diversa eque nullo modo coniuncta intellegi licet. Ita fit ut non item in
oratione ut in versu numerus exstet idque quod numerosum in oratione dicitur
non semper numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut constructione
verborum. [203] Ita si numerus orationis quaeritur qui sit, omnis est, sed alius
alio melior atque aptior; si locus, in omni parte verborum; si unde ortus
sit, ex aurium voluptate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia
pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in dividendo fuit; si
ad quam rem adhibeatur, ad delectationem; si quando, semper; si quo loco,
in tota continuatione verborum; si quae res efficiat voluptatem, eadem quae
in versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito eum sensu sine
arte definiunt.
LXI
[204] Satis multa de natura; sequitur usus, de quo est accuratius
disputandum. In quo quaesitum est in totone circuitu illo orationis, quem
Graeci periodon, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut
continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in
extremis an in utraque parte numerus tenendus sit; deinde cum aliud
videatur esse numerus aliud numerosum, quid intersit. [205] Tum autem in
omnibusne numeris aequaliter particulas deceat incidere an facere alias
breviores alias longiores, idque quando aut cur; quibusque partibus,
pluribusne an singulis, imparibus an aequalibus, et quando aut istis aut
illis sit utendum; quaeque inter se aptissime conlocentur et quo modo, an
omnino nulla sit in eo genere distinctio; quodque ad rem maxime pertinet,
qua ratione numerosa fiat oratio. [206] Explicandum etiam est unde orta sit forma
verborum dicendumque quantos circuitus facere deceat deque eorum particulis
et tamquam incisionibus disserendum est quaerendumque utrum una species et
longitudo sit earum anne plures et, si plures, quo loco aut quando quoque
genere uti oporteat. Postremo totius generis utilitas explicanda est, quae
quidem patet latius; non ad unam enim rem aliquam, sed ad pluris
accommodatur.
[207] Ac licet non ad singula respondentem de universo genere sic dicere, ut
etiam singulis satis responsum esse videatur. Remotis igitur reliquis
generibus unum selegimus hoc, quod in causis foroque versatur, de quo
diceremus. Ergo in aliis, id est in historia et in eo quod appellamus
epideiktikon placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa
circumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa currat oratio, quoad
insistat in singulis perfectis absolutisque sententiis. [208] Itaque postea quam
est nata haec vel circumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel
ambitus, si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit
orationem generis eius quod esset ad delectationem comparatum remotumque a
iudiciis forensique certamine, quin redigeret omnis fere in quadrum
numerumque sententias. Nam cum is est auditor qui non vereatur ne
compositae orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque habet
oratori voluptati aurium servienti.
LXII
[209] Genus autem hoc orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis
neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum satietatem adfert tum
quale sit etiam ab imperitis agnoscitur; detrahit praeterea actionis dolorem,
aufert humanum sensum auditoris, tollit funditus veritatem et fidem.
Sed quoniam adhibenda non numquam est, primum videndum est quo loco, deinde
quam diu retinenda sit, tum quot modis commutanda. [210] Adhibenda est igitur
numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut nos in
accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu de consulatu
meo, aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat quam doloris,
ut in quarto accusationis de Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de
Syracusarum situ diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium
funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse non perfecimus,
conati quidem saepissime sumus; quod plurimis locis perorationes nostrae
voluisse nos atque animo contendisse declarant. Id autem tum valet cum is
qui audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id agit ut
insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim
admirans non anquirit quid reprehendat. [211] Haec autem forma retinenda non diu
est, nec dico in peroratione, quam ipsam includit, sed in orationis
reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere,
transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci kommata et
kola nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse
possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae
causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id
appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit
ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
LXIII
[212] Quo autem pacto deceat incise membratimve dici iam videbimus; nunc
quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est. Fluit
omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate
tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum
tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta
Asia maxime, qui dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est e
singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quod ab aliis eidem
pedes aliis vocabulis nominantur. [213] Dichoreus non est ille quidem sua sponte
vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam
si semper est idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam
satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in
contione dixit his verbis: O Marce Druse, patrem appello - haec quidem duo
binis pedibus incisim; dein membratim: Tu dicere solebas sacram esse rem
publicam; - haec item membra ternis; [214] post ambitus: "Quicumque eam
violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas" - dichoreus; nihil enim
ad rem, extrema illa longa sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens
temeritas fili comprobavit - hoc dichoreo tantus clamor contionis excitatus
est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum
ordinem immuta, fac sic: "Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi
temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem Aristoteles ut optimum
probat, a quo dissentio." [215] "At eadem verba, eadem sententia." Animo istuc
satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non oportet; primum
enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate
contemnitur.
LXIV
Sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant. Nam et
creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui
spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam
orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus,
qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e totidem brevibus et
longa, [in] quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed
alios antepono. [216] Ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est
e longis duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem quendam
et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in
membris; paucitatem enim pedum gravitate sua et tarditate compensat. Sed
hos cum in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede extremo: adiungo,
quod minimum sit, proximum superiorem, saepe etiam tertium. [217] Ne iambus
quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis
trochaeus, sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e
longa et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter
pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus; numquam enim
interest uter sit eorum in pede extremo. Sed idem hi tres pedes male
concludunt, si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico
postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit extremus an
creticus, quia postrema syllaba brevis an longa sit ne in versu quidem
refert. [218] Qua re etiam paeana qui dixit aptiorem, in quo esset longa
postrema, vidit parum, quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit.
Iam paean, quod pluris habeat syllabas quam tris, numerus a quibusdam, non
pes habetur. Est quidem, ut inter omnis constat antiquos, Aristotelem,
Theophrastum, Theodectem, Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel
mediae; putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior creticus.
Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut
est hoc: amicos tenes, quovis loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus
aut continuatus numerum apertum et nimis insignem facit.
LXV
[219] His igitur tot commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur
manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur satietati. Et quia non
numero solum numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante
dictum est, concinnitatis - compositione potest intellegi, cum ita structa
verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud
Crassum: Nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; ordo enim
verborum efficit numerum sine ulla aperta oratoris industria -; itaque si
quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque eam aetatem, apte
numeroseque dixerunt, ea non numero quaesito, sed verborum conlocatione
ceciderunt. [220] Formae vero quaedam sunt orationis, in quibus ea concinnitas
est ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari refertur aut
contrarium contrario opponitur aut quae similiter cadunt verba verbis
comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat, quo
de genere cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia facultatem
adferat non semper eodem modo desinendi. Nec tamen haec ita sunt arta et
astricta, ut ea, cum velimus, laxare nequeamus. Multum interest utrum
numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et
inculta et fluens est oratio.
LXVI
[221] Sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis
aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut
videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in
veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat enim ille ambitus
et plena comprehensio e quattuor fere partibus, quae membra dicimus, ut et
auris impleat et neque brevior sit quam satis sit neque longior. Quamquam
utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum
sit aut longius procedendum, ne brevitas defrudasse auris videatur neve
longitudo obtudisse. Sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de
versu et est liberior aliquanto oratio. [222] [E quattuor igitur quasi
hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena comprehensio.] His
igitur singulis versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in ambitu
coniungimus. Sin membratim volumus dicere, insistimus atque, cum opus est,
ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus. Sed nihil tam debet
esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et valet plurimum. Ex hoc
genere illud est Crassi: "Missos faciant patronos; ipsi prodeant"; - nisi
intervallo dixisset "ipsi prodeant", sensisset profecto se fudisse senarium;
omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de genere nunc disputo; [223] - "cur
clandestinis consiliis nos oppugnant? Cur de perfugis nostris copias
comparant contra nos?" Prima sunt illa duo, quae kommata Graeci vocant, nos
incisa dicimus; deinde tertium kolon illi, nos membrum; sequitur non longa
- ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in
spondeos cadit; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque ipse genus
dicendi maxime probo.
LXVII
Sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere
debent, ut est apud me: "Domus tibi deerat? At habebas.
Pecunia superabat? At egebas"; haec incise dicta sunt quattuor; [224] at membratim
quae sequuntur duo: "Incurristi amens in columnas, in alienos insanus
insanisti". Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore
sustinentur: "Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam
fortunas tuas aestimasti". Dichoreo finitur. At spondeis proximum illud. Nam
in his, quibus ut pugiunculis uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores
pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis, et utrisque addi
pedis potest, non fere ternis amplius. [225] Incisim autem et membratim tractata
oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas
aut refellas, ut nos in Corneliana secunda: "O callidos homines, o rem
excogitatam, o ingenia metuenda!" Membratim adhuc; deinde caesim: Diximus,
rursus membratim: "Testis dare volumus". Extrema sequitur comprehensio, sed
ex duobus membris, qua non potest esse brevior: "Quem, quaeso, nostrum
fefellit ita vos esse facturos?" [226] Nec ullum genus est dicendi aut melius aut
fortius quam binis aut ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo
alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa
comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille quoque imitari
Lysiam vult alterum paene Demosthenem, saltat incidens particulas. Et is
quidem non minus sententiis peccat quam verbis, ut non quaerat quem
appellet ineptum qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra posui,
ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam in minimis particulis
orationis esset iudicaret. Et quoniam plura de numerosa oratione diximus
quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.
LXVIII
[227] Nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime omnium ignoras,
pulchre et oratorie dicere nisi optimis sententiis verbisque lectissimis
dicere. Et nec sententia ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte
exposita atque absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter
conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus autem - saepe
enim hoc testandum est - non modo non poetice vinctus verum etiam fugiens
illum eique omnium dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo
oratorum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium
omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod
pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur. [228] Hanc igitur, sive
compositionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, [et] adhibere
necesse est, si ornate velis dicere, non solum, quod ait Aristoteles et
Theophrastus, ne infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu
pronuntiantis aut interductu librari, sed numero coacta debet insistere,
verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam soluta. Vt enim
athletas nec multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando facere caute
nec petendo vehementer, in quo non motus hic habeat palaestram quandam, ut
quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum etiam sit
venustum, sic orator nec plagam gravem facit, nisi petitio fuit apta, nec
satis tecte declinat impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
[229] Itaque qualis eorum motus quos apalaistrous Graeci vocant, talis horum mihi
videtur oratio qui non claudunt numeris sententias, tantumque abest ut
quod ei qui hoc aut magistrorum inopia aut ingeni tarditate aut laboris
fuga non sunt adsecuti solent dicere - enervetur oratio compositione
verborum, ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit.
LXIX
Sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc
secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut verba traiciamus aperte, quo
melius aut cadat aut volvatur oratio; [230] quod se L. Caelius Antipater in prooemio
belli Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem qui nos nihil
celet, sapientem qui serviendum necessitati putet! Sed hic omnino rudis;
nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis excusatio non
probatur; nihil est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non
erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsit, cui se
purgat, veniam petit, et utitur ea traiectione verborum et nihilo tamen
aptius explet concluditque sententias. Apud alios autem et Asiaticos maxime
numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa
numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit,
infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant
versiculorum simillimum. [231] Tertium est, in quo fuerunt fratres illi
Asiaticorum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia
contemnendi. Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt,
tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia. Sed apud eos varietas
non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia qui fugerit,
ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque
inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat
delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur
genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit. Nam de laudibus multa
diximus, quibus sunt illa perspicue vitia contraria.
LXX
[232] Quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si aut compositi oratoris
bene structam conlocationem dissolvas permutatione verborum; - corrumpatur
enim tota res, ut [et] haec nostra in Corneliana et deinceps omnia: "Neque me
divitiae movent, quibus omnis Africanos et Laelios multi venalicii
mercatoresque superarunt": immuta paululum, ut sit multi superarunt mercatores
venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: "Neque vestis aut
caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Marcellos Maximosque multi
eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt"; verba permuta sic, ut sit "vicerunt
eunuchi e Syria Aegyptoque": adde tertium: "Neque vero ornamenta ista
villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque
omnem referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse
superari"; fac ita: "potuisse superari ab aliquo Syro aut Deliaco"; [233] videsne,
ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen verbis stante sententia,
ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta? Aut si alicuius
inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum
paululum commutato in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit
antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi apud censores illud: "Abesse
non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet";
quanto aptius, si ita dixisset: "Quin eiusdem hominis sit qui improbos
probet probos improbare!" [234] Hoc modo dicere nemo umquam noluit nemoque potuit
quin dixerit; qui autem aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita
facti sunt repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes! Cuius
non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.
LXXI
Sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut, si
quis Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit,
non singulorum operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis
desidero, ornamenta comparent. [235] Isti autem cum dissolvunt orationem, in qua
nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in
proverbio est - etsi humilius dictum est [tamen simile est] -, scopas (ut
ita dicam) mihi videntur dissolvere. Atque ut plane genus hoc, quod ego
laudo, contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel
quo Aeschines aut Demosthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione
reformidavisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse eadem
condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo
genere quo illi volunt; facilius est enim apta dissolvere quam dissipata
conectere. [236] Res se autem sic habet, ut brevissime dicam quod sentio:
composite et apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem
sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut
ea qui utantur non stulti homines haberi possint, etiam plerumque
prudentes; quo qui est contentus utatur. Eloquens vero, qui non
approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere
debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut
exspectari aut audiri libentius.
[237] Habes meum de oratore, Brute, iudicium; quod aut sequere, si probaveris,
aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque
hoc meum, de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo esse
verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihimet
ipsi aliud alias videri. Nec in hac is modo re quae ad vulgi adsensum
spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima, sed
ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut
quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri
videretur, cum ipsum illud verum tamen in occulto lateret. [238] Tu autem velim,
si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus
institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim
obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
|