| This text comes from an unknown edition.
I
Iamne vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae?
Nemo queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem.
Non enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi
deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo
quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus
erat ignotus decepit, fefellit, induxit. Pauci ista tua lutulenta vitia
noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. Numquam
erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo
inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. Obrepsisti ad
honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile
habes nihil praeter colorem. Is mihi etiam gloriabatur se omnis magistratus
sine repulsa adsecutum? Mihi ista licet de me vera cum gloria praedicare;
omnis enim honores populus Romanus mihi ipsi homini detulit. Nam tu cum
quaestor es factus, etiam qui te numquam viderant, tamen illum honorem
nomini mandabant tuo. Aedilis es factus; Piso est a populo Romano factus,
non iste Piso. Praetura item maioribus delata est tuis. Noti erant illi
mortui, te vivum nondum noverat quisquam. Me cum quaestorem in primis,
aedilem priorem, praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus
faciebat, homini ille honorem non generi, moribus non maioribus meis,
virtuti perspectae non auditae nobilitati deferebat. Nam quid ego de
consulatu loquar, parto vis anne gesto? Miserum me! cum hac me nunc peste
atque labe confero! Sed nihil comparandi causa loquar ac tamen ea quae sunt
longissime disiuncta comprendam. Tu consul es renuntiatus - nihil dicam
gravius, quam quod omnes fatentur - impeditis rei publicae temporibus,
dissidentibus consulibus, cum hoc non recusares eis a quibus dicebare
consul, quin te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius
exstitisses. Me cuncta Italia, me omnes ordines, me universa civitas non
prius tabella quam voce priorem consulem declaravit.
II
Sed omitto ut sit factus uterque nostrum; sit sane Fors domina campi.
Magnificentius est dicere quem ad modum gesserimus consulatum quam quem ad
modum ceperimus.
Ego kalendis Ianuariis senatum et bonos omnis legis agrariae maximarumque
largitionum metu liberavi. Ego agrum Campanum, si dividi non oportuit,
conservavi, si oportuit, melioribus auctoribus reservavi. Ego in C. Rabirio
perduellionis reo XL annis ante me consulem interpositam senatus
auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi. Ego adulescentis bonos
et fortis, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus
adepti, rei publicae statum convolsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla
senatus mala gratia comitiorum ratione privavi. Ego Antonium conlegam
cupidum provinciae, multa in re publica molientem patientia atque obsequio
meo mitigavi. Ego provinciam Galliam senatus auctoritate exercitu et
pecunia instructam et ornatam, quam cum Antonio commutavi, quod ita
existimabam tempora rei publicae ferre, in contione deposui reclamante
populo Romano. Ego L. Catilinam caedem senatus, interitum urbis non obscure
sed palam molientem egredi ex urbe iussi ut, a quo legibus non poteramus,
moenibus tuti esse possemus. Ego tela extremo mense consulatus mei intenta
iugulis civitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. Ego faces iam
accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi.
III
Me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consili,
frequentissimo senatu parentem patriae nominavit. Mihi hic vir clarissimus
qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus civicam coronam deberi a
re publica dixit. Mihi togato senatus non ut multis bene gesta, sed ut
nemini conservata re publica, singulari genere supplicationis deorum
immortalium templa patefecit. Ego cum in contione abiens magistratu dicere
a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque is mihi tantum modo ut
iurarem permitteret, sine ulla dubitatione iuravi rem publicam atque hanc
urbem mea unius opera esse salvam. Mihi populus Romanus universus illa in
contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem immortalitatemque
donavit, cum meum ius iurandum tale atque tantum iuratus ipse una voce et
consensu approbavit. Quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus
ut nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero videretur. Atque ita
est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non
approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu
populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum
senatu coniunxerim. Exposui breviter consulatum meum.
IV
Aude nunc, o furia, de tuo dicere! cuius fuit initium ludi compitalicii
tum primum facti post L. Iulium et C. Marcium consules contra auctoritatem
huius ordinis; quos Q. Metellus - facio iniuriam fortissimo viro mortuo,
qui illum cuius paucos paris haec civitas tulit cum hac importuna belua
conferam - sed ille designatus consul, cum quidam tribunus pl. suo auxilio
magistros ludos contra senatus consultum facere iussisset, privatus fieri
vetuit atque id quod nondum potestate poterat obtinuit auctoritate. Tu, cum
in kalendas Ianuarias compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui
numquam antea praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare
passus es, hominem impurum ac non modo facie sed etiam oculo tuo
dignissimum. Ergo his fundamentis positis consulatus tui triduo post
inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei publicae lex
Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii
conlegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia
quaedam nova ex omni faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in
stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et
modestiae censura sublata est, cum tu interim, bustum rei publicae, qui te
consulem tum Romae dicis fuisse, verbo numquam significaris sententiam
tuam tantis in naufragiis civitatis.
V
Nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. Neque vero multum
interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis
contionibus rem publicam vexet, an alios vexare patiatur. An potest ulla
esse excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti
in maximo rei publicae motu consuli? C prope annos legem Aeliam et Fufiam
tenueramus, CCCC iudicium notionemque censoriam. Quas leges ausus est non
nemo improbus, potuit quidem nemo convellere, quam potestatem minuere, quo
minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse
petulans conatus est, haec sunt, o carnifex! in prooemio sepulta consulatus
tui. Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne
conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis
quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil
sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. Arma in templo Castoris,
o proditor templorum omnium! vidente te constituebantur ab eo latrone cui
templum illud fuit te consule arx civium perditorum, receptaculum veterum
Catilinae militum, castellum forensis latrocini, bustum legum omnium ac
religionum. Erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, equitibus
Romanis, civitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eum -
mitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro quae sunt palam -
non modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas tabulam
praerogativae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam
aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non
interfuisti solum verum etiam crudelissime praefuisti.
VI
Mihi vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae dicere ausus es?
Egere sordidissime Gabinium, sine provincia stare non posse, spem habere a
tribuno pl., si sua consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem
desperasse; huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega
meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem; sibi quemque consulere
oportere. Atque haec dicere vix audeo; vereor ne qui sit qui istius
insignem nequitiam frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam
tamen. Ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum suorum
recordabitur. Meministine, caenum, cum ad te quinta fere hora cum C. Pisone
venissem, nescio quo e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et,
cum isto ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te
uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam medicaminibus solere
curari? Quam nos causam cum accepissemus - quid enim facere poteramus? -
paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu nos
cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando eiecisti. Idem illo
fere biduo productus in contionem ab eo cui sicam quandam praebebas
consulatum tuum, cum esses interrogatus quid sentires de consulatu meo,
gravis auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut Maximus et non
Caesoninus Semiplacentinus Calventius, respondes altero ad frontem sublato,
altero ad mentum depresso supercilio crudelitatem tibi non placere.
VII
Hic te ille homo dignissimus tuis laudibus conlaudavit. Crudelitatis
tu, furcifer, senatum consul in contione condemnas? non enim me qui senatui
parvi; nam relatio illa salutaris et diligens fuerat consulis, animadversio
quidem et iudicium senatus. Quae cum reprehendis, ostendis qualis tu, si
ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipendio me
hercule et frumento Catilinam esse putasses iuvandum. Quid enim interfuit
inter Catilinam et eum cui tu senatus auctoritatem, salutem civitatis,
totam rem publicam provinciae praemio vendidisti? Quae enim L. Catilinam
conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules adiuverunt.
Voluit ille senatum interficere, vos sustulistis; leges incendere, vos
abrogastis; interimere patriam, vos adflixistis. Quid est vobis consulibus
gestum sine armis? Incendere illa coniuratorum manus voluit urbem, vos eius
domum quem propter urbs incensa non est. Ac ne illi quidem, si habuissent
vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis
privare voluerunt, sed bis stantibus nullum domicilium sceleri suo fore
putaverunt. Caedem illi civium, vos servitutem expetistis. Hic vos etiam
crudeliores; huic enim ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei
mori potius quam servire praestaret. Illud vero geminum consiliis Catilinae
et Lentuli, quod me domo mea expulistis, Cn. Pompeium domum suam
compulistis. Neque enim me stante et manente in urbis vigilia neque
resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore, umquam se illi rem publicam
delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas expetistis quibus
coniuratorum manis mortuorum expiaretis; omne odium inclusum nefariis
sensibus impiorum in me profudistis. Quorum ego furori nisi cessissem, in
Catilinae busto vobis ducibus mactatus essem. Quod autem maius indicium
exspectatis nihil inter vos et Catilinam interfuisse quam quod eandem illam
manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis, quod omnis undique
perditos conlegistis, quod in me carcerem effudistis, quod coniuratos
armastis, quod eorum ferro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam
obicere voluistis?
VIII
Sed iam redeo ad praeclaram illam contionem tuam. Tu es ille, cui
crudelitas displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum vestis
mutatione declarandum censuisset, cum videres maerere rem publicam
amplissimi ordinis luctu, o noster misericors! quid facis? Quod nulla in
barbaria quisquam tyrannus. Omitto enim illud, consulem edicere ut senatus
consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari quicquam
potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis videtur senatus in
conservanda patria fuisse crudelis. Edicere est ausus cum illo suo pari,
quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse
censuisset ad vestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus ut
eos quos luctu adficeret lugere non sineret? Maerorem relinquis, maeroris
aufers insignia: eripis lacrimas non consolando sed minando. Quod si vestem
non publico consilio patres conscripti, sed privato officio aut
misericordia mutavissent, tamen id his non licere per interdicta potestatis
tuae crudelitatis erat non ferendae; cum vero id senatus frequens
censuisset et omnes ordines reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa
popina consul extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani
occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti.
IX
At quaerebat etiam paulo ante de me quid suo mihi opus fuisset auxilio,
cur non meis inimicis meis copiis restitissem. Quasi vero non modo ego, qui
multis saepe auxilio fuerim, sed quisquam tam inops fuerit umquam qui isto
non modo propugnatore tutiorem se sed advocato aut adstipulatore paratiorem
fore putaret. Ego istius pecudis ac putidae carnis consilio scilicet aut
praesidio niti volebam, ab hoc eiecto cadavere quicquam mihi aut opis aut
ornamenti expetebam. Consulem ego tum quaerebam, consulem inquam, non illum
quidem quem in hoc maiali invenire non possem, qui tantam rei publicae
causam gravitate et consilio suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque
stipes, si stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus. Cum
enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria, auxilio mihi opus
fuerat et consulis et senatus; quorum alterum etiam ad perniciem meam erat
a vobis consulibus conversum, alterum rei publicae penitus ereptum. Ac
tamen, si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me ipsa suo
complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore et tecum
et cum conlega tuo decertandum fuisset. Alia enim causa praestantissimi
viri, Q. Metelli, fuit, quem ego civem meo iudicio cum deorum immortalium
laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo viro et consuli et sextum
consuli et eius invictis legionibus, ne armis confligeret, cedendum esse
duxit. Quod mihi igitur certamen esset huius modi? cum C. Mario scilicet
aut cum aliquo pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae
lanternario consule? Neque hercule ego supercilium tuum neque conlegae tui
cymbala fugi neque tam fui timidus ut, qui in maximis turbinibus ac
fluctibus rei publicae navem gubernassem salvamque in portu conlocassem,
frontis tuae nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum
pertimescerem. Alios ego vidi ventos, alias prospexi animo procellas, aliis
impendentibus tempestatibus non cessi sed bis unum me pro omnium salute
obtuli. Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus
crudelissimis exciderunt, cum quidem tu, o vaecors et amens! cum omnes boni
abditi inclusique maererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent,
complexus es funestum illud animal ex nefariis stupris, ex civili cruore,
ex omni scelerum importunitate conceptum atque eodem in templo, eodem loci
vestigio et temporis arbitria non mei solum sed patriae funeris abstulisti.
X
Quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam et gratulationem tuam,
quid cum tuis sordidissimis gregibus intemperantissimas perpotationes
praedicem? Quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid quod esset
libero dignum, quis denique in publico vidit? cum conlegae tui domus cantu
et cymbalis personaret, cumque ipse nudus in convivio saltaret; in quo cum
illum saltatorium versaret orbem, ne tum quidem fortunae rotam
pertimescebat. Hic autem non tam concinnus helluo nec tam musicus iacebat
in suorum Graecorum foetore et caeno; quod quidem istius in illis rei
publicae luctibus quasi aliquod Lapitharum aut Centaurorum convivium
ferebatur; in quo nemo potest dicere utrum iste plus biberit an vomuerit
an effuderit. Tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse Romae
consulem dicere audebis? Quid? tu in lictoribus et in toga praetexta esse
consulatum putas? quae ornamenta etiam in Sex. Clodio te consule esse
voluisti, his tu, Clodiane canis, insignibus consulatum declarari putas?
Animo consulem esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura,
toto denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque, id quod vis
nominis ipsa praescribit, rei publicae consulendo. An ego consulem esse
putem qui senatum esse in re publica non putavit, et sine eo consilio
consulem numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt? Etenim
illa iam omitto. Cum servorum dilectus haberetur in foro, arma in templum
Castoris luce et palam comportarentur, id autem templum sublato aditu
revolsis gradibus a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore
quondam, tum ultore, armis teneretur, cum equites Romani relegarentur, viri
boni lapidibus e foro pellerentur, senatui non solum iuvare rem publicam
sed ne lugere quidem liceret, cum civis is quem hic ordo adsentiente Italia
cunctisque gentibus conservatorem patriae iudicarat nullo iudicio, nulla
lege, nullo more servitio atque armis pelleretur, non dicam auxilio vestro,
quod vere licet dicere, sed certe silentio: tum Romae fuisse consules
quisquam existimabit? Qui latrones igitur, si quidem vos consules, qui
praedones, qui hostes, qui proditores, qui tyranni nominabuntur?
XI
Magnum nomen est, magna species, magna dignitas, magna maiestas
consulis; non capiunt angustiae pectoris tui, non recipit levitas ista, non
egestas animi; non infirmitas ingeni sustinet, non insolentia rerum
secundarum tantam personam, tam gravem, tam severam. Seplasia me hercule,
ut dici audiebam, te ut primum aspexit, Campanum consulem repudiavit.
Audierat Decios Magios et de Taurea illo Vibellio aliquid acceperat; in
quibus si moderatio illa quae in nostris solet esse consulibus non fuit, at
fuit pompa, fuit species, fuit incessus saltem Seplasia dignus et Capua.
Gabinium denique si vidissent duumvirum vestri illi unguentarii, citius
agnovissent. Erant illi compti capilli et madentes cincinnorum fimbriae et
fluentes purpurissataeque buccae, dignae Capua, sed illa vetere; nam haec
quidem quae nunc est splendidissimorum hominum, fortissimorum virorum,
optimorum civium mihique amicissimorum multitudine redundat. Quorum Capuae
te praetextatum nemo aspexit qui non gemeret desiderio mei, cuius consilio
cum universam rem publicam, tum illam ipsam urbem meminerant esse servatam.
Me inaurata statua donarant, me patronum unum asciverant, a me se habere
vitam, fortunas, liberos arbitrabantur, me et praesentem contra latrocinium
tuum suis decretis legatisque defenderant et absentem principe Cn. Pompeio
referente et de corpore rei publicae tuorum scelerum tela revellente
revocarant. An tum eras consul cum in Palatio mea domus ardebat non casu
aliquo sed ignibus iniectis instigante te? Ecquod in hac urbe maius umquam
incendium fuit cui non consul subvenerit? At tu illo ipso tempore apud
socrum tuam prope a meis aedibus, cuius domum ad meam domum exhauriendam
patefeceras, sedebas non exstinctor sed auctor incendi et ardentis faces
furiis Clodianis paene ipse consul ministrabas.
XII
An vero reliquo tempore consulem te quisquam duxit, quisquam tibi
paruit, quisquam in curiam venienti adsurrexit, quisquam consulenti
respondendum putavit? Numerandus est ille annus denique in re publica, cum
obmutuisset senatus, iudicia conticuissent, maererent boni, vis latrocini
vestri tota urbe volitaret neque civis unus ex civitate sed ipsa civitas
tuo et Gabini sceleri furorique cessisset?
Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, ex miserrimis naturae tuae
sordibus, cum experrecta tandem virtus clarissimi viri celeriter et verum
amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit; neque
est ille vir passus in ea re publica quam ipse decorarat atque auxerat
diutius vestrorum scelerum pestem morari, cum tamen ille, qualiscumque est,
qui est ab uno te improbitate victus, Gabinius, conlegit ipse se vix, sed
conlegit tamen, et contra suum Clodium primum simulate, deinde non
libenter, ad extremum tamen pro Cn. Pompeio vere vehementerque pugnavit.
Quo quidem in spectaculo mira populi Romani aequitas erat. Vter eorum
perisset, tamquam lanista in eius modi pari lucrum fieri putabat,
immortalem vero quaestum, si uterque cecidisset. Sed ille tamen agebat
aliquid; tuebatur auctoritatem summi viri. Erat ipse sceleratus, erat
gladiator, cum scelerato tamen et cum pari gladiatore pugnabat. Tu scilicet
homo religiosus et sanctus foedus quod meo sanguine in pactione
provinciarum iceras frangere noluisti. Caverat enim sibi ille sororius
adulter ut, si tibi provinciam, si exercitum, si pecuniam ereptam ex rei
publicae visceribus dedisset, omnium suorum scelerum socium te adiutoremque
praeberes. Itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse, cotidie tela,
lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro ad senatum is quem ad Cn.
Pompeium interimendum conlocatum fuisse constabat.
XIII
Ecquis audivit non modo actionem aliquam aut relationem sed vocem
omnino aut querelam tuam? Consulem tu te fuisse putas, cuius in imperio,
qui rem publicam senatus auctoritate servarat, qui omnis omnium gentium
partis tribus triumphis devinxerat, is se in publico, is denique in Italia
tuto statuit esse non posse? An tum eratis consules cum, quacumque de re
verbum facere coeperatis aut referre ad senatum, cunctus ordo reclamabat
ostendebatque nihil esse vos acturos, nisi prius de me rettulissetis? cum
vos, quamquam foedere obstricti tenebamini, tamen cupere vos diceretis, sed
lege impediri. Quae lex privatis hominibus esse lex non videbatur, inusta
per servos, incisa per vim, imposita per latrocinium, sublato senatu,
pulsis e foro bonis omnibus, capta re publica, contra omnis leges nullo
scripta more, hanc qui se metuere dicerent, consules non dicam animi
hominum, sed fasti ulli ferre possunt? Nam si illam legem non putabatis,
quae erat contra omnis leges indemnati civis atque integri capitis
bonorumque tribunicia proscriptio, ac tamen obstricti pactione tenebamini,
quis vos non modo consules sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit
oppressa praemio, lingua astricta mercede? Sin illam vos soli legem
putabatis, quisquam vos consules tunc fuisse aut nunc esse consularis
putet, qui eius civitatis in qua in principum numero voltis esse non leges,
non instituta, non mores, non iura noritis? An, cum proficiscebamini
paludati in provincias vel emptas vel ereptas, consules vos quisquam
putavit? Itaque, credo, si minus frequentia sua vestrum egressum ornando
atque celebrando, at ominibus saltem bonis ut consules, non tristissimis ut
hostes aut proditores prosequebantur.
XIV
Tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum
discessum illum testem sceleris et crudelitatis tuae in maledicti et
contumeliae loco ponere? Quo quidem tempore cepi, patres conscripti,
fructum immortalem vestri in me et amoris et iudici; qui non admurmuratione
sed voce et clamore abiecti hominis ac semivivi furorem petulantiamque
fregistis. Tu luctum senatus, tu desiderium equestris ordinis, tu squalorem
Italiae, tu curiae taciturnitatem annuam, tu silentium perpetuum iudiciorum
ac fori, tu cetera illa in maledicti loco pones quae meus discessus rei
publicae volnera inflixit? Qui si calamitosissimus fuisset, tamen
misericordia dignior quam contumelia et cum gloria potius esse coniunctus
quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dumtaxat, vestrum quidem
scelus ac dedecus haberetur. Cum vero - forsitan hoc quod dicturus sum
mirabile auditu esse videatur, sed certe id dicam quod sentio - cum tantis
a vobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque honoribus,
non modo illam calamitatem esse non duco sed, si quid mihi potest a re
publica esse seiunctum, quod vix potest, privatim ad meum nomen augendum,
optandam duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam. Atque ut tuum
laetissimum diem cum tristissimo meo conferam, utrum tandem bono viro et
sapienti optabilius putas sic exire e patria ut omnes sui cives salutem,
incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi
proficiscenti evenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, unam tibi
illam viam et perpetuam esse vellent? Mihi me dius fidius in tanto omnium
mortalium odio, iusto praesertim et debito, quaevis fuga quam ulla
provincia esset optatior.
XV
Sed perge porro. Nam si illud meum turbulentissimum tempus tuo
tranquillissimo praestat, quid conferam reliqua quae in te dedecoris plena
fuerunt, in me dignitatis? Me kalendis Ianuariis, qui dies post obitum
occasumque nostrum rei publicae primus inluxit, frequentissimus senatus,
concursu Italiae, referente clarissimo ac fortissimo viro, P. Lentulo,
consentiente atque una voce revocavit. Me idem senatus exteris nationibus,
me legatis magistratibusque nostris auctoritate sua consularibusque
litteris non, ut tu Insuber dicere ausus es, orbatum patria sed, ut senatus
illo ipso tempore appellavit, civem servatoremque rei publicae commendavit.
Ad meam unius hominis salutem senatus auxilium omnium civium cuncta ex
Italia qui rem publicam salvam esse vellent consulis voce et litteris
implorandum putavit. Mei capitis conservandi causa Romam uno tempore quasi
signo dato Italia tota convenit. De mea salute P. Lentuli, praestantissimi
viri atque optimi consulis, Cn. Pompei, clarissimi atque invictissimi
civis, ceterorumque principum civitatis celeberrimae et gratissimae
contiones fuerunt. De me senatus ita decrevit Cn. Pompeio auctore et eius
sententiae principe ut, si quis impedisset reditum meum, in hostium numero
putaretur, eisque verbis ea de me senatus auctoritas declarata est ut
nemini sit triumphus honorificentius quam mihi salus restitutioque
perscripta. De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum
praetorem, a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos
de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus
consul de conlegae Q. Metelli sententia, quem mecum eadem res publica quae
in tribunatu eius diiunxerat in consulatu virtute optimi ac iustissimi viri
sapientiaque coniunxit. Quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet
dicere? Ex vobis audio nemini civi ullam quo minus adesset satis iustam
excusationem esse visam; nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum
tantam neque splendidiorem fuisse; hoc certe video, quod indicant tabulae
publicae, vos rogatores, vos diribitores, vos custodes fuisse tabellarum,
et, quod in honoribus vestrorum propinquorum non facitis vel aetatis
excusatione vel honoris, id in salute mea nullo rogante vos vestra sponte
fecistis.
XVI
Confer nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola, confer, si
audes, absentiam tuam cum mea. Obtinuisti provinciam consularem finibus eis
quos lex cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. Nam lege
Caesaris iustissima atque optima populi liberi plane et vere erant liberi?
lege autem ea quam nemo legem praeter te et conlegam tuum putavit omnis
erat tibi Achaia, Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas
exercitum tantum quantum tibi non senatus aut populus Romanus dederat, sed
quantum tua libido conscripserat; aerarium exhauseras. Quas res gessisti
imperio, exercitu, provincia consulari? Quas res gesserit, quaero! Qui ut
venit, statim - nondum commemoro rapinas, non exactas pecunias, non captas,
non imperatas, non neces sociorum, non caedis hospitum, non perfidiam, non
immanitatem, non scelera praedico; mox, si videbitur, ut cum fure, ut cum
sacrilego, ut cum sicario disputabo; nunc meam spoliatam fortunam conferam
cum florente fortuna imperatoris. Quis umquam provinciam cum exercitu
obtinuit qui nullas ad senatum litteras miserit? tantam vero provinciam cum
tanto exercitu, Macedoniam praesertim, quam tantae barbarorum gentes
attingunt ut semper Macedonicis imperatoribus idem fines provinciae fuerint
qui gladiorum atque pilorum; ex qua aliquot praetorio imperio, consulari
quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit, quin triumpharit! Est hoc novum;
multo illud magis. Appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis
placet, imperator.
XVII
Ne tum quidem, Paule noster, tabellas Romam cum laurea mittere
audebas? "Misi," inquit. Quis umquam recitavit, quis ut recitarentur
postulavit? Nihil enim mia iam refert, utrum tu conscientia oppressus
scelerum tuorum nihil umquam ausus sis scribere ad eum ordinem quem
despexeras, quem adflixeras, quem deleveras, an amici tui tabellas
abdiderint idemque silentio suo temeritatem atque audaciam tuam
condemnarint; atque haud scio an malim te videri nullo pudore fuisse in
litteris mittendis, at amicos tuos plus habuisse et pudoris et consili,
quam aut te videri pudentiorem fuisse quam soles, aut tuum factum non esse
condemnatum iudicio amicorum. Quod si non tuis nefariis in hunc ordinem
contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses, quid tandem erat actum
aut gestum in tua provincia de quo ad senatum cum gratulatione aliqua
scribi abs te oporteret? vexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio,
an sociorum direptio, an agrorum depopulatio, an munitio Thessalonicae, an,
obsessio militaris viae, an exercitus nostri interitus ferro, fame,
frigore, pestilentia? Tu vero qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe
nequior inventus es quam Gabinius, sic in provincia paulo tamen quam ille
demissior. Nam ille gurges atque helluo natus abdomini suo non laudi et
gloriae, cum equites Romanos in provincia, cum publicanos nobiscum et
voluntate et dignitate coniunctos omnis fortunis, multos fama vitaque
privasset, cum egisset aliud nihil illo exercitu nisi ut urbis
depopularetur, agros vastaret, exhauriret domos, ausus est - quid enim ille
non audeat? - a senatu supplicationem per litteras postulare.
XVIII
O di immortales! tune etiam atque adeo vos, geminae voragines
scopulique rei publicae, vos meam fortunam deprimitis, vestram extollitis,
cum de me ea senatus consulta absente facta sint, eae contiones habitae, is
motus fuerit municipiorum et coloniarum omnium, ea decreta publicanorum, ea
conlegiorum, ea denique generum ordinumque omnium quae non modo ego optare
numquam auderem sed cogitare non possem, vos autem sempiternas foedissimae
turpitudinis notas subieritis? An ego, si te et Gabinium cruci suffixos
viderem, maiore adficerer laetitia ex corporis vestri laceratione quam
adficior ex famae? Nullum est supplicium putandum quo adfici casu aliquo
etiam boni viri fortesque possunt. Atque hoc quidem etiam isti tui dicunt
voluptarii Graeci: quos utinam ita audires ut erant audiendi; numquam te in
tot flagitia ingurgitasses. Verum audis in praesepibus, audis in stupris,
audis in cibo et vino. Sed dicunt isti ipsi qui mala dolore, bona voluptate
definiunt, sapientem, etiam si in Phalaridis tauro inclusus succensis
ignibus torreatur, dicturum tamen suave illud esse seque ne tantulum quidem
commoveri. Tantam virtutis vim esse voluerunt ut non posset esse umquam vir
bonus non beatus. Quae est igitur poena, quod supplicium? Id mea sententia
quod accidere nemini potest nisi nocenti, suscepta fraus, impedita et
oppressa mens, bonorum odium, nota inusta senatus, amissio dignitatis.
XIX
Nec mihi ille M. Regulus quem Carthaginienses resectis palpebris
inligatum in machina vigilando necaverunt supplicio videtur adfectus, nec
C. Marius quem Italia servata ab illo demersum in Minturnensium paludibus,
Africa devicta ab eodem expulsum et naufragum vidit. Fortunae enim ista
tela sunt non culpae; supplicium autem est poena peccati. Neque vero ego,
si umquam vobis mala precarer, quod saepe feci, in quo di immortales meas
preces audiverunt, morbum aut mortem aut cruciatum precarer. Thyestea est
ista exsecratio poetae volgi animos non sapientium moventis, ut tu
"naufragio expulsus uspiam
saxis fixus asperis, evisceratus
latere penderes,"
ut ait ille,
"saxa spargens tabo, sanie et sanguine atro".
Non ferrem omnino moleste, si ita accidisset; sed id tamen esset humanum.
M. Marcellus, qui ter consul fuit, summa virtute, pietate, gloria militari,
periit in mari; qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit. In fortuna
quadam est illa mors non in poena putanda. Quae est igitur poena, quod
supplicium, quae saxa, quae cruces? Esse duos duces in provinciis populi
Romani, habere exercitus, appellari imperatores; horum alterum sic fuisse
infrenatum conscientia scelerum et fraudum suarum ut ex ea provincia quae
fuerit ex omnibus una maxime triumphalis nullam sit ad senatum litteram
mittere ausus. Ex qua provincia modo vir omni dignitate ornatissimus, L.
Torquatus, magnis rebus gestis me referente ab senatu imperator est
appellatus, unde his paucis annis Cn. Dolabellae, C. Curionis, M. Luculli
iustissimos triumphos vidimus, ex ea te imperatore nuntius ad senatum
adlatus est nullus; ab altero adlatae litterae, recitatae, relatum ad
senatum. Di immortales! idne ego optarem ut inimicus meus ea qua nemo
umquam ignominia notaretur, ut senatus is qui in eam iam benignitatis
consuetudinem venit ut eos qui bene rem publicam gesserint novis honoribus
adficiat et numero dierum et genere verborum, huius unius litteris
nuntiantibus non crederet, postulantibus denegaret?
XX
His ego rebus pascor, his delector, his perfruor, quod de vobis hic
ordo opinatur non secus ac de acerrimis hostibus, quod vos equites Romani,
quod ceteri ordines, quod cuncta civitas odit, quod nemo bonus, nemo
denique civis est, qui modo se civem esse meminerit, qui vos non oculis
fugiat, auribus respuat, animo aspernetur, recordatione denique ipsa
consulatus vestri perhorrescat. Haec ego semper de vobis expetivi, haec
optavi, haec precatus sum; plura etiam acciderunt quam vellem; nam ut
amitteretis exercitum, numquam me hercule optavi. Illud etiam accidit
praeter optatum meum, sed valde ex voluntate. Mihi enim numquam venerat in
mentem furorem et insaniam optare vobis in quam incidistis. Atqui fuit
optandum. Me tamen fugerat deorum immortalium has esse in impios et
consceleratos poenas certissimas. Nolite enim ita putare, patres
conscripti, ut in scaena videtis, homines consceleratos impulsu deorum
terreri furialibus taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus, suum
scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat; hae sunt impiorum
furiae, hae flammae, hae faces. Ego te non vaecordem, non furiosum, non
mente captum, non tragico illo Oreste aut Athamante dementiorem putem, qui
sis ausus primum facere - nam id est caput - deinde paulo ante Torquato,
sanctissimo et gravissimo viro, premente confiteri te provinciam
Macedoniam, in quam tantum exercitum transportasses, sine ullo milite
reliquisse? Mitto de amissa maxima parte exercitus; sit hoc infelicitatis
tuae; dimittendi vero exercitus quam potes adferre causam? quam potestatem
habuisti, quam legem, quod senatus consultum, quod ius, quod exemplum? Quid
est aliud furere? non cognoscere homines, non cognoscere leges, non
senatum, non civitatem? Cruentare corpus suum leve est; maior haec est
vitae, famae, salutis suae volneratio. Si familiam tuam dimisisses, quod ad
neminem nisi ad ipsum te pertineret, amici te constringendum putarent;
praesidium tu rei publicae, custodiam provinciae iniussu populi Romani
senatusque dimisisses, si tuae mentis compos fuisses?
XXI
Ecce tibi alter effusa iam maxima praeda quam ex fortunis
publicanorum, quam ex agris urbibusque sociorum exhauserat, cum partim eius
praedae profundae libidines devorassent, partim nova quaedam et inaudita
luxuries, partim etiam in illis locis ubi omnia diripuit emptiones ad hunc
Tusculani montem exstruendum; cum iam egeret, cum illa eius intermissa
intolerabilis aedificatio constitisset, se ipsum, fascis suos, exercitum
populi Romani, numen interdictumque deorum immortalium, responsa
sacerdotum, auctoritatem senatus, iussa populi Romani, nomen ac dignitatem
imperi regi Aegyptio vendidit. Cum finis provinciae tantos haberet quantos
voluerat, quantos optarat, quantos pretio mei capitis periculoque emerat,
eis se tenere non potuit; exercitum eduxit ex Syria. Qui licuit extra
provinciam? Praebuit se mercennarium comitem regi Alexandrino. Quid hoc
turpius? In Aegyptum venit, signa contulit cum Alexandrinis. Quando hoc
bellum aut hic ordo aut populus susceperat? Cepit Alexandream. Quid aliud
exspectamus a furore eius nisi ut ad senatum tantis de rebus gestis
litteras mittat? Hic si mentis esset suae, nisi poenas patriae disque
immortalibus eas quae gravissimae sunt furore atque insania penderet, ausus
esset - mitto exire de provincia, educere exercitum, bellum sua sponte
gerere, in regnum iniussu populi Romani aut senatus accedere, quae cum
plurimae leges veteres, tum lex Cornelia maiestatis, Iulia de pecuniis
repetundis planissime vetat? Sed haec omitto; ille si non acerrime fureret,
auderet, quam provinciam P. Lentulus, amicissimus huic ordini, cum et
auctoritate senatus et sorte haberet, interposita religione sine ulla
dubitatione deposuisset, eam sibi adsciscere, cum, etiam si religio non
impediret, mos maiorum tamen et exempla et gravissimae legum poenae
vetarent?
XXII
Et quoniam fortunarum contentionem facere coepimus, de reditu Gabini
omittamus, quem, etsi sibi ipse praecidit, ego tamen os ut videam hominis
exspecto; tuum, si placet, reditum cum meo conferamus. Ac meus quidem is
fuit ut a Brundisio usque Romam agmen perpetuum totius Italiae viderit.
Neque enim regio ulla fuit nec municipium neque praefectura aut colonia ex
qua non ad me publice venerint gratulatum. Quid dicam adventus meos, quid
effusiones hominum ex oppidis, quid concursus ex agris patrum familias cum
coniugibus ac liberis, quid eos dies qui quasi deorum immortalium festi
atque sollemnes apud omnis sunt adventu meo redituque celebrati? Vnus ille
dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam redii, cum
senatum egressum vidi populumque Romanum universum, cum mihi ipsa Roma
prope convolsa sedibus suis ad complectendum conservatorem suum progredi
visa est. Quae me ita accepit ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum
omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa
viderentur et tecta urbis ac templa laetari. Me consequentibus diebus in ea
ipsa domo qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas, pontifices,
consules, patres conscripti conlocaverunt mihique, quod ante me nemini,
pecunia publica aedificandam domum censuerunt.
Habes reditum meum. Confer nunc vicissim tuum, quando quidem amisso
exercitu nihil incolume domum praeter os illud tuum pristinum rettulisti.
Qui primum qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? Quos tu
Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae deverticula flexionesque
quaesisti? quod te municipium vidit, quis amicus invitavit, quis hospes
aspexit? Nonne tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro
oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed ut mortuus infamis
referri videretur?
XXIII
Romam vero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae,
neque huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed
bracatae cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non
dicam horum aut civium ceterorum sed tuorum legatorum obviam venit? Mecum
enim L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis consiliis quibus
mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad conservandam rem publicam
dignior, mecum fuit tum cum te quidam non longe a porta cum lictoribus
errantem visum esse narraret; scio item virum fortem in primis, belli ac
rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, quorum tu legatorum
opem in proelio imperator appellatus eras cum longe afuisses, adventu isto
tuo domi fuisse otiosum. Sed quid ego enumero qui tibi obviam non venerint?
quin dico venisse paene neminem ne de officiosissima quidem natione
candidatorum, cum volgo essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti
et rogati? Togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi
acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam praebuerunt. Sic
iste a tanto exercitu tantae provinciae triennio post Macedonicus imperator
in urbem se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam
fuerit desertior. In quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum,
reprehendit. Cum ego eum Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni
Esquilina introisset homo promptus lacessivit; quasi vero id aut, ego scire
debuerim aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta
introieris, modo ne triumphali, quae porta Macedonicis semper pro
consulibus ante te patuit; tu inventus es qui consulari imperio praeditus
ex Macedonia non triumphares.
XXIV
At audistis, patres conscripti, philosophi vocem. Negavit se triumphi
cupidum umquam fuisse. O scelus, o pestis, o labes! Cum exstinguebas
senatum, vendebas auctoritatem huius ordinis, addicebas tribuno pl.
consulatum tuum, rem publicam evertebas, prodebas caput et salutem meam una
mercede provinciae, si triumphum non cupiebas, cuius tandem te rei
cupiditate arsisse defendes? Saepe enim vidi qui et mihi et ceteris
cupidiores provinciae viderentur triumphi nomine tegere atque celare
cupiditatem suam. Hoc D. Silanus consul in hoc ordine, hoc meus etiam
conlega dicebat. Neque enim quisquam potest exercitum cupere aperteque
petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi. Quod si te senatus
populusque Romanus aut non appetentem aut etiam recusantem bellum
suscipere, exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque
demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere. Nam ut levitatis
est inanem aucupari rumorem et omnis umbras etiam falsae gloriae
consectari, sic est animi lucem splendoremque fugientis iustam gloriam, qui
est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare. Cum vero non modo non
postulante atque cogente sed invito atque oppresso senatu, non modo nullo
populi Romani studio sed nullo ferente suffragium libero, provincia tibi
ista manupretium fuerit eversae per te et perditae civitatis, cumque omnium
tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu totam rem publicam
nefariis latronibus tradidisses, Macedonia tibi ob eam rem quibus tu velles
finibus traderetur: cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam
iuventute, cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas,
quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac rapinarum cupiditas tam caeca
rapiebat? Non est integrum Cn. Pompeio consilio iam uti tuo; erravit enim;
non gustarat istam tuam philosophiam; ter iam homo stultus triumphavit.
Crasse, pudet me tui. Quid est quod confecto per te formidolosissimo bello
coronam illam lauream tibi tanto opere decerni volueris a senatu? P.
Servili, Q. Metelle, C. Curio, L. Afrani, cur hunc non audistis tam doctum
hominem, tam eruditum, prius quam in istum errorem induceremini? C. ipsi
Pomptino, necessario meo, iam non est integrum; religionibus enim susceptis
impeditur. O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones,
Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili
patres horum amborum consulum, qui triumpharint!
XXV
Sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus,
ex argilla et luto fictus Epicurus, dare haec praeclara praecepta
sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo? Fertur ille vir, mihi
crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. Non
didicit eadem ista quae tu. Mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram
congredi poteris, meditare quibus verbis incensam illius cupiditatem
comprimas atque restinguas. Valebis apud hominem volitantem gloriae
cupiditate vir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum
socer. Dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus,
politus ex schola: "quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam
decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore
ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille dixit Epicurus,
neque propitii cuiquam esse solent neque irati." Non facies fidem scilicet,
cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse videbit iratos. Vertes te
ad alteram scholam; disseres de triumpho: "quid tandem habet iste currus,
quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid
argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota
illa pompa? Inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum,
captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. Quibus ex rebus nihil est
quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis. Quin
tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T.
Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex
ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse
cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens
pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die
biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi
tabernaculum conlocassem. Nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis
triumphalibus domi manet et manebit. Rationes ad aerarium continuo, sicut
tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parvi. Quas
rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse.
Ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas
rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans
commurmuratus sit:
"ratio quidem hercle apparet, argentum oichetai."
Hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum revocare
possis.
XXVI
O tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite, materni vix
memor! ita nescio quid istuc fractum, humile, demissum, sordidum, inferius
etiam est quam ut Mediolanensi praecone, avo tuo, dignum esse videatur. L.
Crassus, homo sapientissimus nostrae civitatis, specillis prope scrutatus
est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam aliquam quaereret;
eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste
flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem conlega,
alteri mors peremit. Inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis cupiditas
triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere. Qui etiam si minus magnum
bellum gesserat, ut abs te dictum est, tamen istum honorem contemnendum non
putavit. Tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior
consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea contemnis quae illi
"idiotae," ut tu appellas, praeclara duxerunt. Quos si reprehendis quod
cupidi coronae laureae fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent,
tu tantis nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum laborum
tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia contemnere debuisti. Neque
vero contempsisti, sis, licet Themista sapientior, sed os tuum ferreum
senatus convicio verberari noluisti.
Iam vides - quoniam quidem ita mihimet fui inimicus ut me tecum compararem
- et digressum meum et absentiam et reditum ita longe tuo praestitisse ut
mihi illa omnia immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem
inflixerint. Num etiam in hac cotidiana adsidua urbanaque vita splendorem
tuum - , gratiam, celebritatem domesticam, operam forensem, consilium,
auxilium, auctoritatem, sententiam senatoriam nobis aut, ut verius dicam,
cuiquam es infimo ac despicatissimo antelaturus?
XXVII
Age, senatus odit te - quod eum tu facere iure concedis -
adflictorem ac perditorem non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino
ordinis ac nominis sui; videre equites Romani noli possunt, quo ex ordine
vir praestantissimus et ornatissimus, L. Aelius, est te consule relegatus,
plebs Romana perditum cupit, in cuius tu infamiam ea quae per latrones et
per servos de me egeras contulisti; Italia cuncta exsecratur, cuius idem tu
superbissime decreta et preces repudiasti. Fac huius odi tanti ac tam
universi periculum, si audes. Instant post hominum memoriam apparatissimi
magnificentissimique ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo
fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari. Da te populo,
committe ludis. Sibilum metuis? Vbi sunt vestrae scholae? Ne acclametur
times? Ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne adferantur? Dolor
enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus, infamia, turpitudo:
verba atque ineptiae. Sed de hoc non dubito; non audebit accedere ad ludos.
Convivium publicum non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P.
Clodio, hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui causa: ludos
nobis "idiotis" relinquet. Solet enim in disputationibus suis oculorum et
aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. Nam quod vobis iste
tantum modo improbus, crudelis, olim furunculus, nunc vero etiam rapax,
quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus,
quod impudens, quod audax esse videatur, nihil scitote esse luxuriosius,
nihil libidinosius, nihil protervius, nihil nequius. Luxuriem autem nolite
in isto hanc cogitare. Est enim quaedam quae, quamquam omnis est vitiosa
atque turpis, est tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum,
nihil elegans, nihil exquisitum - laudabo inimicum - quin ne magno opere
quidem quicquam praeter libidines sumptuosum. Toreuma nullum, maximi
calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini; exstructa mensa
non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida. Servi sordidati
ministrant, non nulli etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi
nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de cupa; Graeci stipati
quini in lectis, saepe plures; ipse solus; bibitur usque eo dum de dolio
ministretur. Vbi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam
tolli iubet.
XXVIII
Dicet aliquis: "unde haec tibi nota sunt?" Non me hercules
contumeliae causa describam quemquam, praesertim ingeniosum hominem atque
eruditum, cui generi esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. Est quidam
Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam - sic enim cognovi -
humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum. Is cum
istum adulescentem iam tum hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit
eius amicitiam, cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem
sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet. Non apud
indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum et humanissimorum
coetu loquor. Audistis profecto dici philosophos Epicureos omnis res quae
sint homini expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos
aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum genus orationis
adulescenti non acriter intellegenti et saepe praeceps. Itaque admissarius
iste, simul atque audivit voluptatem a philosopho tanto opere laudari,
nihil expiscatus est, sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad
illius hanc orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem
libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo distinguere et
dividere, illa quem ad modum dicerentur; iste "claudus," quem ad modum
aiunt, "pilam", retinere quod acceperat, testificari, tabellas obsignare
velle, Epicurum diserte dicere existimare. Dicit autem, opinor, se nullum
bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus. Quid multa? Graecus
facilis et valde venustus nimis pugnax contra imperatorem populi Romani
esse noluit.
XXIX
Est autem hic de quo loquor non philosophia solum sed etiam ceteris
studiis quae fere Epicureos neglegere dicunt perpolitus; poema porro facit
ita festivum, ita concinnum, ita elegans, ut nihil fieri possit argutius.
In quo reprehendat eum licet, si qui volet, modo leviter, non ut improbum,
non ut audacem, non ut impurum, sed ut Graeculum, ut adsentatorem, ut
poetam. Devenit autem seu potius incidit in istum eodem deceptus supercilio
Graecus atque advena quo tot sapientes et tanta civitas. Revocare se non
poterat familiaritate implicatus et simul inconstantiae famam verebatur.
Rogatus, invitatus, coactus ita multa ad istum de ipso quoque scripsit ut
omnis libidines, omnia stupra, omnia cenarum conviviorumque genera,
adulteria denique eius delicatissimis versibus expresserit, in quibus, si
qui velit, possit istius tamquam in speculo vitam intueri; ex quibus multa
a multis et lecta et audita recitarem, ni vererer ne hoc ipsum genus
orationis quo nunc utor ab huius loci more abhorreret; et simul de ipso qui
scripsit detrahi nihil volo. Qui si fuisset in discipulo comparando meliore
fortuna, fortasse austerior et gravior esse potuisset; sed eum casus in
hanc consuetudinem scribendi induxit philosopho valde indignam, si quidem
philosophia, ut fertur, virtutis continet et offici et bene vivendi
disciplinam; quam qui profitetur gravissimam sustinere mihi personam
videtur. Sed idem casus illum ignarum quid profiteretur, cum se philosophum
esse diceret, istius impurissimae atque intemperantissimae pecudis caeno et
sordibus inquinavit.
Qui modo cum res gestas consulatus mei conlaudasset, quae quidem
conlaudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis, "non illa
tibi," inquit, "invidia nocuit sed versus tui." Nimis magna poena te
consule constituta est sive malo poetae sive libero. "Scripsisti enim:
Cedant arma togae." Quid tum? "Haec res tibi fluctus illos excitavit." At
hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio quod te consule in
sepulcro rei publicae incisum est: "VELITIS IVBEATIS VT, QVOD M. CICERO
VERSVM FECERIT," sed "QVOD VINDICARIT."
XXX
Verum tamen, quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin grammaticum
habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis
persequare, scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas: "Cedant arma
togae." "Tuae dicis," inquit, "togae summum imperatorem esse cessurum."
Quid nunc te, asine, litteras doceam? Non opus est verbis sed fustibus. Non
dixi hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut gladium unius
imperatoris, sed, quia pacis est insigne et oti toga, contra autem arma
tumultus atque belli, poetarum more tum locutus hoc intellegi volui, bellum
ac tumultum paci atque otio concessurum. Quaere ex familiari tuo Graeco
illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque te nihil sapere
mirabitur. "At in altero illo," inquit, "haeres: Concedat laurea laudi."
Immo me hercule habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses.
Nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis manibus detractam e
cruentis fascibus lauream ad portam Esquilinam abiecisti, iudicasti non
modo amplissimae sed etiam minimae laudi lauream concessisse. Atque ista
oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium inimicum mihi isto
versu esse factum, ut, si versus mihi nocuerit, ab eo quem is versus
offenderit videatur mihi pernicies esse quaesita. Omitto nihil istum versum
pertinuisse ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem multis saepe
orationibus scriptisque decorassem, hunc uno violare versu. Sed sit
offensus primo; nonne compensavit cum uno versiculo tot mea volumina laudum
suarum? Quod si esset commotus, ad perniciemne non dicam amicissimi, non
ita de sua laude meriti, non ita de re publica, non consularis, non
senatoris, non civis, non liberi, in hominis caput ille tam crudelis
propter versum fuisset?
XXXI
Tu quid, tu apud quos, tu de quo dicas, intellegis? Complecti vis
amplissimos viros ad tuum et Gabini scelus, neque id occulte; nam paulo
ante dixisti me cum eis confligere quos despicerem, non attingere eos qui
plus possent, quibus iratus esse deberem. Quorum quidem - quis enim non
intellegit quos dicas? - quamquam non est causa una omnium, tamen est
omnium mihi probata. Me Cn. Pompeius multis obsistentibus eius erga me
studio atque amori semper dilexit, semper sua coniunctione dignissimum
iudicavit, semper non modo incolumem sed etiam amplissimum atque
ornatissimum voluit esse. Vestrae fraudes, vestrum scelus, vestrae
criminationes insidiarum mearum, illius periculorum nefarie fictae, simul
eorum qui familiaritatis licentia suorum improbissimorum sermonum
domicilium in auribus eius impulsu vestro conlocarant, vestrae cupiditates
provinciarum effecerunt ut ego excluderer omnesque qui me, qui illius
gloriam, qui rem publicam salvam esse cupiebant, sermone atque aditu
prohiberentur; quibus rebus est perfectum ut illi plane suo stare iudicio
non liceret, cum certi homines non studium eius a me alienassent, sed
auxilium retardassent. Nonne ad te L. Lentulus, qui tum erat praetor, non
Q. Sanga, non L. Torquatus pater, non M. Lucullus venit? qui omnes ad eum
multique mortales oratum in Albanum obsecratumque venerant ut ne meas
fortunas desereret cum rei publicae salute coniunctas. Quos ille ad te et
ad tuum conlegam remisit, ut causam publicam susciperetis, ut ad senatum
referretis; se contra armatum tribunum pl. sine publico consilio decertare
nolle; consulibus ex senatus consulto rem publicam defendentibus se arma
sumpturum. Ecquid, infelix, recordaris quid responderis? in quo illi omnes
quidem, sed Torquatus praeter ceteros furebat contumacia responsi tui: te
non esse tam fortem quam ipse Torquatus in consulatu fuisset aut ego; nihil
opus esse armis, nihil contentione; me posse rem publicam iterum servare,
si cessissem; infinitam caedem fore, si restitissem. Deinde ad extremum
neque se neque generum neque conlegam suum tribuno pl. defuturum. Hic tu
hostis ac proditor aliis me inimiciorem quam tibi debere esse dicis?
XXXII
Ego C. Caesarem non eadem de re publica sensisse quae me scio; sed
tamen, quod iam de eo his audientibus saepe dixi, me ille sui totius
consulatus eorumque honorum quos cum proximis communicavit socium esse
voluit, detulit, invitavit, rogavit. Non sum propter nimiam fortasse
constantiae cupiditatem adductus ad causam; non postulabam ut ei carissimus
essem cuius ego ne beneficiis quidem sententiam meam tradidissem. Adducta
res in certamen te consule putabatur, utrum quae superiore anno ille
gessisset manerent, an rescinderentur. Quid loquar plura? Si tantum ille in
me esse uno roboris et virtutis putavit ut quae ipse gesserat conciderent,
si ego restitissem, cur ego non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae?
Sed praeterita mitto. Me ut Cn. Pompeius omnibus studiis suis, laboribus,
vitae periculis complexus est, cum municipia pro me adiret, Italiae fidem
imploraret, P. Lentulo consuli, auctori salutis meae, frequens adsideret,
senatus sententiam praestaret, in contionibus non modo se defensorem
salutis meae sed etiam supplicem pro me profiteretur, huius voluntatis eum
quem multum posse intellegebat, mihi non inimicum esse cognorat, socium
sibi et adiutorem, C. Caesarem, adiunxit. Iam vides me tibi non inimicum
sed hostem, illis quos describis non modo non iratum sed etiam amicum esse
debere; quorum alter, id quod meminero, semper aeque mihi amicus fuit ac
sibi, alter, id quod obliviscar, sibi aliquando amicior quam mihi. Deinde
hoc ita fit ut viri fortes, etiam si ferro inter se comminus decertarint,
tamen illud contentionis odium simul cum ipsa pugna armisque deponant.
Neque me ille odisse potuit umquam, ne tum quidem cum dissidebamus. Habet
hoc virtus, quam tu ne de facie quidem nosti, ut viros fortis species eius
et pulchritudo etiam in hoste posita delectet.
XXXIII
Equidem dicam ex animo, patres conscripti, quod sentio, et quod
vobis audientibus saepe iam dixi. Si mihi numquam amicus C. Caesar fuisset,
si semper iratus, si semper aspernaretur amicitiam meam seque mihi
implacabilem inexpiabilemque praeberet, tamen ei, cum tantas res gessisset
gereretque cotidie, non amicus esse non possem; cuius ego imperium, non
Alpium vallum contra ascensum transgressionemque Gallorum, non Rheni fossam
gurgitibus illis redundantem Germanorum immanissimis gentibus obicio et
oppono; perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes exaruissent, non
naturae praesidio sed victoria sua rebusque gestis Italiam munitam
haberemus. Sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a
tuis inimicitiis ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei
publicae praeterita fata refricabis? Quod quidem tu, qui bene nosses
coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino
labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. Quamquam, quod ad
me attinet,
"numquam istam imminuam curam infitiando tibi,"
tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis
tantoque bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris
imponam. Nec despero tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque
debebat in laudis et gloriae cupiditate versatur, futuros aliquos qui
abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint, praesertim tam
adflicto, tam inopi, tam infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut
timeres ne indignus beneficio videreris, nisi eius a quo missus eras
simillimus exstitisses.
XXXIV
An vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis imperi tui
stragisque provinciae? quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus
tuos sed totis volutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. Notata
a nobis sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia a
Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum devertisti
cuius sanguinem addixeras, eumque servis symphoniacis et aliis muneribus
acceptis timentem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide
tua venire iussisti. Quem ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum
miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret, sed ei medico
quem tecum tu eduxeras imperasti ut venas hominis incideret; cum quidem
tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, quem
necasti verberibus summa senectute confectum. Idemque tu Rabocentum,
Bessicae gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi
vendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra venisset
et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque
polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul venerant;
quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti. Denseletis, quae natio semper
oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione
Macedoniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele
intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti
acerrimis maluisti. Ita perpetuos defensores Macedoniae vexatores ac
praedatores effecisti; vectigalia nostra perturbarunt, urbes ceperunt,
vastarunt agros, socios nostros in servitutem abduxerunt, familias
abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent,
munire arcem coegerunt.
XXXV
A te Iovis Vrii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque
direptum est. Tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt; qui
cum novo genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui
semel incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati,
pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam
efficerent vastitatem. Cognoscis ex particula parva scelerum et
crudelitatis tuae genus universum.
Quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc
explicem? Generatim ea quae maxime nota sunt dicam. Nonne sestertium
centiens et octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis
ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? Nonne,
cum CC talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas
solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum,
creditorem debitoribus suis addixisti? Nonne, hiberna cum legato
praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae
non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias
turpitudinesque subierunt? Qui modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui
honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. Quod
cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronesus,
Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus venditor tota
in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.
XXXVI
Quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones,
redemptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes
proferam? Tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris, tecum ipse
licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. Quid? illam
armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius provinciae pecore
compulso pellium nomine omnem quaestum illum domesticum paternumque
renovasti? Videras enim grandis iam puer bello Italico repleri quaestu
vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. Quid? vectigalem
populi Romani provinciam, singulis rebus quaecumque venirent certo portorio
imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? Quid?
centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum ordines adsignatos,
quid? stipendium militibus per omnis annos a civitatibus mensis palam
propositis esse numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus,
quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata,
cum tu non solum quod tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur
exsanguis et mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis
praepositus, legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus, tribuni
militares non recepti, M. Baebius, vir fortis, interfectus iussu tuo? Quid
quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis
luctuque iacuisti, quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos
sociosque misisti, quod, cum sustentare vix posses maerorem tuum doloremque
decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum cum tuis teneris
saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus,
contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae fuit uxor
Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus Thessalonicam
omnibus inscientibus noctuque venisti, quod, cum concursum plorantium ac
tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum devium Beroeam
profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse
successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam
intemperantiam, scelerate, renovasti!
XXXVII
Mitto aurum coronarium quod te diutissime torsit, cum modo velles,
modo nolles. Lex enim generi tui et decerni et te accipere vetabat nisi
decreto triumpho. In quo tu acceptam iam et devoratam pecuniam, ut in
Achaeorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula tantum pecuniarum
et genera mutabas. Mitto diplomata tota in provincia passim data, mitto
numerum navium summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique
frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui erant adfecti
praemiis nominatim, quorum nihil est quod non sit lege Iulia ne fieri
liceat sanctum diligenter. Aetoliam, quae procul a barbaris disiuncta
gentibus, in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o
Poena et Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen, Stratum,
Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plenas, fateris ab
hostibus esse captas. Quibus autem hostibus? Nempe eis quos tu Ambraciae
sedens primo tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et
aras et focos relinquere coegisti. Hoc tu in exitu, praeclare imperator,
cum tibi ad pristinas cladis accessio fuisset Aetoliae repentinus
interitus, exercitum dimisisti, neque ullam poenam quae tanto facinori
deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum
reliquiasque cognoscere.
XXXVIII
Atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari
imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae
damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea
posuit; eaque quae bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et
monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum
oppidorum, caesarum legionum, provinciae praesidio et reliquis militibus
orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia
constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique
posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus
quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos.
Quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum,
domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili navem
conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit,
cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur
obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt.
Quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem
indicaverunt. Illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo
in loco voluerat ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant,
adfligunt, comminuunt, dissipant. Sic odium quod in ipsum attulerant, id in
eius imaginem ac simulacrum profuderunt. Quae cum ita sint - non enim
dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam
illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam - nihil est
quod me hortere, nihil est quod invites; admoneri me satis est. Admonebit
autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur
quam tu umquam arbitratus es appropinquare.
XXXIX
Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac
iudices simus habituri? Neque legetur quisquis voluerit, nec quisquis
noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur;
non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices
iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. Quod cum
ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei publicae
tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut invitabit aut
dehortabitur.
Equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo
quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam
mihi poenam videtur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod
sapienti, quod bono viro et civi potest. Damnatio ista quae in te
flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec civitas
innocentiae. Maior mihi iudicum et rei publicae poena illa visa est quam
Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis
rem publicam periculis liberarat. Non in eo cui facta est iniuria sed in
eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. At contra bis
Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum
stuprum Bonae deae pulvinaribus intulisset. Quis fuit in tanta civitate qui
illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos
arbitraretur?
XL
An ego exspectem dum de te V et LXX tabellae diribeantur, de quo iam
pridem omnes mortales omnium generum, aetatum, ordinum iudicaverunt? Quis
enim te aditu, quis ullo honore, quis denique communi salutatione dignum
putat? Omnes memoriam consulatus tui, facta, mores, faciem denique ac nomen
a re publica detestantur. Legati qui una fuerunt alienati, tribuni militum
inimici, centuriones, et si qui ex tanto exercitu reliqui milites exstant
non dimissi abs te sed dissipati, te oderunt, tibi pestem exoptant, te
exsecrantur. Achaia exhausta, Thessalia vexata, laceratae Athenae,
Dyrrachium et Apollonia exinanita, Ambracia direpta, Parthini et Bulidenses
inlusi, Epirus excisa, Locri, Phocii, Boeotii exusti, Acarnania,
Amphilochia, Perrhaebia, Athamanumque gens vendita, Macedonia condonata
barbaris, Aetolia amissa, Dolopes finitimique montani oppidis atque agris
exterminati; cives Romani qui in eis locis negotiantur te unum suum
sociorumque depeculatorem, vexatorem, praedonem, hostem venisse senserunt.
Ad horum omnium iudicia tot atque tanta domesticum iudicium accessit
sententiae damnationis tuae, occultus adventus, furtivum iter per Italiam,
introitus in urbem desertus ab amicis, nullae ad senatum e provincia
litterae, nulla ex trinis aestivis gratulatio, nulla triumphi mentio; non
modo quid gesseris sed ne quibus in locis quidem fueris dicere audes. Ex
illo fonte et seminario triumphorum cum arida folia laureae rettulisses,
cum ea abiecta ad portam reliquisti, tum tu ipse de te "FECISSE VIDERI"
pronuntiavisti. Qui si nihil gesseras dignum honore, ubi exercitus, ubi
sumptus, ubi imperium, ubi illa uberrima supplicationibus triumphisque
provincia? Sin autem aliquid sperare potueras, si cogitaras id quod
imperatoris nomen, quod laureati fasces, quod illa tropaea plena dedecoris
et risus te commentatum esse declarant, quis te miserior, quis te
damnatior, qui neque scribere ad senatum a te bene rem publicam esse gestam
neque praesens dicere ausus es?
XLI
An tu mihi cui semper ita persuasum fuerit non eventis sed factis
cuiusque fortunam ponderari, neque in tabellis paucorum iudicum sed in
sententiis omnium civium famam nostram fortunamque pendere, te indemnatum
videri putas, quem socii, quem foederati, quem liberi populi, quem
stipendiarii, quem negotiatores, quem publicani, quem universa civitas,
quem legati, quem tribuni militares, quem reliqui milites qui ferrum, qui
famem, qui morbum effugerunt, omni cruciatu dignissimum putent, cui non
apud senatum, non apud equites Romanos, non apud ullum ordinem, non in
urbe, non in Italia maximorum scelerum venia ulla ad ignoscendum dari
possit, qui se ipse oderit, qui metuat omnis, qui suam causam nemini
committere audeat, qui se ipse condemnet? Numquam ego sanguinem expetivi
tuum, numquam illud extremum quod posset esse improbis et probis commune
supplicium legis ac iudici, sed abiectum, contemptum, despectum a ceteris,
a te ipso desperatum et relictum, circumspectantem omnia, quicquid
increpuisset pertimescentem, diffidentem tuis rebus, sine voce, sine
libertate, sine auctoritate, sine ulla specie consulari, horrentem,
trementem, adulantem omnis videre te volui; vidi. Qua re si tibi evenerit
quod metuis ne accidat, equidem non moleste feram; sin id tardius forte
fiet, fruar tamen tua et indignitate et timiditate, nec te minus libenter
metuentem videbo ne reus fias quam reum, nec minus laetabor cum te semper
sordidum, quam si paulisper sordidatum viderem.
FRAGMENTA
1
Quint. IX. 4, 76,: Pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi
quidem patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci,
monstrum urbis, prodigium civitatis viderem!
2
Codex Cusanus I: Equidem nihil malui; vos fortasse consumptum
istum cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis.
3
Codex Cusanus 3 et Quint. IX. 3, 47: Perturbatio istum mentis
et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes Furiarum faces
excitaverunt.
4
Codex Cusanus I: Quem enim iste in scopulum non incidit, quod
in telum non inruit?
5
Codex Cusanus I: Quid est negare ausus aut potius quid non
confessus?
6
Codex Cusanus I: Quid enim illo inertius, quid sordidius, quid
nequius, quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius?
7
Codex Cusanus I: Turbulenti, seditiosi, factiosi, perniciosi.
8
Ascon. I, II: Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem?
immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam
aspernaris, oratione genus, moribus nomen.
9
Ascon. I, II: Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde
se is ortum gloriari solet; neque enim hoc mea natura fert nec
municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.
10
Ascon. I,I: Hic cum a domo profectus Placentiae forte
consedisset, paucis post annis in eam civitatem - nam tum erat ...
- ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo
Placentinus haberi coeptus est.
11
Ascon. I,I: Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is
cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini
hominis furacissimi filium, ausus est appellare eique filiam
conlocavit. Calventium aiunt eum appellatum.
12
Arus. Mess. I. VII, III: homini levi et subito filiam
conlocavit.
13
Arus. III: Maiorem sibi Insuber ille avus adoptavit.
14
Ascon. I, II: Lautiorem ... pater tuus socerum quam C. Piso
... in illo luctu meo. Ei enim filiam meam conlocavi quem ego, si
mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.
14 B
Codex Cusanus I: unum potissimum delegissem.
15
Codex Cusanus I: Te tua illa nescio quibus a terris apportata
mater pecudem ex alvo, non hominem effuderit. Quae te beluam ex
utero, non hominem fudit.
16
Quintil. VIII, 3, 21: Cum tibi tota cognatio serraco
advehatur.
17
Codex Cusanus II: Simulata ista, ficta, fucata sunt omnia.
18
Codex Cusanus II: Putavi austerum hominem, putavi tristem,
putavi gravem, sed video adulterum, video ganeonem, video parietum
praesidio, video amicorum sordibus, video tenebris occultantem
libidines suas.
18 B
Grillius, Rhet. M. III: putavi gravem, video adulterum,
video ganeonem.
19
Arus. III: Neque adsidere Gabinium aut adloqui in curia
quisquam audebat.
20
Quint. VIII, 5, 18: Quid quod miser, cum loqui non posset,
tacere non poterat?
|