LIBER I
AD P. SILVINUM PRAEFATIO
Saepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum
infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus
intemperiem, quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa
mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et
effetum solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta.
Quas ego causas, Publi Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod
neque fas sit existimare rerum naturam, quam primus ille mundi genitor
perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate affectam;
neque prudentis credere tellurem, quae divinam et aeternam iuventam
sortita, communis omnium parens dicta sit, velut hominem consenuisse. Nec
post haec reor intemperantia caeli nobis ista, sed nostro potius accidere
vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum, velut carnifici, noxae
dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverit.
Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant
oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum
rimantes, placitae disciplinae consectentur magistrum; vocis et cantus
modulatorem, nec minus corporis gesticulatorem, scrupulosissime requirant
saltationis ac musicae rationis studiosi; iam qui aedificare velint, fabros
et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos;
qui bella moliri, armorum et militiae gnaros; et ne singula persequar, ei
studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique
animi sibi quisque formatorem praeceptoremque virtutis e coetu sapientum
arcessat: sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi
consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris. Adhuc
enim scholas rhetorum, et, ut dixi, geometrarum musicorumque, vel quod
magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius
condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum
concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi, agricolationis neque
doctores qui se profiterentur, neque discipulos cognovi, cum etiam si
praedictarum artium professoribus egeret civitas, tamen, sicut apud
priscos, florere posset res publica. Nam sine ludicris artibus atque etiam
sine causidicis olim satis felices fuere futuraeque sunt urbes; at sine
agri cultoribus nec consistere mortales nec ali posse manifestum est. Quo
magis prodigii simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque
utilitati maxime conveniens minime usque in hoc tempus consummationem
heberet, idque sperneretur genus amplificandi relinquendique patrimonii,
quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident
a iustitia. Nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis
nihil sine sanguine et cladibus alienis affert. An bellum perosis, maris et
negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre
animal homo, ventorum et maris obiectus irae, se fluctibus audeat credere
semperque, ritu volucrum, longinqui litoris peregrinus ignotum pererret
orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa, quibus succurrere
videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius
locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro nocentibus,
neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro
latrocinium? An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum
aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui rumoribus
augurantis? Neque enim roganti quid agatur intus respondere servi
dignantur. An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte
foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus, fascium decus
et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute,
sed donis rependitur honor. Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda
sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris
augendae, quod ex agricolatione contigit. Cuius praecepta si vel temere ab
indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur,
minus iacturae paterentur res rusticae. Nam industria dominorum cum
ignorantiae detrimentis multa pensaret; nec quorum commodum ageretur, tota
vita vellent imprudentes negotii sui conspici; eoque discendi cupidiores
agricolationem pernoscerent. Nunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur,
et nullius momenti ducimus peritissimum quemque villicum facere; vel si
nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignorat, addiscat.
Sed sive fundum locuples mercatus est, e turba pedisequorum
lecticariorumque defectissimum annis et viribus in agrum relegat; cum istud
opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad
labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum dominus, ex
mercenariis aliquem, iam recusantem quotidianum illud tributum [qui
vectigalis esse non possit], ignarum rei cui praefuturus est, magistrum
fieri iubet. Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans
quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne
flagitiosa et quodam modo pudenda aut inhonesta videatur ingenuis. Verum
cum pluribus monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse
gloriae curam rusticationis, ex qua Quintius Cincinnatus obsessi consulis
et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit, ac rursus
fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat, quam sumpserat
imperator, ad eosdem iuvencos et quattuor iugerum avitum herediolum
redierit; itemque C. Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus
Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur,
captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit quam fortiter armis
quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios
Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio
floruisse, vel defendendi, vel colendi patrios quaesitosve fines, intelligo
luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.
Omnes enim (sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est) patres
familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus, et in circis
potius ac theatris, quam in segetibus et vinetis manus movemus, attonitique
miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri
motu mentiantur, decipiantque oculos spectantium. Mox deinde ut apti
veniamus ad ganeas, quotidianam cruditatem Laconicis excoquimus, et exsucto
sudore sitim quaerimus, noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo
vel somno consumimus; ac nosmetipsos ducimus fortunatos, quod nec orientem
solem vidimus nec occidentem. Itaque istam vitam socordem persequitur
valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors
mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus
nec minus agrestibus operibus exercitata, firmissimis praevaluit
corporibus, ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata
pacis laboribus, semperque rusticam plebem praeposuit urbanae. Ut enim qui
in villis intra consepta morarentur, quam qui foris terram molirentur,
ignaviores habitos; sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides
cunctarentur, quam qui rura colerent [administrarentque opera colonorum]
segniores visos. Nundinarum etiam conventus manifestum est propterea
usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis
administrarentur rusticae. Illis enim temporibus, ut ante iam diximus,
proceres civitatis in agris morabantur; et cum consilium publicum
desiderabatur, et villis arcessebantur in senatum. Ex quo, qui eos
evocabant, viatores nominati sunt. Isque mos dum servatus est
perseverantissimo colendorum agrorum studio, veteres illi Sabini Quirites
atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus
vastatas fruges, largius tamen condidere, quam nos, quibus diuturna
permittente pace prolatare licuit rem rusticam. Itaque in hoc Latio et
Saturnia terra, ubi dii cultus agrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc
ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum,
ne fame laboremus: et vindemiam condimus ex insulis Cycladibus ac
regionibus Baeticis Gallicisque. Nec mirum, cum sit publice concepta et
confirmata iam vulgaris existimatio, rem rusticam sordidum opus, et id esse
negotium, quod nullius egeat magisterio praeceptoris. At ego, cum aut
magnitudinem totius rei, quasi quandam vastitatem corporis, aut partium
eius velut singulorum membrorum numerum recenseo, vereor ne supremus ante
me dies occupet, quam universam disciplinam ruris possim cognoscere. Nam
qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae
sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat, quid
cuique plagae conveniat, quid repugnet; siderum ortus et occasus memoria
repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera inchoet, laboremque
frustretur. Caeli et anni praesentis mores intueatur. Neque enim semper
eundem velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu
venit aestas aut hiems; nec pluvium semper est ver aut humidus autumnus.
Quae pernoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis disciplinis non
quemquam posse crediderim. Iam ipsa terrae varietas et cuiusque soli
habitus, quid nobis neget, quid promittat, paucorum est discernere.
Contemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quanto cuique
contigit, ut et segetum arationumque perciperet usum, et varias
dissimillimasque terrarum species pernosceret? Quarum nonnullae colore,
nonnullae qualitate fallunt; atque in aliis regionibus nigra terra, quam
pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis; in aliis pinguis rubrica
melius respondet; quibusdam sicut in Africa Numidiae putres arenae
fecunditate vel robustissimum solum vincunt; in Asia Mysiaque densa et
glutinosa terra maxime exuberat; atque in his ipsis haberet cognitum, quid
<ferret aut> recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid
silvester ager, quid humidus et graminosus, quid siccus et spurcus;
rationem quoque dispiceret in arboribus vineisque, quarum infinita sunt
genera, conserendis ac tuendis; et in pecoribus parandis conservandisque:
quoniam et hanc adscivimus quasi agriculturae partem, cum separata sit ab
agricolatione pastoralis scientia, nec ea tamen simplex. Quippe aliud
exigit equinum, atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum; et in eo
ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum atque hirtum, aliud caprinum;
et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et
setosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero et subulci diversa
professio, diversae pastiones; nec eundem glabrae sues densaeque caeli
statum, nec eandem educationem cultumve quaerunt. Et ut a pecoribus
recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est; quis
tanti studii fuit, ut super ista, quae enumeravimus, tot nosset species
insitionum, tot putationum? Tot pomorum olerumque cultus exerceret? Tot
generibus ficorum, sicut rosariis impenderet curam? Cum a plerisque etiam
maiora negligantur. Quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse
coeperunt. Nam prata et salicta, genistaeque et arundines, quamvis tenuem,
nihilominus aliquam desiderant industriam. Post hanc tam multarum tamque
multiplicium rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus
agricolam, quemque describimus, exegero a participibus agrestium operum,
tardatum iri studia discentium, qui tam variae, tamque vastae scientiae
desperatione conterriti, nolent experiri quod se consequi posse diffident.
Verumtamen quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos qui
generi humano res utilissimas conquirere, et perpensas exploratasque
memoriae tradere concupiverint, cuncta tentare. Nec si vel illa praestantis
ingenii vis, vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim
debemus ad otium et inertiam devolvi; sed quod sapienter speraverimus,
perseveranter consectari. Summum enim culmen affectantes satis honeste vel
in secundo fastigio conspiciemur. Nam Latiae Musae non solos adytis suis
Accium et Virgilium recepere, sed eorum et proximis et procul a secundis
sacras concessere sedes. Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala, et
Calvo deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque
[ille] ipse Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique: nec
parens eloquentiae, deus ille Maeonius, vastissimis fluminibus facundiae
suae posteritatis studia restinxerat. Ac ne minoris quidem famae opifices
per tot iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenem
Apellemque cum Parrhasio mirati sunt. Nec pulchritudine Iovis Olympii
Minervaeque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxim,
Lysippum, Praxitelem, Polyclitum, quid efficere, aut quousque progredi
possent. Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et
inferioribus merita laus contigit. Accedit huc, quod ille, quem nos
perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec
in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit
consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel
Eudoxi, et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, et in agrorum
solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen
profecerit, si usu Tremellios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.
Potest enim nec subtilissima, nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res
agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique
crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius
universitate nihil attinet plura nunc disserere, quandoquidem cunctae
partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine
suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero, quae reor ad universam
disciplinam maxime pertinere.
I Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda:
prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum
cultissimum rus habebit, ut ait Tremellius, qui et colere sciet et poterit
et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus,
quos exigunt opera; nec rursus faciendi aut impendendi voluntas
<facultasque> profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse
quid agendum sit, maximeque in agricultura, in qua voluntas facultasque
citra scientiam saepe magnam dominis afferunt iacturam, cum imprudenter
facta opera frustrantur impensas. Itaque diligens pater familias, cui cordi
est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime
curabit, ut aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat, et
commentarios antiquorum sedulo scrutetur, atque aestimet quid eorum quisque
senserit, quid praeceperit; an universa, quae maiores prodiderunt, huius
temporis culturae respondeant, an aliqua dissonent. Multos enim iam
memorabiles auctores comperi persuasum habere longo aevi situ qualitatem
caeli situmque mutari; eorumque consultissimum astrologiae professorem
Hipparchum prodidisse tempus fore quo cardines mundi loco moverentur; idque
etiam non spernendus auctor rei rusticae Saserna videtur adcredidisse. Nam
eo libro, quem de agricultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic
colligit, quod quae regiones antea propter hiemis assiduam violentiam
nullam stirpem vitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato
[iam] et intepescente pristino frigore largissimis olivitatibus Liberique
vindemiis exuberent. Sed haec sive falsa seu vera ratio est, litteris
astrologiae concedatur. Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori
praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa
scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni. Sicut
Tremellius, qui querens id ipsum, tamen excusat, quod Italiae et Africae
solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere.
Quaecumque sunt autem, quae propter disciplina ruris nostrorum temporum cum
priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo
plura reperiuntur apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae
repudianda. Magna porro et Graecorum turba est de rusticis rebus
praecipiens; cuius princeps celeberrimus vates non minimum professioni
nostrae contulit Hesiodus Boeotius. Magis deinde eam iuvere fontibus orti
sapientiae Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas,
Peripatetici magister ac discipulus Aristoteles cum Theophrasto. Siculi
quoque non mediocri cura negotium istud prosecuti sunt Hieron et Epicharmus
discipulus, Philometor et Attalus. Athenae vero scriptorum frequentiam
pepererunt, e queis probatissimi auctores Chaereas, Aristandros,
Amphilochus, Euphronius, Chrestus Euphronis, non, ut multi putant,
Amphipolites, qui et ipse laudabilis habetur agricola, sed indigena soli
Attici. Insulae quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius
Epigenes, Chius Agathocles, Evagon et Anaxipolis Thasii. Unius quoque de
septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi
vindicaverunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii Bacchius
et Mnaseas, Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius,
Hegesias Maronites. Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum
Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina, sex
epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non
accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion,
Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysius Euphyton,
Euphorion. Nec minori fide pro virili parte tributum nobis intulerunt
Lysimachus et Cleobulus. Et ut agricolationem Romana tandem civitate
donemus, (nam adhuc istis auctoribus Graecae gentis fuit) iam nunc M.
Catonem censorium illum memoremus, qui ea Latine loqui primus instituit.
Post hunc duos Sasernas, patrem et filium, qui eam diligentius erudierunt;
ac deinde Scrofam Tremellium, qui etiam eloquentem reddidit, et M.
Terentium, qui expolivit; mox Virgilium, qui carminum quoque potentem
fecit. Nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur Iulii Hygini:
verumtamen ut Carthaginiensem Magonem rusticationis parentem maxime
veneremur. Nam huius octo et viginti memorabilis illa volumina ex senatus
consulto in Latinum sermonem conversa sunt. Non minorem tamen laudem
meruerunt nostrorum temporum viri, Cornelius Celsus et Iulius Atticus.
Quippe Cornelius totum corpus disciplinae quinque libris complexus est. Hic
de una specie culturae pertinentis ad vites singularem librum edidit. Cuius
velut discipulus duo volumina similium praeceptorum de vineis Iulius
Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curavit. Hos
igitur, Publi Silvine, prius quam cum agricolatione contrahas, advocato in
consilium: nec tamen sic mente dispositus, velut summam totius rei
sententiis eorum consecuturus: quippe eiusmodi scriptorum monumenta magis
instruunt quam faciunt artificem. Usus et experientia dominantur in
artibus: neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur. Nam ubi
quid perperam administratum cessit improspere, vitatur quod fefellerat:
illuminatque rectam viam docentis magisterium. Quare nostra praecepta non
consummare scientiam, sed adiuvare promittunt. Nec statim quisquam compos
agricolationis erit his perlectis rationibus, nisi et obire eas voluerit,
et per facultates potuerit. Ideoque haec velut adminicula studiosis
promittimus, non profutura per se sola, sed cum aliis. Ac ne ista quidem
praesidia, ut diximus, non assiduus labor et experientia villici, non
facultates ac voluntas impendendi tantum pollent, quantum vel una
praesentia domini: quae nisi frequens operibus intervenerit, ut in exercitu
cum abest imperator, cuncta cessant officia. Maximeque reor hoc
significantem Poenum Magonem, suorum scriptorum primordium talibus
auspicatum sententiis: qui agrum paravit, domum vendat, ne malit urbanum
quam rusticum larem colere. Cui magis cordi fuerit urbanum domicilium,
rustico praedio non erit opus. Quod ego praeceptum, si posset his
temporibus observari, non immutarem. Nunc quoniam plerosque nostrum civilis
ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum
praedium commodissimum esse putem, quo vel occupato quotidianus excursus
facile post negotia fori contingat. Nam qui longinqua ne dicam transmarina
rura mercantur, velut haeredibus patrimonio suo, vel quod gravius est, vivi
cedunt servis suis; quoniam quidem et illi tam longa dominorum distantia
corrumpuntur, et corrupti post flagitia, quae commiserunt, sub expectatione
successorum, rapinis magis quam culturis student.
II Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus
veniat et frequentius se venturum, quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc
enim metu cum familia villicus erit in officio. Quicquid vero dabitur
occasionis, ruri moretur. Quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam
diligentem patrem familias decet agri sui particulas omnes et omni tempore
anni frequentius circumire, quo prudentius naturam soli sive in frondibus
et herbis, sive iam maturis frugibus contempletur: nec ignoret quicquid in
eo recte fieri poterit. Nam illud vetus est [et] Catonis, agrum pessime
multari, cuius dominus quid in eo faciundum sit non docet, sed audit
villicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum
praecipua cura sit scire quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat
inutili, vel mercetur laudabilem. Quod si voto fortuna subscripserit, agrum
habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus
vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis ac
cultis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari aut
navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi
possint. Campus in prata et arva salictaque et arundineta digestus,
aedificio subiaceat. Colles alii vacui arboribus, ut soles segetibus
serviant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam
praecipitibus locis proveniunt. Ideoque etiam celsiores agri frumentarii
planities habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse
campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vinetisque et earum
futuris pedamentis vestiantur, .... materiam lapidemque, si necessitas
aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint. Tum
rivos decurrentes in prata et hortos et salicta, villaeque aquas salientes
demittant, nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum culta et
dumeta pascentium. Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara
paucis contingit. Proxima est huic, quae plurima ex his habet; tolerabilis,
quae non paucissima.
III Porcius quidem Cato censebat in emendo inspiciendoque agro praecipue duo
esse consideranda: salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum
deesset, ac nihilo minus quis vellet incolere, mente esse captum, atque eum
ad agnatos et gentiles deducendum. Neminem enim sanum debere facere sumptus
in cultura sterilis soli; nec rursus pestilenti quamvis feracissimo
pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum orco ratio
ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse
dubiam, vel potius mortem quaestu certiorem. Post haec duo principalia
subiungebat illa non minus intuenda: viam et aquam et vicinum. Multum
conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam praesentiam
domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet.
Deinde ad invehenda et exportanda utensilia; quae res frugibus conditis
auget pretium, et minuit impensas rerum invectarum; qui minoris apportentur
eo, quo facili<ori> nisu perveniatur. Nec nihil esse etiam parvo vehi, si
conductis iumentis iter facias, quod magis expedit quam tueri propria.
Servos quoque qui secuturi patrem familias sint, non aegre iter pedibus
ingredi. De bonitate aquae ita omnibus clarum est, ut pluribus non sit
disserendum. Quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua nemo
nostrum vel prosperae vel adversae valetudinis vitam prorogat? De vicini
commodo non est quidem certum, quem nonnumquam mors aliaeque nobiscum
<diversae> causae mutant. Et ideo quidam respuunt Catonis sententiam: qui
tamen multum videntur errare. Nam quemadmodum sapientis est fortuitos casus
magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam;
quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis,
si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit
Oud'an bous apoloit'ei me geitos kakos eie.
Quod non solum de bove dicitur, sed etiam de omnibus partibus rei nostrae
familiaris; adeo quidem, ut multi praetulerint carere penatibus, et propter
iniurias vicinorum sedes suas profugerint. Nisi aliter existimamus diversum
orbem gentes universas petiisse relicto patrio solo, Achaeos dico et
Hiberos, Albanos quoque, nec minus Siculos, et, ut primordia nostra
contingam, Pelasgos, Aborigenes, Arcadas, quam quia malos vicinos ferre non
potuerant. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque
memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia
detestabiles fuisse vicinos; nisi si Autolycus ille cuiquam potuit
tolerabilis esse conterminus; aut Aventini montis incola Palatinis ullum
gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malo enim praeteritorum quam
praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem
stare nostrae regionis, nec inviolatum seminarium, nec pedamentum adnexum
vineae, nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit. Iure igitur, quantum
mea fert opinio, M. Porcius talem pestem vitare censuit, et in primis
futurum agricolam praemonuit ne sua sponte ad eam perveniret. Nos ad cetera
praecepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum
posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque rebus; idque ut non
solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem
quam ratio calculorum patiatur, emere velint. Nam huc pertinet praeclari
nostri poetae sententia: laudato ingentia rura, exiguum colito. Quod vir
eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris
signavit. Quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit, imbecilliorem
agrum quam agricolam esse debere; quoniam cum sit colluctandum cum eo, si
fundus praevaleat, allidi dominum. Nec dubium quin minus reddat laxus ager
non recte cultus, quam angustus eximie. Ideoque post reges exactos
Liciniana illa septena iugera, quae plebi tribunus viritim diviserat,
maiores quaestus antiquis rettulere, quam nunc nobis praebent amplissima
veterata. Tanta quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus,
prospero ductu parta victoria, ob eximiam virtutem deferente populo praemii
nomine quinquaginta soli iugera, supra consularem triumphalemque fortunam
putavit satis esse; repudiatoque publico munere populari ac plebeia mensura
contentus fuit. Mox etiam cum agrorum vastitatem victoriae nostrae et
interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra
quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod
agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica
possidendi libidine transcendisset; nec magis quia superbum videbatur tantum
loci detinere, quam quia flagitiosum, quos hostis profugiendo desolasset
agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.
Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris adhibebatur. Tantum
enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur, quo potiremur,
non quo oneraremur ipsi, atque aliis fruendum eriperemus; more
praepotentium, qui possident fines gentium, quos ne circumire equis quidem
valent; sed proculcandos pecudibus et vastandos <ac populandos> feris
derelinquunt, aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem
erit sua unicuique voluntas facultasque. Neque enim satis est, ut iam prius
dixi, possidere velle, si colere non possis.
IV Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato
Marcius, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima
inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox
retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis
a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti: de cuius qualitate dicemus
suo loco, cum de generibus terrae disseremus. In universum tamen quasi
testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello
dux inclutissimus M. Atilius Regulus dixisse memoratur, fundum sicuti ne
fecundissimum quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si vel
saluberrimus sit, parandum: quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum
auctoritate suadebat peritus usu. Nam Pupiniae pestilentis simul et exilis
agri cultorem fuisse eum loquuntur historiae. Quapropter cum sit sapientis
non ubique emere, nec aut ubertatis illecebris aut deliciarum concinnitate
decipi: sic vere industrii patris familias est, quicquid aut emerit aut
acceperit facere fructuosum atque utile: quoniam et gravioris caeli multa
remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues; et in exili
terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest. Haec
autem consequemur, si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti
ventos et proprium caeli perdiscere morem
cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,
et qui quaeque ferat regio et quid quaeque recuset;
nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentium colonorum,
nostra praetermiserimus exempla, novaque tentaverimus experimenta. Quod
etsi per partes nonnumquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum,
quia nullus ager sine profectu colitur, simul ac tentando possessor efficit
ut in id formetur, quod maxime praestari possit. Ea res etiam feracissimos
agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda
est; longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec
sumptum frustratur effectus. Sed cum refert qualis fundus et quo modo
colatur, tum villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur. Multos
enim deerrasse memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L. Lucullum
et Q. Scaevolam, quorum alter maiores, alter minus amplas, quam postulavit
modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem.
Diffusiora enim consepta non solum pluris aedificamus, sed etiam impensis
maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur
fructus. Nam et humidae res et siccae, quas terra progenerat, facile
vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta,
quibus inferantur. Pro portione enim facultatum, quam optime pater familias
debet habitare, ut et libentius rus veniat, et degat in eo iucundius;
utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus, ita animus est
delicatior. Quamobrem amoenitate aliqua demerenda erit, quo patientius
moretur cum viro. Eleganter igitur aedificet agricola; nec sit tamen
aedificator; atque areae pedem tantum complectantur, quod ait Cato, quantum
ne villa fundum quaerat, neve fundus villam; cuius universum situm qualem
oporteat esse, nunc explicabimus. Quod inchoatur aedificium, sicuti salubri
regione, ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus
aer corruptus plurimas affert corporibus nostris causas offensarum. Sicut
quaedam loca, quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis
intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias. Sunt quae tepent
hieme, sed aestate saevissime candent, ut affirmant Euboicam Chalcidem.
Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet
colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet, aut torretur aestate
vaporibus, neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut
pluviis omni tempore anni saevit. Haec igitur est medii collis optima
positio, loco tamen ipso paululum intumescente; ne cum a vertice torrens
imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.
V Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis;
lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in
vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi. Haec
quoque si deficiet, et spes artior aquae manantis coegerit, vastae
cisternae hominibus, piscinaeque pecoribus instruantur, colligendae aquae
tandem pluviali, quae salubritati corporis est accommodatissima. Sed ea sic
habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducatur. Huic
proxima fluens aqua e montibus oriunda, si per saxa praeceps devolvitur, ut
est in Guarceno Campaniae. Tertia putealis collina, vel quae non infima
valle reperitur. Deterrima palustris, quae pigro lapsu repit. Pestilens,
quae in palude semper consistit. Hic idem tamen humor, quamvis nocentis
naturae, temporibus [tamen] hiemis edomitus imbribus mitescit: ex quo
caelestis aqua maxime salubris intelligitur, quod etiam venenati liquoris
eluit perniciem. Sed hanc potui probatissimam diximus. Ceterum ad aestatum
temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes
rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dummodo dulces, utique
perducendos in villam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis,
et loci salubritas editiorque situs ripae permittet superponere villam
profluenti, cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen
habeat, et ut aedificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis,
et amicissimis adversa; cum plerique amnes aestate vaporantis, hieme
frigendis nebulis caligent. Quae, nisi vi maiore inspirantium ventorum
submoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem. Optime autem
salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel [ad] meridiem, gravibus ad
septentrionem villa convertitur. Eademque semper mare recte conspicit, cum
pulsatur ac fluctu respergitur; numquam ex ripa, sed haud paulum submota a
litore. Nam praestat a mari longo potius intervallo, quam brevi refugisse;
quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse
oportet aedificiis, nec iunctam militarem viam; quod illa caloribus noxium
virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos
densissimis examinibus involant; tum etiam nantium serpentiumque pestes,
hiberna destituta uligine, coeno et fermentata colluvie vere natas emittit,
ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem
perspicere queunt; et et anni toto tempore situs atque humor instrumentum
rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit: hac
autem praetereuntium viatorum populationibus et assiduis devertentium
hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eiusmodi vitare
incommoda, villamque nec in via nec pestilenti loco, sed procul et editiore
situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit. Nam
eiusmodi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et
aestivorum tenet: quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto
et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari,
et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant: quoniam
fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis
flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et
quocumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare aut detergere. Haec
autem cum hominibus afferant perniciem, tum et armentis et virentibus
eorumque fructibus. Sed quisquis aedificia volet in declivibus areis
exstruere, semper ab inferiore parte auspicetur: quia cum ex depressiore
loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile
sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur, adversus ea,
quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ab superiore parte
applicabuntur: quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae
postmodum superposita incumbent, at si summa pars clivi fundata propriam
molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit
rimosumque. Nam cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti
reluctans oneri cedit; et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim
degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium,
cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
VI Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consepto, et dividatur
in tres partes, urbanam, rusticam et fructuariam. Urbana rursus in hiberna
et aestiva sic digeratur, ut spectent hiemalis temporis cubicula brumalem
orientem, coenationes aequinoctialem occidentem. Rursus aestiva cubicula
spectent meridiem aequinoctialem, sed coenationes eiusdem temporis
prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut
sint post meridiem et usque in vesperum illustria. Ambulationes meridiano
aequinoctiali subiectae sint, ut hieme plurimum solis et aestate minimum
recipiant. At in rustica parte magna et alta culina ponetur, ut et
contignatio careat incendii periculo, et in ea commode familiares omni
tempore anni morari queant. Optime solutis servis cellae meridiem
aequinoctialem spectantes fient; vinctis quam saluberrimum subterraneum
ergastulum, plurimis idque angustis illustratum fenestris, atque a terra
sic editis, ne manu contingi possint. Pecudibus fient stabula, quae neque
frigore neque calore infestentur. Domitis armentis duplicia bubilia sint,
hiberna atque aestiva. Ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse
convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub dio parietibus altis
circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia ferarum
conquiescant. Sed omnia stabula sic ordinentur, ne quis humor influere
possit: et ut quisque ibi conceptus fuerit, quam celerrime dilabatur, ut
nec fundamenta parietum corrumpantur, nec ungulae pecudum. Lata bubilia
esse oportebit pedes decem vel minime novem: quae mensura et ad
procumbendum pecori et iugario ad circumeundum laxa ministeria praebeat.
Non altius edita esse praesepia convenit, quae ut bos aut iumentum sine
incommodo stans vesci possit. Villico iuxta ianuam fiat habitatio, ut
intrantium exeuntiumque conspectum habeat. Procuratori supra ianuam ob
easdem causas: et is tamen villicum observet ex vicino; sitque utrique
proximum horreum, quo conferatur omne rusticum instrumentum; et intra id
ipsum clausus locus, quo ferramenta condantur. Bubulcis pastoribusque
cellae ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum curam sit opportunus
excursus. Omnes tamen quam proxime alter ab altero debent habitare, ne
villici diversas partes circumeuntis sedulitas distendatur, et ut inter se
diligentiae et negligentiae cuiusque testes sint. Pars autem fructuaria
dividitur in cellam oleariam, torculariam, cellam vinariam, defrutariam,
fenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis quae sunt in plano,
custodiam recipiant humidarum rerum tamquam vini aut olei venalium; siccae
autem res congerantur tabulatis, ut frumenta, foenum, frondes, paleae
ceteraque pabula. Sed granaria, ut dixi, scalis adeantur, et modicis
fenestellis aquilonibus inspirentur. Nam ea caeli positio maxime frigida et
minime humida est; quae utraque perennitatem conditis frumentis afferunt.
Eadem ratio est <quae> in plano sitae vineariae cellae, quae submota procul
esse debet a balineis, furno, sterquilinio reliquisque immunditiis tetrum
odorem spirantibus: nec minus a cisternis aquisque salientibus, quibus
extrahitur humor, qui vinum corrumpit. Neque me praeterit, sedem frumentis
optimam quibusdam videri horreum camara contectum, cuius solum terrenum
prius quam consternatur, perfossum et amurca recenti non salsa madefactum,
velut Signinum opus pilis condensatur. Tum deinde cum exaruit, simili modo
pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixta calci et arenae,
supersternuntur, et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur,
omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur. Quoniam
fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebra
subterraneis animalibus. Sed et lacubus distinguuntur granaria, ut
separatim quaeque legumina ponantur. Parietes oblinuntur amurca subacto
luto, cui pro paleis admista sunt arida oleastri, vel, si ea non sunt,
oleae folia. Deinde cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurca
respergitur, qua siccata frumentum infertur. Ea res ab noxa curculionum et
similium animalium commodissime videtur conditas fruges defendere; quae
nisi diligenter repositae sint, celeriter ab eis consumuntur. Sed id genus
horrei, quod scripsimus, nisi [sit in] sicca positione villae, quamvis
granum robustissimum corrumpit situ: qui si nullus adsit, possunt etiam
defossa frumenta servari, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi
puteorum in modum, quos appellant siros, exhausta humus, editos a se
fructus recipit. Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine,
magis illam positionem pensilis horrei, et hanc curam pavimentorum et
parietum probamus. Quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera
horreorum prohibent curculionem. Quod genus exitii cum incidit, multi
opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur, et quasi
refrigerentur. Id autem falsissimum est: neque enim hoc facto expelluntur
animalia, sed immiscentur totis acervis; qui si maneant immoti, summis
tantum partibus infestantur, quoniam infra mensuram palmi non nascitur
curculio; longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum
periculo subicere. Nam cum exiget usus, facile est, eo sublato, quod
vitiatum erit, integro inferiore uti. [Sed] haec, etsi extrinsecus, non
tamen intempestive videor hoc loco rettulisse. Torcularia praecipue
cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor vapore
solvitur, ac frigoribus magis constringitur. Oleum, quod minus provenit, si
congelatur, fracescet. Sed ut calore naturali est opus, qui contingit
positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis,
quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular
debet a meridiana parte illustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque
adhibere, cum premitur olea. Cortinale ubi defrutum fiat, nec angustum nec
obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari
possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iampridem caesa, festinato
siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis.
Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tantum feriis, lavetur.
Neque enim corporis robori convenit frequens usus earum. Apothecae recte
superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur; quoniam vina
celerius vetustescunt, quae fumi quodam tenore praecoquem maturitatem
trahunt. Propter quod et aliud tabulatum esse debebit, quo amoveantur, ne
rursus nimia suffumatione medicata sint. Quod ad villae pertinet situm
partiumque eius dispositionem, satis dictum est. Circa villam deinceps haec
esse oportebit: furnum et pistrinum quantum futurus numerus colonorum
postulaverit; piscinas minimum duas: alteram, quae anseribus ac pecoribus
serviat, alteram, in qua lupinum, vimina et virgas atque alia, quae sunt
usibus nostris apta, maceremus. Sterquilinia quoque duo sint: unum, quod
nova purgamenta recipiat, et in annum conservet; alterum, ex quo vetera
vehantur. Sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo; et exstructum
pavitumque solum habeant, ne humorem transmittant. Plurimum enim refert,
non adsiccato succo fimum vires continere, et assiduo macerari liquore, ut
si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina,
intereant, nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. Ideoque periti
rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis
virgeis cratibus tegunt, nec arescere ventis sinunt, aut solis incursu
patiuntur exuri. Area, si competit, ita constituenda est, ut vel a domino
vel certe a procuratore despici possit. Eaque optima est silice constrata,
quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum
tribularumque, et eadem ventilata mundiora sunt, lapillisque carent et
glaebulis, quas per trituram fere terrena remittit area. Huic autem
nubilarium applicari debet, maximeque in Italia, propter inconstantiam
caeli, quo collata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber
incesserit. Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi aestas pluvia
caret, supervacuum est. Pomaria quoque et hortos oportet saepto circumdari,
et esse in propinquo, atque in ea parte, quo possit omnis stercorata
colluvies cortis balineorumque et oleis expressa amurcae sanies influere.
Nam eiusmodi quoque laetatur alimentis et olus et arbor.
VII
His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini
requiritur, cum in ceteris rebus, tum maxime in hominibus. Atque hi vel
coloni vel servi sunt, soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis,
facilemque se praebeat. Avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et
minus id offendit, et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo
colitur ager, plerumque compendium, numquam (nisi si caeli maior vis aut
praedonis accessit) detrimentum affert, eoque remissionem colonus petere
non audet. Sed nec dominus in unaquaque re, cum colonum obligaverit, tenax
esse iuris debet, sicut in diebus pecuniarum, ut lignis et ceteris parvis
accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam
rusticis licet. Nec sane est vindicandum nobis quidquid licet. Nam summum
ius antiqui summam putabant crucem. Nec rusus in totum remittendum, quoniam
vel optima nomina non appellando fieri mala fenerator Alphius dixisse
verissime fertur. Sed et ipse nostra memoria veterem consularem virumque
opulentissimum L. Volusium asservantem audivi, [patris familias]
felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet, et tamquam in
paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate
retineret. Ita certe mea fert opinio, rem malam esse frequentem locationem
fundi; peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum quae
per se colere. Saserna dicebat ab eiusmodi homine fere pro mercede litem
reddi. Propter quod operam dandam esse, ut et rusticos et eosdem assiduos
colonos retineamus, cum aut nobismetipsis non licuerit, aut per domesticos
colere non expedierit; quod tamen non evenit, nisi in his regionibus, quae
gravitate caeli solique sterilitate vastantur. Ceterum cum mediocris adest
et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique cura
reddidit quam coloni; nonnumquam etiam villici, nisi si maxima vel
neglegentia servi vel rapacitas intervenit. Quae utraque peccata plerumque
vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est; cum liceat aut
cavere, ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut submoveatur
curare. In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris
familias, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub
villicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime (sicut
vineas aut arbustum) colonus evertere potest, et maxime vexant servi, qui
boves elocant, eosdemque et cetera pecora male pascunt, nec industrie
terram vertunt, longeque plus imputant seminis iacti quam quod severint;
sed nec quod terrae mandaverint sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum
in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel
negligentia. Nam et ipsi diripiunt, et ab aliis furibus non custodiunt. Sed
nec conditum cum fide rationibus inferunt. Ita fit ut et actor et familia
peccent, et ager saepius infametur. Quare talis generis praedium, si, ut
dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum.
VIII Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat,
quosque et qualibus operibus destinare. Igitur praemoneo ne villicum ex eo
genere servorum, qui corpore placuerunt, instituamus; ne ex eo quidem
ordine, qui urbanas ac delicatas artes exercuerit. Socors et somniculosum
genus id mancipiorum, otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae,
lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat, quas cum in
agriculturam transtulit, non tantum in ipso servo, quantum in universa re
detrimenti dominus capit. Eligendus est rusticis operibus ab infante
duratus et inspectus experimentis. Si tamen is non erit, de iis
praeficiatur, qui servitutem laboriosam toleraverunt. Iamque is
transcenderit aetatem primae iuventae, necdum senectutis attigerit. Illa,
ne [et] auctoritatem detrahat ad imperium, cum maiores dedignentur parere
adulescentulo; haec, ne laboriosissimo succumbat operi. Mediae igitur sit
aetatis et firmi corporis, peritus rerum rusticarum, aut certe maximae
curae, quo celerius addiscat. Nam non est nostri negotii alterum imperare
et alterum docere. Neque enim recte opus exigere valet, qui, quid aut
qualiter faciendum sit, ab subiecto discit. Potest etiam illitteratus,
dummodo tenacissimae sit memoriae, rem satis commode administrare.
Eiusmodi villicum Cornelius Celsus ait saepius nummos domino quam librum
afferre, quia nescius litterarum vel ipse minus possit rationes confingere,
vel per alium propter conscientiam fraudis timeat. Sed qualicumque villico
contubernalis mulier assignanda est, quae contineat eum, et in quibusdam
rebus tamen adiuvet. Eidemque actori praecipiendum est, ne convictum cum
domestico, multoque minus cum extero habeat. Nonnumquam tamen eum, quem
assidue sedulum et fortem in operibus administrandis cognoverit, honoris
causa mensae suae die festo dignetur adhibere. Sacrificia nisi ex praecepto
domini ne fecerit. Aruspices sagasque, quae utraque genera vana
superstitione rudis animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt,
ne admiserit; neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae
vendendaeve pertinentis ad se rei causa. Villicus enim, quod ait Cato,
ambulator esse non debet nec egredi terminos, nisi ut addiscat aliquam
culturam; et hoc si ita in vicino est, ut cito remeare possit. Semitas
novosque limites in agro fieri ne patiatur; neve hospitem nisi amicum
familiaremque domini necessarium receperit. Ut ab his arcendus, ita
exhortandus est ad instrumenti ferramentorumque curam; ut duplicia, quam
numerus servorum exigit, refecta et reposita custodiat, ne quid a vicino
petendum sit; quia plus in operis servorum <avocandis> quam in pretio rerum
eiusmodi consumitur. Cultam vestitamque familiam magis utiliter quam
delicate habeat, munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque; quae
cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis
cucullis. Id si fiat, nullus dies tam intolerabilis est, quo non sub divo
moliri aliquid possit. Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et
animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque
remisse neque crudeliter imperet; semperque aliquos ex melioribus foveat,
parcat tamen etiam minus bonis; ita ut potius timeant eius severitatem,
quam crudelitatem detestentur. Id contingere poterit, si maluerit custodire
subiectos, ne peccent, quam negligentia sua committere, ut puniat
delinquentes. Nulla est autem maior vel nequissimi hominis custodia, quam
operis exactio, ut iusta reddantur, ut villicus semper se repraesentet. Sic
enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua exsequentur, et
ceteri post defatigationem operis quieti ac somno potius quam deliciis
operam dabunt. Iam illa vetera, sed optimi moris, quae nunc exoleverunt,
utinam possint obtineri: ne conservo ministro quoquam nisi in re domini
utatur; ne cibum nisi in conspectu familiae capiat; neve alium, quam qui
ceteris praebetur. Sic enim curabit, ut et panis diligenter confiat, et
reliqua salubriter apparentur. Ne extra fines nisi a se missum progredi
sinat: sed nec ipse mittat, nisi magna necessitate cogente. Neve negotietur
sibi, pecuniamve domini aut animalibus aut rebus aliis promercalibus
occupet. Haec enim negotiatio curam villici avocat, nec umquam patitur eum
cum rationibus domini paria facere; sed ubi numeratio exigetur, rem pro
nummis ostendit. In universum tamen hoc maxime obtinendum ab eo est, ne
quid se putet scire quod nesciat, quaeratque semper addiscere quod ignorat.
Nam cum multum prodest perite quid facere, tum plus obest perperam fecisse.
Unum enim ac solum dominatur in rusticatione, quicquid exigit ratio
culturae, semel facere; quippe cum emendatur vel imprudentia vel
negligentia, iam res ipsa decoxit, nec tantum postmodum exuberat, ut et se
amissam restituat et quaestum temporum praeteritorum resarciat. In ceteris
servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet,
ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos
familiariusque alloquerer; et cum hac comitate domini levari perpetuum
laborem eorum intelligerem, nonnumquam etiam iocarer, et plus ipsis iocari
permitterem. Iam illud saepe facio, ut quasi cum peritioribus de aliquibus
operibus novis deliberem, et per hoc cognoscam cuiusque ingenium, quale
quamque sit prudens. Tum etiam libentius eos id opus aggredi video, de quo
secum deliberatum et consilium ipsorum susceptum putant. Nam illa sollemnia
sunt omnibus circumspectis, ut ergastuli mancipia recognoscant; ut
explorent an diligenter vincta sint; an ipsae sedes custodiae satis tutae
munitaeque sint; num villicus aut alligaverit quempiam domino nesciente,
aut revinxerit. Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem
pater familias tali poena multaverit, villicus nisi eiusdem permissu
compedibus non eximat; et quem ipse sua sponte vinxerit, ante quam sciat
dominus, non resolvat; tantoque curiosior inquisitio patris familias debet
esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris
praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut villicis,
ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis,
et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt. Itaque diligens
dominus, cum et ab ipsis, tum et ab solutis, quibus maior est fides,
quaerat an ex sua constitutione iusta percipiant. Atque ipse panis
potionisque bonitatem gustu suo exploret; vestem, manicas, pedumque tegmina
recognoscat. Saepe etiam querendi potestatem faciat de iis, qui aut
crudeliter eos aut fraudulenter infestent. Nos quidem aliquando iuste
dolentes tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus
familiam concitant, qui calumniantur magistros suos; ac rursus praemio
prosequimur eos, qui strenue atque industrie se gerunt. Feminis quoque
fecundioribus, quarum in sobole certus numerus honorari debet, otium
nonnumquam et libertatem dedimus, cum plures natos educassent. Nam cui tres
erant filii, vacatio, cui plures libertas quoque contingebat. Haec et
iustitia et cura patris familias multum confert augendo patrimonio. Sed et
illa meminerit, cum e civitate remeaverit, deos penates adorare; deinde si
tempestivum erit, confestim, si minus, postero die fines oculis
perlustrare, et omnes parte agri revisere atque aestimare, numquid absentia
sua de disciplina et custodia remiserit; num aliqua vitis, num arbor, num
fruges absint; tum etiam pecus et familiam recenseat, fundique instrumentum
et supellectilem; quae cuncta si per plures annos facere instituerit, bene
moratam disciplinam, cum senectus advenerit, obtinebit. Nec erit ulla eius
aetas annis ita confecta, ut spernatur a servis.
IX
Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi
contribuendum putemus. Magistros operibus oportet praeponere sedulos ac
frugalissimos. Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert
huic negotio; quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium
est. Bubulco quamvis necessaria, non tamen satis est indoles mentis, nisi
eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit. Sed temperet
vires clementia; quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et
obsequantur eius imperiis, et diutius perennent boves non confecti
vexatione simul operum verberumque. Sed quae sint magistrorum munia,
quaeque bubulcorum, suo loco repetam. Nunc admonuisse satis est, nihil in
his, in illis plurimum referre vires et proceritatem. Nam longissimum
quemque aratorem, sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante
rettuli et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia
in arando stivae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status
potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus. Vineae non sic altos
quemadmodum latos et lacertosos viros exigunt. Nam his habitus fossuris et
putationibus ceterisque earum culturis magis aptus. Minus in hoc officio,
quam in ceteris, agricolatio frugalitatem requirit, quia et in turba et sub
monitore vinitor opus facere debet. Ac plerumque velocior animus est
improborum [hominum], quem desiderat huius operis conditio. Non solum enim
fortem, sed et acuminis strenui ministrum postulat. Ideoque vineta plurimum
per alligatos excoluntur. Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non
melius quam nequam faciet. Hoc interposui, ne quis existimet, in ea me
opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere. Sed
et illud censeo, ne confundantur opera familiae, sic ut omnes omnia
exsequantur. Nam id minime conducit agricolae, seu quia cum enisus est, non
suo sed communi officio proficit, ideoque labori multum se subtrahit; nec
tamen viritim malefactum deprehenditur, quod fit a multis. Propter quod
separandi sunt aratores a vinitoribus <et vinitores ab aratoribus>, iique a
mediastinis. Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas
decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus
in opere commodissime custodiretur, nec praeeuntis monitoris diligentiam
multitudo confunderet. Itaque si latior est ager, in regiones diducendae
sunt eae classes, dividundumque ita opus, ut neque singuli binive sint,
quoniam dispersi non facile custodiuntur; nec tamen supra decem, ne rursus
ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment. Haec
ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignavos. Nam
cum certamine opus excitetur, tu in cessantes animadversio iusta et sine
querela videtur adhiberi. Sed nimirum dum quae maxime providenda sunt
agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua,
situ villae, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum
operumque distributione, tempestive per haec ad ipsum iam terrae cultum
pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disserimus.
|