L. Iunii Moderati Columellae
De Re Rustica
PreviousBack to MainNext

LIBER X

CEPVRICVS DE CVLTV HORTORVM
Faenoris tui, Silvine, quod stipulanti spoponderam tibi, reliquam pensiunculam percipe. Nam superioribus novem libris hac minus parte debitum, quod nunc persolvo, reddideram. Superest ergo cultus hortorum segnis ac neglectus quondam veteribus agricolis, nunc vel celeberrimus. Siquidem cum parcior apud priscos esset frugalitas, largior tamen pauperibus fuit usus epularum, lactis copia ferinaeque ac domesticarum pecudum carne velut aqua frumentoque summis atque humillimis victum tolerantibus. [2] Mox cum sequens et praecipue nostra aetas dapibus libidinosa pretia constituerit cenaeque non naturalibus desideriis sed censibus aestimentur, plebeia paupertas summota pretiosioribus cibis ad vulgares compellitur. [3] Quare cultus hortorum, quorum iam fructus magis in usu est, diligentius nobis, quam tradidere maiores, praecipiendus est, isque, sicut institueram, prorsa oratione prioribus subnecteretur exordiis, nisi propositum meum expugnasset frequens postulatio tua, quae praecepit, ut poeticis numeris explerem georgici carminis omissas partis, quas tamen et ipse Vergilius significaverat posteris se memorandas relinquere. Neque enim aliter istud nobis fuerat audendum quam ex voluntate vatis maxime venerandi; [4] cuius quasi numine instigante pigre sine dubio propter difficultatem operis, verumtamen non sine spe prosperi successus adgressi sumus tenuem admodum et paene viduatam corpore materiam, quae tam exilis est, ut in consummatione quidem totius operis adnumerari veluti particula possit laboris nostri, per se vero et quasi suis finibus terminata nullo modo speciose conspici. Nam etsi multa sunt eius quasi membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem tam exigua sunt, ut, quod aiunt Graeci, ex inconprehensibili parvitate harenae funis effici non possit. [5] Quare quicquid est istud, quod elucubravimus, adeo propriam sibi laudem non vindicat, ut boni consulat, si non sit dedecori prius editis a me scriptorum monumentis. Sed iam praefari desinamus.

Hortorum quoque te cultus, Silvine, docebo,
atque ea quae quondam spatiis exclusus iniquis,
cum caneret laetas segetes et munera Bacchi,
et te, magna Pales, necnon caelestia mella,
Vergilius nobis post se memoranda reliquit.
Principio sedem numeroso praebeat horto
pinguis ager putris glebae resolutaque terga
qui gerit, et fossus gracilis imitatur harenas,
atque habilis natura soli, quae gramine laeto
parturit, et rutilas ebuli creat uvida bacas.
Nam neque sicca placet, nec quae stagnata palude
perpetitur querulae semper convicia ranae.
Tum quae sponte sua frondosas educat ulmos
palmitibusque feris laetatur, et aspera silvis
achradis, aut pruni lapidosis obruta pomis
gaudet, et iniussi consternitur ubere mali;
sed negat elleboros, et noxia carbasa suco,
nec patitur taxos, nec strenua toxica sudat,
quamvis semihominis vesano gramine feta
mandragorae pariat flores maestamque cicutam
nec manibus mitis ferulas nec cruribus aequa
terga rubi spinisque ferat paliuron acutis.
Vicini quoque sint amnes, quos incola durus
attrahat auxilio semper sitientibus hortis,
aut fons inlacrimet putei non sede profunda,
ne gravis hausuris tendentibus ilia vellat.
Talis humus vel parietibus vel saepibus hirtis
claudatur, ne sit pecori neu pervia furi.
Neu tibi Daedaliae quaerantur munera dextrae,
nec Polyclitea nec Phradmonis aut Ageladae
arte laboretur, sed truncum forte dolatum
arboris antiquae numen venerare Priapi
terribilis membri, medio qui semper in horto
inguinibus puero, praedoni falce minetur.
Ergo age nunc cultus et tempora quaeque serendis
seminibus, quae cura satis, quo sidere primum
nascantur flores Paestique rosaria gemment,
quo Bacchi genus aut aliena stirpe gravata
mitis adoptatis curvetur frugibus arbos,
Pierides tenui deducite carmine Musae.
Oceani sitiens cum iam Canis hauserit undas,
et paribus Titan orbem libraverit horis,
cum satur Autumnus quassans sua tempora pomis
sordidus et musto spumantis exprimet uvas,
tum mihi ferrato versetur robore palae
dulcis humus, si iam pluviis defessa madebit.
At si cruda manet caelo durata sereno,
tum iussi veniant declivi tramite rivi,
terra bibat fontis et hiantia compleat ora.
Quod si nec caeli nec campi competit humor,
ingeniumque loci vel Iuppiter abnegat imbrem,
exspectetur hiemps dum Bacchi Gnosius ardor
aequore caeruleo celetur vertice mundi,
solis et adversos metuant Atlantides ortus.
Atque ubi iam tuto necdum confisus Olympo
sed trepidus profugit chelas et spicula Phoebus
dira Nepae tergoque Croti festinat equino,
nescia plebs generis matri ne parcite falsae.
Ista Prometheae genetrix fuit altera cretae;
altera nos enixa parens, quo tempore saevos
tellurem ponto mersit Neptunus, et imum
concutiens barathrum Lethaeas terruit undas.
Tumque semel Stygium regem videre trementem
Tartara, cum pelagi streperent sub pondere Manes.
Nos fecunda manus viduo mortalibus orbe
progenerat, nos abruptae tum montibus altis
Deucalioneae cautes peperere. Sed ecce
durior aeternusque vocat labor: eia age segnis
pellite nunc somnos, et curvi vomere dentis
iam viridis lacerate comas, iam scindite amictus.
Tu gravibus rastris cunctantia perfode terga,
tu penitus latis eradere viscera marris
ne dubita, et summo ferventia cespite mixta
ponere, quae canis iaceant urenda pruinis,
verberibus gelidis iraeque obnoxia Cauri,
alliget ut saevus Boreas Eurusque resolvat.
Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumae
candidus aprica Zephyrus regelaverit aura
sidereoque polo cedet Lyra mersa profundo,
veris et adventum nidis cantabit hirundo,
rudere tum pingui, solido vel stercore aselli,
armentive fimo saturet ieiunia terrae
ipse ferens holitor diruptos pondere qualos,
pabula nec pudeat fisso praebere novali
immundis quaecumque vomit latrina cloacis.
Densaque iam pluviis durataque summa pruinis
aequora dulcis humi repetat mucrone bidentis.
Mox bene cum glebis vivacem cespitis herbam
contundat marrae vel fracti dente ligonis,
putria maturi solvantur ut ubera campi.
Tunc quoque trita solo splendentia sarcula sumat
angustosque foros adverso limite ducens,
rursus in obliquum distinguat tramite parvo.
Verum ubi iam puro discrimine pectita tellus
deposito squalore nitens sua semina poscet,
pingite tunc varios, terrestria sidera, flores,
candida leucoia, et flaventia lumina caltae,
narcissique comas, et hiantis saeva leonis
ora feri, calathisque virentia lilia canis,
nec non vel niveos vel caeruleos hyacinthos.
Tum quae pallet humi, quae frondens purpurat auro,
ponatur viola, et nimium rosa plena pudoris.
Nunc medica panacem lacrima, sucoque salubri
glaucea, et profugos vinctura papavera somnos
spargite, quaeque viros acuunt armantque puellis,
iam Megaris veniant genitalia semina bulbi,
et quae Sicca legit Getulis obruta glebis,
et quae frugifero seritur vicina Priapo,
excitet ut Veneri tardos eruca maritos.
Iam breve chaerepolum et torpenti grata palato
intiba, iam teneris frondens lactucula fibris
aliaque infractis spicis et olentia late
ulpica quaeque fabis habilis fabrilia miscet.
Iam siser Assyrioque venit quae semine radix
sectaque praebetur madido sociata lupino,
ut Pelusiaci proritet pocula zythi.
Tempore non alio vili quoque salgama merce
capparis et tristes inulae ferulaeque minaces
plantantur, nec non serpentia gramina mentae
et bene odorati flores sparguntur anethi
rutaque Palladiae bacae iutura saporem
seque lacessenti fletum factura sinapis,
atque holeris pulli radix lacrimosaque caepa
ponitur et lactis gustus quae condiat herba,
deletura quidem fronti data signa fugarum,
vimque suam idcirco profitetur nomine Graio.
Tum quoque conseritur, toto quae plurima terrae
orbe virens pariter plebi regique superbo
frigoribus caules et veri cymata mittit:
quae pariunt veteres cesposo litore Cumae,
quae Marrucini, quae Signia monte Lepino,
pinguis item Capua, et Caudinis faucibus horti,
fontibus et Stabiae celebres et Vesuvia rura,
doctaque Parthenope Sebethide roscida lympha,
quae dulcis Pompeia palus vicina salinis
Herculeis vitreoque Siler qui defluit amni,
quae duri praebent cymosa stirpe Sabelli,
et Turni lacus et pomosi Tiburis arva,
Bruttia quae tellus et mater Aricia porri.
Haec ubi credidimus resolutae semina terrae,
adsiduo gravidam cultu curaque fovemus,
ut redeant nobis cumulato fenore messes.
Et primum moneo largos inducere fontis,
ne sitis exurat concepto semine partum.
At cum feta suos nexus adaperta resolvit,
florida cum soboles materno pullulat arvo,
primitiis plantae modicos tum praebeat imbres
sedulus inrorans holitor ferroque bicorni
pectat, et angentem sulcis exterminet herbam.
At si dumosis positi sunt collibus horti
nec summo nemoris labuntur vertice rivi,
aggere praeposito cumulatis area glebis
emineat, sicco ut consuescat pulvere planta,
nec mutata loco sitiens exhorreat aestus.
Mox ubi nubigenae Phrixi nec portitor Helles
signorum et pecorum princeps caput efferet undis,
alma sinum tellus iam pandet adultaque poscens
semina depositis cupiet se nubere plantis:
invigilate, viri; tacito nam tempora gressu
diffugiunt nulloque sono convertitur annus.
Flagitat ecce suos genetrix mitissima fetus,
et, quos enixa est partus iam quaerit alendos
privignasque rogat proles. Date nunc sua matri
pignora, tempus adest; viridi redimite parentem
progenie, tu cinge comas, tu dissere crinis.
Nunc apio viridi crispetur florida tellus,
nunc capitis porri longo resoluta capillo
laetetur mollemque sinum staphylinus inumbret.
Nunc et odoratae peregrino munere plantae
Sicaniis croceae descendant montibus Hyblae,
nataque iam veniant hilaro sampsucha Canopo,
et lacrimas imitata tuas, Cinyreia virgo,
sed melior stactis ponatur Achaia murra,
et male damnati maesto qui sanguine surgunt
Aeacii flores inmortalesque amaranti
et quos mille parit dives natura colores
disponat plantis holitor, quos semine sevit.
Nunc veniat quamvis oculis inimica coramble,
iamque salutari properet lactuca sapore,
tristia quae relevat longi fastidia morbi.
Altera crebra viret, fusco nitet altera crine,
utraque Caecilii de nomine dicta Metelli;
tertia, quae spisso sed puro vertice pallet,
haec sua Cappadocae servat cognomina gentis.
Et mea, quam generant Tartesi litore Gades,
candida vibrato discrimine, candida thyrso est.
Cypros item Paphio quam pingui nutrit in arvo,
punicea depexa coma, sed lactea crure est.
Quot facies, totidem sunt tempora quamque serendi.
Caeciliam primo deponit Aquarius anno,
Cappadocamque premit ferali mense Lupercus.
Tuque tuis, Mavors, Tartessida pange kalendis,
tuque tuis Paphien, Cythereia, pange kalendis;
dum cupit et cupidae quaerit se iungere matri
et mater facili mollissima subiacet arvo,
ingenera; nunc sunt genitalia tempora mundi,
nunc amor ad coitus properat, nunc spiritus orbis
bacchatur Veneri stimulisque cupidinis actus
ipse suos adamat partus et fetibus implet.
Nunc pater aequoreus, nunc et regnator aquarum,
ille suam Tethyn, hic polluit Amphitriten,
et iam caeruleo partus enixa marito
utraque nunc reserat pontumque natantibus implet.
Maximus ipse deum posito iam fulmine fallax
Acrisioneos veteres imitatur amores,
inque sinus matris violento depluit imbre.
Nec genetrix nati nunc aspernatur amorem,
et patitur nexus flammata cupidine tellus.
Hinc maria, hinc montes, hinc totus denique mundus
ver agit, hinc hominum pecudum volucrumque cupido
atque amor ignescit menti saevitque medullis,
dum satiata Venus fecundos compleat artus,
et generet varias soboles semperque frequentet
prole nova mundum, vacuo ne torpeat aevo.
Sed quid ego infreno volitare per aethera cursu
passus equos audax sublimi tramite raptor?
Ista canit, maiore deo quem Delphica laurus
impulit ad rerum causas et sacra moventem
orgia naturae secretaque foedera caeli
exstimulat vatem per Dindyma casta Cybeles
perque Cithaeronem, Nyseia per iuga Bacchi,
per sua Parnasi, per amica silentia Musis
Pierii nemoris, Bacchea voce frementem
Delie te Paean, et te Euhie Euhie Paean.
Me mea Calliope cura leviore vagantem
iam revocat parvoque iubet decurrere gyro,
et secum gracili conectere carmina filo,
quae canat inter opus Musa modulante putator
pendulus arbustis, holitor viridantibus hortis.
Quare age, quod sequitur, parvo discrimine sulci
spargantur caecis nasturcia dira colubris,
indomito male sana cibo quas educat alvus,
et satureia thymi referens thymbraeque saporem,
et tenero cucumis fragilique cucurbita collo.
Hispida ponatur cinara, quae dulcis Iaccho
potanti veniat nec Phoebo grata canenti.
Haec modo purpureo surgit glomerata corymbo,
murteolo modo crine viret deflexaque collo
nunc adaperta manet, nunc pinea vertice pungit,
nunc similis calatho spinisque minantibus horret,
pallida nonnumquam tortos imitatur acanthos.
Mox ubi sanguineis se floribus induit arbos
Punica, quae rutilo mitescit tegmine grani,
tempus aris satio famosaque tunc coriandra
nascuntur gracilique melanthia grata cumino,
et baca asparagi spinosa prosilit herba,
et moloche, prono sequitur quae vertice solem,
quaeque tuas audax imitatur, Nysie, vitis,
nec metuit sentis; nam vepribus improba surgens
achradas indomitasque bryonias alligat alnos.
Nomine tum Graio, ceu littera proxima primae
pangitur in cera docti mucrone magistri,
sic et humo pingui ferratae cuspidis ictu
deprimitur folio viridis, pede candida beta.
Quin et odoratis messis iam floribus instat,
iam ver purpureum, iam versicoloribus anni
fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet.
Iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt,
et coniventis oculos violaria solvunt;
oscitat et leo, et ingenuo confusa rubore
virgineas adaperta genas rosa praebet honores
caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem.
Nunc vos Pegasidum comites Acheloidas oro
Maenaliosque choros Dryadum nymphasque Napaeas,
quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe,
quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei
antraque Castaliis semper rorantia guttis,
et quae Sicanii flores legistis Halaesi,
cum Cereris proles vestris intenta choreis
aequoris Hennaei vernantia lilia carpsit
raptaque Lethaei coniunx mox facta tyranni
sideribus tristis umbras et Tartara caelo
praeposuit Ditemque Iovi letumque saluti
et nunc inferno potitur Proserpina regno;
vos quoque iam posito luctu maestoque timore
huc facili gressu teneras advertite plantas
tellurisque comas sacris aptate canistris.
Hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina,
casta Fides nobis colitur sanctique Penates.
Omnia plena iocis, securo plena cachinno,
plena mero laetisque virent convivia pratis.
Nunc ver egelidum, nunc est mollissimus annus,
dum Phoebus tener, ac tenera decumbere in herba
suadet, et arguto fugientis gramine fontis
nec rigidos potare iuvat, nec sole tepentis.
Iamque Dionaeis redimitur floribus hortus,
iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro.
Nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe
purpureo radiat vultu, nec Sirius ardor
sic micat, aut rutilus Pyrois, aut ore corusco
Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu,
nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu,
quam nitidis hilares conlucent fetibus horti.
Quare age vel iubare exorto iam nocte suprema,
vel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero,
sicubi odoratas praetexit amaracus umbras,
carpite narcissique comas sterilisque balausti.
Et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis,
formoso Nais puero formosior ipsa
fer calathis violam et nigro permixta ligustro
balsama cum casia nectens croceosque corymbos
sparge mero Bacchi; nam Bacchus condit odores.
Et vos, agrestes, duro qui pollice mollis
demetitis flores, cano iam vimine textum
sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis.
Iam rosa distendat contorti stamina iunci,
pressaque flammeola rumpatur fiscina calta,
mercibus ut vernis dives Vortumnus abundet,
et titubante gradu multo madefactus Iaccho
aere sinus gerulus plenos gravis urbe reportet.
Sed cum maturis flavebit messis aristis
atque diem gemino Titan extenderit astro,
hauserit et flammis Lernaei brachia Cancri,
alia tunc caepis, Cereale papaver anetho
iungite, dumque virent, nexos deferte maniplos
et celebres Fortis Fortunae dicite laudes
mercibus exactis hilarisque recurrite in hortos.
Tunc quoque proscisso riguoque inspersa novali
ocima comprimite et gravibus densate cylindris,
exurat sata ne resoluti pulveris aestus,
parvulus aut pulex inrepens dente lacessat,
neu formica rapax populari semina possit.
Nec solum teneras audent erodere frondes
implicitus conchae limax hirsutaque campe,
sed cum iam valido pinguescit lurida caule
brassica cumque tument pallentia robora betae
mercibus atque holitor gaudet securus adultis
et iam maturis quaerit supponere falcem,
saepe ferus duros iaculatur Iuppiter imbres,
grandine dilapidans hominumque boumque labores;
saepe etiam gravidis inrorat pestifer undis,
e quibus infestae Baccho glaucisque salictis
nascuntur volucres serpitque eruca per hortos,
quos super ingrediens exurit semina morsu,
quae capitis viduata comas spoliataque nudo
vertice trunca iacent tristi consumpta veneno.
Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutis
ipsa novas artis varia experientia rerum
et labor ostendit miseris ususque magister
tradidit agricolis ventos sedare furentis
et tempestatem Tuscis avertere sacris.
Hinc mala Rubigo viridis ne torreat herbas,
sanguine lactentis catuli placatur et extis.
Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselli
Tyrrhenus fixisse Tages in limite ruris,
utque Iovis magni prohiberet fulgura Tarchon,
saepe suas sedes praecinxit vitibus albis.
Hinc Amythaonius, docuit quem plurima Chiron,
nocturnas crucibus volucres suspendit et altis
culminibus vetuit feralia carmina flere.
Sed ne dira novas segetes animalia carpant,
profuit interdum medicantem semina pingui
Palladia sine fruge salis conspargere amurca,
innatave laris nigra satiare favilla.
Profuit et plantis latices infundere amaros
marruvii multoque sedi contingere suco.
At si nulla valet medicina repellere pestem,
Dardaniae veniunt artes nudataque plantas
femina, quae iustis tum demum operata iuvencae
legibus obsceno manat pudibunda cruore,
sed resoluta sinus, resoluto maesta capillo,
ter circum areolas et saepem ducitur horti.
Quem cum lustravit gradiens, mirabile visu,
non aliter quam decussa pluit arbore nimbus
vel teretis mali vel tectae cortice glandis,
volvitur in terram distorto corpore campe.
Sic quondam magicis sopitum cantibus anguem
vellere Phrixeo delapsum vidit Iolcos.
Sed iam prototomos tempus decidere caules
et Tartesiacos Paphiosque revellere thyrsos
atque apio fasces et secto cingere porro.
Iamque eruca salax fecundo provenit horto,
lubrica iam lapathos, iam thamni sponte virescunt
et scilla, hirsuto saepes nunc horrida rusco
prodit et asparagi corruda simillima filo
umidaque andrachle sitientis protegit antes
et gravis atriplici consurgit longa phaselos.
Tum modo dependens trichilis, modo more chelydri
sole sub aestivo gelidas per graminis umbras
intortus cucumis praegnasque cucurbita serpit.
Vna neque est illis facies: nam si tibi cordi
longior est, gracili capitis quae vertice pendet,
e tenui collo semen lege; sive globosi
corporis atque utero nimium quae vasta tumescit,
ventre leges medio; sobolem dabit illa capacem
Naryciae picis aut Actaei mellis Hymetti
aut habilem lymphis hamulam Bacchove lagoenam,
tum pueros eadem fluviis innare docebit.
Lividus at cucumis, gravida qui nascitur alvo
hirtus et ut coluber nodoso gramine tectus
ventre cubat flexo semper collectus in orbem,
noxius exacuit morbos aestatis iniquae.
fetidus hic suco, pingui quoque semine fartus.
At qui sub trichila manantem repit ad undam
labentemque sequens nimium tenuatur amore,
candidus, effetae tremebundior ubere porcae,
mollior infuso calathis modo lacte gelato,
dulcis erit riguoque madescit luteus arvo
et feret auxilium quondam mortalibus aegris.
Cum canis Erigones flagrans Hyperionis aestu
arboreos aperit fetus cumulataque moris
candida sanguineo manat fiscella cruore,
tunc praecox bifera descendit ab arbore ficus
Armeniisque et cereolis prunisque Damasci
stipantur calathi et pomis, quae barbara Persis
miserat, ut fama est, patriis armata venenis.
At nunc expositi parvo discrimine leti
Ambrosios praebent sucos, oblita nocendi.
Quin etiam eiusdem gentis de nomine dicta
exiguo properant mitescere Persica malo.
Tempestiva madent quae maxima Gallia donat,
frigoribus pigro veniunt Asiatica fetu.
At gravis Arcturi sub sidere parturit arbos
Livia, Chalcidicis et caunis aemula Chiis,
purpureaeque Chelidoniae pinguesque Mariscae
et callistruthis, roseo quae semine ridet,
albaque, quae servat flavae cognomina cerae,
scissa Libyssa simul, picto quoque Lydia tergo.
Quin et Tardipedi sacris iam rite solutis
nube nova seritur, caeli pendentibus undis,
gongylis, inlustri mittit quam Nursia campo,
quaeque Amiterninis defertur bunias arvis.
Sed iam maturis nos flagitat anxius uvis
Euhius excultosque iubet claudamus ut hortos.
Claudimus imperioque tuo paremus agrestes,
ac metimus laeti tua munera, dulcis Iacche,
inter lascivos Satyros Panasque biformes,
brachia iactantes vetulo marcentia vino.
Et te Maenalium, te Bacchum teque Lyaeum
Lenaeumque patrem canimus sub tecta vocantes,
ferveat ut lacus et multo completa Falerno
exundent pingui spumantia dolia musto.
Hactenus hortorum cultus, Silvine, docebam,
siderei vatis referens praecepta Maronis,
qui primus veteres ausus recludere fontis
Ascraeum cecinit Romana per oppida carmen.

FORUM ROMANUM