LIBER XI
VILICVS ET HORTORVM.
Claudius Augustalis, tam ingenuae naturae quam eruditionis adulescens,
conplurium studiosorum et praecipue agricolarum sermonibus instigatus
extudit mihi, cultus hortorum prosa ut oratione conponerem. Nec me tamen
fallebat hic eventus rei, cum praedictam materiam carminis legibus
inplicarem. [2] Sed tibi, Publi Silvine, pertinaciter expetenti
versificationis nostrae gustum, negare non sustinebam, facturus mox, si
conlibuisset, quod nunc adgredior, ut holitoris curam subtexerem vilici
officiis. Quae quamvis primo rei rusticae libro videbar aliquatenus
exsecutus, quoniam tamen ea simili desiderio noster [idem] Augustalis
saepius flagitabat, numerum, quem iam quasi consummaveram, voluminum
excessi et hoc undecimum praeceptum rusticationis memoriae tradidi. [3]
Vilicum fundo familiaeque praeponi convenit aetatis nec primae nec ultimae.
Nam servitia sic tirunculum contemnunt ut senem, quoniam alter nondum novit
opera ruris, alter exsequi iam non potest, atque hunc adulescentia
neglegentem, senectus illum facit pigrum. Media igitur aetas huic officio
est aptissima, poteritque ab anno quinto et tricesimo usque in sexagesimum
et quintum, si non interveniant fortuita corporis vitia, satis validi fungi
muneribus agricolae. [4] Quisquis autem destinabitur huic negotio, sit
oportet idem scientissimus robustissimusque, ut et doceat subiectos et ipse
commode faciat, quae praecipit. Siquidem nihil recte sine exemplo docetur
aut discitur praestatque vilicum magistrum esse operariorum, non
discipulum, cum etiam de patre familiae prisci moris exemplum Cato dixerit:
"Male agitur cum domino, quem vilicus docet." [5] Itaque in Oeconomico
Xenophontis, quem Marcus Cicero Latino sermoni tradidit, egregius ille
Ischomachus Atheniensis, rogatus a Socrate, utrumne, si res familiaris
desiderasset, mercari vilicum tamquam fabrum an a se instituere
consueverit: Ego vero, inquit, ipse instituo. Etenim qui me absente in meum
locum substituitur et vicarius meae diligentiae succedit, is ea quae ego
scire debet. Sed et haec nimium prisca et eius quidem temporis sunt, quo
idem Ischomachus negabat quemquam rusticari nescire. [6] Nos autem memores
ignorantiae nostrae vigentis sensus adulescentulos corporisque robusti
peritissimis agricolis conmendemus, quorum monitionibus vel unus ex multis
(nam est difficile erudire) non solum rusticationis, sed imperandi
consequatur scientiam. Quidam enim quamvis operum probatissimi artifices,
imperitandi parum prudentes, aut saevius aut etiam lenius agendo rem
dominorum corrumpunt. [7] Quare, sicut dixi, docendus et a pueritia
rusticis operibus edurandus multisque prius experimentis inspiciendus erit
futurus vilicus, nec solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam
domino fidem ac benivolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest vilici
summa scientia. Potissimum est autem in eo magisterio scire et existimare,
quale officium et qualis labor sit cuique iniungendus. Nam nec
valentissimus possit exsequi, quod imperatur, si nesciat, quid agat, nec
peritissimus, si sit invalidus. [8] Qualitas itaque cuiusque rei
consideranda est. Quippe aliqua sunt opera tantummodo virium tamquam
promovendi onera portandique, aliqua etiam sociata viribus et arti, ut
fodiendi arandique, ut segetes et prata desecandi; nonnullis minus virium,
plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque vineti; plurimum
etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris atque eiusdem
medicina. [9] Quorum omnium officiorum vilicus, quod iam dixi prius,
aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus, ut in
unoquoque corrigere queat perperam factum. Neque enim satis est
reprehendisse peccantem, si non doceat recti viam. Libenter igitur eadem
loquor: tam docendus est futurus vilicus quam futurus figulus aut faber. Et
haud facile dixerim, num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia,
quanto minus ampla sunt. [10] Rusticationis autem magna et diffusa materia
est, partesque si velimus eius percensere, vix numero conprehendamus. quare
satis admirari nequeo, quod primo scriptorum meorum exordio iure conquestus
sum, ceterarum artium minus vitae necessariarum repertos antistites,
agriculturae neque discipulos neque praeceptores inventos; nisi magnitudo
rei fecerit reverentiam vel discendi vel profitendi pene inmensam
scientiam, cum tamen non ideo turpi desperatione oportuerit eam neglegi.
[11] Nam nec oratoria disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam
repertus est, nec philosophia, quia nullus consummatae sapientiae, sed e
contrario plurimi semet ipsos exhortantur vel aliquas partes earum
addiscere, quamvis universas percipere non possint. Etenim quae probabilis
ratio est obmutescendi, quia nequeas orator esse perfectus, aut in
socordiam conpelli, quia desponderis sapientiam? [12] Magnae rei,
quantulumcumque possederis, fuisse participem, non minima est gloria. Quis
ergo, inquis, docebit futurum vilicum, si nullus professor est? Et ego
intellego, difficillimum esse ab uno velut auctore cuncta rusticationis
consequi praecepta. Verumtamen ut universae disciplinae vix aliquem
consultum, sic plurimos partium eius invenias magistros, per quos efficere
queas perfectum vilicum. Nam et arator reperiatur aliquis bonus et optimus
fossor aut foeni sector nec minus arborator et vinitor, tum etiam
veterinarius et probus pastor, qui singuli rationem scientiae suae
desideranti non subtrahant. [13] Igitur conplurium agrestium formatus
artibus, qui susceperit officium vilicationis, in primis convictum
domestici multoque magis exteri vitet. Somni et vini sit abstinentissimus,
quae utraque sunt inimicissima diligentiae. Nam et ebrioso cura officii
pariter cum memoria subtrahitur et somniculoso plurima effugiunt. Quid enim
possit aut ipse agere aut cuiquam dormiens imperare? [14] Tum etiam sit a
venereis amoribus aversus; quibus si se dediderit, non aliud quicquam
possit cogitare quam illud, quod diligit. Nam vitiis eiusmodi pellectus
animus nec praemium iucundius quam fructum libidinis nec supplicium gravius
quam frustrationem cupiditatis existimat. Igitur primus omnium vigilet
familiamque semper ad opera cunctantem pro temporibus anni festinanter
producat et strenue ipse praecedat. Plurimum enim refert colonos a primo
mane opus adgredi nec lentos per otium pigre procedere. [15] Siquidem
Ischomachus idem ille, "Malo," inquit, "unius agilem atque industriam quam
decem hominum neglegentem et tardam operam." [16] Quippe plurimum adfert
mali, si operario tricandi potestas fiat. Nam ut in itinere conficiendo
saepe dimidio maturius pervenit is, qui naviter et sine ullis
concessationibus permeavit, quam is, qui cum sit una profectus, umbras
arborum fonticulorumque amoenitatem vel aurae refrigerationem captavit, sic
in agresti negotio dici vix potest, quid navus operarius ignavo et
cessatore praestet. [17] Hoc igitur custodire oportet vilicum, ne statim a
prima luce familia cunctanter et languide procedat, sed velut in aliquod
proelium cum vigore et alacritate animi praecedentem eum tamquam ducem
strenue sequatur; variisque exhortationibus in opere ipso exhilaret
laborantes et interdum, tamquam deficienti succursurus, ferramentum auferat
parumper et ipse fungatur eius officio moneatque sic fieri debere, ut ab
ipso fortiter sit effectum. [18] Atque ubi crepusculum incesserit, neminem
post se relinquat, sed omnes subsequatur more optimi pastoris, qui e grege
nullam pecudem patitur in agro relinqui. Tum vero, cum tectum subierit,
idem faciat, quod ille diligens opilio, nec in domicilio suo statim
delitiscat, sed agat cuiusque maximam curam. Sive quis, quod accidit
plerumque, sauciatus in opere noxam ceperit, adhibeat fomenta, sive aliter
languidior est, in valetudinarium confestim deducat et convenientem ei
ceteram curationem adhiberi iubeat. [19] Eorum vero, qui recte valebunt,
non minor habenda erit ratio, ut cibus et potio sine fraude a cellariis
praebeatur, consuescatque rusticos circa larem domini focumque familiarem
semper epulari atque ipse in conspectu eorum similiter epuletur sitque
frugalitatis exemplum; nec nisi sacris diebus accubans cenet festosque sic
agat, ut fortissimum quemque et frugalissimum largitionibus prosequatur,
nonnumquam etiam mensae suae adhibeat et velit aliis quoque honoribus
dignari. [20] Tum etiam per ferias instrumentum rusticum, sine quo nullum
opus effici potest, recognoscat et saepius inspiciat ferramenta eaque
semper duplicia conparet ac subinde refecta custodiat, ne si quod in opere
vitiatum fuerit, a vicino petendum sit, quia plus in operis servorum
avocandis quam in pretio rerum eiusmodi dependitur. [21] Cultam vestitamque
familiam utiliter magis habeat quam delicate, id est munitam diligenter a
frigoribus et imbribus, quae utraque prohibentur optime pellibus manicatis
et sagaceis cucullis; idque si fiat, omnis pene hiemalis dies in opere
tolerari possit. Quare tam vestem servitiorum quam, ut dixi, ferramenta bis
debebit omnibus mensibus recensere. nam frequens recognitio nec inpunitatis
spem nec peccandi locum praebet. [22] Itaque mancipia [vincta, quae sunt]
ergastuli, per nomina cotidie citare debebit atque explorare, ut sint
diligenter conpedibus innexa, tum etiam custodiae sedes an tuta et recte
munita sit; nec, si quem dominus aut ipse vinxerit, sine iussu
patrisfamiliae resolvat. Sacrificia nisi ex praecepto domini facere
nesciat; haruspicem sagamque sua sponte non noverit, quae utraque genera
vana superstitione rudes animos infestant. [23] Non urbem, non ullas
nundinas, nisi vendendae aut emendae rei necessariae causa, frequentaverit.
Neque enim coloniae suae terminos egredi debet nec absentia sua familiae
cessandi aut delinquendi spatium dare. Semitas novosque limites in agro
fieri prohibeat. Hospitem, nisi ex amicitia domini, quam rarissime
recipiat. Ad ministeria sua conservos non adhibeat nec ulli terminos
egredi, nisi magna coegerit necessitas, permittat. [24] Pecuniam domini
neque in pecore nec in aliis rebus promercalibus occupet. Haec enim res
avocat vilici curam et eum negotiatorem potius facit quam agricolam nec
umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi nummum est
numeratio, res pro nummis ostenditur. Itaque tam istud vitandum habebit
quam hercule fugiendum venandi aut aucupandi studium, quibus rebus plurimae
operae avocantur. [25] Iam illa, quae etiam in maioribus imperiis
difficulter custodiuntur, considerare debebit, ne aut crudelius aut
remissius agat cum subiectis; semperque foveat bonos et sedulos, parcat
etiam minus probis, et ita temperet, ut magis eius vereantur severitatem,
quam ut saevitiam detestentur, poteritque id custodire, si maluerit cavere,
ne peccet operarius, quam, cum peccaverit, sero punire. Nulla est autem vel
nequissimi hominis amplior custodia quam cotidiana operis exactio. [26] Nam
illud verum est M. Catonis oraculum: "Nihil agendo homines male agere
discunt." Itaque curabit vilicus, ut iusta reddantur, idque non aegre
consequetur, si semper se repraesentaverit. [27] Sic enim et magistri
singulorum officiorum diligenter exsequentur sua munia et familia post
operis exercitationem fatigata cibo quietique potius ac somno quam
maleficiis operam dabit. In universa porro villicatione, sicut in cetera
vita, pretiosissimum est intellegere quemque, nescire se quod nesciat,
semperque cupere, quod ignoret, addiscere. [28] Nam etsi multum prodest
scientia, plus tamen obest inprudentia vel neglegentia, maxime in
rusticatione, cuius est disciplinae caput semel fecisse, quicquid exegerit
ratio culturae; nam quamvis interdum emendata sit perperam facti vel
inprudentia vel neglegentia, res tamen ipsa iam domino decoxit nec mox in
tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi restituat et quaestum
resarciat. [29] Praelabentis vero temporis fuga quam sit inreparabilis,
quis dubitet? Eius igitur memor praecipue semper caveat, ne inprovidus ab
opere vincatur. Res est agrestis insidiosissima cunctanti; quod ipsum
expressius vetustissimus auctor Hesiodus hoc versu significavit: aiei d'
amboliergos aner ataisi palaiei. Quare vulgare illud de arborum positione
rusticis usurpatum "serere ne dubites," id vilicus ad agri totum cultum
referri iudicet credatque praetermissas non duodecim horas, sed annum
perisse, nisi sua quaque die, quod instat, effecerit. [30] Nam cum propriis
pene momentis fieri quidque debeat, si unum opus tardius, quam oporteat,
peractum sit, ceterae quoque, quae sequuntur, culturae post iusta tempora
serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo spem totius anni
frustratur. Quare necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea, quae
pendet ex ratione siderum caeli. [31] Nam, ut ait Vergilius,
tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et lucidus anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Contra quam observationem multis argumentationibus disseruisse me non
infitior in iis libris, quos adversus astrologos conposueram. Sed illis
disputationibus exigebatur id, quod inprobissime Chaldaei pollicentur, ut
certis quasi terminis ita diebus statis aeris mutationes respondeant. [32]
In hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas, sed
quod dicitur pingui Minerva quamvis utile continget vilico tempestatis
futurae praesagium, si persuasum habuerit, modo ante, modo post, interdum
etiam stato die orientis vel occidentis conpetere vim sideris. Nam satis
providus erit, cui licebit ante multos dies cavere suspecta tempora.
II
Itaque praecipiemus, quid quoque mense faciendum sit, sic temporibus
accommodantes opera ruris, ut permiserit status caeli; cuius varietatem
mutationemque, si ex hoc commentario fuerit praemonitus vilicus, aut
numquam decipietur aut certe non frequenter. Et ne desciscamus ab optimo
vate, quod ait ille, vere novo terram proscindere incipiat. [2] Novi autem
veris principium non sic observare rusticus debet, quemadmodum astrologus,
ut exspectet certum illum diem, qui veris initium facere dicitur, sed
aliquid etiam sumat de parte hiemis, quoniam consumpta bruma iam intepescit
annus permittitque clementior dies opera moliri. [3] Possit igitur ab
Idibus Ianuariis, ut principem mensem Romani anni observet, auspicari
culturarum officia; quorum alia ex pristinis residua consummabit atque alia
futuri temporis inchoabit. Satis autem erit per dimidios menses exsequi
quodque negotium, quia neque praefestinatum opus nimium inmature videri
possit ante quindecim dies factum nec rursus post totidem nimium tarde.
Dies caelestes:
[4] Id. Ian. Ventosa tempestas et incertus status.
XVIII Kal. Febr. Tempestas incerta.
XVII Kal. Febr. Sol in Aquarium transit; Leo mane incipit occidere;
Africus, interdum Auster cum pluvia.
XVI Kal. Febr. Cancer desinit occidere; hiemat.
XV Kal. Febr. Aquarius incipit oriri, ventus Africus, tempestatem
significat.
XI Kal. Febr. Fidicula vespere occidit, dies pluvius.
[5] VIIII Kal. Febr. Ex occasu pristini sideris significat tempestatem,
interdum etiam tempestas.
VI Kal. Febr. Leonis quae est in pectore clara stella occidit, nonnumquam
significat, hiemps bipertitur.
V Kal. Febr. Auster aut Africus, hiemat, pluvius dies.
III Kal. Febr. Delphinus incipit occidere, item Fidicula occidere,
significat.
Pridie Kal. Febr. Eorum, quae supra, siderum occasus tempestatem facit,
interdum tantummodo significat.
[6] Hoc igitur semestrium et deinceps sequentia tempestatibus adnotatis
percensuimus, quo cautior vilicus, ut iam dixi, vel abstinere possit
operibus vel festinationem adhibere. Itaque ab Idibus Ianuariis, quod
habetur tempus inter brumam et adventum Favonii, si maior est vineae vel
arbusti modus, quicquid ex autumno putationis superfuit, repetendum est,
sed ita, ne matutinis temporibus vitis saucietur, quoniam pruinis et
gelicidiis nocturnis adhuc rigentes materiae ferrum reformidant. [7] Itaque
dum hae regelatae secentur, usque in horam secundam vel tertiam poterunt
vepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent, segetes emundari,
acervi virgarum fieri, ligna denique confici, ut tum demum tepenti iam die
putatio administretur. Apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam
purganda et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia. [8] Siccos quoque
et pingues agros tempestivum est proscindere. Nam uliginosi et mediocris
habitus sub aestatem vervagendi sunt, macerrimi vero et aridi post aestatem
primo autumno arandi et subinde conserendi. Sed iugerum agri pinguis hoc
tempore anni commode duabus operis proscinditur, quia hibernis pluviis
adhuc madens terra facilem cultum sui praebet. [9] Eodemque mense ante
Kalendas Februarias sariendae segetes autumnales, sive illae seminis adorei
sunt, quod quidam far vennuculum vocant, seu tritici, earumque tempestiva
sarritio est, cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. Hordeum
quoque maturum, quibus superest opera, nunc demum sarire debebunt. [10] Sed
et faba eandem culturam exigit, si iam coliculus eius in quattuor digitos
altitudinis creverit; nam prius sarruisse nimium teneram non expedit. ervum
melius quidem priore mense nec tamen inprobe hoc ipso vel proximo seremus.
Nam Martio nullo modo terrae conmittendum esse rustici praecipiunt. [11]
Vineae, quae sunt palatae et ligatae, recte iam fodiuntur. Surculi, qui
primi florem adferunt, statim circa Idus inserendi sunt, ut cerasiorum,
tuburum, amygdalorum persicorumque. Ridicis vel etiam palis conficiendis
idoneum tempus est, nec minus in aedificia succidere arborem convenit. Sed
utraque melius fiunt luna decrescente ab vicesima usque in tricesimam,
quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari. [12] Palos
una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest, ridicas autem
querneas sive oleagineas findere et dedolatas utraque parte exacuere numero
sexaginta, item ad lucubrationem vespertinam palos decem vel ridicas
quinque conficere totidemque per antelucanam lucubrationem. [13] Materies
si roborea est, ab uno fabro dolari ad unguem debet per quadratos pedes
viginti; haec erit vehis una. Pinus autem quinque et viginti pedum aeque ab
uno expeditur, quae et ipsa vehis dicitur; nec minus ulmus et fraxinus
pedum triginta, cupressus autem pedum quadraginta, tum etiam sexagenum
pedum abies atque populus singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes
eae mensurae similiter vehes appellantur. [14] His etiam diebus maturi agni
et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadripedia charactere signari
debent.
Kal. Febr. Fidis incipit occidere, ventus Eurinus et interdum Auster cum
grandine est.
III Non. Febr. Fidis tota et Leo medius occidit, Corus aut
Septentrio, nonnumquam Favonius.
Non. Febr. Mediae partes Aquarii oriuntur, ventosa tempestas.
[15] VII Id. Febr. Callisto sidus occidit, Favonii spirare incipiunt.
VI Id. Febr. Ventosa tempestas.
III Id. Febr. Eurus.
Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata vel arva
purgantur et in faenum submittuntur. [16] Reliquae partes vinearum propter
brumam vel frigora omissae nunc palandae et adligandae sunt, ne postea
tumentes gemmae laedantur et oculi adterantur. Item vinearum fossio iisdem
locis peragenda est arbustorumque sive putatio sive adligatio finienda,
quorum iusta certa esse non possunt. Inter Nonas deinde et Idus pomorum
seminaria facienda sunt et maturae plantae de seminariis in scrobes
transferendae. [17] Pastinatio quoque, quae mense Decembri vel Ianuario
coepta est, iam nunc includenda et vitibus conserenda est. Pastinatur autem
terreni iugerum ita, ut solum in altitudinem trium pedum defodiatur operis
octoginta vel in altitudinem dupondii semissis operis quinquaginta vel ad
bipedalium, quae est altitudo duorum pedum, operis quadraginta. [18] Haec
tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastinationis mensura est.
Nam holeribus deponendis possit vel sesquipedalis altitudo satisfacere,
quae plerumque in singula iugera triginta operis conficitur. Hoc eodem
tempore stercoris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arboribus
inspargenda, quin etiam vinearia diligenter facienda malleolusque quam
[recentissimus] curiosissime pangendus. [19] Populos et salices et
fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmorum nunc ponere utile est,
ante autem satas nunc exputare et circumfodere ac summas earum aestivas
radices amputare. sarmenta e vineis nondum fossis atque arbustis et
segetibus ramos aut rubos, quicquid denique iacens facile fodientem vel
alio genere terram molientem potest inpedire, nunc egerere et ad sepem
adplicare oportet, rosaria nova conserere vel antiqua curare, harundineta
nunc ponere vel etiam pristina colere, salicta facere vel deputare, runcare
ac fodere, genistam semine vel plantis in pastinato vel etiam sulco
deponere. [20] Trimestrium quoque satio non est aliena huic tempori,
quamvis tepidis regionibus melius administretur per mensem Ianuarium.
Id. Febr. Sagittarius vespere occidit, vehementer hiemat.
XVI Kal. Mart. Vespere Crater oritur, venti mutatio.
XV Kal. Mart. Sol in Pisces transitum facit, nonnumquam ventosa tempestas.
[21] XIII et XII Kal. Mart. Favonius vel Auster cum grandine et nimbis.
X Kal. Mart. Leo desinit occidere, venti septentrionales, qui vocantur
ornithiai, per dies triginta esse solent, tum et hirundo advenit.
VIIII Kal. Mart. Arcturus prima nocte oritur, frigidus dies Aquilone vel
Coro, interdum pluvia.
VIII Kal. Mart. Sagitta crepusculo incipit oriri, variae tempestates,
alcyonei dies vocantur, in Atlantico quidem mari summa tranquillitas notata
est.
[22] VII Kal. Mart. Ventosa tempestas, hirundo conspicitur. Per hos dies
frigidis locis earum rerum, quas supra scripsimus, tempestiva est
administratio, locis autem calidioribus, quamvis sera, tamen necessaria.
Ceterum malleoli et viviradicis positio huius temporis esse videtur optima.
[23] Nec tamen deterior etiam inter Kalendas et Idus sequentis mensis,
utique si non sit ferventissima regio; si vero etiam magis frigida, vel
melior. Insitio quoque arborum atque vitium tepidis locis hoc tempore
commode administrabitur.
Kal. Mart. Africus, interdum Auster cum grandine.
[24] VI Non. Mart. Vindemitor apparet, quem Graeci trygetera dicunt,
septentrionales venti.
IIII Non. Mart. Favonius, interdum Auster, hiemat.
Non. Mart. Equus mane oritur, flatus Aquilonis.
III Id. Mart. Piscis aquilonius desinit oriri, septentrionales venti.
Pridie Id. Mart. Argo navis exoritur, Favonius aut Auster, interdum Aquilo.
[25] His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo loco dicam
secretius, ne inter hanc quasi turbam operum neglegentius holitoris officia
descripsisse videar aut nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum
interrupisse. [26] Igitur a Kalendis Martiis eximia est vitium putatio
usque in X Kal. Apr., si tamen se gemmae nondum moveant. Surculi quoque
silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque leguntur, et ipsa insitio
vitium atque arborum longe nunc est optima. Frigidis quoque locis et umidis
vitium satio nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia
utilissime deponuntur. Sartura quoque frumentorum iteratur egregie; modios
tres una opera recte sarit. [27] Prata purgare et a pecore defendere iam
tempestivum est; locis quidem calidis et siccis etiam a mense Ianuario, ut
supra diximus, id fieri debet; nam frigidis vel a Quinquatribus prata recte
submittuntur. [28] Scrobes omnis generis, quos eris autumno consiturus, hoc
tempore fieri oportebit; eorum quaternarii, hoc est quoquoversus pedum
quaternum, si est commodum terrenum, quattuordecim ab uno fiunt, ternarii
autem decem et octo. Ceterum ad deponendas vites vel non magni incrementi
arbores sulcus, qui sit pedum centum et viginti, latitudine bipedanea, in
altitudinem deprimi debet dupondii semissis, eumque similiter una opera
efficit. [29] Rosarium serotinum perfossum et cultum habere iam tempus est.
Oleis laborantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat, nunc
conveniet infundere; maximis sex congii, mediocribus arboribus urna
satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio. Sed tamen quae nihil vitii
habuerint, aliquanto laetiores fient, si amurca rigentur insulsa. [30]
Nonnulli hoc optimum tempus esse seminariis instituendis dixerunt. Tum
etiam bacas lauri et murti ceterorumque viridium semina in areolas
disserere praeceperunt. Orthocissos et hederas ab Idibus Februariis vel
etiam Kalendis Martiis poni oportere iidem censuerunt.
Id. Mart. Nepa incipit occidere, significat tempestatem.
[31] XVII Kal. Apr. Nepa occidit, hiemat.
XVI Kal. Apr. Sol in Arietem transitum facit, Favonius vel Corus.
XII Kal. Apr. Equus occidit mane, septentrionales venti.
X Kal. Apr. Aries incipit exoriri, pluvius dies, interdum ninguit.
VIIII et VIII Kal. Apr. Aequinoctium vernum, tempestatem significat.
[32] Ab Idibus eadem, quae supra, utique peragenda sunt. Optime autem
uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae mense Ianuario
vervacta fecimus, nunc ultima parte Martii sunt iteranda. Et si quae
pergulae vitium generosarum vel si quae in agris aut vepribus singulares
arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante Kalendas Apriles utique
deputari debent; post quam diem sera et infructuosa fit eiusmodi rerum
cultura. [33] Milii quoque et panici haec prima satio est, quae peragi
debet circa Idus Apriles. Vtriusque seminis sextarii quini singula iugera
occupant. Quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus idoneum est
castrandi. Locis autem tepidis ab Idibus Februariis usque in Idus Apriles,
at locis frigidis ab Idibus Martiis usque in Idus Maias omnia recte pecora
castrantur.
[34] Kal. Apr. Nepa occidit mane, tempestatem significat.
Non. Apr. Favonius aut Auster cum grandine, nonnumquam hoc idem pridie.
VIII Id. Apr. Vergiliae vespere celantur, interdum hiemat.
VII Id. Apr. Et VI et V Austri et Africi, tempestatem significat.
IIII Id. Apr. Sole oriente Libra occidere incipit, interdum tempestatem
significat.
[35] Pridie Id. Apr. Suculae celantur, hiemat.
His diebus locis frigidis prima vinearum fossio utique ante Idus peragenda
est, quaeque mense Martio post confectum aequinoctium fieri debuerunt, nunc
denique quam primum exsequenda sunt. Fici vitesque adhuc recte inseruntur;
seminaria, quae sunt ante facta, runcari et adhuc commode fodiri possunt.
Oves Tarentinae radice lanaria lavari debent, ut tonsurae praeparentur.
Id. Apr., Vt supra, Libra occidit, hiemat.
[36] XVIII Kal. Mai. Ventosa tempestas et imbres nec hoc constanter.
XV Kal. Mai. Sol in Taurum transitum facit, pluviam significat.
XIIII Kal. Mai. Suculae se vespere celant, pluviam significat.
XI Kal. Mai. Ver bipertitur, pluvia et nonnumquam grando.
X Kal. Mai. Vergiliae cum sole oriuntur, Africus vel Auster, dies umidus.
VIIII Kal. Mai. Prima nocte Fidicula apparet, tempestatem significat.
IIII Kal. Mai. Auster fere cum pluvia.
[37] III Kal. Mai. Mane Capra exoritur, Austrinus dies, interdum pluviae.
Pridie Kal. Mai. Canis se vespere celat; tempestatem significat.
Per hos dies eadem, quae supra, persequemur, possuntque, si iam librum
remittunt, inseri oleae vel emplastrari ceteraeque pomiferae arbores eodem
emplastrationis genere inseri. [38] Sed et prima pampinatio recte
inchoatur, dum prorepentes oculi digito decuti possint. Si qua praeterea in
vineis aut fossor disturbavit aut neglegentia omisit, diligens vinitor
restituere debet et fracta iuga considerate resarcire aut disiectos palos
reponere, ita ne teneros pampinos explantet. eodem tempore secundi fetus
pecudes signari oportet.
[39] Kal. Maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam, Sucula cum
sole exoritur.
VI Non. Mai. Septentrionales venti.
V Non. Mai. Centaurus totus apparet, tempestatem significat.
III Non. Mai. Idem sidus pluviam significat.
Pridie Non. Mai. Nepa medius occidit, tempestatem significat.
Non. Mai. Vergiliae exoriuntur mane, Favonius.
VII Id. Mai. Aestatis initium, Favonius aut Corus, interdum et pluviae.
[40] VI Id. Mai. Vergiliae totae apparent, Favonius aut Corus, interdum et
pluviae.
III Id. Mai. Fidis mane oritur, significat tempestatem.
Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae instituendae. bonus
operarius prati iugerum desecat nec minus mille ducentos manipulos unus
obligat, qui sint singuli quaternarum librarum. Arbores quoque tempus est
ablaqueatas circumfodere et operire; una opera novellas circumfodiet
arbores LXXX, mediocres LXV, magnas L. [41] Hoc mense seminaria omnia
crebre fodere oportet. Sed et a Kalendis Martiis usque in Idus Septembres
omnibus mensibus non solum seminariis, sed etiam novellis vineis danda
fossio est. Iisdem diebus, ubi praegelidum et pluvium caelum est, oleae
putantur et muscantur. Ceterum tepidis regionibus duobus temporibus anni
facere istud oportebit, primo ab Idibus Octobribus usque in Idus Decembres,
iterum ab Idibus Februariis usque in Idus Martias, si tamen arbor librum
non remittit. [42] Hoc eodem mense in pastinato seminario novissima positio
est olearis taleae, eamque oportet, cum panxeris, fimo et cinere mixtis
oblinere et superponere muscum, ne sole findatur. Sed hoc idem opus melius
fiet ultima parte mensis Martii vel prima mensis Aprilis et ceteris
temporibus, quibus praecepimus seminaria plantis vel ramis conserere. [43]
Id. Mai. Fidis mane exoritur, Auster aut Eurinus, interdum dies umidus.
XVII Kal. Iun. Idem, quod supra.
XVI et XV Kal. Iun. Eurinus vel Auster cum pluvia.
XIIII Kal. Iun. Sol in Geminos introitum facit.
XII Kal. Iun. Suculae exoriuntur, septentrionales venti, nonnumquam Auster
cum pluvia.
XI et X Kal. Iun. Arcturus mane occidit, tempestatem significat.
VIII et VII et VI Kal. Iun. Capra mane exoritur, septentrionales venti.
[44] Ab Idibus usque in Kalendas Iunias veteranam vineam, priusquam florere
incipiat, iterum fodere oportet, eandemque et ceteras omnes vineas
identidem pampinare. Quod si saepius feceris, puerilis una opera iugerum
vineti pampinabit. quibusdam regionibus oves nunc tondentur, et pecoris
nati aut amissi ratio accipitur. Item qui lupinum stercorandi agri causa
sevit, nunc demum aratro subvertit.
[45] Kal. Iun. Et IIII Non. Aquila exoritur, tempestas ventosa et interdum
pluvia.
VII Id. Iun. Arcturus occidit, Favonius aut Corus.
IIII Id. Iun. Delphinus vespere exoritur, Favonius, interdum rorat.
[46] His diebus, si opere victi sumus, eadem quae extremo mense Maio
facienda sunt. Item omnes arbores frugiferae circumfossae aggerari debent,
ut ante solstitium id opus peractum sit. Quin etiam pro conditione regionis
et caeli terra vel proscinditur vel iteratur, eaque, si est difficilis,
proscinditur operis tribus, iteratur duabus, tertiatur una, lirantur autem
iugera duo bis opera una. At si facilis est terra, proscinditur iugerum
duabus operis, iteratur una, lirantur una iugera quattuor, cum in subacta
iam terra latiores porcae sulcantur. [47] Quae ratio colligit, ut per
autumnum facile possint uno iugo tritici obseri modii centum quinquaginta
ceterorumque leguminum modii centum. Iisdem his diebus area triturae
praeparanda est; ut quaeque res desecta erit, in eam conferatur. Vinearum
quoque quibus maior est modus iteratus esse debet ante solstitium. [48]
Pabulum, si facultas est, vel nunc vel etiam superioribus quindecim diebus,
qui fuerunt ante Kalendas Iunias, praeberi pecori oportet. A Kalendis autem
Iuniis, si iam defecit viridis herba, usque in ultimum autumni frondem
caesam praebebimus.
Id. Iun. Calor incipit.
[49] XIII Kal. Iul. Sol introitum Cancro facit, tempestatem significat.
XI Kal. Iul. Anguifer, qui Graece dicitur ophiouchos mane occidit,
tempestatem significat.
VIII et VII et VI Kal. Iul. Solstitium, Favonius et calor.
III Kal. Iul. Ventosa tempestas.
[50] His diebus eadem, quae supra. Sed et viciam in pabulum secare oportet,
priusquam siliquae eius durentur, hordeum metere, fabam serotinam ducere,
fabam maturam conterere et paleas eius diligenter recondere, hordeum terere
paleasque omnis recondere, alveos castrare, quos subinde nono quoque aut
decimo die a Kalendis Maiis considerare et curare oportet. Nunc autem si
sunt pleni atque operculati favi, demetendi sunt; sin autem maiore parte
vacant aut sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos significatur,
itaque mellatio est differenda. Quidam in provinciis transmarinis vel hoc
vel sequente mense sesama serunt.
[51] Kal. Iul. Favonius vel Auster et calor.
IIII Non. Iul. Corona occidit mane.
Pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor.
VIII Id. Iul. Capricornus medius occidit.
VII Id. Iul. Cepheus vespere exoritur, tempestatem significat.
VI Id. Iul. Prodromi flare incipiunt.
[52] His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum vervactum optime nunc
iteratur et silvestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur.
Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat.
XIII Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Favonius.
[IX Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur. Interdum
tempestatem significat].
VIII Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Favonius vel Auster.
[53] VII Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa.
VI Kal. Aug. Aquila exoritur.
IIII Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur; interdum
tempestatem significat.
III Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem.
[54] His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur, et intra
dies triginta, quam desecta est, stramenta praecisa in acervum congeruntur.
Iugerum stramentorum opera una desecat, quibus remotis, priusquam sol
acrior exurat terram, omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere
et adobruere oportet. Item quibus magna sementis praeparatur, nunc debent
iterare. [55] Nam de fodiendis colendisve novellis vineis saepius iam dixi,
nullum esse mensem omittendum, donec autumnale aequinoctium conficiatur.
Meminisse autem oportebit, ut per hos et Augusti mensis dies antelucanis et
vespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus. Item quascumque vineas
culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in tertiam et a decima usque
in crepusculum fodiamus. [56] Quibusdam regionibus, sicut in Cilicia et
Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae autem regionibus umidis
possunt ultimo mense Iunio seri. Quin etiam tempus est ficulneis arboribus
caprificum suspendere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne
fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perveniat.
Kal. Aug. Etesiae.
Pridie Non. Aug. Leo medius exoritur, tempestatem significat.
[57] VII Id. Aug. Aquarius occidit medius, nebulosus aestus.
Pridie Id. Aug. Fidis occidit mane, autumnus incipit.
His diebus eadem quae supra. Nonnullis tamen locis favi demetuntur; qui si
non sunt melle repleti nec operculati, differenda est in mensem Octobrem
mellatio.
Id. Aug. Delphini occasus tempestatem significat.
XVIIII Kal. Sept. Eiusdem sideris matutinus occasus tempestatem significat.
[58] XIII Kal. Sept. Sol in Virginem transitum facit. Hoc et sequenti die
tempestatem significat, interdum et tonat. Hoc eodem die Fidis occidit.
X Kal. Sept. Ex. Eodem sidere tempestas plerumque oritur et pluvia.
VII Kal. Sept. Vindemitor exoritur mane et Arcturus incipit occidere,
interdum pluvia.
III Kal. Sept. Vmeri Virginis exoriuntur, Etesiae desinunt flare et
interdum hiemat.
[59] Pridie Kal. Sept. Andromeda vespere exoritur, interdum hiemat.
His quidem diebus arbores ficorum inoculant, quod genus insitionis
emplastratio vocatur, idque licet vel commodius facere superiore mense post
Idus Iulias, quo tempore etiam aliarum arborum nonnulli emplastrationem
faciunt. [60] Quibusdam autem locis, ut in Baetica, maritimis regionibus et
in Africa, vindemia conficitur. Sed frigidioribus regionibus pulverationem
faciunt, quam vocant rustici occationem, cum omnis gleba in vineis
refringitur et solvitur in pulverem. Hoc eodem tempore prius quam vineae
pulverentur, si perexilis est terra vel rara ipsa vitis, lupini modii tres
vel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur; qui, cum
fruticaverunt, prima cum fossione conversi satis bonum stercus vineis
praebent. [61] Multi etiam, si pluvius est status caeli, sicut suburbana
regione Italiae, pampinis vitem spoliant, ut percoqui fructus possint nec
putrescere imbribus. at e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis
provinciis, circa vindemiam adumbrantur vel stramentis vel aliis tegmentis
uvae, ne ventis aut caloribus exarescant. [62] Hoc idem tempus est aridis
uvis ficisque conficiendis, de quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco
dicemus, cum vilicae persequemur officia. Felix quoque aut carex, ubicumque
nascitur, Augusto mense recte exstirpatur, melius tamen circa Idus Iulias
ante Caniculae exortum.
[63] Kal. Sept. Calor.
IIII Non. Sept. Piscis austrinus desinit occidere, calor.
Non. Sept. Arcturus exoritur, Favonius vel Corus.
VII Id. Sept. Piscis aquilonius desinit occidere et Capra exoritur,
tempestatem significat.
III Id. Sept. Favonius aut Africus, Virgo media exoritur.
[64] His diebus locis maritimis et calidis vindemia et cetera, quae supra
scripta sunt, commode administrantur. Iteratio quoque arationis peracta
esse debet, si serius terra proscissa est; sin autem celerius, etiam
tertiatum solum esse convenit. Hoc etiam tempore, qui consueverunt vina
condire, aquam marinam praeparant et advectam decoquunt; de qua conficienda
praecipiam, cum vilicae officia persequar.
Id. Sept. Ex pristino sidere nonnumquam tempestatem significat.
[65] XV Kal. Oct. Arcturus exoritur, Favonius aut Africus, interdum Eurus,
quem quidam Vulturnum appellant.
XIIII Kal. Oct. Spica Virginis exoritur, Favonius aut Corus.
XIII Kal. Oct. Sol in Libram transitum facit, Crater matutino tempore
apparet.
XI Kal. Oct. Pisces occidunt mane, item Aries occidere incipit, Favonius
aut Corus, interdum Auster cum imbribus.
[66] X Kal. Oct. Argo navis occidit, tempestatem significat, interdum et
pluviam.
VIIII Kal. Oct. Centaurus incipit mane oriri, tempestatem significat,
interdum et pluviam.
VIII Kal. Oct. et VII et VI aequinoctium autumnale pluviam significat.
V Kal. Oct. Haedi exoriuntur, Favonius, nonnumquam Auster cum pluvia.
IIII Kal. Oct. Virgo desinit oriri, tempestatem significat.
[67] His diebus vindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum maturitatem
alii aliter interpretati sunt. Quidam cum vidissent partem aliquam uvarum
virescere, crediderunt tempestivam esse vindemiam, quidam cum coloratas et
perlucidas uvas animadvertissent, nonnulli etiam cum pampinos ac folia
decidere considerassent. Quae omnia fallacia sunt, quoniam inmaturis uvis
omnia eadem possunt accidere propter intemperiem solis aut anni. [68]
Itaque nonnulli gustu explorare maturitatem temptaverunt, ut sive dulcis
esset sapor uvae sive acidus proinde aestimarent. Sed et haec ipsa res
habet aliquam fallaciam. Nam quaedam genera uvarum numquam dulcedinem
capiunt propter austeritatem nimiam. [69] Itaque optimum est, quod nos
fecimus, ipsam naturalem contemplare maturitatem. Naturalis autem maturitas
est, si cum expresseris vinacea, quae acinis celantur, iam infuscata et
nonnulla praeter modum nigra fuerint. Nam colorem nulla res vinaceis potest
adferre nisi naturae maturitas, praesertim cum ita in media parte acinorum
sint, ut et a sole et a ventis protegantur umorque ipse non patiatur ea
praecipi aut infuscari nisi suapte natura. [70] Hoc igitur cum exploratum
habuerit vilicus, sciet vindemiam sibi esse faciendam. Sed antequam fructum
cogere incipiat, cuncta praeparanda erunt superiore, si fieri possit,
mense; si minus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata partim
defricata et diligenter lota marina vel aqua salsa et recte siccata; [71]
tum et opercula colaque et cetera, sine quibus probe confici mustum non
potest, torcularia vero et fora diligenter emundata lotaque et, si res ita
exegerit, picata praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam
decoquat. tum etiam salem atque odoramenta, quibus condire vina
consueverit, multo ante reposita esse oportet. Nec tamen haec cura totum
avocet eum a cetera ruris cultura. Nam et napinae itemque rapinae siccaneis
locis per hos dies fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem
praesidio; itemque siliqua, quod rustici faenum graecum vocant, nec minus
in pabulum vicia nunc demum conseruntur. [72] Tum etiam lupini haec erit
praecipua satio, quod quidam vel ab area protinus in agrum deferri putant
oportere. milium et panicum hoc tempore demetitur, quo faseolus ad escam
seritur. Nam ad percipiendum semen ultima parte Octobris circa Kalendas
Novembres melius obruitur. Quare cum haec cuncta in agris exsequi debeat,
possit eorum curam, quae intra villam facienda sunt, vilicae delegare, ita
tamen, ut ipse consideret, an recte facta sint.
Kal. Oct. Et VI Non. Interdum tempestatem significat.
[73] IIII Non. Oct. Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere, significat
nonnumquam tempestatem.
III Non. Oct. Corona incipit exoriri, significat tempestatem.
Pridie Non. Oct. Haedi oriuntur vespere, Aries medius occidit, Aquilo.
VIII Id. Oct. Coronae clara stella exoritur.
[74] VI Id. Oct. Vergiliae exoriuntur vespere, Favonius et interdum Africus
cum pluvia.
III et pridie Id. Oct. Corona tota mane exoritur, Auster hibernus et
nonnumquam pluvia.
Per hos dies frigidis regionibus vindemia et cetera, quae supra scripta
sunt, fieri solent, iisdemque regionibus frumenta matura seruntur et
praecipue far adoreum. Locis etiam opacis triticum nunc recte seritur. Et
quoniam sementis mentionem fecimus, non intempestive, quantum cuiusque
seminis iugerum agri recipiat, referemus. [75] Iugerum agri recipit tritici
modios quattuor vel quinque, farris adorei modios novem vel decem, hordei
modios quinque vel sex, milii vel panici sextarios quattuor vel quinque,
lupini modios octo vel decem, phaseli modios quattuor, pisi modios tres vel
quattuor, fabae modios sex, lentis modium unum paulo amplius, lini seminis
modios octo vel decem, cicerculae modios tres vel quattuor, ciceris modios
tres vel quattuor, sesami sextarios quattuor vel quinque, viciae pabularis
modios septem vel octo, viciae seminalis modios quinque vel sex, ervi
modios quattuor vel quinque, farraginis hordeaceae modios septem vel octo,
siliquae modios sex, medicae singulos cyathos serere oportet in areolis
longis pedum denum, latis pedum quinum. Cannabis grana sex in pede quadrato
ponuntur.
[76] Id. Oct. Et sequenti biduo interdum tempestas, nonnumquam rorat
tantummodo, Iugulae exoriuntur vespere.
XIII Kal. Nov. Sol in Scorpionem transitum facit.
[77] XIII et XII Kal. Nov. Solis exortu Vergiliae incipiunt occidere,
tempestatem significat.
XI Kal. Nov. Tauri cauda occidit, Auster, interdum pluvia.
VIII Kal. Nov. Centaurus exoriri mane desinit, tempestatem significat.
[78] VII Kal. Nov. Nepae frons exoritur, tempestatem significat.
V Kal. Nov. Vergiliae occidunt, hiemat cum frigore et gelicidiis.
IIII Kal. Nov. Arcturus vespere occidit, ventosus dies.
III Kal. Nov. Et pridie Cassiope incipit occidere, tempestatem significat.
[79] Per hos dies quaecumque semina differri debent, arbusculaeque omnis
generis recte ponuntur. Vlmi quoque vitibus recte maritantur, ipsaeque
vites in arbustis et vineis commode propagantur. Seminaria runcare et
fodere tempus est, tum etiam arbores ablaqueare nec minus vineas easdemque
putare itemque in arbustis vitem deputare. Seminaria, quae suo tempore
pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in seminariis putari et ad
singulos stilos redigi debent; quae tamen melius, dum tenera sunt, per
germinationem pampinantur. sed cum omnia in agricultura strenue facienda
sint, tum maxime sementis. [80] Vetus est agricolarum proverbium, maturam
sationem saepe decipere solere, seram numquam, quin mala sit. Itaque in
totum praecipimus: ut quisque natura locus frigidus erit, is primus
conseratur, ut quisque calidus, novissimus. Vicia et faba stercorare agrum
dicuntur. [81] Lupinum nisi in florem verteris, nihil agrum stercoraveris.
sed nec ulla res magis vacuis operariis aut seritur aut conditur. Nam et
primis temporibus ante ullam sementem possis id obruere et novissimis post
coactos fructus tollere. [82] Sementi facta inoccare oportet, quod
sparseris. Duo iugera tres operae commode occabunt arboresque, quae
intererunt, ablaqueabunt, quamvis antiqui singulis operis singula iugera
sariri et occari velint; quod an recte fieri possit, adfirmare non ausim.
Eodem tempore fossas rivosque purgare et elices sulcosque aquarios facere
convenit. [83] Iisdem temporibus, si sit, fraxineam, si minus orneam, si
nec haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus. Glandis quoque non
inutile est singulis iugis modios singulos dare; nec tamen amplius, ne
laborent, nec minus diebus triginta praebueris. Nam si paucioribus diebus
datur, ut ait Hyginus, per ver scabiosi boves fiunt. Glans autem paleis
inmiscenda est atque ita bubus adponenda. Tum etiam silvam, si quis
barbaricam, id est consemineam velit facere, recte conseret glandibus et
ceteris seminibus. Tum et olea destringenda est, ex qua velis viride oleum
efficere; quod fit optimum ex varia oliva, cum incipit nigrescere. nam
acerbum nisi ex alba olea fieri non debet.
[84] Kal. Nov. Et postridie caput Tauri occidit, pluviam significat.
III Non. Nov. Fidicula mane exoritur, hiemat et pluit.
VIII Id. Nov. Idem sidus totum exoritur, Auster vel Favonius, hiemat.
VII Id. Nov. Significat tempestatem, hiemat.
VI Id. Nov. Vergiliae mane occidunt, significat tempestatem, hiemat.
V Id. Nov. Stella clara Scorpionis exoritur, tempestatem significat, vel
Vulturnus, interdum rorat.
IIII Id. Nov. Hiemis initium, Auster aut Eurus, interdum rorat.
[85] His diebus usque in Idus, quae superiore mense facere non potueris,
adhuc tolerabiliter efficies. Sed et proprie hoc observabis, ut pridie,
quam plenilunium sit, si minus certe ipso plenilunio, omnem, quam saturus
es, fabam uno die spargas; sed postea licebit ab avibus et pecore defensam
obruas, eamque, si ita conpetierit lunae cursus, ante Idus Novembres
occatam habeas quam pinguissimo et novo loco, si minus, quam
stercoratissimo. [86] Satis erit in singula iugera vehes stercoris
conportare numero decem octo; vehis autem stercoris una habet modios
octoginta. Ex quo colligitur oportere in denos quoquoversus pedes modios
quinos stercoris spargere. Quae ratio docet universo iugero satisfacere
modios MCCCCXL. [87] Tum etiam convenit oleas ablaqueare et, si sunt parum
fructuosae vel cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus quaternos
modios stercoris caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine
portionem servare; eodem tempore vineis ablaqueatis columbinum stercus ad
singulas vites, quod sit instar unius sextarii, vel urinae hominis congios
vel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere. Iugerum
vinearum in senos pedes positarum duae operae oblaqueant.
[88] Id. Nov. Dies incertus, saepius tamen placidus.
XVI Kal. Dec. Fidis exoritur mane, Auster, interdum Aquilo magnus.
XV Kal. Dec. Aquilo, interdum Auster cum pluvia.
XIIII Kal. Dec. Sol in Sagittarium transitum facit, Suculae mane oriuntur,
tempestatem significat.
XII Kal. Dec. Tauri cornua vespere occidunt, Aquilo frigidus et pluvia.
[89] XI Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat.
X Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat.
VII Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat.
Pridie Kal. Dec. Totae Suculae occidunt, Favonius aut Auster, interdum
pluvia.
[90] His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera consequi
oportebit. Et, si non plurimum serimus, optimum est intra Kalendas
Decembres sementem fecisse. Sed etiam longis noctibus ad diurnum tempus
aliquid adiciendum est. Nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur.
Sive enim vineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari exacuique, sive
regio ferulae vel corticis ferax est, apibus alvaria fieri debent, sive
palmae spartive fecunda est, fiscinae sportaeque, seu virgultorum, corbes
ex vimine. [91] Ac ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid
adfert, quod ad lucubrationem confici possit. Nam inertis est agricolae
exspectare diei brevitatem, praecipue in his regionibus, in quibus brumales
dies horarum novem sunt noctesque horarum quindecim. [92] Possit etiam
salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari et ad vitium ligamina
praeparari; quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda
et purgata in stercore obruenda est, ut lentescat. Sin autem iam pridem
caesa exaruit, in piscina maceranda est. Tum etiam per lucubrationem
ferramenta acuere et ad ea facere vel facta manubria aptare, quorum optima
sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea.
[93] Kal. Dec. Dies incertus, saepius tamen placidus.
VIII Id. Dec. Sagittarius medius occidit, tempestatem significat.
VII Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster et rorat.
III Id. Dec. Corus vel Septentrio, interdum Auster cum pluvia.
His diebus, quae praeterita erunt superiore mense opera, peragi debebunt,
utique in locis temperatis aut calidis; nam frigidis recte fieri iam non
possunt.
Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat.
[94] XVI Kal. Ian. Sol in Capricornum transitum facit, brumale solstitium,
ut Hipparcho placet; itaque tempestatem saepe significat.
XV Kal. Ian. Ventorum conmutationem significat.
X Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat.
VIIII Kal. Ian. Brumale solstitium (sic Chaldaei observant), significat.
VI Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem significat.
IIII Kal. Ian. Aquila vespere occidit, hiemat.
III Kal. Ian. Canicula occidit vespere, tempestatem significat.
pridie Kal. Ian. Tempestas ventosa.
[95] His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si vinearum
causa pastines, negant debere terram ferro commoveri. itaque quidquid citra
id genus effici potest, id ab his comprehenditur, ut olea legatur et
conficiatur, ut vitis paletur et capite tenus adligetur, ut iuga vineis
inponantur et capistrentur. [96] Ceterum palmare, id est materias adligare,
hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem, qui fit ex frigore,
franguntur. Possunt etiam his diebus cerasia et tubures et Armeniacae atque
amygdalae ceteraeque arbores, quae primae florent, inseri commode. Nonnulli
tamen etiam legumina serunt.
[97] Kal. Ian. Dies incertus.
III Non. Ian. Cancer occidit, tempestas varia.
Pridie Non. Ian. Media hiemps, Auster multus, interdum pluvia.
Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas varia.
VI Id. Ian. Auster, interdum Favonius.
V Id. Ian. Auster, interdum imber.
Pridie Id. Ian. Incertus status caeli.
[98] Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores
agricolae, ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspicandi causa omne
genus operis instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem usque in
proximas Idus.
CIBARIA BOVM PER SINGVLOS MENSES.
Sed nec ignorare debebit vilicus, quid uni iugo boum quoquo mense per
singulos dies praestari satis sit. Quare huius quoque curae rationem
subiciemus. [99] Mense Ianuario paleas cum ervi macerati sextariis sex vel
paleas cum cicerculae fresae semodio vel frondis corbem pabulatorium
modiorum viginti vel paleas quantum velint et faeni pondo viginti vel
adfatim viridem frondem ex siliquis et lauru vel, quod his omnibus
praestat, farraginem hordeaceam dabit siccam. Februario idem, Martio idem
vel, si opus facturi sunt, faeni pondo quinquaginta. [100] Aprili frondem
querneam et populneam ex Kalendis ad Idus vel paleas et faeni pondo
quadraginta. Maio pabulum adfatim. Iunio ex Kalendis frondem adfatim. Iulio
idem. Augusto idem vel paleas ex ervo pondo quinquaginta. [101] Septembri
frondem adfatim. Octobri frondem et ficulnea folia. Novembri ad Idus
frondem vel folia ficulnea, quae sint corbis unius; ex Idibus glandis
modium unum paleis inmixtum et lupini macerati modium unum paleis inmixtum
vel maturam farraginem. Decembri frondem aridam vel paleas cum ervi semodio
macerato vel lupini, quod ex semodio macerato exierit vel glandis modium
unum, ut supra scriptum est, vel farraginem.
III. DE CVLTV HORTORVM
Et quoniam percensuimus opera, quae suis quibusque temporibus anni vilicum
exsequi oporteret, memores polliciti nostri subiungemus cultus hortorum,
quorum aeque curam suscipere debebit, ut et quotidiani victus sui levet
sumptum et advenienti domino praebeat, quod ait poeta, inemptas ruris
dapes. [2] Democritus in eo libro, quem Georgicon appellavit, parum
prudenter censet eos facere, qui hortis exstruant munimenta, quod neque
latere fabricata maceries perennare possit pluviis ac tempestatibus
plerumque infestata neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa; si
vero amplum modum sepire quis velit, patrimonio esse opus. Ipse igitur
ostendam rationem, qua non magna opera hortum ab incursu hominum pecudumque
munimus. [3] Vetustissimi auctores vivam sepem structili praetulerunt, quia
non solum minorem inpensam desideraret, verum etiam diuturnior inmensis
operibus permaneret; itaque vepres efficiendi consitis spinis rationem
talem reddiderunt. [4] Locus, quem sepire destinaveris, ab aequinoctio
autumnali, simulatque terra maduerit imbribus, circumvallandus est duobus
sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus. Modum altitudinis eorum
abunde est esse bipedaneum, sed eos vacuos perhiemare patiemur praeparatis
seminibus, quibus obserantur. ea sint vastissimarum spinarum maximeque rubi
et paliuri et eius, quam Graeci vocant kynosbaton, nos sentem canis
appellamus. [5] Horum autem ruborum semina quam maturissima legere oportet
et ervi moliti farinae inmiscere; quae cum est aqua consparsa, inlinitur
vel nauticis veteribus funibus vel quibuslibet aliis restibus. Siccati
deinde funiculi reponuntur in tabulato; mox ubi bruma confecta est,
intermissis quadraginta diebus circa hirundinis adventum, cum iam Favonius
exoritur, post Idus Februarias, si qua in sulcis per hiemem constitit aqua,
exhauritur, resolutaque humus, quae erat autumno regesta, usque ad mediam
sulcorum altitudinem reponitur. [6] Praedicti deinde funes de tabulato
prompti explicantur et in longitudinem per utrumque sulcum porrecti
obruuntur, sed ita, ut non nimium supergesta terra semina spinarum, quae
inhaerent toris funiculorum, enasci possint. Ea fere citra tricensimum diem
prorepunt, atque ubi coeperunt aliquod incrementum habere, sic insuesci
debent, ut in id spatium, quod sulcis [7] interiacet, inclinentur.
Oportebit autem virgeam sepem interponere, quam super se pandant sentes
utriusque sulci, et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam
conroborentur, adquiescant. Hunc veprem manifestum est interimi non posse,
nisi radicitus effodere velis. Ceterum etiam post ignis iniuriam melius
renasci, nulli dubium est. Et haec quidem claudendi horti ratio maxime est
antiquis probata. [8] Locum autem prius eligi conveniet, si permittit agri
situs, iuxta villam praecipue pinguem quique adveniente rivo vel, si non
sit fluens aqua, fonte puteali possit rigari. Sed ut certam perennitatis
puteus habeat fidem, tum demum effodiendus est, cum sol ultimas partes
Virginis obtinebit, id est mense Septembri ante aequinoctium autumnale,
siquidem maxime explorantur vires fontium, cum ex longa siccitate aestatis
terra caret umore pluviatili. [9] Providendum est autem, ne hortus areae
subiaceat neve per trituram venti possint paleas aut pulverem in eum
perferre; nam utraque sunt holeribus inimica. Mox ordinandi pastinandique
soli duo sunt tempora, quoniam duae quoque holerum sationes; nam et autumno
et vere plurima seruntur, melius tamen vere riguis locis, quoniam et
nascentis anni clementia excipit prodeuntia semina et sitis aestatis
restinguitur fontibus. [10] At ubi loci natura neque manu inlatam neque
suae spontis aquam ministrari patitur, nullum quidem aliud auxilium est
quam hiemales pluviae. Potest tamen etiam in siccissimis locis opus
custodiri, si depressius pastinetur solum, eiusque abunde est gradum
effodere tribus pedibus, ut in quattuor consurgat regestum. [11] At ubi
copia est rigandi, satis erit non alto bipalio, id est minus quam duos
pedes ferramento novale converti. Sed curabimus, ut ager, quem vere conseri
oportet, autumno circa Kalendas Novembres pastinetur; quem deinde velimus
autumno instruere, mense Maio convertamus, ut aut hiemis frigoribus aut
aestivis solibus et gleba solvatur et radices herbarum necentur. Nec multo
ante stercorare debebimus, sed cum sationis adpropinquabit tempus, ante
quintum diem exherbandus erit locus stercorandusque et ita diligenter
fossione iterandus, ut fimo terra conmisceatur. [12] Optimum vero stercus
est ad hunc usum asini, quia minimum herbarum creat, proximum vel armenti
vel ovium, si sit anno maceratum; nam quod homines faciunt, quamvis
habeatur excellentissimum, non tamen necesse est adhibere, nisi aut nudae
glareae aut sine ullo robore solutissimae harenae, cum maior scilicet vis
alimenti desideratur. [13] Igitur solum, quod conserere vere
destinaverimus, post autumnum patiemur effossum iacere brumae frigoribus et
pruinis inurendum; quippe e contrario sicut calor aestatis ita vis frigoris
excoquit terram fermentatamque solvit. Quare peracta bruma tum demum
stercus inicietur, et circa Idus Ianuarias humus refossa in areas
dividitur; quae tamen sic informandae sunt, ut facile runcantium manus ad
dimidiam partem latitudinis earum perveniant, ne, qui prosequuntur herbas,
semina proculcare cogantur, sed potius per semitas ingrediantur et alterna
vice dimidias areas eruncent. [14] Haec, ante sationem quae facienda sunt,
dixisse abunde est; nunc quid quoque tempore vel colendum vel serendum sit,
praecipiamus, et primum de his generibus loquendum est, quae possunt duobus
seri temporibus, id est autumno et vere. Sunt autem semina brassicae et
lactucae, cinarae, erucae, nasturcii, coriandri, caerefolii, anethi,
pastinacae, siseris, papaveris; haec enim vel circa Kalendas Septembres vel
melius ante Kalendas Martias Februario seruntur. [15] Locis vero siccis aut
tepidis, qualia sunt Calabriae et Apuliae maritima, possunt circa Idus
Ianuarias terrae conmitti. Rursus quae tantum autumno conseri debent, si
tamen vel maritimum vel apricum agrum incolimus, haec fere sunt: alium,
cepae capitula, ulpicum, sinape. Sed iam potius, quo quidque tempore terrae
mandari plerumque conveniat, per menses digeramus. [16] Ergo post Kalendas
Ianuarias confestim recte ponetur lepidium. Mense autem Februario vel
planta vel semine ruta atque asparagus et iterum cepae semen et porri; nec
minus si vernum et aestivum fructum voles habere, syriacae radicis et rapae
napique semina obrues. Nam alii et ulpici ultima est huius temporis
positio. [17] At circa Kalendas Martias locis apricis licet porrum, si iam
ingranduit, transferre; item panacem ultima parte Martii mensis. Deinde
circa Kalendas Apriles aeque porrum atque inulam et serotinam plantam
rutae. Item ut maturius enascatur, cucumis, cucurbita, capparis serenda
est. Nam semen betae, cum Punicum malum florebit, tum demum optime seritur.
[18] Porri autem caput circa Idus Maias tolerabiliter adhuc transfertur.
Post hoc nihil ingruente aestate obrui debet nisi semen apii, si tamen
rigaturus es; sic enim optime per aestum provenit. Ceterum Augusto circa
Vulcanalia tertia satio est eaque optima radicis et rapae itemque napi et
siseris nec minus holeris atri. Atque haec sunt sationum tempora. [19] Nunc
de iis, quae aliquam curam desiderant, singulis loquar, quaeque praeteriero
intellegi oportebit nullam postulare operam nisi runcatoris; de qua semel
hoc dicendum est, omni tempore consulendum esse, ut herbae exterminentur.
[20] Vlpicum, quod quidam alium Punicum vocant, Graeci autem aphroskorodon
appellant, longe maioris est incrementi quam alium, idque circa Kalendas
Octobres, antequam deponatur, ex uno capite in plura dividetur. Habet enim
velut alium plures cohaerentis spicas, eaeque cum sint divisae, liratim
seri debent, ut in pulvinis positae minus infestentur hiemis aquis. [21]
Est autem lira similis ei porcae, quam in sationibus campestribus rustici
faciunt, ut uliginem vitent; sed haec in hortis minor est facienda, et per
summam partem eius, id est in dorso inter palmaria spatia, spicae ulpici
vel alii (nam id quoque similiter conseritur) disponendae sunt. Sulci
lirarum inter se distent semipedali spatio. Deinde cum ternas fibras
emiserunt spicae, sariantur. nam quo saepius id factum est, maius semina
capiunt incrementum. Deinde ante quam caulem faciant, omnem viridem
superficiem intorquere et in terram prosternere conveniet, quo vastiora
capita fiant. [22] Regionibus autem pruinosis neutrum horum per autumnum
seri debet, nam brumali tempore corrumpuntur; quod fere mense Ianuario
mitescit, et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium vel ulpicum
ponendi circa Idus praedicti mensis. Sed quandoque vel conseremus vel iam
matura in tabulatum reponemus, servabimus, ut iis horis, quibus aut
obruentur aut eruentur, luna infra terram sit. Nam sic sata et rursus sic
fere condita existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium
halitus inodorare. [23] Multi tamen haec ante Kalendas Ianuarias mediis
diebus serunt mense Decembri, si caeli tepor et situs terrae permittit.
Brassica, cum sex foliorum erit, transferri debet, ita ut radix eius
liquido fimo prius inlita et involuta tribus algae taeniolis pangatur. Haec
enim res efficit, ut in coctura celerius madescat et viridem colorem sine
nitro conservet. [24] Est autem frigidis et pluviis regionibus positio eius
optima post Idus Apriles; cuius depressae plantae cum tenuerint, quantum
holitoris ratio patitur, saepius sarta et stercorata melius convalescit
pleniorisque incrementi et coliculum facit et cymam. Nonnulli hanc eandem
locis apricioribus a Kalendis Martiis deponunt; sed maior pars eius in
cymam prosilit nec postea hibernum caulem amplum facit, cum est semel
desecta. possis autem vel maximos caules bis transferre, idque si facias,
plus seminis et maioris incrementi praebere dicuntur. [25] Lactuca totidem
foliorum quot brassica transferri debet. Locis quidem apricis et maritimis
optime autumno ponitur, mediterraneis et frigidis contra; hieme non aeque
commode dispergitur. Sed et huius quoque radix fimo liniri debet maioremque
copiam desiderat aquae, si quo tenerioris folii. [26] Sunt autem conplura
lactucae genera, quae suo quidque tempore seri oportet. Eorum, quae fusci
est vel purpurei aut etiam viridis coloris et crispi folii, uti Caeciliana,
mense Ianuario recte differtur, at Cappadocia, quae pallido et pexo
densoque folio viret, mense Februario; quae deinde candida est et
crispissimi folii, ut in provincia Baetica est finibus Gaditani municipii,
mense Martio recte pangitur. [27] Est et Cyprii generis ex albo rubicunda,
levi et tenerrimo folio, quae usque in Idus Octobres commode disponitur.
Fere tamen aprico caeli statu, quibus locis aquarum copia est, pene toto
anno lactuca seri potest. Quae quo tardius caulem faciat, cum aliquod
incrementum habuerit, exiguam testam media parte accipiat; eo quasi onere
coercita in latitudinem se diffundit. Eadem est ratio etiam intubi, nisi
quod hiemem magis sustinet ideoque vel frigidis regionibus primo autumno
seri potest. [28] Cinarae subolem melius per autumni aequinoctium
disponemus; semen commodius circa Kalendas Martias seremus, eiusque plantam
ante Kalendas Novembres deprimemus et multo cinere stercorabimus. Id enim
genus stercoris huic holeri videtur aptissimum. [29] Sinape atque
coriandrum nec minus eruca et ocimum ita, uti sata sunt, sua sede inmota
permanent, neque est eorum cultus alius, quam ut stercorata runcentur.
Possunt autem non solum autumno, sed et vere conseri. Plantae quoque
sinapis prima hieme translatae plus cymae vere adferunt. Panax utroque
tempore levi et subacta terra rarissime disseritur, quo maius incrementum
capiat; melior tamen eius verna satio est. [30] Porrum si sectivum facere
velis, densius satum praeceperunt priores relinqui et ita, cum increverit,
secari. Sed nos docuit usus longe melius fieri, si differas et eodem more
quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos digitos, depangas et,
cum convaluerit, deseces. [31] In eo autem, quod magni capitis efficere
voles, servandum est, ut ante quam translatum deponas, omnis radiculas
amputes et fibrarum summas partes intondeas; tum testulae vel conchae quasi
sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut fiant capita latioris
incrementi. [32] Cultus autem porri capitati adsidua sarritio et
stercoratio est, nec aliud tamen sectivi, nisi quod totiens rigari et
stercorari saririque debet, quotiens demetitur. Semen eius locis calidis
mense Ianuario, frigidis Februario seritur; cuius incrementum quo maius
fiat, raris linteolis conplura grana inligantur atque ita obruuntur. Enatum
autem differri debet in iis locis, quibus aqua subministrari non potest,
circa aequinoctium autumni; at quibus possis umorem praebere, mense Maio
recte transferuntur. [33] Apium quoque possis plantis serere nec minus
semine, sed praecipue aqua laetatur et ideo secundum fontem commodissime
ponitur. Quod si quis id velit lati folii facere, quantum seminis possint
tres digiti conprehendere, raro linteolo inliget et ita in areolas
dispositum liget. Vel si crispae frondis id fieri maluerit, semen eius
inditum pilae et saligneo palo pinsitum exspoliatumque similiter [in]
linteolis ligatum obruat. [34] Potest etiam citra hanc operam fieri crispum
qualitercumque satum, si, cum est natum, incrementum eius supervoluto
cylindro coerceas. Satio eius est optima post Idus Maias usque in
solstitium; nam teporem desiderat. Fere etiam his diebus ocima seruntur,
quorum cum semen obrutum est, diligenter inculcatur pavicula vel cylindro.
nam si terram suspensam relinquas, plerumque corrumpitur. [35] Pastinaca et
siser atque inula convalescunt alte pastinato et stercorato loco, sed quam
rarissime ponenda sunt, ut maiora capiant incrementa. Inulam vero
intervallo trium pedum seri convenit, quoniam vastos facit frutices et
radicibus ut oculus harundinis serpit. Nec est alius cultus horum omnium,
nisi ut sarritionibus herbae tollantur. Commodissime autem deponentur prima
parte Septembris vel ultima Augusti parte. [36] Atrum holus, quod Graecorum
quidam vocant petroselinon, nonnulli smyrnaion, pastinato loco semine debet
conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet et qualicumque
convalescit loco; idque cum semel severis, si non totum radicitus tollas,
sed alternos frutices in semen submittas, aevo manet parvamque sarritionis
exigit culturam. Seritur a Vulcanalibus usque in Kalendas Septembres, sed
etiam mense Ianuario. [37] Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam
iuxta fontem mense Martio recte ponitur. Cuius si forte semina defecerunt,
licet de novalibus silvestre mentastrum conligere atque ita inversis
cacuminibus disponere; quae res feritatem detrahit et edomitam reddit. [38]
Rutam autumno semine satam mense Martio differre oportet in apricum et
cinerem aggerare runcareque, donec convalescat, ne herbis enecetur. Sed
velata manu debet runcari; quam nisi contexeris, perniciosa nascuntur
ulcera. Si tamen per ignorantiam nuda manu runcaveris et prurigo atque
tumor incesserit, oleo subinde perungito. Eiusdem frutex pluribus annis
manet innoxius, nisi si mulier, quae est in menstruis, contigerit eum et ob
hoc exaruerit. [39] Thymum et transmarina cunela et serpyllum, sicut priore
libro iam rettuli, magis alvaria curantibus quam holitoribus studiose
conseruntur. Sed nos ea condimentorum causa (nam sunt quibusdam esculentis
aptissima) non alienum putamus etiam in hortis habere. Locum neque pinguem
neque stercoratum, sed apricum desiderant, ut quae macerrimo solo per se
maritimis plerumque regionibus nascantur. [40] Eae res et semine et plantis
circa aequinoctium vernum seruntur. Melius tamen est thymi novellas plantas
disponere. Quae cum subacto solo depressae fuerint, ne tarde conprehendant,
aridi thymi fruticem contundi oportet atque ita pinsito illo pridie, quam
volueris uti, aquam medicare; quae cum sucum eius perceperit, depositis
fruticibus infunditur, donec eos recte confirmet. [41] Ceterum cunela
vivacior est, quam ut inpensius curanda sit. Lepidium cum ante Kalendas
Martias habueris dispositum velut porrum sectivum demetere poteris, rarius
tamen. nam post Kalendas Novembres secandum non erit quoniam frigoribus
violatum emoritur; biennio tamen sufficiet, si diligenter sartum et
stercoratum fuerit. Multis etiam locis vivacitatem suam usque in annos
decem prorogat. [42] Beta florenti Punico malo semine obruitur et simul
atque quinque foliorum est, ut brassica, differtur aestate, si riguus est
locus; at si siccaneus, autumno, cum iam pluviae incesserint, disponi
debebit. Chaerephyllum itemque holus atriplicis, quod Graeci vocant
andraphakin, circa Kalendas Octobres obrui oportet non frigidissimo loco.
Nam si regio saevas hiemes habet, post Idus Februarias semina disserenda
sunt suaque sede patienda. Papaver et anethum eandem habent conditionem
sationis quam chaerephyllum et andraphakis. [43] Sativi asparagi, quam
corrudam rustici vocant, semina fere biennio praeparantur. Ea cum pingui et
stercoroso loco post Idus Februarias sic obrueris, ut quantum tres digiti
seminis conprehendere queunt, singulis fossulis deponas, fere post
quadragensimum diem inter se inplicantur et quasi unitatem faciunt; quas
radiculas sic inligatas atque connexas holitores spongias appellant. Eas
post quattuor et viginti menses in locum apricum et bene madidum
stercorosumque transferri convenit. [44] Sulci autem inter se pedali
mensura distantes fiunt non amplius dodrantalis altitudinis, in quam ita
spongiolae deprimuntur, ut facile superposita terra germinent. Sed in locis
siccis partibus sulcorum imis disponenda sunt semina, ut tamquam in
alveolis maneant. At uliginosis e contrario in summo porcae dorso
conlocanda, ne umore nimio laedantur. [45] Primo deinde anno, cum ita
consita sunt, asparagum, quem emiserunt, infringi oportet. Nam si ab imo
vellere volueris, vix adhuc validis teneris radiculis, tota spongiola
sequetur. Reliquis annis non erit decerpendus, sed radicitus vellendus. Nam
nisi ita fiat, stirpes praefractae angunt oculos spongiarum et quasi
excaecant nec patiuntur asparagum emittere. ceterum stilus, qui novissime
autumnali tempore nascitur, non omnis est tollendus, sed aliqua pars eius
in semen submittenda. [46] Deinde cum spinam fecerit, electis seminibus
ipsis, scopiones ita, uti sunt, in suo loco perurendi sunt et deinde sulci
omnes consariendi herbaeque eximendae; mox vel stercus vel cinis
iniciendus, ut tota hieme sucus eius cum pluviis manans ad radicem
perveniat. Vere deinde prius quam coeperit germinare, capreolis, quod genus
bicornis ferramenti est, terra commoveatur, ut et facilius stilus emicet et
relaxata humo plenioris crassitudinis fiat radix. [47] Raphani radix bis
anno recte seritur, Februario mense, cum vernum fructum exspectamus, et
Augusto mense circa Vulcanalia, cum maturum. Sed haec satio sine dubio
melior habetur. Cura est eius, ut terra stercorata et subacta obruatur;
post ubi ceperit aliquod incrementum, subinde aggeretur. Nam si super
terram emerserit, dura et fungosa fiet. [48] Cucumis et cucurbita, cum
copia est aquae, minorem curam desiderant; nam plurimum iuvantur umore. Sin
autem sicco loco seri debuerint, quo rigationem ministrare non expediat,
mense Februario sesquipedali altitudine fossa facienda est. Post Idus
deinde Martias, quasi tertia pars altitudinis sulci stramentis inditis
tegenda, mox stercorata terra usque in dimidium sulcum adgerenda,
positisque seminibus tam diu est aqua praebenda, donec enascantur, atque
ubi convalescere coeperint, adiecta humo incrementa eorum prosequenda sunt,
donec sulcus coaequetur; sic exculta semina sine rigatione tota aestate
satis valebunt fructumque iucundioris saporis quam rigua praebebunt. [49]
Aquosis autem locis primo quoque tempore, non tamen ante Kalendas Martias
semen ponendum est, ut differri possit aequinoctio confecto, idque de media
parte cucurbitae semen inverso cacumine ponito, ut fiat incrementi
vastioris; nam sunt ad usum vasorum satis idoneae, sicut Alexandrinae
cucurbitae, cum exaruerunt. [50] At si esculentae merci praeparabis, recto
cacumine de collo cucurbitae sumptum semen serendum erit, quo prolixior et
tenuior fructus eius enascatur, qui scilicet maius aeris invenit pretium.
Sed custodiendum est, ut quam minime ad eum locum, in quo vel cucumeres aut
cucurbitae consitae sunt, mulier admittatur. Nam fere contactu eius
languescunt incrementa virentium. Si vero etiam in menstruis fuerit, visu
quoque suo novellos fetus necabit. [51] Cucumis tener et iucundissimus fit,
si, ante quam seras, semen eius lacte maceres. Nonnulli etiam quo dulcior
exsistat, aqua mulsa idem faciunt. Sed qui praematurum fructum cucumeris
habere volet, confecta bruma stercoratam terram inditam cophinis obferat
modicumque praebeat umorem. Deinde cum enata semina fuerint, tepidis diebus
et insolatis iuxta aedificium sub divo ponat, ita ut ab omni adflatu
protegantur. Ceterum frigoribus ac tempestatibus sub tectum referat idque
tam diu faciat, dum aequinoctium vernum confiat. Postea totos cophinos
demittat in terram; sic enim praecoquem fructum habebit. [52] Possunt
etiam, si sit operae pretium, vasis maioribus rotulae subici, quo minore
labore producantur et rursus intra tecta recipiantur. Sed nihilo minus
specularibus integi debebunt, ut etiam frigoribus serenis diebus tuto
producantur ad solem. [53] Hac ratione fere toto anno Tiberio Caesari
cucumis praebebatur. Nos autem leviore opera istud fieri apud Aegyptiae
gentis Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et stercoroso loco
alternis ordinibus ferulas, alternis rubos in hortis consitas habere;
deinde eas confecto aequinoctio paululo infra terram secare et ligneo stilo
laxatis vel rubi vel ferulae medullis stercus inmittere atque ita semina
cucumeris inserere, quae scilicet incremento suo coeant rubis et ferulis
(namque non sua, sed quasi materna radice aluntur); sic insitam stirpem
frigoribus quoque cucumeris praebere fructum. Satio secunda eius seminis
fere Quinquatribus observatur. [54] Capparis plurimis provinciis sua sponte
novalibus nascitur. Sed quibus locis eius inopia est, si serenda fuerit,
siccum locum desiderabit, isque debebit ante circumdari fossula, quae
repleatur lapidibus et calce vel Punico luto, ut sit quasi quaedam lorica,
ne possint eam perrumpere praedicti seminis frutices, qui fere per totum
agrum vagantur, nisi munimento aliquo prohibiti sunt. [55] Quod tamen non
tantum incommodum est (subinde enim possunt exstirpari) quantum quod noxium
virus habent sucoque suo sterile solum reddunt. Cultu aut nullo aut
levissimo contenta est, quippe quae res etiam in desertis agris citra
rustici operam convalescat. Seritur utroque aequinoctio. [56] Cepina magis
frequenter subactam postulat terram quam altius conversam. Itaque ex
Kalendis Novembribus proscindi solum debet, ut hiemis frigoribus et
gelicidiis putrescat, intermissisque quadraginta diebus tum demum iterari
et interpositis uno ac viginti diebus tertiari et protinus stercorari, mox
bidentibus aequaliter perfossum in areas disponi deletis radicibus omnibus.
[57] Deinde ad Kalendas Februarias sereno die conveniat semina spargi;
quibus aliquid satureiae semen intermiscendum erit, ut eam quoque habeamus.
Nam et viridis esui est iucunda nec arida inutilis ad pulmentaria
condienda. Sed cepina vel saepius, certe non minus debet quam quater
sariri. Cuius si semen excipere voles, capita maxima generis Ascalonii,
quod est optimum, mense Februario disponito quaternorum vel etiam quinum
digitorum spatiis distantia, et cum coeperint virere, ne minus ter
consarito; [58] deinde cum fecerint caulem, humilioribus quasi canteriolis
interpositis rigorem stilorum conservato. Nam nisi harundines transversas
in modum iugatae vineae crebre disposueris, thalli ceparum ventis
prosternuntur totumque semen excutietur; quod scilicet non ante legendum
est, quam cum maturescere coeperit coloremque nigrum habere. Sed nec
patiendum est, ut perarescat, ut totum decidat, verum integri thalli
vellendi sunt et sole siccandi. [59] Napus et rapa duas sationes habent et
eandem culturam quam raphanus. Melior est tamen satio mensis Augusti.
Iugerum agri quattuor sextarios seminis eorum poscit, sed ita ut radicis
Syriacae super hanc mensuram paulo plus quam heminam seminis recipiat. [60]
Qui aestate ista seret, caveat, ne propter siccitates pulex adhuc tenera
folia prorepentia consumat, idque ut vitetur, pulvis, qui supra cameram
invenitur, vel etiam fuligo, quae supra focos tectis inhaeret, conligi
debet; deinde pridie quam satio fiat, conmisceri cum seminibus et aqua
conspargi, ut tota nocte sucum trahat. Nam sic macerata postero die recte
obserentur. [61] Veteres quidem auctores, ut Democritus, praecipiunt semina
omnia suco herbae, quae sedum appellatur, medicare eodemque remedio
adversus bestiolas uti; quod verum esse nos experientia docuit. Sed
frequentius tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, fuligine et
pulvere praedicto utimur satisque commode tuemur his incolumitatem
plantarum. [62] Rapae semina Hyginus putat post trituram iacentibus adhuc
in area paleis inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, cum
subiacens soli duritia non patiatur in altum descendere. Nos istud saepe
frustra temptavimus; itaque sicut raphanum et napum melius existimamus
subacta terra obrui, servantque adhuc antiquorum consuetudinem
religiosiores agricolae, qui cum ea serunt, precantur, ut et sibi et
vicinis nascantur. [63] Locis frigidis, ubi timor est, ne autumnalis satio
hiemis gelicidiis peruratur, harundinibus humiles cantherii fiunt virgaeque
et virgis stramenta supra iaciuntur, et sic a pruinis semina defenduntur.
Vbi vero apricis regionibus post pluvias noxia incesserunt animalia, quae a
nobis appellantur urucae, Graece autem kampai nominantur, vel manu conligi
debent vel matutinis temporibus frutices holerum concuti. Sic enim dum
adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint, non amplius in superiorem
partem prorepunt. [64] Id tamen supervacuum est facere, si ante sationem
semina, uti iam praedixi, suco herbae sedi macerata sunt. Nihil enim sic
medicatis nocent urucae. Sed Democritus in eo libro, qui Graece inscribitur
peri antipathon, adfirmat has ipsas bestiolas enecari, si mulier, quae in
menstruis est, solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter
circumeat; post hoc enim decidere omnes vermiculos et ita emori. [65]
Hactenus praecipiendum existimavi de cultu hortorum et officiis vilici,
quem quamvis instructum atque eruditum omni opere rustico esse oportere
prima parte huius exordii censuerim, quoniam tamen plerumque evenit, ut
eorum, quae didicerimus, memoria nos deficiat eaque saepius ex commentariis
renovanda sint, omnium librorum meorum argumenta subieci, ut cum res
exegisset, facile reperiri possit, quid in quoque quaerendum et qualiter
quidque faciendum sit.
|