LIBER XII
VILICA
PRAEFATIO
Xenophon Atheniensis eo libro, Publi Silvine, qui Oeconomicus inscribitur,
prodidit maritale coniugium sic comparatum esse natura, ut non solum
iucundissima, verum etiam utilissima vitae societas iniretur: nam primum,
quod etiam Cicero ait, ne genus humanum temporis longinquitate occideret,
propter hoc marem cum femina esse coniunctum, deinde, ut ex hac eadem
societate mortalibus adiutoria senectutis nec minus propugnacula
praeparentur. [2] Tum etiam, cum victus et cultus humanus non, uti feris,
in propatulo ac silvestribus locis sed domi sub tecto adcurandus erat,
necessarium fuit alterutrum foris et sub divo esse, qui labore et industria
compararet, quae tectis reconderentur, siquidem vel rusticari vel navigare
vel etiam genere alio negotiari necesse erat, ut aliquas facultates
adquireremus. [3] Cum vero paratae res sub tectum essent congestae, alium
esse oportuit, qui et inlatas custodiret et ea conficeret opera, quae domi
deberent administrari: nam et fruges ceteraque alimenta terrestria
indigebant tecti, et ovium ceterarumque pecudum fetus atque fructus clauso
custodiendi erant nec minus reliqua utensilia, quibus aut alitur hominum
genus aut etiam excolitur. [4] Quare, cum et operam et diligentiam
desiderarent ea, quae proposuimus, nec exigua cura foris adquirerentur,
quae domi custodiri oporteret, iure, ut dixi, natura comparata est [opera]
mulieris ad domesticam diligentiam, viri autem ad exercitationem forensem
et extraneam; itaque viro calores et frigora perpetienda, tum etiam itinera
et labores pacis ac belli, id est rusticationis et militarium stipendiorum,
deus tribuit. [5] Mulieri deinceps, quod omnibus his rebus eam fecerat
inhabilem, domestica negotia curanda tradidit, et, quoniam hunc sexum
custodiae et diligentiae adsignaverat, idcirco timidiorem reddidit quam
virilem; nam metus plurimum confert ad diligentiam custodiendi. [6] Quod
autem necesse erat foris et in aperto victum quaerentibus nonnunquam
iniuriam propulsare, idcirco virum quam mulierem fecit audaciorem; quia
vero partis opibus aeque fuit opus memoria et diligentia, non minorem
feminae quam viro earum rerum tribuit possessionem; tum etiam, quod simplex
natura non omnis res commodas amplecti valebat, idcirco alterum alterius
indigere voluit, quoniam, quod alteri deest, praesto plerumque est alteri.
[7] Haec in Oeconomico Xenophon et deinde Cicero, qui eum Latinae
consuetudini tradidit, non inutiliter disseruerunt; nam et apud Graecos et
mox apud Romanos usque in patrum nostrorum memoriam fere domesticus labor
matronalis fuit, tamquam ad requiem forensium exercitationum, omni cura
deposita, patribus familias intra domesticos penatis se recipientibus. Erat
enim summa reverentia cum concordia et diligentia mixta, flagrabatque
mulier pulcherrima diligentiae aemulatione studens negotia viri cura sua
maiora atque meliora reddere. [8] Nihil conspiciebatur in domo dividuum,
nihil, quod aut maritus aut femina proprium esse iuris sui diceret, sed in
commune conspirabatur ab utroque, ut cum forensibus negotiis matronalis
industria rationem parem faceret. Itaque ne vilici quidem aut vilicae magna
erat opera, cum ipsi domini cotidie negotia sua reviserent atque
administrarent. [9] Nunc vero, cum pleraeque sic luxu et inertia diffluant,
ut ne lanificii quidem curam suscipere dignentur, sed domi confectae vestes
fastidio sint, perversaque cupidine maxime placeant, quae grandi pecunia et
paene totis censibus redimuntur, nihil mirum est easdem ruris et
instrumentorum agrestium cura gravari sordidissimumque negotium ducere
paucorum dierum in villa moram. [10] Quam ob causam, cum in totum non solum
exoleverit sed etiam occiderit vetus ille matrum familiarum mos Sabinarum
atque Romanarum, necessaria inrepsit vilicae cura, quae tueretur officia
matronae, quoniam et vilici quoque successerunt in locum dominorum, qui
quondam, prisca consuetudine, non solum coluerant sed habitaverant rura.
Verum ne videar intempestive censorium opus obiurgandis moribus nostrorum
temporum suscepisse, iam nunc officia vilicae persequar.
I. PRAECEPTA, QVAE VILICA EXSEQVI DEBEAT.
Ea porro, ut institutum ordinem teneamus, quem priore volumine
inchoavimus, iuvenis esse debet, id est non nimium puella, propter easdem
causas, quas de aetate vilici rettulimus, integrae quoque valitudinis, nec
foedi habitus nec rursus pulcherrima; nam inlibatum robur et vigiliis et
aliis sufficiet laboribus. Foeditas fastidiosum, nimia species desidiosum
faciet eius contubernalem; [2] itaque curandum est, ut nec vagum vilicum et
aversum a contubernio suo habeamus nec rursus intra tecta desidem et
complexibus adiacentem feminae. Sed nec haec tantum, quae diximus, in
vilica custodienda sunt: [3] nam in primis considerandum erit, an a vino,
ab escis, a superstitionibus, a somno, a viris remotissima sit, et ut cura
eam subeat, quid meminisse, quid in posterum prospicere debeat, ut fere eum
morem servet, quem vilico praecepimus, quoniam pleraque similia esse debent
in viro atque femina; et tam malum vitare quam praemium recte factorum
sperare; tum elaborare, ut quam minimam operam vilicus intra tectum
impendat, cui et primo mane cum familia prodeundum est et crepusculo
peractis operibus fatigato redeundum. [4] Nec tamen instituendo vilicam
domesticarum rerum vilico remittimus curam, sed laborem eius adiutrice data
levamus. Ceterum munia, quae domi capessuntur, non in totum muliebri
officio relinquenda sunt, sed ita deleganda ei, ut identidem oculis vilici
custodiantur, sic enim diligentior erit vilica, si meminerit ibi esse, cui
frequenter ratio reddenda sit. [5] Ea porro persuasissimum habere debebit
aut in totum aut certe plurimum domi se morari oportere; tunc, quibus
aliquid in agro faciendum erit servis, eo<s> foras emittere, quibus autem
in villa quid agendum videbitur, eos intra parietes continere atque
animadvertere, ne diurna cessando frustrentur opera; quae domum autem
inferuntur, diligenter inspicere, ne delibata sint, et ita explorata atque
inviolata recipere; tum separare, quae consumenda sunt, et, quae superfieri
possunt, custodire, ne sumptus annuus menstruus fiat. [6] Tum, si quis ex
familia coeperit adversa valitudine adfici, videndum erit, ut is quam
commodissime ministretur; nam ex eiusmodi cura nascitur benivolentia nec
minus obsequium; quin etiam fidelius quam prius servire student, qui
convaluerunt, cum est aegris adhibita diligentia.
II
Post haec meminisse debebit, quae inferantur, ut idoneis et salubribus
locis recondita[e] sine noxa permaneant. Nihil enim magis curandum est quam
praeparare, ubi quidque reponatur, et unde, cum opus sit, promatur. Ea loca
qualia esse debeant, et primo volumine, cum villam constitueremus, et
undecimo, cum de vilico disputaremus, iam dicta sunt. [2] Sed ne nunc
quidem demonstrare breviter pigebit: nam quod est excelsissimum conclave,
pretiosissima vasa et vestem desiderat, quod denique horreum siccum atque
aridum, frumentis habetur idoneum, quod frigidum, commodissime vinum
custodit, quod bene inlustre, fragilem supellectilem atque ea postulat
opera, quae multi luminis indigent. [3] Praeparatis igitur receptaculis
oportebit suo quidque loco generatim atque etiam specialiter nonnulla
disponere, quo facilius, cum quid expostulabit usus, recipere possit. Nam
vetus est proverbium: paupertatem certissimam esse, cum alicuius indigeat,
uti eo non posse, quia ignoretur, ubi proiectum iaceat, quod desideratur.
Itaque in re familiari laboriosior est neglegentia quam diligentia. [4]
Quis enim dubitet nihil esse pulchrius in omni ratione vitae dispositione
atque ordine, quod etiam ludicris spectaculis licet saepe cognoscere: nam
ubi chorus canentium non ad certos modos neque numeris praeeuntis magistri
consensit, dissonum quiddam et tumultuosum audientibus canere videtur; at
ubi certis numeris ac pedibus velut facta conspiratione consensit atque
concinuit, ex eiusmodi vocum concordia non solum ipsis canentibus amicum
quiddam et dulce resonat verum etiam spectantes audientesque laetissima
voluptate permulcentur. [5] Iam vero in exercitu neque miles neque
imperator sine ordine ac dispositione quicquam valet explicare, cum armatus
inermem, eques peditem, plaustrum equitem, si sint permixti, confundant.
Haec eadem ratio praeparationis atque ordinis etiam in navigiis plurimum
valet: nam ubi tempestas incessit et est rite disposita navis, suo quidque
ordine locatum armamentum sine trepidatione minister promit, cum est a
gubernatore postulatum. [6] Quod si tantum haec possunt vel in theatris vel
in exercitibus vel etiam in navigiis, nihil dubium est, quin cura vilicae
ordinem dispositionemque rerum, quas reponit, desideret: nam et unumquidque
facilius consideratur, cum est adsignatum suo loco, et, si quid forte
abest, ipse vacuus locus admonet, ut, quod deest, requiratur; si quid vero
curari aut concinnari oportet, facilius intellegitur, cum ordine suo
recensetur. De quibus omnibus Marcus Cicero, auctoritatem Xenophontis
secutus in Oeconomico, sic inducit <I>schomachum sciscitanti Socrati
narrantem.
III
Praeparatis idoneis locis instrumentum et supellectilem distribuere
coepimus. Ac primum ea secrevimus, quibus ad res divinas uti solemus,
postea mundum muliebrem, qui ad dies festos comparatur, deinde ad <bellum>
virilem, item dierum sollemnium ornatum nec minus calciamenta utrique sexui
convenientia; tum iam seorsum arma ac tela separabantur et in altera parte,
quibus <ad> lanificia utuntur; [2] post, quae ad cibum comparandum vasa
adsolent, construebantur; inde, quae ad lavationem, quae ad exornationem,
quae ad mensam cotidianam atque epulationem pertinent, exponebantur; postea
ex his, quibus cotidie utimur, quod menstruum esset, seposuimus; annuum
quoque in duas partes divisimus: nam sic minus fallit, qui exitus futurus
sit. [3] Haec postquam omnia secrevimus, tum suo quaeque loco disposuimus.
Deinde, quibus cotidie servuli utuntur, quae ad lanificia, quae ad cibaria
coquenda et conficienda pertinent, haec ipsis, qui his uti solent,
tradidimus et, ubi exponerent, demonstravimus et, ut salva essent,
praecepimus. [4] Quibus autem ad dies festos et ad hospitum adventum utimur
et ad quaedam rara negotia, haec promo tradidimus et loca omnium
demonstravimus et ei omnia adnumeravimus atque adnumerata ipsi exscripsimus
eumque monuimus, ut, quodcumque opus esset, sciret, unde daret, et
meminisset atque adnotaret, quid et quando et cui dedisset, et cum
recepisset, ut quidque suo loco reponeret. [5] Igitur haec nobis antiqui
per <I>schomachi personam praecepta industriae ac diligentiae tradiderunt,
quae nunc nos vilicae demonstramus. Nec tamen una eius esse cura debebit,
ut clausa custodiat, quae tectis inlata receperit, sed subinde recognoscat
atque consideret, ne aut supellex vestisve condita situ dilabatur aut
fruges aliave utensilia neglegentia desidiaque sua corrumpantur; [6]
pluviis vero diebus, vel cum frigoribus aut pruinis mulier sub dio rusticum
opus obire non potuerit, ut ad lanificium reducatur praeparataeque sint et
pectitae lanae, quo facilius iusta lanificio persequi atque exigere possit.
Nihil enim nocebit, si sibi atque actoribus et aliis in honore servulis
vestis domi confecta fuerit, quo minus patris familiae rationes onerentur.
[7] Illud vero etiam in perpetuum custodiendum habebit, ut eos, qui foris
rusticari debebunt, cum iam e villa familia processerit, requirat, ac si
quis, ut evenit, curam contubernalis eius intra tectum tergiversans
fefellerit, causam desidiae sciscitetur exploretque, utrum adversa
valitudine inhibitus restiterit an pigritia delituerit, et, si compererit
vel simulantem languorem, sine cunctatione in valitudinarium deducat;
praestat enim opere fatigatum sub custodia requiescere unum aut alterum
diem quam pressum nimio labore veram noxam concipere. [8] Denique uno loco
quam minime oportebit eam consistere: neque enim sedentaria eius opera est,
sed modo ad telam debebit accedere ac, si quid melius sciat, docere, si
minus, addiscere ab eo, qui plus intellegat; modo eos, qui cibum familiae
conficiunt, invisere, tum etiam culinam et bubilia nec minus praesepia
emundanda curare; valitudinaria quoque, vel si vacent ab inbecillis,
identidem aperire et inmunditiis liberare, ut, cum res exegerit, bene
ordinata [et ornata] et salubria languentibus praebeantur; [9] promis
quoque et cellariis aliquid attendentibus aut metuentibus intervenire, nec
minus interesse pastoribus in stabulis fructum cogentibus aut [ut] fetus
ovium aliarumve pecudum subrumantibus; tonsuris vero earum utique interesse
et lanas [etiam] diligenter percipere et vellera ad numerum pecoris
recensere; tum insistere atriensibus, ut supellectilem exponant; et
aeramenta detersa nitidentur atque rubigine liberentur, ceteraque, quae
refectionem desiderant, fabris concinnanda tradantur. [10] Postremo, his
rebus omnibus constitutis, nihil hanc arbitror distributionem profuturam,
nisi, ut iam dixi, vilicus saepius et aliquando tamen dominus aut matrona
consideraverit animadverteritque, ut ordinatio instituta conservetur. Quod
etiam in bene moratis civitatibus semper est observatum, quarum primoribus
atque optimatibus non satis visum est bonas leges habere, nisi custodes
earum diligentissimos cives <creassent>, quos Graeci nomophylakas
appellant. [11] Horum erat officium eos, qui legibus parerent, laudibus
prosequi nec minus honoribus, eos autem, qui non parerent, poena multare,
quod nunc scilicet faciunt magistratus adsidua iurisdictione vim legum
custodientes. Sed haec in universum administranda tradidisse abunde sit.
IV
Nunc de ceteris rebus, quae omissae erant prioribus libris, quoniam
vilicae reservabantur officiis, praecipiemus, et, ut aliquis ordo
custodiatur, incipiemus a verno tempore, quoniam fere maturis atque
trimenstribus consummatis sationibus vacua tempora iam contingunt ad ea
exsequenda, quae deinceps docebimus. [2] Parvarum rerum curam non defuisse
Poenis Graecisque auctoribus atque etiam Romanis memoria tradidit: nam et
Mago Carthaginiensis et Hamilcar, quos secuti videntur Graecae gentis non
obscuri scriptores Mnaseas atque P[h]axamus, tum demum nostri generis,
postquam a bellis vacuum fuit, quasi quoddam tributum victui humano
conferre non dedignati sunt, ut Marcus Ambivius et Maenas Licinius, tum
etiam Gaius Matius, quibus studium fuit pistoris et coqui nec minus
cellarii diligentiam suis praeceptis instruere. [3] His autem omnibus
placuit eum, qui rerum harum officium susceperit, castum esse
continentemque oportere, quoniam totum in eo sit, ne contrectentur pocula
vel cibi nisi aut inpubi aut certe abstinentissimo rebus veneriis; quibus
si fuerit operatus vel vir vel femina, debere eos flumine aut perenni aqua,
priusquam penora contingant, ablui; propter quod his necessarium esse pueri
vel virginis ministerium, per quos promantur, quae usus postulaverit. [4]
Post hoc praeceptum locum et vasa idonea salgamis praeparari iubent: locum
esse debere aversum a sole, quam frigidissimum et siccissimum, ne situ
penora mucorem contrahant; vasa autem fictilia vel vitrea, plura potius
quam ampla, et eorum alia recte picata, nonnulla tamen pura, prout condicio
conditurae exegerit; [5] haec vasa dedita opera fieri oportere patenti ore
et usque ad imum aequalia nec in modum doliorum formata, ut, exemptis ad
usum salgamis, quidquid superest aequali pondere usque ad fundum
deprimatur, quoniam ea res innoxia penora conservet, ubi non innatent sed
semper sint iure summersa; quod in utero dolii fieri vix posse propter
inaequalitatem figurae; maxime autem ad haec necessarium esse aceti et
durae muriae usum; quae utraque sic confieri.
V. VINVM VAPIDVM FIERI ACRIVS.
In sextarios quadraginta octo fermenti libram, fici aridi pondo
quadrantem, salis sextarium; haec subterito et subtrita cum quartario
mellis aceto diluito atque ita in praedictam mensuram adicito. Quidam
hordei tosti sextarios quattuor et nuces ardentes iuglandes quadraginta et
mentae viridis pondo selibram in eandem mensuram adiciunt. [2] Quidam ferri
massas exurunt, ita ut ignis speciem habeant, easque in eandem mensuram
demittunt, tum etiam exemptis nucleis ipsas nuces pineas vacuas numero V
vel sex incendunt et ardentis eodem demittunt, alii nucibus sappineis
ardentibus idem faciunt.
VI. DE MVRIA DVRA.
Muriam duram sic facito: dolium quam patentissimi oris locato in ea parte
villae, quae plurimum solis accipit; id dolium aqua caelesti repleto - est
ea enim huic aptissima - vel, si non fuerit pluviatilis, certe fontana
dulcissimi saporis; tum indito sportam iunceam vel sparteam, quae replenda
est sale candido, quo candidior muria fiat; eum salem per aliquot dies
videbis liquescere, et ex eo intellegis nondum esse muriam maturam. [2]
Itaque subinde alium salem tamdiu ingeres, donec in sporta permaneat
integer nec minuatur; quod cum animadverteris, scies habere muriam
maturitatem suam; et, si facere aliam volueris, hanc in vasa bene picata
diffundes et opertam in sole[m] habebis: omnem enim mucorem vis solis
aufert et odorem bonum praebet. Et est aliud muriae maturae experimentum:
nam ubi dulcem caseum demiseris in eam, si pessum ibit, scies esse adhuc
crudam, si innatabit, maturam.
VII. QVAS HERBAS LEGI OPORTET.
His praeparatis circa vernum aequinoctium herbas in usum colligi et reponi
oportebit: cymam, caulem, capparim, apii coliculos, rutam, holeris atri cum
suo caule florem, antequam de folliculo exeat, item ferulae cum coliculo
silentem quam tenerrimum florem, pastinacae agrestis vel sativae cum
coliculo silentem florem, vitis albae et asparagi et rusci et thamni et
digitelli et pulei et nepetae et lapsanae et battis et eius coliculum, qui
milvinus pes appellatur, quin etiam tenerum coliculum faeniculi. [2] Haec
omnia una conditura commode servantur, id est, aceti duas partes et tertiam
durae muriae si miscueris; sed vitis alba et ruscum et thamnum et asparagus
et lapsana et pastinaca et nepeta et battis generatim in alveos conponuntur
et sale consparsa biduo sub umbra, dum consudent, reponuntur; deinde, si
tantum remiserunt umoris, ut suo sibi iure ablui possint; [3] si minus,
superfusa dura muria, lavantur et pondere inposito exprimuntur; tum suo
quidque vase conditur et ius, ut supra dixi, quod est mixtum duabus
partibus aceti et una muriae, infunditur, faeniculique aridi, quod est per
vindemiam proximo anno lectum, spissamentum inponitur, ita ut herbas
deprimat et ius usque in summum labrum fideliae perveniat. [4] Holus atrum
et ferulam et faeniculum cum legeris, sub tecto reponito, dum flaccescat;
deinde folia et corticem omnem folliculorum detrahito. Caules si fuerint
pollice crassiores, harundine secato et in duas partes dividito. Ipsos
quoque flores, ne sint inmodici, diduci et partiri oportebit atque ita in
vasa condi, deinde ius, quod supra scriptum est, infundi et paucas
radiculas laseris, quod Graeci silphion vocant, adici, tum ita spissamento
faeniculi aridi contegi, ut ius superveniat. [5] Cymam, caule<m>, capparim,
pedem milvi, puleium, digitellum compluribus diebus sub tecto siccari, dum
flaccescat, et tum eodem modo condiri convenit quo ferulam.
RVTA[M], SATVREIA[M], CVNELA[M].
Sunt qui rutam muria tantum dura sine aceto condiant, deinde, cum usus
exigit, aqua vel etiam vino abluant et superfuso oleo utantur; hac
conditura possit commode satureia viridis et aeque viridis cunela servari.
VIII. OXYGALAE COMPOSITIO.
Oxygalam sic facito: ollam novam sumito eamque iuxta fundum terebrato;
deinde cavum, quem feceris, surculo obturato et lacte ovillo quam
recentissimo vas repleto eoque adicito viridium condimentorum fasciculos
origani, mentae, cepae, coriandri. Has herbas ita in lacte demittito, ut
ligamina earum exstent. [2] Post diem quintum surculum, quo cavum
opturaveras, eximito et serum emittito; cum deinde lac coeperit manare,
eodem surculo cavum obturato, intermissoque triduo, ita ut supra dictum
est, serum emittito et fasciculos condimentorum exemptos abicito, deinde
exiguum aridi thymi et cunelae aridae super lac destringito concisique
sectivi porri quantum videbitur adicito et permisceto; mox intermisso biduo
rursus emittito serum cavumque obturato et salis triti quantum satis erit
adicito et misceto. Operculo deinde inposito oblinito. Non antea aperueris
ollam, quam usus exegerit.
ALIO MODO.
[3] Sunt qui, sativi vel etiam silvestris lepidii herbam cum collegerunt,
in umbra siccent, deinde folia eius, abiecto caule, die et nocte muria
macerata expressaque lacti misceant sine condimentis, et salis quantum
satis arbitrantur adiciant, tum cetera, quae supra praecepimus, faciant.
ALITER.
Nonnulli recentia folia lepidii cum dulci lacte in olla miscent et post
diem tertium, quemadmodum praecepimus, serum emittunt, deinde compertam
satureiam viridem, tum etiam arida semina coriandri atque anethi et thymi
et apii in unum bene trita adiciunt, salemque bene coctum cribratum
permiscent. Cetera eadem, quae supra, faciunt.
IX. LACTVCAE CONDITVRA.
Caules lactucae ab imo depurgatos eatenus, qua tenera folia videbuntur, in
alveo sallire oportet diemque unum et noctem sinere, dum muriam remittant,
deinde in muria eluere et expressos in cratibus pandere, dum adsiccescant;
tum substernere anethum aridum et faeniculum rutaeque aliquid et porri
concidere atque ita miscere; tum siccatos coliculos ita componere, ut
phaseoli virides integri interponantur, quos ipsos ante dura muria die et
nocte macerari oportebit; [2] similiterque adsiccatos cum fasciculis
lactucarum condi et superfundi ius, quod sit aceti duarum partium atque
unius muriae; deinde arido spissamento faeniculi sic comprimi, ut ius
supernatet; quod ut fiat, is, qui huic officio praeerit, saepe suffundere
ius debebit neque pati sitire salgama sed extrinsecus munda spongea vasa
pertergere et aqua fontana quam recentissima refrigerare.
INTIBI.
[3] Simili ratione intibum et cacumina rubi, qua lactuca<m>, condire
oportet nec minus thymi et satureiae et origani, tum etiam armoraciorum
cymam. Haec autem, quae supra scripta sunt, verno tempore conponuntur.
X
Nunc, quae per aestatem circa messem vel etiam exactis iam messibus
colligi et reponi debeant, praecipiemus.
CEPAE CONDITVRA.
Pompeianam vel Ascaloniam cepam vel etiam Marsicam simplicem, quam vocant
unionem rustici, eligito; ea est autem, quae non fruticavit nec habuit
suboles adhaerentis. [2] Hanc prius in sole siccato, deinde sub umbra
refrigeratam, substrato thymo vel cunela, componito in fidelia et infuso
iure, quod sit aceti trium partium et unius muriae, fasciculum cunelae
superponito, ita ut cepa deprimatur; quae cum ius combiberit, simili
mixtura vas suppleatur. Eodem tempore corna et pruna onychina et pruna
silvestria nec minus genera pirorum et malorum conduntur.
CORNA ET PRVNA CONDIRE.
[3] Corna, quibus pro olivis utamur, item pruna silvestria et pruna
onychina adhuc solida nec maturrima legenda sunt, nec tamen nimium cruda;
deinde uno die umbra siccanda; tum aequis partibus acetum et sapam vel
defrutum misceatur et infundatur. Oportebit autem aliquid salis adicere, ne
vermiculus aliudve animal innasci possit. Verum commodius servantur, si
duae partes sapae cum aceti una parte misceantur.
PIRORVM ET MALORVM CETERORVMQVE POMORVM COMPOSITIO.
[4] Pira Dolabelliana, crustumina, regia, Veneria, volema, Naeviana,
Lateritiana, Decimiana, laurea, myrapia, [pruna] purpurea cum inmatura, non
tamen percruda legeris, diligenter inspicito, ut sint integra sine vitio
aut vermiculo; tum in fictili picata fidelia conponito et aut passo aut
defruto completo, ita ut omne pomum summersum sit. Operculum deinde
impositum gypsato. [5] Illud in totum praecipiendum existimavi nullum esse
genus pomi, quod non possit melle servari; itaque, cum sit haec res
interdum aegrotantibus salutaris, censeo vel pauca poma in melle custodire
sed separata generatim; nam si commisceas, alterum ab altero genere
corrumpitur.
DE ALVIS CASTRANDIS.
[6] Et quoniam o<p>portune mellis fecimus mentionem, hoc eodem tempore alvi
castrandae ac mel conficiendum, cera facienda est, de quibus nono libro iam
diximus. Nec nunc aliam curam exigimus a vilica, quam ut administrantibus
intersit fructumque custodiat.
XI. DE MELLA ET MVLSA FACIENDA.
Ceterum cum eodem tempore mella nec minus aqua mulsa in vetustatem reponi
debeat, meminisse oportebit, ut, cum secundarium mel de favis fuerit
exemptum, cerae statim minute resolvantur et aqua fontana vel caelesti
macerentur. Expressa deinde aqua coletur et in vas plumbeum defusa
decoquatur, omnisque spurcitia cum spumis eximatur. Quae decocta cum tam
crassa fuerit, quam defrutum, refrigeretur et bene picatis lagonis
condatur. [2] Ha[e]c quidam mella pro aqua mulsa utuntur, nonnulli etiam
pro defruto in condituras olivarum, quibus quidem magis idoneam censeo,
quia cibarium saporem habet. Nec potest languentibus pro aqua mulsa remedio
esse, cum, si bibatur, inflationem stomachi et praecordiorum faciat.
XII. DE AQVA MVLSA FACIENDA.
Itaque seposita e<a> et ad condituras destinata, per se facienda erit
optimo melle aqua mulsa. Haec autem non uno modo conponitur; nam quidam
multos ante annos caelestem aquam vasis includunt et sub dio in sole
habent, deinde, cum saepius eam in alia vasa transfuderunt et eliquaverunt;
nam quotiensque etiam per longum tempus diffunditur, aliquod crassamentum
in imo simile faeci reperitur - , veteris aquae sextarium cum libra mellis
miscent. [2] Nonnulli tamen, qui austeriorem volunt efficere gustum,
sextarium aquae cum dodrante pondo mellis diluunt et ea portione repletam
lagonam gypsatamque patiuntur per Caniculae ortum in sole quadraginta
diebus esse; tum demum in tabulatum, quod fumum accipit, reponunt.
ALITER.
[3] Nonnulli, quibus non fuit curae caelestem inveterare aquam, recentem
sumunt eamque usque in quartam partem decoquunt; deinde, cum refrixerit,
sive dulciorem mulseam facere volunt, duobus aquae sextariis sextarium
mellis permiscent, sive austeriorem, sextario aquae dodrantem mellis
adiciunt; et his portionibus factam in lagonam diffundunt eamque, sicut
supra dixi, quadraginta diebus insolatam postea in tabulatum, quod
suffumigatur, reponunt.
XIII. DE CASEO IN VSVS DOMESTICOS SERVANDO.
Caseo usibus domesticis praeparando hoc maxime idoneum tempus est, quod et
caseus seri minimum remittit et ultimo tempore, cum iam exiguum lactis est,
non tam expedit operas morari ad forum fructibus deferendis; et sane saepe
deportati propter aestum acore vitiantur. Itaque praestat eos hoc ipso
tempore in usum conficere. Id autem ut quam optime fiat, opilionis officium
est, cui septimo libro praecepta dedimus, quae sequi debeat.
PORTVLACA ET BATTIS QVEMADMODVM SERVENTVR.
[2] Sunt etiam quaedam herbae, quas adpropinquante vindemia condire possis,
ut portulacam et holus cordum, quod quidam sativam battim vocant. Hae
herbae diligenter purgantur et sub umbra expanduntur, deinde, quarto die,
sal in fundis fideliarum substernitur et separatim unaquaeque earum
componitur acetoque infuso iterum sal superponitur; nam his herbis muria
non convenit.
XIV. DE MALIS ET PIRIS IN SOLE SICCANDIS.
Hoc eodem tempore, vel etiam primo mense Augusto, mala et pira dulcissimi
saporis, mediocriter matura eliguntur et in duas aut tres partes harundine
vel osseo cultello divisa in sole ponuntur, donec arescant. Eorum si est
multitudo, non minimam partem cibariorum per hiemem rusticis vindicant; nam
pro pulmentario cedit sicuti ficus, quae cum arida seposita est, hiemis
temporibus rusticorum cibaria adiuvat.
XV. DE FICIS SICCANDIS.
Ea porro neque nimium vieta neque inmatura legi debet et in eo loco
expandi, qui toto die solem accipit. Pali autem quattuor pedibus inter se
distantes figuntur et perticis iugantur; factae deinde in hunc usum cannae
iugis superponuntur, ita ut duobus pedibus absint a terra, ne umorem, quem
fere noctibus remittit humus, trahere possint. Tunc ficus inicitur, et
crates pastorales, culmo aut carice vel filice textae, ex utroque latere
super terram plane disponuntur, ut, cum sol in occasu fuerit, erigantur et
inter se adclines testudineato tecto more tuguriorum viescentem ficum ab
rore et interdum a pluvia defendant; nam utraque res praedictum fructum
corrumpit. [2] Cum deinde aruerit, in orcas bene picatas meridiano tempore
calentem ficum condere et calcare diligenter oportebit, subiecto tamen
arido faeniculo et iterum, repletis vasis, superposito. Quae vasa confestim
operculare et oblinire convenit et in horreum siccissimum reponi, quo
melius ficus perennet.
ALITER.
[3] Quidam lectis ficis pediculos adimunt et in sole eas expandunt; cum
deinde paulum siccatae sunt, antequam indurescant, in labra fictilia vel
lapidea congerunt eas, tum pedibus lotis in modum farinae proculcant et
admiscent torrefactam sesamam cum aneso Aegyptio et semine faeniculi et
cymini. [4] Haec cum bene proculcaverunt et totam massam comminutae fici
permiscuerunt, modicas offas foliis ficulneis involvunt ac religatas iunco
vel qualibet herba offas reponunt in crates et patiuntur siccari; deinde
cum peraruerunt, picatis vasis eas condunt. Nonnulli hanc ipsam farinam
fici orcis sine pice includunt et oblita vasa clibano vel furno
torrefaciunt, quo celerius omnis umor excoquatur; sic siccatam in tabulatum
reponunt et, cum exigit usus, testam comminuunt; nam duratam massam fici
aliter eximere non possunt. [5] Alii pinguissimam quamque viridem ficorum
eligunt et harundine vel digitis divisam dilatant atque ita in sole
viescere patiuntur; quas deinde bene siccatas meridianis temporibus, cum
calore solis emollitae sunt, colligunt et, ut est mos Afris atque Hispanis,
inter se compositas comprimunt, in figuram stellarum flosculorumque vel in
formam panis redigentes; tum rursus in sole adsiccant et ita vasis
recondunt.
XVI. DE VVIS PASSIS.
Similem curam uvae desiderant, quas dulcissimi saporis, albas, maximis
acinis nec spissis luna decrescente sereno et sicco caelo post horam
quintam legi oportet et in tabulas paulisper porrigi, ne inter se pondere
suo pressae conlidantur. Deinde aeno vel in olla nova fictili ampla
praeparatam lixivam cineris sarmenticii calefieri convenit, quae cum
fervebit, exiguum olei quam optimi adici et ita permisceri, deinde uvas pro
magnitudine binas vel ternas inter se conligatas in aenum fervens demitti
et exiguum pati, dum decolorentur, nec rursus committere, ut excoquantur;
nam quadam moderatione temperamentoque opus est. [2] Cum deinde exemeris,
in crate disponito rarius, quam ut altera alteram contingat. Post tres
deinde horas unamquamque uvam convertito nec in eodem vestigio reponito, ne
in umore, qui defluxerit, corrumpatur. Noctibus autem contegi debent
quemadmodum fici, ut a rore vel pluvia tutae sint; cum deinde modice
aruerint, in vasa nova sine pice operculata et gypsata sicco loco reponito.
ALITER.
[3] Quidam uvam passam foliis ficulneis involvunt et adsiccant, alii foliis
vitigineis, nonnulli plataninis semivietas uvas contegunt et ita in
amphoras recondunt. Sunt qui culmos fabae exurant et ex eo, quod
cremaverint, cineream lixivam faciant, deinde in lixivae sextarios decem
salis tres cyathos et olei cyathum adiciant, tum adhibito igne calefaciant
et cetera eodem modo administrent. Quod si videbitur in aeno parum inesse
olei, subinde, quantum satis erit, adiciatur, quo sit pinguior et nitidior
uva passa.
DE SORBIS.
[4] Eodem tempore sorba manu lecta curiose in urceolos picatos adicito, et
opercula picata inponito et gypso linito; tum, scrobibus bipedaneis sicco
loco intra tectum factis, urceolos ita collocato, ut oblita ora eorum
deorsum spectent; deinde terram congerito et modice supercalcato. Melius
est autem pluribus scrobibus pauciora vasa distantia inter se disponere:
nam in exemptione eorum, dum unum tollis, si reliqua commoveris, celeriter
sorba vitiantur. [5] Quidam hoc idem pomum in passo, quidam etiam in
defruto commode servant, adiecto spissamento spissi faeniculi, quo
deprima<n>tur ita sorba, ut semper ius supernatet; ac nihilominus picata
opercula diligenter gypso linunt, ne possit spiritus introire.
XVII. DE ACETO FICVLNEO FACIENDO.
Sunt quaedam regiones, in quibus vini ideoque etiam aceti penuria est.
Itaque hoc eodem tempore est ficus viridis quam maturissima legenda utique,
si iam pluviae incesserunt et propter imbres in terram decidit; quae cum
sublecta est, in doleum vel in amphoras conditur et ibi sinitur fermentari.
Deinde cum exacuit et remisit liquorem, quicquid est aceti diligenter
colatur et in vasa picata bene olida diffunditur. Hoc primae notae acerrimi
aceti usum praebet nec umquam situm aut mucorem contrahit, si non umido
loco positum est. [2] Sunt qui multitudini studentes <a>quam ficis
permisceant et subinde maturissimas ficos recentis adiciant et patiantur in
eo iure tabescere, donec satis acris aceti sapor fiat; postea in iunceis
fiscellis vel sparteis saccis percolant liquatumque acetum infervefaciunt,
dum spumam et omnem spurcitiam eximant; tum torridi salis aliquid adiciunt,
quae res prohibet vermiculos aliave innasci animalia.
XVIII. QVAE VINDEMIAE PRAEPARANDA SVNT.
Quamvis priore libro, qui <in>scribitur vilicus, iam diximus, quae ad
vindemiam praeparanda sint, non tamen alienum est etiam vilicae de isdem
rebus praecipere, ut intellegat suae curae esse debere, quaecumque sub
tecto administrantur circa vindemiam. [2] Si ager amplus aut vineta aut
arbusta grandia sunt, perenne fabricandae decemmodiae et trimodiae,
fiscellae texendae et picandae, nec minus fa<l>culae et ungues ferrei quam
plurimi parandi et exacuendi sunt, ne vindemitor manu destringat uvas et
non minima fructus portio dispersis acinis in terram dilabatur. [3]
Funiculi quoque fiscellis aptandi sunt et lora trimodiis. Tum lacus vinarii
et torcularii et fora omniaque vasa, si vicinum est mare, aqua marina, si
minus, dulci eluenda sunt et commundanda et diligenter adsiccanda, ne
umorem habea<n>t. Cella quoque vinaria omni stercore liberanda et bonis
odoribus suffi[ci]enda, ne quem redoleat foetorem acoremve. [4] Tum
sacrificia Libero Liberaeque et vasis pressori<i>s quam sanctissime
castissimeque facienda, nec per vindemiam ab torculari aut vinaria cella
recedendum est, ut et omnia, qui mustum conficiunt, pure mundeque faciant
ne<c> furi locus detur partem fructu<u>m intercipiendi. [5] Dolia quoque et
seriae ceteraque vasa ante quadragesimum vindemiae diem picanda sunt atque
aliter ea, quae demersa sunt humi, aliter, quae stant supra terram: nam ea,
quae demersa sunt, ferreis lampadibus ardentibus calefiunt, et cum pix in
fundum destillavit, sublata lampade rutabulo ligneo et ferrea curvata
radula educitur, quod destillavit aut quod in lateribus haesit; dein
penicillo detergitur et, ferventissima pice infusa, novo alio rutabulo et
scopula picatur. [6] At quae supra terram consistunt, <ant>e compluris
dies, quam curentur, in solem producuntur, deinde, cum satis insolata sunt,
in labra convertuntur et, subiectis parvis tribus lapidibus, suspenduntur;
atque ita igni<s> subicitur et tam diu incenditur, donec ad fundum calor
tam vehemens perveniat, ut adposita manus patiens eius non sit; tum, dolio
in terram demisso et in latus deposito, pix ferventissima infunditur
volutaturque, ut omnes doli partes linantur. [7] Sed haec die quieto a
ventis fieri debent, ne admoto igne, cum adflaverit ventus, vasa rumpantur.
Satis autem sesquicullearibus doleis picis durae pondo vicena quina; nec
dubium quin, si[c] quinta pars picis Brut<t>iae in universam cocturam
adiciatur, utilissimum sit omni vindemiae.
XIX. DE CONDITVRIS VINI.
Cura quoque adhibenda est, ut expressum mustum perenne sit aut certe usque
ad venditionem durabile, quod quemadmodum fieri debeat et quibus condituris
adiuvari, deinceps subiciemus.
QVEMADMODVM COQVATVR SAPA.
Quidam partem quartam eius musti, quod in vasa plumbea coniecerunt,
nonnulli tertiam decoquunt; nec dubium quin, ad dimidiam si quis excoxerit,
meliorem sapam facturus sit eoque usibus utiliorem, adeo quidem, ut etiam
vice defruti sapa mustum, quod est ex veteribus vineis, condire possit.
DEFRVTI COCTVRA.
[2] Quaecumque vini nota sine condimento valet perennare, optimam esse eam
censemus, nec omnino quidquam permiscendum, quo naturalis sapor eius
infuscetur. Id enim praestantissimum est, quod suapte natura placere
potuerit. Ceterum cum aut regionis vitio aut novellarum vinearum mustum
laboravit, eligenda erit pars vineae, si est facultas, Amineae, si minus,
quam bellissimi vini, quaeque erit et vetustissima et minime uliginosa. [3]
Tum observabimus decrescentem lunam, cum est sub terra, et sereno siccoque
die uvas quam maturissimas legimus, quibus proculcatis mustum, quod
defluxerit, antequam prelo pes eximatur, satis de lacu in vasa defrutaria
conferemus, lenique primum igne et tenuibus admodum lignis, quae gremia
rustici appellant, fornacem incendemus, ut ex commodo mustum ferveat. [4]
Isque, qui praeerit huic decoquendo, cola iuncea vel spartea ex crudo, id
est non malleato, sparto praeparata habeat, itemque fasciculos faeniculi
fustibus inligatos, quos possit utique ad fundum vasorum demittere, ut
quicquid faecis subsederit exagitet et in summum reducat, tum colis omnem
spurcitiam, quae redundarit, expurget, nec absistat id facere, donec
videbitur eliquatum omni faece mustum carere; tum sive mala cydonea, quae
percocta sublaturus sit, seu quoscumque voluerit convenientis odores
adiciat, et nihilominus subinde faeniculo peragitet, ne quid subsederit,
quod possit plumbeum perforare. [5] Cum deinde iam acriorem potuerit ignem
vas sustinere, id est, cum aliqua parte iam mustum excoctum in se fervebit,
tum codices et vastiora ligna subiciantur sed ita, ne fundum contingant;
quod nisi vitatum fuerit, saepe vas ipsum [quod aliquando contingit]
pertundetur; vel, si id factum non erit, utique aduretur mustum et,
amaritudine concepta, condituris fiet inutile. [6] Oportebit autem,
antequam mustum in vasa defrutaria coiciatur, oleo bono plumbea intrinsecus
inbui, bene fricari atque ita mustum adici. Ea res non patitur defrutum
aduri.
XX
Quin etiam diligenter factum defrutum, sicut vinum, solet acescere; quod
cum ita sit, meminerimus anniculo defruto, cuius iam bonitas explorata est,
vinum condire; nam vitioso medicamento tunc fructus, qui perceptus est,
vitiat<ur>. Ipsa autem vasa, quibus sapa aut defrutum coquitur, plumbea
potius quam aenea esse debent. [2] Nam in coctura aeruginem remittunt aenea
et medicaminis saporem vitiant. Odores autem vino fere apti sunt, qui cum
defruto coquuntur: iris, faenum Graecum, schoenum. Harum rerum singulae
librae in defrutarium, quod ceperit musti amphoras nonaginta, cum iam
deferbuerit et expurgatum erit, tum adici debent; deinde, si natura tenue
mustum erit, cum ad tertiam partem fuerit decoctum, ignis subtrahendus est
et fornax protinus aqua refrigeranda; quod etiam si fecerimus, nihilominus
defrutum infra tertiam partem vasi<s> considit. [3] Sed id quamvis aliquid
detrimenti habeat, prodest tamen: nam quanto plus decoquitur, si modo non
est adustum, melius et spissius fit. Ex hoc autem defruto, quod sic erit
coctum, satis est singulos sextarios singulis amphoris inmisceri.
ALIA COMPOSITIO AD VINVM CONDIENDVM, QVAM QVIDAM NEAPOLITANAM VOCANT.
Cum amphoras musti nonaginta in defrutario decoxeris, ita ut iam exiguum
supersit de coctura, [quod significat decoctum ad tertias], tum demum
medicamina adicito, quae sunt aut liquida <a>ut resinosa, id est picis
liquidae Nemeturicae, cum eam diligenter ante aqua marina decocta
perlueris, decem sextarios, item resinae terebinthinae sesquilibram. [4]
Haec cum adicies, plumbeum peragitabis, ne adurantur. Cum deinde ad tertias
subsederit coctura, subtrahe ignem, et plumbeum subinde agitabis, ut
defrutum et medicamenta coeant. Deinde cum videbitur mediocriter calere
defrutum, reliqua aromata contusa et cribrata paulatim insparges et iubebis
rutabulo ligneo agitari, quod decoxeris, eo usque, dum defrigescat; quod si
non ita, ut praecepimus, permiscueris, subsident aromata et adurentur. [5]
Ad praedictum autem modum musti adici debent hi odores: nardi folium, iris
Illyrica, nardum Gallicum, costum, palma, Cyperum, schoenum, quorum
singulorum selibrae satisfacient, item murram, pondo quincunx, calami pondo
libram, casiae selibram, amomi pondo quadrans, croci quincunx, erispae
pampinaceae libram. [6] Haec, ut dixi, arida, contusa et cribrata debent
adici et his commisceri rasis, quod est genus crudae picis; eaque, quanto
est vetustior, tanto melior habetur: nam longo tempore durior facta, cum
est contusa, in pulvere<m> redigitur et his medicaminibus admiscetur; satis
est autem praedictis ponderibus sex libras eius misceri. Ex hac
compositione quantum in sextarios musti quadragenos octonos adiciendum sit,
incertum est, quoniam pro natura vini aestimari oportet, quid satis sit,
cavendumque est, ne conditus sapor intellegatur; nam ea res emptorem fugat.
[7] Ego tamen, si umida fuerit vindemia, trientem, si sicca, quadrantem
medicaminis in binas amphoras miscere solitus sum [ita ut quattuor urnarum
esset musti modus - urna autem quattuor et viginti sextariorum -] ;
nonnullos agricolas singulis amphoris quadrantem medicaminis indidisse scio
sed hoc coactos fecisse propter nimiam infirmitatem vini eiusmodi, quod vix
triginta diebus integrum permanebat. [8] Hoc tamen mustum, si sit lignorum
copia, satius est infervefacere et omnem spumam cum faecibus expurgare, quo
facto decima pars decidet sed reliqua perennis est. At si lignorum penuria
est, marmoris vel gypsi quod flos appellatur, uncias singulas, item ad
tertias decocti defruti sextarios binos singulis amphoris miscere
oportebit. Ea res etiam si non in totum perennem, at certe usque in alteram
vindemiam plerumque vini saporem servat.
XXI. ALITER, QVEMADMODVM MVSTVM INFIRMI GENERIS AD VETVSTATEM POSSIT PERDVCI.
Mustum quam dulcissimi saporis decoquetur ad tertias et decoctum, sicut
supra dixi, defrutum vocatur; quod cum defrixit, transfertur in vasa et
reponitur, ut post annum sit in usu. Potest tamen et post dies novem, quam
refrixerit, adici in vinum, et melius est, si anno requieverit. Eius
defruti sextarius in duas urnas musti adicitur, si mustum ex vineis
collinis est, sed, si ex campestribus, tres heminae adiciuntur. [2] Patimur
autem, cum de lacu mustum sublatum est, biduo defervescere et purgari;
tertio die defrutum adicimus. Deinde interposito biduo, cum id mustum
pariter cum defruto deferbuerit, purgatur et ita eo adicitur in binas urnas
ligula cumulata vel mensura semunciae bene plenae salis cocti et triti. Sal
autem quam candidissimus coicitur in urceo fictili sine pice; qui urceus
cum recipit salem, diligenter totus oblinitur luto paleato et ita igni
admovetur ac tamdiu torretur, quamdiu strepitum edit; cum silere coepit,
finem habet cocturae. [3] Praeterea faenum Graecum maceratur in vino vetere
per triduum, deinde eximitur et in furno siccatur vel in sole; idque cum
est aridum factum, molitur. Ex eo molito post sallituram musti cochlear
cumulatum vel simile genus poculi huius, quod est quarta pars cyathi,
adicitur in binas urnas. Deinde, cum iam perfecte mustum deferbuit et
constitit, tantundem gypsi floris miscemus, quantum salis adieceramus,
atque ita postero die purgamus dolium et nutritum vinum operimus atque
oblinimus. [4] Hac conditura Columella patruus meus, inlustris agricola,
uti solitus est in his fundis, in quibus palustres vineas habebat. Sed
idem, cum collina vina condiebat, aquam salsam decoctam ad tertias pro sale
adiciebat. Ea porro facit sine dubio maiorem mensuram et odoris melioris,
sed periculum habet, ne vitietur vinum, si male cocta sit aqua; sumitur
autem haec, ut iam dixeram, quam longissime ab litore; nam liquidior et
purior est, quantum altiore mari hausta est. [5] Eam si quis, ut Columella
faciebat, reponat et post triennium in alia vasa eliquatam transfundat,
deinde post alterum triennium decoquat usque ad partem tertiam, longe
meliorem habebit condituram vini, nec ullum periculum erit, ne vina
vitientur. Satis est autem sextarios singulos adicere salsae aquae in binas
musti urnas, quamvis multi etiam binos inmisceant, nonnulli etiam ternos
sextarios, idque [ego] facere non recusem, si genus vini tantum valeat, ut
aquae salsae non intellegatur sapor. [6] Itaque diligens pater familiae,
cum paraverit fundum, statim prima vindemia tres aut quattuor notas
conditurae totidem amphoris musti experietur, ut exploratum habeat, quantum
plurimum salsae vinum, quod fecerit, sine offensa gustus pati possit.
XXII. ALTERVM MEDICAMEN, QVO[D] MVSTVM CONDIAS.
Picis liquidae Nemeturicae metretam adde in labrum aut in alveum, et in
eodem infundito cineri<s> lixivae congios duos, deinde permisceto spatha
lignea; cum requieverit, eliquato lixivam. Deinde iterum tantundem lixivae
addito, eodem pacto permisceto et eliquato; tertio quoque idem facito.
Cinis autem odorem picis aufert et eluit spurcitiam. [2] Post eodem addito
picis Bruttiae, si minus, alterius notae quam purissimae et quam optimae X
pondo et resinae durae quam purissimae quinque libras; haec minute
concidito et admisceto pici Nemeturicae. Tum aquae marinae quam
vetustissimae, si erit, si minus, ad tertiam partem recentis aquae marinae
decoctae congios duos inicito, apertum labrum sinito in sole[m] per
Caniculae ortum et spatha lignea permisceto quam saepissime usque eo, dum
ea, quae addideris, in pice conliquescant et unitas fiat; noctibus autem
labrum operire conveniet, ne inroretur. [3] Deinde, cum aqua marina, quam
addideris, sole consumpta videbitur, sub tectum vas totum ferre curabis;
huius medicaminis quidam pondo quadrantem in sextarios quadraginta octo
miscere soliti sunt et hac conditura contenti esse, alii cyathos tres eius
medicamenti adiciunt in totidem sextarios, quot supra diximus.
XXIII. CONDITVRA VINI PICATI.
Pix corticata appellatur, qua utuntur ad condituras Allobroges. Ea sic
conficitur, ut dura sit, et quanto facta est vetustior, eo melior in usu
est: nam omni lentore misso facilius in pulverem resolvitur atque
cribratur. Hanc ergo conteri et cribrari oportet; deinde, cum bis mustum
deferbuerit, quod plerumque est intra quartum diem, quam de lacu sublatum
est, diligenter manibus expurgatur et tum demum praedictae picis sextans et
semuncia in sextarios quinque et quinquaginta adicitur, et rutabulo ligneo
permiscetur, nec postea tangitur, dum confervescat. [2] Quod tamen non
amplius diebus quattuordecim a conditura patiendum est: nam oportebit post
hunc numerum dierum confestim vinum emundare et, si quid faecis aut labris
vasorum aut lateribus inhaesit, eradi ac suffricari et protinus operculis
inpositis oblini. At si ex eadem pice totam vindemiam condire volueris, ita
ne gustus picati vini possit intellegi, sat erit eiusdem picis sex scripula
in sextarios quinque et quadraginta tum demum miscere, cum mustum
deferbuerit et faeces expurgatae fuerint. [3] Oportebit autem salis decocti
contritique semunciam in eundem modum musti adicere; nec solum huic notae
vini sal adhibendus est, verum, si fieri possit, in omnibus regionibus omne
genus vindemiae hoc ipso pondere salliendum est; nam ea res mucorem vino
inesse non patitur.
XXIV. ALITER VINVM CONDIRE.
Pix Nemeturica in Liguria conficitur. Ea deinde ut fiat condituris idonea,
aqua marina quam longissime a litore de pelago sumenda est atque in
dimidiam partem decoquenda, quae cum in tantum refrixerit, quantum ne
contacta corpus urat, partem aliquam eius, quae satis videbitur, praedictae
pici inmiscebimus et diligenter lignea spatha vel etiam manu peragitabimus,
ut, si quid inest vitii, eluatur. [2] Dein patiemur picem considere, et cum
consederit, aquam eliquabimus. Postea bis aut ter ex reliqua parte aquae
decoctae tamdiu lavabimus et subigemus eam, donec rutila fiat. Tum
eliquatam in sole XIIII diebus patiemur esse, ut quisquis ex aqua umor
remansit adsiccetur; noctibus autem vas tegendum erit, ne inroretur. Cum
hoc modo picem praeparaverimus et vina, cum iam bis deferbuerint, condire
voluerimus, in musti sextarios octo et quadraginta cyathos duos picis
praedictae sic adiciemus. [3] Ex ea mensura, quam condituri sumus,
sextarios duos musti sumere oportebit, deinde ex his sextariis in picis
sextantem paulatim mustum infundere et manu tamquam mulsum subigere, quo
facilius coeat; sed ubi toti duo sextarii cum pice coierint et quasi
unitatem fecerint, tum eosdem in <i>d vas, unde sumpseramus, perfundere et,
ut permisceatur medicamen, rutabulo ligneo peragitare conveniet.
XXV. AQVAM DVLCEM AD CONDITVRAM VINI SALSAM FACERE.
Quoniam quidam, immo enim fere omnes, Graeci aqua salsa vel marina mustum
condiunt, eam quoque partem curae non omittendam putavi. In mediterraneo,
quo non est facilis aquae marinae invectio, sic erit ad condituras
conficienda muria. [2] Huic rei maxime est idonea caelestis aqua, si minus,
ex fonte liquidissimo profluens. Harum ergo alterutram curabis quam
plurimam et quam optimis vasis conditam ante quinquennium in sole ponere,
deinde, cum conputruerit, tamdiu pati, donec ad pristinum modum perveniat.
Quod cum factum fuerit, alia vasa habeto et in ea sensim aquam eliquato,
donec ad faecem pervenias; semper enim in requieta aqua crassamen aliquod
in imo reperitur. [3] Sic curata cum fuerit, in modum defruti ad tertias
decoquenda est. Adiciuntur autem in aquae dulcis sextarios quinquaginta
salis candidi[s] sextarii sex et mellis optimi unus sextarius. Haec pariter
decoqui et omnem spurcitiam expurgari oportet, deinde, cum refrixerit, tum
quantumcumque umoris est, tantum in amphoram musti portionem adici.
DE AQVA MARINA DECOQVENDA.
[4] Quod si ager maritimus est, silentibus ventis de alto quam quietissimo
mari sumenda est aqua et in tertiam partem decoquenda, adiectis, si
videbitur, aliquibus aromatis ex is, quae supra rettuli, ut sit odoratior
vini curatio. Mustum autem antequam de lacu tollas, vasa rore marino vel
lauro vel myrto subfumigato et large repleto, ut in effervescendo vinum se
bene purget; postea vasa nucibus pineis suffricato. [5] Quod vinum volueris
dulcius esse, postero die, quod austerius, quinto die, quam sustuleris,
condire oportebit et ita supplere et oblinire vasa. Nonnulli etiam
suffumigatis seriis prius condituram addunt et ita mustum infundunt.
XXVI. NE VINVM ACESCAT.
In quo agro vinum acescere solet, curandum est, ut, cum uvam legeris et
calcaveris, priusquam vinacea torculis exprimantur, mustum in cor<ti>nam
defundas et aquae dulcis puteanae ex eodem agro partem decimam adicias et
coquas, donec ea aqua, quam adieceris, decocta sit. Postea cum refrixerit,
in vasa defundas et operias et oblinas; ita diutius durabit et detrimenti
nihil fiet. [2] Melius est, si veterem servatam compluribus annis aquam
addideris, longeque melius, si aquae nihil addideris et decimam musti
decoxeris frigidumque in vasa transtuleris, et si in sextarios L musti
heminam gypsi miscueris, posteaquam decoctum refrixerit. Reliquum mustum,
quod e vinaceis fuerit expressum, primo quoque tempore absumito aut aere
commutato.
XXVII. DE VINO DVLCI FACIENDO.
Vinum dulce sic facere oportet: uvas legito, in sole per triduum
expandito, quarto die meridiano tempore calidas uvas proculcato; mustum
lixivum, hoc est, antequam prelo pressum sit, quod in lacum musti fluxerit,
tollito; cum deferbuerit, in sextarios quinquaginta irim bene pinsitam ne
plus unciae pondere addito; vinum a faecibus eliquatum diffundito. Hoc
vinum erit suave, firmum, corpori salubre.
XXVIII. ALITER VINVM DVLCE CONDIRE.
Alia medicaminum genera vini condituris et firmitati aptissima sic facito.
Irim quam candidissimam pinsito; faenum Graecum vetere vino macerato,
deinde in sole exponito aut in furno, ut siccescat; tum commolito
minutissime. Item odoramenta trita, id est irim cribratam, quae sit instar
pondo quincun<cem> et trientem, faeni Graeci pondo quincuncem et trientem,
schoeni pondo quincuncem in unum permisceto; tum in serias singulas, quae
sint amphorum septenum, addito medicaminis pondo unciam scripula octo. [2]
Gypsi, cum ex locis palustribus mustum erit, in serias singulas ternas
heminas, cum de novellis vineis erit, sextarium, cum de veteribus et locis
siccis, heminas singulas adicito. Tertio die, quam calcaveris, condituram
infundito; sed antequam condias, musti aliquantum in seriam de seria
transferto, ne in condiendo, cum medicamento effervescat, effluat. [3] Sic
autem curato: gypsum et medicamentum in labello permisceto, quantum seriis
singulis fuerit necessarium, idque medicamentum musto diluito et ipsa ad
serias addito et permisceto. cum deferbuerit, statim repleto et oblinito.
Omne vinum cum condieris, nolito statim diffundere sed sinito in dolis
liquescere; postea, cum de doliis aut de seriis diffundere voles, per ver
florente rosa defaecatum quam liquidissimum in vasa bene picata et pura
transferto. [4] Si in vetustatem servare voles, in cado duarum urnarum quam
optimi vini sextarium aut faecis generosae recentis sextarios tres addito;
aut si vasa recentia, ex quibus vinum exemptum sit, habebis, in ea
confundito; si horum quid feceris, multo melius et firmius erit vinum.
Etiam, si bonos odores addideris, omnem malum odorem et saporem
prohibueris; nam nulla res alienum odorem celerius ad se ducit quam vinum.
XXIX. MVSTVM DVLCE SERVARE, NE MVTET SAPOREM.
Mustum ut semper dulce tamquam recens permaneat, sic facito: antequam
prelo vinacea subiciantur, de lacu quam recentissimum addito mustum in
amphoram novam, eamque oblinito et inpicato diligenter, ne quicquam aquae
introire possit. Tunc in piscinam frigidae et dulcis aquae totam amphoram
mergito ita, ne qua pars exstet. Deinde post dies quadraginta eximito. Sic
usque in annum dulce permanebit.
XXX. VINI CVRATIO.
Ab eo tempore, quo primum dolia operculaveris, usque ad aequinoctium
vernum semel in diebus XXXVI vinum curare satis est, post aequinoctium
vernum bis; aut si vinum florere incipiet, saepius curare oportebit, ne
flos eius pessum eat et saporem vitiet. Quanto maior aestus erit, eo
saepius convenit vinum nutriri refrigerarique et ventilari; nam quamdiu
bene frigidum erit, tamdiu recte manebit. [2] Labra vel fauces doliorum
semper suffricari nucibus pineis oportebit, quotiens vinum curabitur.
REMEDIVM LANGVENTIS VINI.
Si qua vina erunt duriora aut minus bona, quod agri vitio aut tempestate
sit factum, sumito faecem vini boni et panes facito et in sole arefacito et
coquito in igne. Postea terito et pondo quadrantem amphoris singulis
infricato et oblinito. Bonum fiet.
XXXI. SI QVOD ANIMAL IN MVSTVM CECIDERIT ET INTERIERIT.
<Si> serpens aut mus sorexve in mustum ceciderit, ne mali odoris vinum
faciat, ita, ut repertum corpus fuerit, id igne adoleatur cinisque eius in
vas, quo deciderat, frigidus infundatur atque rutabulo ligneo permisceatur.
Ea res erit remedio.
XXXII. VINVM EX MARRVVIO.
Vinum marruvii multi utile putant ad omnia intestina vitia et maxime ad
tussim. Cum vindemiam facies, marruvii caules teneros maxime de locis
incultis et macris legito eosque in sole siccato, deinde fasciculos facito
et tomice palmea aut iuncea ligato et in seriam mittito, ita ut vinculum
exstet. In musti dulcis sextarios CC marruvii libras octo adicito, ut simul
cum musto defervescat; postea eximito marruvium et purgatum vinum
diligenter oblinito.
XXXIII. <VINVM SCILLITEN>.
Vinum scilliten <ad con>coquendum et ad corpus reficiendum itemque ad
veterem tussim et ad stomachum hoc modo condire oportet: primum ante dies
quadraginta, quam voles vinum vindemiare, scillam legito eamque secato quam
tenuissime, sicut raphani radicem, taleolasque sectas suspendere in umbra,
ut adsiccentur; deinde, cum aridae erunt, in musti Aminei sextarios
quadraginta octo scillae aridae adde pondo libram, eamque inesse patere
diebus XXX; postea eximito et defaecatum vinum in amphoras bonas adicito.
[2] Alii scribunt in musti sextarios XLVIII scillae aridae pondo libram et
quadrantem adici oportere, quod et ipsum non <im>probo.
XXXIV. ACETVM SCILLITEN.
Hoc ipsum scillae pondus, quod supra, in aceti duas urnas adiciunt et per
quadraginta dies inesse patiuntur, qui scilliticum acetum facere volunt.
DE EMBAMMATE.
In tres amphoras musti mittis aceti acris congium aut duplum, si non est
acre; et in olla[m], quae fert amphoras tres, decoquis ad palmum, id est ad
quartas aut, si non est dulce mustum, ad tertias; despumatur. Sed mustum
desub massa et limpidum sit.
XXXV. VINVM ABSENTHITEN ET RELIQVAS NOTAS FACERE.
Vinum absinthiten et hyssopiten et abrotoniten et thymiten et marathriten
et glechoniten sic condire oportet: Pontici absinthii pondo libram cum
musti sextariis quattuor decoque usque ad quartam; reliquum quod erit, id
frigidum adde in musti Aminei urnam. Idem ex reliquis rebus, quae supra
scripta sunt, facito. Possint etiam pulei aridi tres librae cum congio
musti ad tertias decoqui et, cum refrixerit liquor, exempto puleio in urnam
musti adici. Idque mox tussientibus per hiemem recte datur vocaturque vini
nota glechonites.
XXXVI. AD TORMINA[M] ET OMNEM ALVI PROLVVIEM VINVM RORATVM SIC FACIES.
Mustum tortivum est, quod post primam pressuram vinaceorum circumciso pede
exprimitur. Idque mustum coicies in amphoram novam et inplebis ad summum.
Tum adicies ramulos roris marini aridi lino colligatos; sed patieris una
defervescere per dies septem. Deinde eximes ramulorum fasciculum, et
purgatum diligenter vinum gypsabis. Sat erit autem roris marini
sesquilibram in duas urnas musti adicere. Hoc vino post duos menses possis
pro remedio uti.
XXXVII. VINVM GRAECO SIMILE FACERE AD ALVVM MOLLIENDVM.
Vvas praecoques quam maturissimas legito easque per triduum in sole
siccato; quarto die calcato, et mustum, quod nihil habeat ex tortivo,
coicito in seriam diligenterque curato, ut, cum deferbuerit, faeces
expurgentur. Deinde quinto die, cum purgaveris mustum, salis cocti et
cribrati duos sextarios vel, quod est minimum, adicito unum sextarium in
sextarios musti XLVIII. Quidam etiam defruti sextarium miscent, nonnulli
etiam duos adiciunt, si existimant vini notam parum esse firmam.
XXXVIII. VINVM MYRTITEM.
Vinum myrtitem ad tormina et ad alvi proluviem et ad inbecillum stomachum
sic facito: duo genera sunt myrti, quorum alterum est nigrum, alterum
album. Nigri generis bacae, cum sunt maturae, leguntur, et semina earum
eximuntur, atque ipsae sine seminibus in sole siccantur, et in fictili
fidelia sicco loco reponuntur. [2] Deinde per vindemiam ex vetere arbusto
vel, si id non est, ex vetustissimis vineis Amineae bene maturae uvae sole
calido leguntur, et ex is mustum adicitur in seriam et statim primo die,
antequam id ferveat, bacae myrti, quae fuerant repositae, diligenter
conteruntur et totidem earum librae contusarum appenduntur, quot amphorae
condiri debent; tum exiguum musti sumitur ex ea seria, quam medicaturi
sumus, et tamquam farina conspargitur, quicquid contusum et appensum est.
Post hoc complures ex ea massulae fiunt et ita per latera seriae in mustum
demittuntur, ne altera offa super alteram perveniat. [3] Cum deinde bis
mustum deferbuerit et bis curatum est, rursus eodem modo et tantundem
ponderis bacae, sicut supra, contunditur, nec iam, ut prius, massulae
fiunt, sed in labello mustum de eadem seria sumitur, praedicto ponderi
permiscetur, sicut sit instar iuris crassi; quod cum est permixtum, in
eandem seriam confunditur et rutabulo ligneo peragitatur. [4] Deinde post
nonum diem, quam id factum est, vinum purgatur et scopulis aridae myrti
seria suffricatur operculumque superponitur, ne quid eo decidat. Hoc facto,
post septimum diem rursus vinum purgatur et in amphoras bene picatas et
bene olidas diffunditur; sed curandum est, ut, cum diffundis, liquidum et
sine faece diffundas. [5] Vinum aliud myrtiten sic temperato. Mel Atticum
ter infervere facito et totiens despumato. Vel si Atticum non habueris,
quam optimum mel eligito et quater vel quinquies despumato, quoniam, quanto
est deterius, tanto plus habet spurcitiae. Cum deinde mel refrixerit, bacas
albi generis myrti quam maturissimas legito et perfricato, ita ne interiora
semina conteras. [6] Mox fiscello ligneo inclusas exprimito, sucumque
earum, qui sit sextariorum sex, cum mellis decocti sextario misceto et in
lagunculam diffusum oblinito. Sed hoc mense Decembri fieri debebit, quo
fere tempore matura sunt myrti semina, custodiendumque erit, ut, antequam
bacae legantur, si fieri potest, VII diebus, sin autem, ne minus triduum
serenum fuerit aut certe non pluerit; et, ne rorulentae legantur, cavendum.
ALITER.
[7] Multi nigram vel albam myrti bacam, cum iam maturuit, destringunt et,
duabus horis eam cum paululum in umbra expositam siccaverunt, proterunt,
ita ut, quantum fieri potest, interiora semina integra permaneant; tum per
lineum fiscum, quod protriverant, exprimunt et per colum iunceum liquatum
sucum lagunculis bene picatis condunt neque melle neque alia re ulla
inmixta. Hic liquor non tam est durabilis, sed quamdiu sine nox[i]a manet,
utilior est ad valitudinem quam alterius myrtitis notae compositio.
ALITER.
[8] Sunt qui hunc ipsum expressum sucum, si sit eius copiosior facultas, in
tertiam partem decoquant et refrigeratum picatis lagunculis condant; sic
confectum diutius permanet. Sed et, quod non decoxeris, possit innoxium
durare biennio, si modo munde et diligenter id feceris.
XXXIX. PASSVM QVEMADMODVM FIAT.
Passum optimum sic fieri Mago praecipit, ut et ipse feci: uvam praecoquem
bene maturam legere; acina mucida aut vitiosa reicere; furcas vel palos,
qui cannas sustineant, inter quaternos pedes figere et perticis iugare; tum
insuper cannas ponere et in sole pandere uvas et noctibus tegere, ne
inrorentur; cum deinde exaruerint, acina decerpere et in dolium aut in
seriam coicere; eodem mustum quam optimum, sicut grana summersa sint,
adicere; ubi conbiberit uva[s] seque impleverit, sexto die in fiscellam
conferre et prelo premere passumque tollere; [2] postea vinaceos calcare,
adiecto recentissimo musto, quod ex aliis uvis factum fuerit, quas per
triduum insolaveris; tum permiscere, et subactam brisam prelo subicere;
passumque secundarium statim vasis oblitis includere, ne fiat austerius;
deinde post XX dies, cum deferbuerit, in alia vasa deliquare, et confestim
opercula gypsare et pelliculare. [3] Passum, si ex uva Apiana facere
volueris, uvam Apianam integram legito; acina corrupta purgato et
secernito; postea in perticis suspendito; perticae uti semper in sole sint,
facito; ubi satis conrugata erunt acina, demito et sine scopionibus in
dolium coicito pedibusque bene calcato; ubi unum tabulatum feceris, vinum
vetus inspargito; postea alterum supercalcato; item vinum conspargito;
eodem modo tertium calcato et infuso vino, ita <ut> supernatet, sinito dies
V; postea pedibus proculcato et in fiscina nova uvas premito.
ALIO MODO.
[4] Quidam aquam caelestem veterem ad hunc usum praeparant et ad tertias
decoquunt; deinde, cum uvas, sicut supra scriptum est, passas fecerunt,
decoctam aquam pro vino adiciunt et cetera similiter administrant. Hoc, ubi
lignorum copia est, u[t]ilissime constat et est in usu vel dulcius quam
superiores notae passi.
XL. LORA OPTIMA SIC FIERI OPORTET.
Quantum vini uno die feceris, eius partem decimam, quot metretas efficiat,
considerato, et totidem metretas aquae dulcis in vinaceos, ex quibus unius
diei vinum expressum erit, addito. Eodem spumas defruti sive sapae et
faecem ex lacu confundito et permisceto, eamque intritam macerari una nocte
sinito; postero die pedibus proculcato et sic permixtam prelo subicito;
quod deinde fluxerit, aut dolis aut amphoris condito et, cum deferbuerit,
opturato; commodius autem servatur in amphoris. [2] Hanc ipsam loram Marcus
Columella ex aqua vetere faciebat et nonnumquam plus biennio innoxiam
servabat.
XLI. MVLSVM OPTIMVM SIC FACIES.
Mustum lixivum de lacu statim tollito. Hoc autem erit, quod destillaverit,
antequam nimium calcetur uva; sed de arbustivo genere, quod sicco die
legeris, id facito. Conicies in urnam musti mellis optimi pondo X et
diligenter permixtum recondes in lagonam eamque protinus gypsabis
iubebisque in tabulatum poni. Si plus volueris facere, pro portione, qua
supra, mel adicies; post vicensimum et alterum diem lagonam aperire
oportebit et in aliud vas mustum eliquatum oblinire atque in fumum
reponere.
XLII. COMPOSITIO MEDICAMENTI AD TORMINA, QVOD VOCATVR DIA OPORAS.
In caccabo fictili novo vel in stagneo coquitur musti arbustivi Aminei
urna et mala cydonea grandia expurgata XX et integra mala dulcia granata,
quae Punica vocantur, et sorba non permitia divisa exemptis seminibus, quae
sit instar sextariorum trium. [2] Haec ita coquuntur, ut omnia poma
deliquescant cum musto; et sit puer, qui spatha lignea vel harundine
permisceat poma, ne possint aduri. Deinde, cum fuerint decocta, ut non
multum iuris supersit, refrigerantur et percolantur, eaque, quae in colo
subsederunt, diligenter contrita levigantur, et iterum in suo sibi iure
lento igni, ne adurantur, carbonibus decoquuntur, donec crassamen in modum
faecis existat. [3] Prius tamen, quam de igne medicamentum tollatur, III
heminae roris Syriaci contriti et cribrati super omnia adiciuntur et spatha
permiscentur, ut coeant cum ceteris; tum refrigeratum medicamentum adicitur
in vas fictile novum picatum, idque gypsatum alte[r] suspenditur, ne
pallorem trahat.
XLIII. CASEVM SIC CONDIEMVS.
Caesi aridi ovil<l>i proximi anni frusta ampla facito et picato vase
componito. Tum optimi generis mustum adimpleto, ita ut superveniat; et sit
ius aliquanto copiosius, quoniam caseus combibit et fit vitiosus, nisi
mustum semper supernatet eum. Vas autem, cum impleveris, statim gypsabis.
Deinde post dies XX licet aperias et utaris qua voles adhibita conditura;
est [autem] etiam per se non iniucundus.
XLIV. VVAS, VT SINT VIRIDES VSQVE AD ANNVM, SIC CVSTODIES.
uvas bumastos vel duracinas vel purpureas cum desecueris a vite, continuo
pediculos earum inpicato dura pice; deinde labellum fictile novum inpleto
paleis quam siccissimis cribratis, ut sine pulvere sint, et ita uvas
superponito; tum labello altero adoperito et circumlinito luto paleato
atque ita in tabulato siccissimo composita labra paleis siccis obruito. [2]
Omnis autem uva sine noxa servari potest, si luna decrescente et sereno
caelo post horam quartam, cum iam insolata est nec roris quicquam habet,
viti detrahatur; sed ignis in proximo decumano fiat, ut pix ferveat, in qua
pediculi uvarum statim demittantur.
ALITER.
In dolium bene picatum defruti amphoram coicito, deinde transversos fustes
spisse artato, ita ut defrutum non contingant; tum superponito fictiles
novas patinas et his sic uvam disponito, ut altera alteram non contingat;
tum opercula patinis inponito et linito. Deinde alterum tabulatum et
tertium, et quamdiu magnitudo patitur dolii, similiter super instruito et
eadem ratione uvas componito; deinde picatum operculum dolii defruto large
linito et ita inpositum [in] cinere opturato. [3] Nonnulli adiecto defruto
contenti sunt transversas perticas artare et ex his uvas ita suspendere, ne
defrutum contingant, deinde operculum inpositum oblinire.
ALITER.
Quidam uvas cum ita, ut supra dixi, legerunt, doliola nova sine pice in
sole siccant; deinde, cum ea in umbra refrigeraverunt, furfures hordeaceos
adiciunt et uvas ita superponunt, ut altera alteram non comprimat. Tum
generis eiusdem furfures infundunt et alterum tabulatum uvarum eodem modo
collocant, idque faciunt usque, dum dolium alternis furfuribus et uvis
compleant; mox opercula inposita linunt, et uvas siccissimo frigidissimoque
tabulato reponunt.
ALITER.
[4] Quidam eadem ratione arida populnea vel abiegnea scobe et virides uvas
custodiunt; nonnulli sicco flore gypsi obruunt uvas, quas non nimium
maturas vitibus detraxerunt. Alii cum legerunt uvam, si qua sunt in ea
vitiosa grana, forficibus amputant atque ita in horreo suspendunt, in quo
triticum positum est, sed haec ratio rugosa facit acina et paene tam
dulcia, quam est uva passa.
ALIO MODO.
[5] Marcus Columella patruus meus ex ea creta, qua fiunt amphorae, lata
vasa in modum patinarum fieri iubebat eaque intrinsecus et exterius crasse
picari; quae cum praeparaverat, tum demum purpureas et bumastos et
Numisianas et duracinas uvas legi praecipiebat pediculosque earum sine mora
in ferventem picem demitti et in praedictis patinis separatim sui cuiusque
generis ita componi, ne uvae inter se contingerent; [6] post hoc opercula
superponi et oblini crasso gypso, tum demum pice dura, quae igni liquata
esset, sic picari, ne quis umor transire possit; tota deinde vasa in aqua
fontana vel cisternina ponderibus inpositis mergi nec ullam partem eorum
pati extare. Sic optime servatur uva, sed, cum est exempta, nisi eo die
consumitur, acescit.
ALITER.
[7] Nihil est tamen certius quam vasa fictilia facere, quae singulas uvas
laxe recipiant. Ea debent quattuor ansas habere, quibus inligata viti
dependea<n>t, itemque opercula eorum sic formari, ut media divisa sint, ut,
cum suspensa vasa singulas uvas receperint, ex utroque latere adpositae
operculi duae partes coeant et contegant uvas. Et haec vasa et opercula
extrinsecus et intra diligenter picata esse debebunt, deinde, cum
contexerunt uvas, luto paleato multo adoperiri. Sed uvae dependentes a
matre sic in pultarios condi debebunt, ne qua parte vasa contingant. [8]
Tempus autem, quo includi debent, id fere est, quo[d] adhuc siccitatibus et
sereno caelo grossa variaque sunt acina. Illud in totum maxime praecipimus,
ne in eodem loco mala et uvae conponantur neve in vicino[s], unde odor
malorum possit ad eas pervenire; nam huiusmodi halitus celeriter acina
corrumpunt. Eae tamen custodiendorum pomorum rationes, quas rettulimus, non
omnes omnibus regionibus aptae sunt, sed pro conditione locorum et natura
uvarum aliae aliis conveniunt.
XLV. DE OLLARIBVS VVIS.
Antiqui plerumque scirpiculas et ven<n>uculas et maiores Amineas et
Gallicas, quaeque maiores et duri et rari acini erant, vasis condebant;
nunc autem circa urbem maxime ad hunc usum Numisianae probantur. Hae[c]
sereno caelo, cum iam sol rorem sustulit, IIII vel V hora[s], si modo luna
decrescit et sub terris est, modice maturae rectissime leguntur; statim
pediculi earum picantur, deinde in cratibus ita ponuntur, ne alter<a>
alteram collidat. [2] Tum demum sub tectum referuntur et <m>ucida vel
vitiosa grana forpicibus amputantur et, cum paululum sub umbra refrixerint,
ternae aut etiam quaternae, pro capacitate vasorum, in ollas demittuntur et
opercula diligenter pice opturantur, ne umorem transmittant; tum vinaceorum
pes bene prelo expressus proruitur et modice separatis scopionibus resoluta
intrita folliculorum in dolio substernitur et deorsum versus spectantes
ollae componuntur, ita distantes, ut intercalcari possint vinacea. [3] Quae
cum diligenter conspissata primum tabulatum fecerunt, aliae ollae eodem
modo componuntur exple[n]turque secundum tabulatum; deinde similiter doliis
exstruuntur ollae et spisse incalcantur. Mox usque ad summum labrum
vinacea[e] condensantur et statim operculo superposito cinere in modum
gypsi temperato dolium linitur. Monendus autem erit, qui vasa empturus est,
ne bibulas aut male coctas ollas emat: nam utraque res, transmisso umore,
vitiat uvam. Quin etiam oportebit, cum ad usum promuntur ollae, tota
singula tabulata detrahi: nam conspissata vinacea, si semel mota sunt,
celeriter acescunt et uvas corrumpunt.
XLVI. CONDITVRA MENSE OCTOBRI ET NOVEMBRI.
Sequuntur vindemiam rerum autumnalium compositiones, quae et ipsae curam
vilicae distendunt; nec ignoro plurima <in> hunc librum non esse conlata,
quae Gaius Matius diligentissime persecutus. Illi enim propositum fuit
urbanas mensas et lauta convivia instruere; libros tres edidit, quos
inscripsit nominibus <pistoris>, coci et salgamari. Nobis tamen abunde sunt
ea, quae ex facili rusticae simplicitati non magna inpensa possunt
contingere, uti sunt in primis omnium generum mala.
MALA GRANATA PVNICA SERVARE VIRIDIA.
[2] Quidam, ut a granatis incipiam, pediculos Punicorum, sicuti sunt in
arbore, intorquent, ne pluviis mala rumpantur et hiantia dispereant, eaque
ad maiores ramos religant, ut inmota permaneant. Deinde sparteis re[s]tibus
arborem cludunt, ne aut corvis aut cornicibus aliisve avibus pomum
laceretur. Nonnulli vascula fictilia dependentibus mali<s> aptant et inlita
luto paleato arboribus haerere patiuntur; alii faeno vel culmo singula
involvunt et insuper luto paleato crasse linunt, atque ita maioribus ramis
inligant, ne, ut dixi, vento commoveantur. [3] Sed haec omnia, ut dixi,
sereno caelo administrari sine rore debent; quae tamen aut facienda non
sunt, quia laeduntur arbusculae, aut certe non continuis annis usurpanda,
praesertim cum liceat etiam detracta arboribus eadem innoxia[e] custodire:
nam et sub tecto fossulae tripedaneae siccissimo loco fiunt, eoque cum
aliquantulum terrae minutae repositum est, infiguntur sabuci ramuli; deinde
sereno caelo granata leguntur cum suis pediculis <et ramulis> inseruntur,
[quoniam sabucus tam apertam et laxam medullam habet, ut facile malorum
pediculos recipiat]. [4] Sed cavere oportebit, ne minus quattuor digitis a
terra absint et ne inter se poma contingant; tum factae scrobi operculum
inponitur et paleato luto circumlinitur, eaque humus, quae fuerat egesta,
superaggeratur. Hoc idem etiam in dolio fieri potest, sive quis volet
resolutam terram usque ad dimidium vas adicere seu, quod quidam malunt,
fluviatilem harenam, ceteraque eadem ratione peragere.
ALITER.
[5] Poenus quidem Mago praecipit aquam marinam vehementer calefieri et in
ea mala granata, lino vel sparto ligata, paululum demitti, dum
decolorentur, et exempta per triduum in sole siccari, postea loco frigido
suspendi, et, cum res exegerit, una nocte et postero die usque in eam
horam, qua fuerit utendum, aqua frigida dulci macerari. Sed et idem auctor
est creta figulari bene subacta recentia mala crasse inlinire et, cum
argilla exaruit, frigido loco suspendere, mox, cum exegerit usus, in aqua
demittere et cretam resolvere. Haec ratio tamquam recentissimum pomum
custodit. [6] Idem iubet Mago in urceo novo fictili substernere scobem
populneam vel ilignea<m> et ita disponere, ut scobis inter se calcari
possit, deinde facto primo tabulato rursus scobem substernere et similiter
mala disponere, itaque sic facere, donec urceus inpleatur; qui cum fuerit
repletus, operculum inponere et crasso luto diligenter oblinire. [7] Omne
autem pomum, quod in vetustatem reponitur, cum pediculis suis legendum est,
sed, si sine arboris noxa fieri possit, etiam cum ramulis; nam ea res
plurimum ad perennitatem confert.
MALA CYDONEA QVEMADMODVM SERVENTVR.
Multi cum ramulis suis arbori detrahunt et, creta figulari cum diligenter
mala obruerunt, in sole siccant, deinde, si qua rimam creta fecit, luto
linunt et adsiccata frigido loco suspendunt.
XLVII. ALITER.
Multi eadem ratione, qua granata, in scrobibus vel dolis servant cydonea,
nonnulli foliis ficulneis inligant, deinde cretam figularem cum amurca
subigunt et ea linunt mala, quae, cum siccata sunt, in tabulato frigido
loco et sicco reponunt. Nonnulli haec eadem in patinas novas sicco gypso
ita obruunt, ut altera alteram non contingat.
ALITER.
[2] Nihil tamen certius aut melius experti sumus, quam ut cydonea
maturissima integra sine macula et sereno caelo decrescente luna legantur
et in lagona nova, quae sit patentissimi oris, detersa lanugine, quae malis
inest, conponantur leviter et laxe, ne collidi possint; deinde, cum ad
fauces usque fuerint composita, vimineis surculis sic transversi<s>
artentur, ut modice mala comprimant nec patiantur ea, cum acceperunt
liquorem, sublevari; tum quam optimo et liquidissimo melle vas usque ad
summum ita repleatur, ut pomum summersum sit. [3] Haec ratio non solum ipsa
mala custodit sed etiam liquorem mulsi saporis praebet, qui sine noxa
possit inter cib[i]um dari febricitantibus; isque vocatur melomeli. Sed
cavendum est, ne, quae in melle custodire volueris, inmatura mala
condantur, quoniam grossa si lecta sunt, ita indurescunt, ut usui non sint.
[4] Illud vero, quod multi faciunt, ut ea dividant osseo cultro et semina
eximant, quod putent ex eis pomum vitiari, supervacuum esse nun<c> docui,
adeo quidem, ut, etiam si vermiculus inest, non amplius tamen corrumpantur
mala, cum praedictum liquorem acceperint; nam ea mellis est natura, ut
coerceat vitia nec serpere ea patiatur, qua ex causa etiam exanimum corpus
hominis per annos plurimos innoxium conservat. De malis Ces<t>ianis,
orbiculatis, melimelis, Matianis. [5] Itaque possunt etiam alia genera
malorum, sicuti orbiculata, Ces<t>iana, melimela, Matiana[s], hoc liquore
custodiri; sed quia videntur in melle dulciora fieri sic condita nec
proprium saporem conservare, arculae fagineae vel etiam tiliagineae, quales
sunt, in quibus vestimenta forensia conduntur, huic rei paulo ampliores
praeparari debent, <e>aeque tabulato frigidissimo et siccissimo, quo neque
fumus neque taeter perveniat odor, conlocantur, deinde carta substrata
praedicta poma sic conponi, ut flosculi susum, pediculi deorsum spectent,
quemadmodum etiam in arbore nata sunt, et ne inter se, alterum ab altero,
contingantur. [6] Item observandum est, ut unumquodque genus separatim
propriis arculis repona[n]tur; nam cum una clausa sunt diversa genera,
inter se discordant et celerius vitiantur. Propter quod etiam conseminalium
vinearum non tam[en] est firmum vinum quam si per se sincerum Amineum vel
Apianum aut etiam faecin<i>um condideris. Verum, sicut supra dixi, cum
diligenter mala fuerint composita, operculis arcularum contegantur, et luto
paleato linantur opercula, ne introire spiritus possit.
ALITER.
Atque ea ipsa nonnulli, sicut in aliis generibus supra iam diximus,
populnea, quidam etiam abiegnea scobe interposita, mala custodiunt; haec
tamen poma non matura sed acerbissima legi debent.
XLVIII. INVLAE CVRATIO.
Cum eius radicem mense Octobri, quo[d] maxime matura est, e terra erueris,
aspero linteolo, vel etiam cilicio, detergeto, quidquid harenae inhaerebit;
deinde acutissimo cultello summatim eradito et, quae plenior radicula
fuerit, pro modo crassitudinis in duas vel plures <partes> digiti
longitudine diffindito; deinde ex aceto modice in caccabulo aeneo coquito
ita, ne taleolae semicrudae sint. Post hoc in umbra triduo siccentur et ita
in fideliam picatam recondantur, adiecto passo vel defruto, quod
supernatet, spissamentoque cunelae inposito contectum vas pelliculetur.
ALITER CRVDAM INVLAM CONDIRE.
[2] Cum radices eius eraseris, taleolas, ut supra, facito et in umbra
triduo vel etiam quatriduo siccato, deinde siccatas in vasis sine pice,
interiecta cunela, coicito; ius infundito, quod eam compositionem habeat,
ut sex partibus aceti una pars sapae misceatur cum hemina salis cocti; eo
iure macerentur taleolae, donec quam minimum amaritudinis resipiant. [3]
Postea exempta<e> iterum siccentur per dies quinque in umbra; tum crassamen
vini faeculenti, nec minus, <si> sit, mulsi et utriusque eorum quartam
partem boni defruti confundito in ollam, quae cum inferbuerit, taleolas
inulae adicito et statim ab igne removeto ac rudicula lignea peragitato,
donec perfecte refrigescant; postea transfundito in fideliam picatam,
operculo tegito tumque pelliculato.
ALITER INVLAM CONDIRE.
[4] Cum radiculas diligenter eraseris, minute concisas in muria dura
macerato, donec amaritudinem dimittant; deinde effusa muria sorba quam
optima et maturissima, semine detracto, contere et cum inula misce; tum
sive passum seu quam optimum defrutum adicito et vas opturato.
ALITER.
[5] Quidam cum condiverunt inulam muriaque maceraverunt, exsiccant et malis
cydoneis tritis, quae in defruto vel melle decoxerant, miscent atque ita
superfundunt passum vel defrutum et vas operculatum pelliculant.
XLIX. OLIVARVM CONDITVRAE.
Acerbam pauseam mense Septembri vel Octobri, dum adhuc vindemia est,
contundere; et aqua calida paululum maceratam exprime faeniculique
seminibus et lentisci cum cocto sale modice permixta<m> reconde in fideliam
et mustum quam recentissimum infunde; tum fasciculum viridis faeniculi
superpositum merge, ut olivae premantur et ius superemineat. Sic curata
oliva tertio die possis uti.
ALITER.
[2] Albam pauseam vel orchitem vel radiolum vel regiam dum contundes,
primam quamque, ne decoloretur, in frigidam muriam demerge. Cuius cum
tantum paratae habueris, quantum satis fuerit implendae amphorae, faeniculi
aridi fasciculum substerne in imo; deinde viridis faeniculi semina et
lentisci destricta et purgata in urceolo habeto; tum exempta<m> de muria
olivam exprimito et permixta<m> praedictis seminibus in vas adicito;
deinde, cum ad fauces pervenerit eius, faeniculi aridi fasciculos
superponito et ita recentis musti duas partes et unam durae muriae
permixtas adicito. Hac conditura compositis olivis toto anno commode
uteris.
ALITER.
[3] Quidam olivam non contundunt sed acuta harundine insecant; idque
operosius quidem, sed melius est, quia haec candidior est oliva quam ea,
quae ex contusione livorem contrahit.
ALITER.
Alii sive contuderunt sive inliserunt olivas, modico sale cocto et
praedictis seminibus inmiscent, deinde sapam vel passum vel, si est
facultas, mella<m> infundunt. Mella autem quomodo fiat, paulo ante hoc ipso
libro praecepimus. Cetera omnia similiter administrant.
OLIVA ALBA EX MVRIA.
[4] Posias olivas vel regias sine macula quam candidissimas manu
<s>tringito et eligito; deinde, substrato faeniculo, in amphoram coicito,
intermixti<s> seminibus lentisci nec minus faeniculi, et, cum ad fauces
[u]vas repleveris, adicito muriam duram; tum, spissamento facto de
harundinum foliis, olivam premito, ut infra ius mersa sit, et iterum
infundito muriam duram, dum ad summum amphorae labrum perveniat. [5] At
haec oliva per se parum iucunda est, sed ad eas condituras, quae
lautioribus mensis adhibentur, idonea maxime est: nam cum res exegit, de
amphora promitur et contusa recipit quamcumque volueris condituram.
Plerumque tamen sectivum porrum et rutam cum apio tenero et mentam minute
concidunt et contusis olivis miscent[ur], deinde exiguum aceti piperati et
plusculum mellis aut mulsi adiciunt oleumque viride inrorant[ur]. Atque ita
fasciculo apii viridis contegitur.
ALITER EX DVLCI.
[6] Quidam si<c> lectae olivae in modios singulos ternas heminas salis
permiscent et, adiectis seminibus lentisci faeniculoque substrato, amphoram
usque ad fauces replent olivis; deinde aceto non acerrimo infundunt et, cum
iam paene amphoram inpleverunt, faeniculi spissamento deprimunt bacam et
rursus acetum usque ad summum labrum adiciunt; postea quadragesimo die omne
ius defundunt et sapae vel defruti tres partes cum aceti una permiscent et
amphoram replent.
DE OLIVIS EX DVLCI CONDIENDIS.
[7] Est et illa probata compositio, ut, cum in muria dura pausea alba
uti<que> conmaturuerit, omne ius defundatur, et mixtis duabus partibus
defruti cum aceti una repleatur amphora. Eadem conditura possit etiam regia
conponi vel orchita.
ALITER ALBAE COLYMBADES SINE DVLCI.
[8] Quidam unam partem muriae et duas aceti miscent eoque iure olivas
poseas colymbadas faciunt, quibus si per se quis uti velit, satis iucundas
experietur, quamvis et hae, cu<m exeun>t de muria, condituram qualemcumque
recipere possi<n>t.
DE OLIVIS FVSCIS.
Olivae poseae, cum iam decolorantur, antequam mitescant, <cum> petiolis
leguntur et in oleo quam optimo servantur; haec maxime nota etiam post
annum repraesentat viridem saporem olivarum. Nonnulli etiam, cum de oleo
exemerunt, eas trito sale aspersas pro novis adponunt.
DE EPITYRIS FACIENDIS.
[9] Est et illud conditurae genus, quod in civitatibus Graecis plerumque
usurpatur, idque vocant epityrum: oliva pausea vel orchi<t>a, cum primum ex
albo decolora[n]tur fitque luteola, sereno caelo manu destringitur et in
cannis uno die sub umbra expanditur et, si qui adhaerent pediculi foliaque
aut surculi, leguntur; postero die cribratur et novo fisco inclusa prelo
supponitur vehementerque premitur, ut exsudet, quantulumcumque habet
amurcae. [10] Patimur autem nonnumquam tota nocte et postero die pondere
pressam bacam velut exsaniari; tum, resolutis corticulis, eximimus eam, et
in singulos modios olivae triti salis cocti singulos sextarios infundimus,
itemque lentisci semen rutaeque et faeniculi folia sub umbra siccata,
quanta satis videntur, concisa minute admiscemus; patimurque horis tribus,
dum aliquatenus baca salem conbibat; tum superfundimus boni saporis oleum,
ita ut obruat olivam, et faeniculi aridi fasciculum deprimimus, ut ius
supernatet. [11] Huic autem conditurae vasa nova fictilia sine pice
praeparantur; quae ne[c] possi<n>t oleum sorbere, tamquam olivariae
metretae imbuuntur liquida gum<mi> et adsicca<n>tur.
L. NIGRARVM OLIVARVM CONDITVRA.
Sequitur autem frigus hiemis, per quod olivitas, sicut vindemia, curam
vilicae repetit. Prius itaque, quia iam inchoavimus, de condituris olivarum
praecipiemus, ac statim conficiendi olei rationem subiciemus.
NIGRARVM OLIVARVM COMPOSITIO.
Paus<e>ae bacae vel orchitae, nonnullis regionibus etiam Naeviae,
conviviorum epulis praeparantur; has igitur, cum iam nigruerint nec adhuc
tamen permaturae fuerint, sereno caelo destringere manu convenit lectasque
cribrare et secernere, quaecumque maculosae, vitiosae minorisve incrementi
videbuntur. [2] Deinde in singulos modios olivae salis integri ternas
heminas adicere et in vimineos qualos confundere et, superposito copioso
sale, ita uti olivam contegat, XL dies pati consudescere atque omnem
amurcam exstillare; postea in alveum diffundere mundaque spongea salem, ne
perveniat, detergere; tum in vas adicere e<t> sapa vel defruto amphoram
replere, superposito spissamento aridi faeniculi, quod olivam deprimat. [3]
Plerique tamen tres partes defruti aut mellis et unam miscent aceti, aliqui
duas partes et unam aceti, et eo [que] condiunt iure.
ALITER.
Quidam cum olivam nigram legerunt, eadem portione[m], qua supra, salliunt
et sic collocant in qualis, ut, inmixtis seminibus lentisci, alterna
tabulata olivarum et similiter deinde salis, tum iterum olivarum et
similiter supra salis usque in summum componant. Deinde post XL dies, cum
oliva quicquid habuit amurca<e> exsudavit, in alveum defundunt et iam
cribratam separant ab seminibus lentisci, spongia[m]que detergent, ne quid
adhaereat salis, tum in amphoram confundunt, adiecto defruto vel sapa vel
etiam mella, si est copiosa, ceteraque similiter faciunt.
OLIVA NIGRA SINE DVLCI.
[4] In singulos modios olivae singulos sextarios maturi seminis lentisci et
ternos cyathos seminis faeniculi, si id non est, ipsum faeniculum concisum,
quantum satis videbitur, adici oportet; deinde in singulis modis olivarum
salis cocti sed non moliti ternas heminas admisceri et ita in amphoris
condi; easque fasciculis faeniculi obturari et cottidie per terram
volutari, deinde tertio quoque aut quarto die, quidquid amurcae inest,
emitti; [5] post XL dies in alveum diffundi et a sale tantummodo separari,
sicut non spongea deterga<n>tur olivae sed ita, ut erunt exempta<e>,
maximi<s> salis micis in amphoram condantur et, spissamentis inpositis, ad
usus in cellam reponantur.
OLIVAM CILICIENSEM SIC CONDITO.
Maturam olivam in muria[m] factam colymbadem de muria tollito, spongea
tergeto; dein canna viridi scindito duobus vel tribus locis et triduo in
aceto habeto, quarto die spongia extergeto, in vas, id est in urceum aut
caccabum novum, mittito, substrato apio et modica ruta. Concis deinde pleno
vase olivis inmitte defrutum usque ad os; lauri turiones in hoc vas
mittito, ut olivas deprimant; post dies XX utere.
LI. SAMSA QVEMADMODVM FIA[N]T.
Oliva nigra maturissima sereno caelo legitur eaque sub umbra uno die in
cannis porrigitur, et quaecumque est vitiosa baca separatur. item si qui
adhaeserunt pediculi, adimuntur foliaque <et> surculi quicumque sunt
intermixti, eliguntur. Postero die diligenter cribratur, ut, si quid inest
stercoris, separetur. Deinde int<eg>ra oliva novo fisco includitur et prelo
subicitur, ut tota nocte exprimatur. [2] Postero die inicitur quam
mundissimis molis suspensis, ne nucleus frangatur, et, cum est in samsam
redacta, tunc sal coctus tritusque manu permiscetur cum ceteris aridis
condimentis; haec sunt autem careum, cyminum, semen faeniculi, anesum
Aegyptium. Sat erit autem totidem heminas salis adicere, quot sunt modi
olivarum, et oleum superfundere, ne exarescat; idque fieri debebit,
quotiensque videbitur adsiccari. [3] Nec dubium est, quin optimi saporis
sit, quae ex oliva posia facta est. Ceterum supra duos menses sapor eius
non permanet integer. Videntur autem alia genera huic rei magis esse
idonea, sicut Liciniae et Culminiae, verumtamen habetur praecipua in hos
usus olea Calabrica, quam quidam propter similitudinem oleastellum vocant.
LII. DE OLEO CONFICIENDO.
Media est olivitas plerumque initium mensis Decembris: nam et ante hoc
tempus acerbum oleum conficitur, quod vocatur aestivum, et circa hunc
mensem viride[m] premitur, deinde postea maturum; sed acerbum oleum facere
patris familiae rationibus non conducit, quoniam exiguum fluit, nisi si
baca tempestatibus in terram decidit et necesse est eam sublegere, ne a
domesticis pecudibus ferisve consumatur. [2] Viridis autem notae conficere
vel maxime expedit, quoniam et satis fluit et pretio paene duplicat domini
reditum. Sed si vasta sunt oliveta, necesse est aliqua pars eorum maturo
fructui reservetur. Locus autem, in quo confici oleum debet, etiam
descriptus est priore volumine; pauca tamen ad rem pertinentia commemoranda
sunt, quae prius omiseram. [3] Tabulatum, quo inferatur olea, necessarium
est, quamvis praeceptum habeamus uniuscuiusque diei fructus molis et prelo
statim subiciatur. Verumtamen, quia interdum multitudo bacae torculariorum
vincit laborem, sit [laborem] oportet pensile horreum, quo inportentur
fructus, idque tabulatum simile esse debet granario et habere lacusculos
tam multos, quam postulabit modus olivae, ut separetur et seorsum reponatur
uniuscuiusque die<i> coactura. [4] Horum lacusculorum solum lapide vel
tegulis oportet consterni et ita declive fieri, ut celeriter omnis umor per
canales aut fistulas defluat; nam est inimicissima oleo amurca; quae si
remansit in baca, saporem olei corrumpit. Itaque, cum lacus, quemadmodum
diximus, exstruxeris, asserculos inter se distantes semipedalibus spatiis
supra solum ponito et cannas diligenter spisse textas inicito, ita ut ne
bacam transmittere queant et olivae pondus possint sustinere. [5] Iuxta
omnis autem lacusculos ea parte, qua defluet amurca, sub ipsis fistulis in
modum fossularum concavum pavimentum vel canalem lapideum esse oportebit,
in quo consista[n]t et unde exhauriri possit quidquid defluxerit; praeterea
lacus vel dolia praeparata sub tecto haberi oportebit, quae seorsum
recipiant sui cuiusque generis amurcam, sive quae sincera fluxerit, sive
etiam quae salem receperit; nam utraque usibus plurimis idonea est. [6]
Oleo autem conficiendo molae utiliores sunt quam trapetum, trapetum quam
canalis et solea. Molae quam facillimam patiuntur administrationem, cum pro
magnitudine bacarum vel summitti vel etiam elevari possint, ne nucleus, qui
saporem olei vitiat, confringatur. Rursus trapetum plus operis faciliusque
quam solea et canalis efficit. [7] Est et organum erectae tribulae simile,
quod tudicula vocatur, idque non incommode opus efficit, nisi quod
frequenter vitiatur et, si bacae plusculum ingesseris, inpeditur. Pro
conditione tamen et regionum consuetudine praedictae machinae exercentur,
sed est optima molarum, tum etiam trapeti. Haec, antequam de oleo
conficiendo dissererem, praefari necesse habui. [8] Nunc ad ipsam rem
veniendum est, quamquam multa omissa sint, quae sicut ante vindemiam, sic
et ante olivitatem praeparanda sunt, tamquam lignorum copia, quae multo
ante apportanda est, ne, cum res desideraverit, opere avocentur, tum
scalae, corbulae decemmodiae, trimodiae, satoriae, quibus destricta baca
suscipitur, fisci, funes cannabini vel spartei[s], conchae ferreae, quibus
depletur oleum, opercula, quibus vasa olearia conteguntur, spongeae maiores
et minores, urcei, quibus oleum progeritur, cannae tegetes, quibus oliva
excipitur, et si qua sunt alia, quae nunc memoriam meam fugiunt. [9] Haec
omnia multo plura esse debent, quoniam in usu depereunt et pauciora fiunt;
quorum si quid suo tempore defueri[n]t, opus intermittetur. Sed iam, quod
pollicitus sum, exsequar.
DE OLEO VIRIDI CONFICIENDO.
Cum primum bacae variare coeperint et iam quaedam nigrae fuerint, plures
tamen albae, sereno caelo manibus destringi olivam oportebit et, substratis
tegetibus aut cannis, cribrari et purgari; [10] tum diligenter emundatam
protinus in torcular deferri et integram in fiscis novis includi prelisque
subici, ut, quantum possit, paulisper exprimatur. Postea, resolutis
torculis, emoli debebunt, adiectis binis sextariis integri salis <in>
singulos modios, et aut regulis, si consuetudo erit regionis, aut certe
novis fiscis samsae exprimi. Quod deinde primum defluxerit in rotundum
labrum - nam id melius est quam plumbeum quadratum vel structile gemellar -
protinus capulator depleat et in fictilia labra, huic usui praeparata,
defundat. [11] Sin<t> autem in cella olearia tres labrorum ordines, ut unus
primae notae, id est primae pressurae, oleum recipiat, alter secundae,
tertius tertiae; nam plurimum refert non miscere iterationem, multoque
minus tertiationem, cum prima pressura, quoniam longe melioris saporis est,
quod minore vi preli, quasi lixivum, defluxerit. Cum deinde paulum in
labris primis constiterit oleum, eliquare id capulator in secunda labra
debebit et deinde in sequentia usque ad ultima[m]. Nam quanto saepius
translatione ipsa ventilatur et quasi exercetur, tanto fit liquidius et
amurca liberatur. [12] Sat erit autem in singulis ordinibus tricena componi
labra, nisi si vasta fuerint oliveta et maiorem numerum desideraverint.
Quod si frigoribus oleum cum amurca congelabitur, plusculo sale cocto
utique utendum erit; ea res resolvit oleum et separat ab omni vitio. Neque
<ve>rendum est, ne salsum fiat; nam quantumcumque adieceris salis,
nihilominus saporem non recipit oleum. Solet autem ne si<c> quidem resolvi,
cum maiora frigora incesserunt; itaque nitrum torretur et contritum
inspargitur et conmiscetur; ea res eliquat amurcam. [13] Quidam quamvis
diligentes olearii bacam integram prelo non subiciunt, quod existimant
aliquid olei deperire; nam cum preli pondus accepit, non sola exprimitur
amurca, sed et aliquid secum pinguedinis attrahit. Illud autem in totum
praecipiendum habeo, ut neque fumus neque fuligo, quamdiu viride oleum
conficitur, in torcular admittatur aut in cellam oleariam: nam est utraque
res inimica huic rei. Peritissimique olearii vix patiuntur ad unam lucernam
opus fieri, quapropter ad eum statum caeli et torcular et cella olearia
constituenda est, qui maxime a frigidis ventis aversus est, ut quam minime
vapor ignis desideretur. [14] Dolia autem et seriae, in quibus oleum
reponitur, non tantum eo tempore curanda sunt, cum fructus necessitas
cogit, sed ubi fuerint a mercatore vacuata, confestim vilica debet adhibere
curam, ut, si quae faeces aut amurcae in fundis vasorum subsederint, statim
emundentur et non calidissima lixiva, ne vasa ceram remittant, semel atque
iterum eluantur, deinde aqua tepida leviter manibus defricentur et saepius
eluantur, atque ita spongia omnis umor adsiccetur. [15] Sunt qui cretam
figularem in modum liquidae faecis aqua resolvant et, cum vasa laverint,
hoc quasi iure intrinsecus oblinant et patiantur arescere; postea, cum res
exigat, ali<i> pura aqua, nonnulli prius amurca, deinde aqua vasa perluunt
et adsiccant; tum considerant, numquid ceram novam dolia desiderent: nam
fere sexta quaque olivitate cerari oportere antiqui dixerunt. [16] Quod
fieri posse non intellego: nam quemadmodum nova vasa, si calefiant,
liquidam ceram facile recipiant, sic vetera non crediderim propter olei
sucum ceraturam pati. Quam tamen et ipsam ceraturam nostrorum temporum
agricolae repudiaverunt existimaveruntque satius esse nova dolia liquida
gummi perluere siccataque subfumigare alba cera, ne pallorem aut malum
odorem capiant. Eamque suffitionem semper faciendam iudicant, quotiensque
vel nova vel vetera vasa curantur <et> oleo novo praeparantur. [17] Multi
cum semel nova dolia vel serias crasse gummi liverunt, una in perpetuum
gummitione contenti sunt; et sane, quae semel oleum testa conbibit, <i>am
alteram gummitionem non recipit: respuit enim olei pinguitudo talem
materiam, qualis est gummis.
OLEVM MATVRVM QVEMADMODVM BONI FIAT SAPORIS.
Post mensem Decembrem circa Kalendas Ianuarias eadem ratione, qua superius,
destringenda erit olea et statim exprimenda; nam si reposita in tabulatum
fuerit, celeriter concalescet, quoniam hiemalibus pluviis amurcae plus
concipit, quae est contraria huic rei. [18] Cavendum est itaque, ne fiat
oleum cibarium, quod uno modo vitari poterit, si protinus inlata de agro
baca conmolita et expressa ce<te>raque sic administrata fueri<n>t, ut supra
diximus. Plerique agricolarum crediderunt, si sub tecto baca deponatur,
oleum in tabulato crescere, quod tam falsum est quam in area frumenta
grandescere. Idque mendacium vetus ille Porcius Cato sic refellit. [19] Ait
enim in tabulato conrugari olivam minoremque fieri; propter quo<d>, cum
facti unius mensuram rusticus sub tecto reposuerit et post multos dies eam
molere voluerit, oblitus prioris mensurae, quam intulerat, ex alio acervo,
similiter seposito, quantum[cum>que mensurae defuit, supplet; eoque facto
vide<n>tur plus semivietae quam recentes bacae reddere, cum longe plures
modios acceperit. [20] Attamen, ut maxime id verum esse<t>, nihil<o>minus
ex pretio viridis olei plus quam multitudine mali[i] nummorum contrahitur.
Sed et Cato dicit: <n>ec sic quidem quidquam ponderis aut mensurae oleo
accedit, si portionem velis in factum adiectae bacae conputare [non
proventum, sed detrimentum sentiens]. Quapropter dubitare non debemus
lectam olivam primo quoque tempore conmolere preloque subicere. De cibario
oleo conficiendo. [21] Nec ignoro etiam cibarium oleum esse faciendum; nam
ubi vel exesa vermiculis oliva decidit, vel tempestatibus et pluviis in
lutum defluxit, ad praesidium aquae calidae decurritur; aenumque calefieri
debet, ut inmundae bacae eluantur; sed id non ferventissima fieri oportet
verum modice calida, quo commodior gustus olei fiat: nam si excoctus est,
etiam vermiculorum ceterarumque immunditiarum saporem trahit. Sed cum
fuerit oliva elota, reliqua, sicut supra praecepimus, fieri debebunt. [22]
Fiscis autem non isdem probum et cibarium oleum premi oportebit: nam
veteres ad caducam olivam, novi autem ordinario aptari oleo, semperque, cum
expresserint facta, statim ferventissima debent aqua bis aut ter elui,
deinde, si sit profluens, inpositis lapidibus, ut pondere pressi
detineantur, inmergi, vel, si nec flumen est, in lacu aut in piscina quam
purissimae aquae macerari et postea virgis verberari, ut sordes faecesque
dedicant, et iterum elui siccarique.
LIII. OLEI GLEVCINI COMPOSITIO.
Quamvis non erat huius temporis olei gleucini compositio, tamen huic parti
voluminis reservata est, ne parum opportune vini conditionibus
interponeretur. Hac autem ratione confici debet: vas oleare quam maximum et
aut novum aut certe bene solidum praeparari oportet, deinde per vindemiam
musti quam optimi generis et quam recentissimi sextarios LX cum olei pondo
LXXX in id confundi, tum aromata non cribrata, sed ne minute quidem
contusa, verum leviter confracta in reticulum iunceum aut linteum adici et
ita [cum saxi pondusculo] in olei atque musti prae<dictum modum> demitti.
[2] Sin<t> autem his portionibus pensata ea[t], quae infra subicimus:
calami, schoeni, cardamomi, xylobalsami, corticis de palma, faeni Graeci
vetere vino macerati et postea siccati atque etiam torrefacti, iunci
radicis, tum etiam iridis Graecae nec minus anesi Aegyptii; pari pondere,
id est uniuscuiusque libram et quadrantem, ut supra diximus, reticulo
inclusa demittito et metretam linito; post septimum diem aut nonum apertae
metretae, si quid faecis aut spurcitiae faucibus inhaerebit, manu eximito
et detergito, deinde oleum eliquato novisque vasis recondito. [3] Mox
reticulum eximito et aromata in pila quam mundissime contundito tritaque in
eandem metretam reponito et tantundem olei, quantum prius, infundito et
opturato, in sole ponito, post septimum diem oleum depleto et, quod est
reliquum musti, picato cado recondito; nam id si non exacuerit,
medicamentum dabitur potandum inbecillis bubus et cetero[rum] pecori. Oleum
autem secundarium non insuavis odoris cotidianam unctionem praebere poterit
dolore nervorum laborantibus.
LIV
Oleum ad unguenta sic facito. Antequam oliva nigrescat, cum primum
decolorari coep<er>it nec tamen adhuc varia fuerit, maxime Liciniam, si
erit, si minus, Sergiam, si nec haec fuerit, tunc Culminiam bacam manu
stringito et statim purgatam prelo integram subicito et amurcam exprimito.
[2] Deinde suspensa mola olivam frangito eamque vel in regulas vel in novo
fisco adicito, subiectamque prelo sic premito, ne vasa intorqueas sed
tantum ipsius preli pondere quantulumcumque exprimi patiaris. Deinde, cum
sic fluxerit, protinus capulator amurca separet et diligenter seorsum in
nova labra transferat atque eliquet. Reliquum olei, quod postea fuerit
expressum, poterit ad escam, vel cum alia nota mixtum vel per se,
adprobari.
LV
Hactenus de oleo dixisse abunde est. Nunc ad minora redeamus.
DE SVCIDIA ET SALSVRA FACIENDA.
Omne pecus et praecipue suem pridie, quam occidatur, potione prohiberi
oportet, quo sit caro siccior. Nam si biberit, plus umoris salsura habebit.
Ergo sitientem cum occideris, bene exossato: nam ea res minus cariosam et
magis durabilem salsuram facit. [2] Deinde cum exossaveris, cocto sale nec
nimium minuto sed suspensa mola infracto diligenter sallito et maxime in
eas partes, quibus ossa relicta sunt, largum salem infarcito. Conpositisque
supra tabulatum tergoribus aut frustis vasta pondera inponito, ut
exsanietur; tertio die pondera removeto et manibus diligenter salsuram
fricato, eamque cum voles reponere, minuto et trito sale aspergito atque
ita reponito nec desieris cottidie salsuram fricare, donec matura sit. [3]
Quod si serenitas fuerit his diebus, quibus perfricatur caro, patieris eam
sale consparsam esse VIIII diebus; a[u]t si nubilum aut pluviae, XI vel
duodecima die ad lacum salsuram deferri oportebit et salem prius excuti,
deinde aqua dulci diligenter elui, necubi sal inhaereat, et paulum
adsiccatam in carnario suspendi, quo modicus fumus perveniat, qui, si quid
umoris adhuc continetur, siccare eum possit. Haec salsura luna decrescente
maxime per brumam sed etiam mense Februario ante Idus commode fiet.
ALITER.
[4] Est et alia salsura, quae etiam locis calidis omni tempore anni potest
usurpari [quae talis est]. Cum ab aqua pridie sues prohibitae sunt, postero
die mactantur et vel[ut] aqua candente vel ex tenuibus lignis flammula
facta glabra<n>tu<r>; nam utroque modo pili detrahuntur. Caro in libraria
frusta conciditur. Deinde in seria substernitur sal coctus et modice, ut
supra diximus, infractus; deinde offulae carnis spisse conponuntur et
alternus sal ingeritur. Sed cum ad fauces seriae perventum est, sale
reliqua pars repletur et inpositis ponderibus [u]vas contegitur. Eaque caro
semper consumatur; tamquam salsamentum in muria sua permanet.
LVI. RAPORVM CONDITVRA.
Rapa quam rotundissima sumito, eaque, si sunt lutosa, detergito, et summam
cutem novacula decerpito; deinde, sicut consueverunt salgamarii, decusatim
ferramento lunato incidito, sed caveto, ne usque ad imum [per]praecidas
rapa. Tum sale<m> inter incisuras raporum non nimium minutum adspergito et
rapa in alveo aut seria conponito, et, sale plusculo inspersa, triduo
sinito, dum exsudent. [2] Post tertium diem mediam fibram rapi gust<at>o,
si receperit salem; deinde, cum videbitur satis recepisse, [et] exemptis
omnibus singula suo sibi iure eluito; vel, si non multum liquoris fuerit,
muriam duram adicito et ita eluito et postea in quadratam cistam vimineam,
quae neque [non] spisse, solide tamen et crassis viminibus contexta sit,
rapa conponito. Deinde sic aptatam tabula<m> superponito, ut usque ad
fundum, si res exigat, intra cistam deprimi possit. [3] Cum eam tabula[tu]m
sic aptaveris, gravia pondera superponito et sinito nocte tota et uno die
siccari; tum in dolio picato fictili vel in vitreo conponito et sic
infundito sinapi, ut a iure contegantur.
NAPORVM CONDITVRA.
[4] Napi quoque, sed integri[s], si minuti sunt, maiores autem insecti,
eodem iure, quo rapa, condiri possunt; sed curandum est, ut haec utraque,
antequam caulem agant et cymam faciant, dum sunt tenera, conponantur.
ALITER.
[5] Napos minutos integros, aut rursus amplos in tres aut quattuor partes
divisos, in vas coicito et aceto infundito. Salis quoque cocti unum
sextarium in congium aceti adicito; post tricensimum diem uti poteris.
LVII. QVEMADMODVM SINAPEM FACIAS.
Semen sinapis diligenter purgato et cribrato; deinde aqua frigida eluito
et, cum fuerit bene lotum, duabus horis in aqua sinito; postea tollito, et
manibus expressum in mortarium novum aut bene emundatum adicito et
pistillis conterito. Cum contritum fuerit, totam intritam ad medium
mortarium contrahito et comprimito manu plana; deinde cum compresseris,
scarifato, et, inpositis paucis carbonibus vivis, aquam nitratam
suffundito, ut omnem amaritudinem eius et pallorem exsaniet. Deinde statim
mortarium erigito, ut omnis umor eliquetur. Post hoc album acre acetum
adicito et pistillo permisceto colatoque. Hoc ius ad rapa condienda optime
facit. [2] Ceterum, si velis ad usum conviviorum praeparare, cum
exsaniaveris sinape, nucleos pineos quam recentissimos et amylum adicito
diligenterque conterito, infuso aceto. Cetera, ut supra dixi, facito. Hoc
sinapi ad embamma non solum idoneo sed etiam specioso uteris; nam est
candoris eximii, si sit curiose factum.
LVIII. HOLERIS ATRI RADICEM QVEMADMODVM CONPONAS IANVARIO VEL FEBRVARIO MENSE.
Priusquam holus atrum coliculum agat, radicem eius eruito mense Ianuario
vel etiam Februario, et diligenter defrictam, ne quid terreni habeat, in
aceto et sale conponito; deinde post diem XXX eximito et corticem eius
delibratum abicito; ceterum medullam eius concisam in fideliam vitream vel
novam fictilem coicito, et adicito ius, quod, sicut infra scriptum est,
fieri debebit: [2] sumito mentam et uvam passam et exiguam cepam aridam
eamque cum torrido farre, exiguo melle subterito; quae cum fuerit bene
trita, sapae vel defruti duas partes et aceti unam permisceto atque ita in
eandem fideliam confundito, eamque, operculo contectam, pellic<u>lato. Cum
deinde uti voles, cum suo iure concisas radiculas promito et oleum adicito.
SISERIS RADICEM QVEMADMODVM COMPONAS.
[3] Hoc ipso tempore siseris radicem poteris eadem ratione, qua supra,
condire; sed cum exegerit usus, eximes de fidelia et oxymeli cum exiguo
oleo superfunde.
LIX. QVEMADMODVM MORETVM FACIAS.
Addito in mortarium satureiam, mentam, rutam, coriandrum, apium, porrum
sectivum aut, si id non erit, viridem cepam, folia lactucae, folia erucae,
thymum viride, [vel] nepetam, tum etiam viride puleium et caseum recent<em>
et salsum. Ea omnia pariter conterito acetique piperati exiguum permisceto;
hanc mixturam cum in catillo composueris, oleum superfundito.
ALITER.
[2] Cum viridia, quae supra dicta sunt, contriveris, nuces <iu>glandes
purgatas, quantum satis videbitur, interito acetique piperati exiguum
permisceto et oleum infundito.
ALITER.
Sesamum leviter torrefactam cum his viridibus, quae supra dicta sunt,
conterito; item aceti piperati exiguum permisceto, tum supra oleum
superfundito.
ALITER.
[3] Caseum Gallicum vel cuiuscumque notae volueris minutatim concidito et
conterito nucleosque pineos, si eorum copia fuerit, si minus, nuces
avellanas torrefactas, adempta cute, vel amygdalas e<a>que, <quae> supra,
condimenta pariter misceto acetique piperati exiguum adicito et permisceto
compositumque oleo superfundito.
ALITER.
[4] Si condimenta viridia non erunt, puleium aridum vel thymum vel origanum
vel aridam satureiam cum caseo conterito acetumque piperatum et oleum
adicito. Possunt tamen haec arida, si reliquorum non sit potestas, etiam
singula caseo misceri.
OXYPORI COMPOSITIO.
Piperis albi, si sit, si minus, nigri unciae tres, apii seminis unciae
duae, laseris radicis, quod silphion Graeci vocant, sescunciam, casei
sextantem; haec contusa et cribrata melli permisceto et in olla nova
servato; deinde, cum exegerit usus, quantulumcumque ex eo videbitur, aceto
et garo diluito.
ALITER.
[5] Ligustici unciam, passae uvae, detractis vinaceis, sextantem, mentae
aridae sextantem, piperis albi vel nigri quadrantem; haec, si maiorem
inpensam vitabis, possunt melli admisceri et ita servari. At si pretiosius
oxyporum facere voles, haec eadem cum superiore compositione miscebis et
ita in usum repones; quod si etiam Syriacum lasar habueris, pro silphio
melius adicies pondo semunciam. Clausulam peracti operis mei, Publi
Silvine, non alienum puto indicem lecturis, si modo fuerint qui dignentur
ista cognoscere, nihil dubitasse me paene infinita esse, quae potuerint
huic inseri materiae, verum ea, quae maxime videbantur necessaria, memoriae
tradenda censuisse. Nec tamen ca<pit homi>nis natura[m] cunctarum rerum
prudentiam: nam etiam quicumque sunt habiti mortalium sapientissimi, multa
scisse dicuntur, non omnia.
|