LIBER II
Quaeris ex me, Publi Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere,
cur priore libro veterem opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti
sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim
censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et
effetam humum consenuisse. Nec te ignoro cum et aliorum illustrium
scriptorum tum praecipue Tremelii auctoritatem revereri, qui cum plurima
rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit,
videlicet illectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium
falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili
iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem. Quod ipse quoque
confiterer, si in totum nullae fruges provenirent. Nam et hominis tum demum
declaratur sterile senium, non cum desinit mulier trigeminos aut geminos
parere, sed cum omnino nullum conceptum edere valet. Itaque transactis
iuventae temporibus, etiamsi longa vita superest, partus tamen annis
denegatus non restituitur. At e contrario seu sponte seu quolibet casu
destituta humus, cum est repetita cultu, magno fenore cessationis colono
respondet. Non ergo est exiguarum frugum causa terrae vetustas, si modo cum
semel invasit senectus, regressum non habet, nec reviviscere aut
repubescere potest; sed ne lassitudo quidem soli minuit agricolae fructum.
Neque enim prudentis est adduci tamquam in hominibus nimiae corporis
exercitationi, aut oneris alicuius ponderi, sic cultibus et agitationibus
agrorum fatigationem succedere. Quid ergo est, inquis, quod asseverat
Tremellius, intacta et silvestria loca, cum primum coeperint exuberare, mox
deinde non ita respondere labori colonorum? Videt sine dubio quid eveniat,
sed cur id accidat, non pervidet. Neque enim idcirco rudis et modo ex
silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit
requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas
suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis, facilius
edendis educandisque frugibus sufficit. At cum perruptae rastris et aratris
radices herbarum, ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere
matrem, quaeque temporibus autumni frutetis et arboribus delapsa folia
superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque
est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur ut destituta pristinis
alimentis macrescat humus. Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi
crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis
arva respondent. Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et
tempestiva et modica stercoratione terra refoveatur. De cuius cultu
dicturos nos priore volumine polliciti iam nunc disseremus.
II
Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt,
campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec
perlibrata, sed exigue prona; collem clementer et molliter assurgentem;
montem non sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum maxime
probaverunt. His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli
pinguis vel macri, soluti vel spissi, humidi vel sicci; quae qualitates
inter se mixtae vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum
varietates: eas enumerare non est artificis agricolae. Neque enim artis
officium est, per species, quae sunt innumerabiles, evagari, sed ingredi
per genera, quae possunt cogitatione mentis et ambitu verborum facile
copulari. Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi
quasdam coniunctiones, quas Graeci syzygias enentioteton, nos discordantium
comparationes tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex
omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui
solo quam macro laetari. De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero
vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt, quae siccis quaeque humidis
locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa
provenit. Quod noster quoque Virgilius, cum et alias fecundi arvi laudes
rettulisset,
et cui putre solum; namque hoc imitamur arando.
Neque enim aliud est colere, quam resolvere et fermentare terram. Ideoque
maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum
reddat, minimum poscit; et quod postulat, exiguo labore atque impensa
conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum
deinde huic pinguiter densum, quod impensum coloni laboremque magno fetu
remuneratur. Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere
potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris
anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ.
Nullum deterius habetur genus, quam quod est siccum pariter et densum et
macrum; quia cum difficulter tractetur, tum ne tractatum quidem gratiam
refert; nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager
sive exercetur seu cessat, colono est penitendus, ac tamquam pestilens
refugiendus. Nam ille mortem facit, hic teterrimam comitem mortis famem; si
tamen Graecis Camenis habemus fidem clamitantibus "limoi oiktiston
thaneein". Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda
est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum
formam redigenda prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam
colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an humidus; nemorosus
arboribus an lapidibus confragosus; iuncone sit an gramine vestitus ac
filictis aliisve fruteis impeditus. Si humidus erit, abundantia uliginis
ante siccetur fossis. Earum duo genera cognovimus, caecarum et patentium.
Spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at ubi solutior
humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam obcaecantur, ita ut in
patentes ora hiantia caecarum competant; sed patentes latius apertas summa
parte declivesque et ad solum coarctatas, imbricibus supinis similes facere
conveniet. Nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et
superioris soli lapsibus replentur. Opertae rursus obcaecari debebunt,
solcis in altitudinem tripedaneam depressis: qui cum parte dimidia lapides
minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae
fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut
funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit anguste
quasi accommodatam coarctatamque capere. Tum per imum contendetur, ut super
calcatis cupressinis vel pineis, aut, si eae non erunt, aliis frondibus
terra contegantur; in principio atque exitu fossae more ponticulorum binis
saxis tantummodo pilarum vice constitutis, et singulis superpositis, ut
eiusmodi constructio ripam sustineat, ne praecludatur humoris illapsus
atque exitus. Nemorosi frutetosique tractus duplex cura est, vel
exstirpandis radicitus arboribus et removendis; vel, si rarae sint, tantum
succidendis incendendisque et inarandis. At saxosum facile est expedire
lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam
substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur; vel
in altitudinem sulco depresso lapides obruendi. Quod tamen ita faciendum
erit, si suadebit operarum vilitas. Iunci et graminis pernicies
repastinatio est; filicis, frequens exstirpatio. Quae vel aratro fieri
potest, quoniam intra biennium saepius convulsa moritur; celerius etiam, si
eodem tempore stercores, et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu
medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione
facilius interimi. Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel
puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur. Sed iam
expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum novalium cura, de qua mox
quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis
praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria
repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri
prodidisse, dulcedinem soli propriam herbarum et arborum proventum, nigrum
colorem vel cinereum. Nihil de ceteris ambigo; de colore satis admirari non
possum, cum alios tum etiam Cornelium Celsum, non solum agricolationis, sed
universae naturae prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut
oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus
fere contribuuntur praedicti colores. Nullum enim temere videmus locum, qui
modo pigrum contineat humorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris,
nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et
uliginis amarae, aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta
frumenta. Sed manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis
convincendus sit. Non ergo color, tamquam certus auctor, testis est
bonitatis arvorum. Et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis
qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos ac paene
innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores
sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere
destinamus, pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod
utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua
conspergitur aqua glaeba, manuque subigitur ac si glutinosa est, quamvis
levissimo tactu pressa inhaerescit,
et picis in morem ad digitos lentescit habendo,
ut ait Virgilius, eademque illisa humor dissipatur; quae res admonet nos
inesse tali materiae naturalem succum et pinguitudinem. Sed si velis
scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento
abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum
aequaverit, mediocrem. Quamquam ista quae nunc rettuli, non tam vera
possunt videri, quam si sit pullula terra, quae melius proventu frugum
approbatur. Sapore quoque dignoscemus, si ex ea parte agri, quae maxime
displicebit, effossae glebae, et in fictili vase madefactae dulci aqua
permisceatur, ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur.
Nam qualem traditum ab eis rettulerit humor saporem, talem esse dicemus
eius soli.. Sed citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et
frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut
trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres, et alia complura, quae etiam
indagatoribus aquarum nota, non sini dulcibus terrae venis educantur. Nec
contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter
exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis
autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus: arboribus altitudo
quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus
faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite
subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere, quam
velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae. Igitur in
opere boves arcte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur
sublimes et elatis capitibus, ac minus colla eorum labefactentur, iugumque
melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum
est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus
illigetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus, qui praecepta rusticis
conscripserunt; neque immerito. Plus enim queunt pecudes collo et pectore
conari, quam cornibus. Atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere
nituntur; at illo, retractis et resupinis capitibus excruciantur, aegreque
terrae summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus
aratris moliuntur, qui non valent alte perfossa novalium terga rescindere;
quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confert. Nam penitus arvis
sulcatis maiore incremento segetum arborumque foetus grandescunt. Et in hoc
igitur a Celso dissentio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior
est in amplioribus armentis, censet exiguis vomeribus et dentalibus terram
subigere, quo minoris formae bubus administrari id possit; ignorans, plus
esse reditus in ubertate frugum, quam impendii, si maiora mercemur armenta,
praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi
ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus
rescindantur; quae si maneant, frugibus obsint; et inferiores penitus
subacto solo facilius capiant humoris alimentum. Potest tamen illa Celsi
ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum
frumentis seminatur. Atque eiusmodi terram pinguibus arenis putrem veluti
cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem
per proscissum ingredi oportet, alternisque versibus obliquum tenere
aratrum, et alternis recto plenoque sulcare; sed ita necubi crudum solum et
immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant. Boves cum ad arborem
venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis
impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius
offendat, aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius
quam verberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae.
Numquam stimulo lacessat iuvencum, quod retrectantem calcitrosumque eum
reddit. Nonnumquam tamen admoneat flagello. Sed nec in media parte versurae
consistat, detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos
agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem, quam pedum centumviginti,
contrarium pecori est; quoniam plus aequo fatigatur, ubi hunc modum
excessit. Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat,
et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant,
nisi assidue refrigerentur, et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec
minus dolabra quam vomere bubulcus utatur; et praefractas stipes summasque
radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac
persequatur.
III
Boves cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet, manibusque
comprimat dorsum, et pellem revellat, nec patiatur corpori adhaerere, quia
et genus morbi maxime est armentis noxium. Colla subigat, merumque
faucibus, si aestuaverint, infundat. Satis autem est singulis binos
sextarios praebere: sed ante ad praesepia boves religari non expedit, quam
sudare atque anhelare desierint. Cum deinde tempestive potuerint vesci, non
multum nec universum cibum, sed partibus et paulatim praebere convenit.
Quem cum absumpserint, ad aquam duci oportet, sibiloque allectari, quo
libentius bibant; tum demum reductos largiori pabulo satiari. Hactenus de
officio bubulci dixisse abunde est. Sequitur ut tempora quoque subigendi
arvi praecipiamus.
IV
Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscindendi sunt anni tempore
iam incalescente, cum omnis herbas ediderint, neque adhuc earum semina
maturuerint; sed tam frequentibus densisque sulcis arandi sunt, ut vix
dignoscatur in utram partem vomer actus sit; quoniam sic omnes radices
herbarum perruptae necantur. Sed et compluribus iterationibus sic
resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret
occationem, cum seminaverimus. Nam veterea Romani dixerunt male subactum
agrum, qui satis frugibus occandus sit. Eum porro an recte aretur,
frequenter explorare debet agricola. Nec tantum visu, qui fallitur
nonnumquam, superfusa terra latentibus scamnis, verum etiam tactu, qui
minus decipitur, cum solidi rigoris admota pertica transversis sulcis
inseritur. Ea si aequaliter ac sine offensione penetravit, manifestum est
totum solum deinceps esse motum; sin autem subeunti durior aliqua pars
obstitit, crudum vervactum esse demonstrat. Hoc cum saepius bubulci fieri
vident, non committunt scamna facere. Igitur uliginosi campi proscindi
debent post Idus mensis Aprilis. Quo tempore cum arati fuerint viginti
diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalend.
Iulias, iteratos esse oportebit, ac deinde circa Septembris Kalendas
tertiatos: quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos
rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit nonnumquam, ac
subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit. Quod cum
accidit, nihil prohibet, quo minus mense Iulio vervacta subigantur. Sed
quandoque arabitur, observabimus, ne lutosus ager tractetur, neve exiguis
nimbis semimadidus, quam terram rustici variam cariosamque appellant. Ea
est cum post longas siccitates levis pluvia superiorem partem glaebarum
madefecit, inferiorem non attigit. Nam quae limosa versantur arva, toto
anno desinunt posse tractari, nec sunt habilia sementi aut occationi aut
sarritioni. At rursus, quae varia subacta sunt, continuo triennio
sterilitate afficiuntur. Medium igitur temperamentum maxime sequamur in
arandis agris, ut neque succo careant, nec abundent uligine. Quippe nimius
humor, ut dixi, limosos lutososque reddit. At qui siccitatibus aruerunt,
expediri probe non possunt. Nam vel respuitur duritia soli dens aratri,
vel si qua parte penetravit, non minute diffundit humum, sed vastos
caespites convellit; quibus obiacentibus impeditum arvum minus recte potest
iterari; quia ponderibus glaebarum sicut aliquibus obstantibus fundamentis,
vomis a sulco repellitur: quo evenit, ut in iteratione quoque scamna fiant,
et boves iniquitate operis pessime multentur. Accedit huc, quod omnis
humus, quamvis laetissima, tamen inferiorem partem ieiuniorem habet, eamque
attrahunt excitatae maiores glaebae. Quo evenit, ut infecundior materia
mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici
aggravatur exiguo profectu operis. Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit
ager. Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare,
pluviamque opperiri, quae, madefacta terra, facilem nobis culturam
praebeat. Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur. Nam commode
proscinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum
redigitur, quadrante operae. Liras autem rustici vocant easdem porcas, cum
sic aratum est, ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus
siccam sedem frumentis praebeat. Colles pinguis soli peracta satione
trimestri mense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suadebit,
Februario statim proscindendi sunt. Deinde ab Aprili medio usque in
solstitium iterandi tertiandique Septembri circa aequinoctium. Ac totidem
operis, quot uliginosi campi, excolitur iugerum. Sed tali agro in arando
maxime est observandum, semper ut transversus mons sulcetur. Nam hac
ratione difficultas acclivitatis infringitur, laborque pecudum et hominum
commodissime sic minuitur. Paulum tamen quotiescumque iterabitur, modo in
elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in
utramque partem rescindamus, nec eodem vestigio terram moliamur. Exilis
ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti,
subinde Septembri sit iteratus, paratusque sementi circa aequinoctium.
Expeditior autem labor eiusmodi solo est, eo quod pauciores impenduntur
operae: nam tres uni iugero sufficiunt. Item graciles clivi non sunt
aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas; quoniam si ante hoc tempus
proscinditur, effoeta et sine succo humus aestivo sole peruritur, nullasque
virium reliquias habet. Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris
aratur, ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri
possit; neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est.
V
Prius tamen quam exilem terram iteremus, stercorare conveniet: nam eo
quasi pabulo gliscit. Ia campo rarius, in colle spissius acervi stercoris
instar quinque modiorum disponentur, atque in plano pedes intervalli quoquo
versus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis
decrescente luna fieri placet: nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum
autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti; quod
rarius, duodeviginti. Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui
convenit, ne solis halitu vires amittat, et ut permixta humus praedicto
alimento pinguescat. Itaque cum in agro disponentur acervi stercoris, non
debet maior modus eorum dissipari, quam quem bubulci eodem die possint
obruere.
VI
Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera
persequemur. Prima et utilissima sunt hominibus frumenta, triticum et semen
adoreum. Tritici genera complura cognovimus. Verum ex his maxime serendum
est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat. Secunda
conditio est habenda siliginis, cuius species in pane praecipua pondere
deficitur. Tertium erit trimestre, cuius usus agricolis gratissimus. Nam
ubi propter aquas aliamve causam matura satio est omissa, praesidium ab hoc
petitur. Id genus est seliginis. Reliquae tritici species, nisi si quos
multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, supervacuae sunt.
Adorei autem plerumque videmus in usu genera quattuor. Far, quod appellatur
Clusinum, candoris nitidi. Far, quod vocatur vennunculum, rutilum, atque
alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum. Semen
trimestre, quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est
praecipuum. Sed haec genera tritici et adorei, propterea custodienda sunt
agricolis, quod raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti
esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida. Triticum
autem sicco loco melius coalescit. Adoreum minus infestatur humore.
VII
Leguminum genera cum sint complura, maxime grata et in usu hominum
videntur faba, lenticula, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum,
sesama, lupinum, linum etiam, et ordeum, quia ex eo ptisana est. Item
pabulorum optima sunt medica et foenum Graecum, nec minus vicia. Proxime
deinde cicera et ervum et farrago, quae est ex ordeo. Sed de his prius
disseremus, quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti,
quo monemur ut locis frigidis ocissime, tepidis celerius, calidis novissime
seramus. Nunc autem proinde ac si temperatae regioni praecepta dabimus.
VIII
Placet nostro poetae adoreum atque etiam triticum non ante seminare, quam
occiderint Vergiliae. Quod ipsum numeris sic edisserit:
At si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum, solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae | Atlantides abscondantur.
Absconduntur autem altero et trigesimo die post autumnale aequinoctium,
quod fere conficitur nono Kaled. Octobris; propter quod intellegi debet
tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante
diem IX Kalend. Novembr. ad brumae tempora. Sic enim servant prudentes
agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque
post eam confectam neque arent, neque vitem aut arborem putent. Nos quoque
non abnuimus in agro temperato et minime humido sementem sic fieri debere.
Ceterum locis uliginosis atque exilibus aut frigidis aut etiam opacis
plerumque cirta Kalendas Octobris seminare convenire,
dum sicca tellure licet, dum nubila pendent,
ut prius convalescant radices frumentorum quam hibernis imbribus aut
gelicidiis pruinisve infestentur. Sed quamvis tempestive sementis confecta
erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos
nonnulli elices vocant, faciamus, et omnem humorem in colliquias, atque
inde extra segetes derivemus. Nec ignoro quosdam veteres auctores
praecepisse ne seminarentur agri nisi cum terra pluviis permaduisset. Quod
ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito. Sed si,
quod evenit nonnumquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen
committitur: idque etiam in quibusdam provinciis, ubi status talis caeli
est, usurpatur. Nam quod sicco solo ingestum et inoccatum est, pereinde ac
si repositum in horreo non corrumpitur, atque ubi venit imber, multorum
dierum sementis uno die surgit. Tremellius quidem asseverat, prius quam
impluerit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis
serenitatibus ager aret. Idque etiam saepius nos experti verum adhuc esse
non comperimus. Magis apte tamen in eiusmodi agris adoreum quam triticum
seritur; quoniam folliculum, quo continetur, firmum et durabilem adversus
longioris temporis humorem habet.
IX
Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque
postulat: adorei modios novem, si est laetum solum; si mediocre, decem
desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen
videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur
praeceptis eorum qui bene uberem campum in singula iugera tritici quinque
et adorei octo modiis obserere praecipiunt, atque hac portione mediocribus
agris semina praebenda censent. Nobis ne istam quidem, quam
praediximus,mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut
temporis aut caeli conditio. Loci, cum vel in campis vel collibus frumentum
seritur, atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris. Temporis, cum
autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus. Nam prima sementis
rarius serere permittit, novissima spissius postulat. Caeli, cum aut
pluvium aut siccum est. Nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima
desiderat. Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono
apricoque et soluto laetatur. Collis enim quamvis granum robustioris
aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus
siliginem et far adoreum non incommode alit. Ordeum nisi solutum et siccum
locum non patitur. Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque
alternis et quam laetissimum volunt arvum. Hoc nullam mediocritatem
postulat: nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post
continuos imbres, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente
solo sparseris, iniuriam sustinet. Hoc si lutoso commiseris, emoritur..
Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est,
etiam paulo plus, quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus
est. At si siccus et resolutus locus, idemque vel pinguis, vel exilis est,
quattuor; quoniam e contrario macer tantumdem seminis poscit. Nam nisi rare
conseritur, vanam minutam spicam facit. At ubi ex uno semine pluribus
culmis fruticavit, etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque
non ignorare debemus, quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum
arbusto, quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur:
hanc enim potissimam ducimus. Sed est et altera, cum cogit necessitas:
trimestrem vocant agricolae. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas
est humida et sine vaporibus, recte committitur. Ceteris admodum raro
respondet. Quam tamen ipsam celeritur et utique ante aequinoctium vernum
conveniet peragere. Si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto
maturius severimus, <tanto> commodius proveniet. Neque enim est ullum,
sicut multi crediderunt, natura trimestre semen: quippe idem iactum autumno
melius respondet. Sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent
veris tepores, ut siligo et ordeum Galaticum et halicastrum, granumque
fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent
in regionibus temperatis. Solet autem salsam nonnumquam et amaram uliginem
vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio humore corrumpit,
et locis calentibus sine ulla stirpe seminum areas reddit. Ea glabreta
signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eiusmodi medeamur.
Nam ubi vel uligo, vel aliqua pestis segetem enecat, ibi columbinum
stercus, vel si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari. Sed
antiquissimum est, omnem inde humorem facto sulco deducere: aliter vana
erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam
vestiunt, atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt, non
dubitantes proventura, quae sic sata sint. Quaedam etiam subterraneae
pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne fiat, remedio est
aquae mixtus succus herbae, quam rustici sedum appellant; nam hoc
medicamine una nocte semina macerata iaciuntur. Quidam cucumeris anguini
humorem expressum, et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique
ratione madefacta semina terrae mandant. Alii hac eadem aqua vel amurca
insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos, et ita noxia
animalia submovent. Illud deinceps praecipiendum habeo, ut demissis
segetibus iam in area futuro semini consulamus. Nam quod ait Celsus, ubi
mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet, separatimque
ex ea semen reponere; cum rursus amplior messis provenerit, quicquid
exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper quod propter magnitudinem
ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum. Nam id plurimum prodest,
quia quamvis celerius locis humidis, tamen etiam siccis frumenta
degenerant, nisi cura talis adhibeatur. Neque enim dubium est, ex robusto
semine posse fieri non robustum. Quod vero protinus ex levi natum sit,
numquam robur accipere manifestum est. Ideoque Virgilius cum et alia tum et
hoc de seminibus praeclare sic disseruit:
Vidi lecta diu, et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
in peius ruere, ac retro sublapsa referri.
Granum autem rutilum si, cum diffissum est, eundem colorem interiorem
habet, integrum esse non dubitamus. Quod extrinsecus albidum, intus etiam
conspicitur candidum, leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam
optabilis agricolis fallat siligo. Nam hoc tritici vitium est, et quamvis
candore praestet, pondere tamen vincitur. Verum in humido statu caeli recte
provenit; et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea longe nobis
aut magna difficultate requirenda est. Nam omne triticum solo uliginoso
post tertiam sationem convertitur in siliginem. Proximus est his frumentis
usus ordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant;
quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum, et homines
salubrius quam malum triticum pascit. Nec aliud in egenis rebus magis
inopiam defendit. Seritur soluta siccaque terra, et vel praevalida vel
exili, quia constat arva segetibus eius macescere; propter quod pinguissimo
agro, cuius nimis viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud,
committitur. Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere
sementi, si laeto solo; si gracili, maturius. Iugerum quinque modii
occupabunt. Idque ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud
frumentum demetendum erit. Nam et fragili culmo, et nulla vestitum palea
granum eius celeriter decidit, iisdemque de causis facilius teritur, quam
cetera. Sed cum eius messem sustuleris, optimum est novalia pati anno
cessare; si minus, stercore saturare, et omne virus, quod adhuc inest
terrae, propulsare. Alterum quoque genus ordei est, quod alii distichum,
Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico
mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed
frigidis locis circa Martium mensem. Melius tamen respondet, si clementia
hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias. Iugerum sex modios
postulat. Inter frumenta etiam panicum et milium ponenda sunt, quamvis iam
leguminibus ea contribuerim. Nam multis regionibus cibariis eorum coloni
sustinentur. Levem solutamque humum desiderant. Nec in sabuloso solo, sed
in arena quoque proveniunt, modo humido caelo vel riguo solo. Nam siccum
cretosumque reformidant. Ante ver seri non possunt, quoniam teporibus
maxime laetantur, ultima tamen parte Martii mensis commodissimae terrae
committuntur. Nec impensa gravi rationem cultoris onerant; quippe sextariis
fere quattuor iugerum implent. Frequentem tamen exigunt sarritionem et
runcationem, ut herbis liberentur. Ea cum spicas ediderunt, prius quam
semina hient aestibus, manu carpuntur, et suspensa in sole cum assicata
fuerint, reconduntur, atque ita reposita perennant diutius quam cetera.
Panis ex milio conficitur, qui antequam refrigescat, sine fastidio potest
assumi. Panicum pinsitum et evolutum furfure, sed et milium quoque pultem
quavis in copia maxime cum lacte non fastidientem praebet.
X
Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps
disseramus. Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit, et
vilissime emitur, et maxime ex iis quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis
<iam> emaciatis, et arvis optimum stercus praebet, ac vel effoeto solo
provenit, vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum
maceratumque probe alit. Famem quoque, si sterilitas annorum incessit
hominibus, commode propulsat. Spargitur statim ex area. Atque id solum
omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, sive Septembri mense ante
aequinoctium, seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras.
Et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen
autumni desiderat, ut celeriter confirmetur. Nam si non ante hiemem
convaluerit, frigoribus affligitur. Reliquum quod semini superest, in
tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponis. Quoniam si humor invasit,
vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars
enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram, et rubricam praecipue.
Nam cretam reformidat limosoque non exit agro. Iugerum decem modii
occupant. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur, vel in veretro, vel
melius pingui et restibili agro. Nec amplius quattuor modiis iugerum
obseretur.. Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam
terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis humoris. Eadem
mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore
sementis ab aequinoctio autumnali. Fabae pinguissimus locus vel stercoratus
destinatur, et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte
succum accipit; prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram,
proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo
contegatur. Nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus
demersae sint. Sin autem proximae messis occupandum erit restibile,
desectis stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum
disponemus dissipabimusque. Et similiter cum semen crudo solo ingesserimus,
inarabimus, imporcatumque occabimus; quamvis sint, qui negent locis
frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc
eam teneram vindicent, et aliquem teporem frigore laboranti praebeant. Sunt
etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi. Quod sic ego
interpretor, ut existimem, non sationibus eius pinguescere humum, sed minus
hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo, frumentis
utiliorem agrum esse, qui nihil, quam qui istam siliquam proximo anno
tulerit. Iugerum agri, ut Tremellio, quattuor, ut nobis videtur, fabae sex
occupant modii, si solum pingue sit; si mediocre, paulo amplius. Eaque nec
macrum nec nebulosum locum patitur. Densa tamen humo saepe commode
respondet. Media sementi pars seri, et pars ultima debet, quae
septimontialis satio dicitur. Tempestiva frequentius, nonnumquam tamen sera
melior est. Post brumam parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit
etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius
quam matura. Sed exiguas paleas, nec multam siliquam facit. Veteres itaque
rusticos plerumque dicentes audio, malle se maturae fabalia quam fructum
trimestris. Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut
quantum destinaverimus in sationem, tantum quintadecima luna, si tamen ea
non transcurret eo die solis radios, quod Graeci apokrousin vocant, si
minus, quartadecima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si
confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei
nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.
Priscis autem rusticis nec minus Virgilio prius amurca vel nitro macerari
eam et ita seri placuit,
laetior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et quamvis igni exiguo properata maderent.
Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus
a curculione infestari. Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus, experti
praecipimus. Silente luna fabam vellito ante lucem. Deinde cum in area
exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam
refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit
innoxia. Maximeque ex leguminibus ea et sine iumentis teri et sine vento
purgari expeditissime sic poterit. Modicus fasciculorum numerus resolutus
in extrema parte areae collocetur, quem per longissimum eius mediumque
spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus, et baculis
furcillisve contundant; deinde cum ad lateram partem areae pervenerint, in
acervum culmos regerant. Nam semina excussa in area iacebunt, superque ea
paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur. Ac durissimae quidem
acus reiectae separataeque erunt a cudentibus: minutae vero, quae de
siliquis cum faba resederint, alitere secernentur. Nam cum acervus paleis
granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per
longius spatium iactetur. Quo facto palea, quae levior est, citra decidet;
faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam
iaculabitur. Lentim modo a dimidiata luna usque in duodecimam solo tenui et
resoluto vel pingui et sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile
luxuria et humore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat,
antequam seratur fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduo aut
quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram
maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario. Iugerum agri
paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur (nam etiam
dum est in siliqua exestur) curandum erit, ut cum extrita sit, in aquam
demittatur, et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in
sole siccetur, et radice silphii trita cum aceto aspergatur, defriceturque
<oleo>, atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si
maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque.
Quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus,
integram lentem reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem
cineri mixta commode servari. Lini semen, nisi si magnus est eius in ea
regione, quam colis, proventus, et pretium proritat, serendum non est.
Agris enim praecipue noxius est. Itaque pinguissimum locum et modice
humidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII
Idus Decembr. Iugerum agri octo modiis obseritur. Nonnullis placet macro
solo et quam spississimum semen eius committi, quo tenuius linum proveniat.
Idem etiam si laeto solo seratur mense Februario, modios in iugerum iaci
oportere, dicunt. Sesama, quae rigantur, maturius; quae carent humore, ab
aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobr. Putre solum, quod
Campani pullum vocant, plerumque desiderant. Non deterius tamen etiam
pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt; tantumque seminis,
quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in
iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse
vidi mense Iunio Iulioque conseri, et per autumnum cum permaturuerit,
tolli. Cicercula quae piso est similis, mense Ianuario et Februario seri
debet laeto loco, caelo humido. Quibusdam tamen Italiae locis ante Kalend.
Novembr. seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro
nocet. Sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore
sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo
deflorescit. Cicer quod arietinum vocatur, itemque alterius generis, quod
Punicum, seri mense Martio toto potest caelo humido, loco quam laetissimo.
Nam etiam id terram laedit; atque ideo improbatur a callidioribus
agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius
enascatur. Iugero modii tres abunde sunt. Cannabis solum pingue
stercoratumque et riguum vel planum atque humidum et alte subactum
deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo
exoriente, quod est ultimo mense Februario circa sextum aut quintum Kalend.
Mart. Nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status,
improbe seretur. Ab his leguminibus ratio est habenda naporum raporumque:
nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore
incremento proveniunt, et non hominem solum, verum etiam boves pascunt,
praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id olus
praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat, nec densa nascitur
humo. Sed rapa campis et locis humidis laetantur; napus devexam amat et
siccam tenuique propiorem terram. Itaque glareosis sabulosisque arvis
melior exit, locique proprietas utriusque semen commutat. Namque in alio
solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipit
speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur; sicci, ultima
parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus
iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant. Nam
id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam
post fructum eorum sic tractatum solum segetes opimas facit. Iugerum agri
non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte
amplius napi spargendum, quia non in ventrem latescit, sed tenuem radicem
deorsum agit. Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde
pecudum (XI) pabulorum genera complura, sicut Medicam, et viciam,
farraginem quoque ordeaceam, et avenam, foenum Graecum, nec minus ervum,
et ciceram. Nam cetera neque enumerare ac minus serere dignamur; excepta
tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surculorum
conscripsimus. Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica. Quod cum
semel seritur, decem annis durat; quod per annum deinde recte quater,
interdum etiam sexies demetitur; quod agrum stercorat; quod omne emaciatum
armentum ex ea pinguescit; quod aegrotanti pecori remedium est; quod
iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit. Seritur, ut
deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo veresaturus es,
proscindito circa Kalendas Octobris, et eum toto hieme putrescere sinito.
Deinde Kalendis Februariis diligenter iterato, et lapides omnes elegito,
glaebasque offringito. Postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum
sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum
quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit, aditusque
utraque parte runcantibus pateat. Deinde vetus stercus inicito, atque ita
mense ultimo Aprile serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum
occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis
rastris (id enim multum confert), statim iacta semina obruantur: nam
celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet.
Atque, ut dixi, ligneis rastris sarriendus et identidem runcandus est,
ne laterius generis herba invalidam Medicam perimat. Tardius messem
primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem
eiecerit. Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet,
et iumentis praebeas; sed inter initia parcius, dum consuescant, ne
novitas pabuli noceat. Inflat enim, et multum creat sanguinem. Cum
secueris autem, saepius eam rigato. Paucos deinde post dies, ut coeperit
fruticare, omnes alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexies in
anno demeti poterit, et permanebit annis decem. Viciae autem duae sationem
sunt. Prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem
modios eius in unum iugerum. Secunda, qua sex modios mense Ianuario vel
etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra
fieri, sed melius proscissa: idque genus praecipue non amat rores, cum
seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum
iam omnis humor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam
quod eodem die possit operiri. Nam si nox incessit, quantulocumque humore
prius, quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit, ne ante quintam et
vigesimam lunam terrae mandetur. Aliter satae fere limacem nocere
comperimus. Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco
serere convenit. Ea fit optima, cum cantherini ordei decem modiis iugerum
obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut
consita rigataque imbribus celeriter prodeat, et confirmetur ante hiemis
violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque
pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles usque in
mensem Maium sufficit. Quod si etiam semen voles ex ea percipere, a Kalend.
Martiis pecora depellenda, et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea
frugibus. Similis ratio avenae est. Caeditur in foenum vel pabulum, dum
adhuc viret, quae autumno sata; partim semini custoditur. Foenum Graecum,
quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet: quorum alterum
est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, iisdem diebus quibus vicia
circa aequinoctium; alterum autem mensis Ianuarii ultimi, vel primi
Februarii, cum in messem seminatur. Sed hac satione iugerum sex modiis,
illa septem occupamus; utraque cruda terra non incommode fit; daturque
opera, ut spisse aretur, nec tamen alte. Nam si plus quattuor digitis
adobrutum est semen eius, non facile prodit. Propter quod nonnulli prius
quam serant, minimis aratris proscindunt, atque ita iaciunt semina, et
sarculis adobruunt. Ervum autem laetatur loco macro nec humido, quia
luxuria plerumque corrumpitur. Potest <et> autumno seri, nec minus post
brumam, Ianuarii parte novissima, vel toto Februario, dum ante Kalendas
Martias; quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire,
quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo
cerebrosos reddat. Quinque modiis iugerum obseritur. Cicera bubus ervi loco
fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola divisa est, paulum
aqua maceratur, dum lentescat, atque ita mixta paleis subtritis pecori
praebetur. Sed ervi duodecim librae satisfaciunt uni iugo, cicerae
sexdecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est. Sapore certe
nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur: nam est obsoletior,
et nigro propior. Seritur primo vel altero sulco, mense Martio, ita ut
postulat soli laetitia; quod eadem quattuor modiis, nonnumquam et tribus,
interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.
XI (XII)
Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quemadmodum
quotque operis singula eorum quae rettulimus colenda sint, demonstrabimus.
Peracta sementi, sequens cura est sarritionis; de qua non convenit inter
auctores. Quidam negant eam quicquam proficere, quod frumenti radices
sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur, ac, si frigora incesserint
post sarritionem, gelu frumenta enecentur; satius autem ea esse tempestive
runcari et purgari. Pluribus tamen sarriri placet; sed neque eodem modo,
neque iisdem temporibus usquequaque fieri. Nam in agris siccis et apricis,
simul ac primum sarritionem pati queant segetes, debere eas permota terra
adobrui, ut fruticare possint; quod ipsum ante hiemem fieri oportere,
deinde post hiemem iterari. In locis autem frigidis et palustribus
plerumque transacta hieme sarriri, nec adobrui, sed plana sarritione terram
permoveri. Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sarritionem
comperimus, dumtaxat et siccitas caeli et tepores permittunt. Sed nec
istud ubique fieri censemus; verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim
regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post
sementem ante messem segetem non attingit; quoniam caeli conditio et terrae
bonitas ea est, ut vix ulla herba exeat, nisi ex semine iacto, sive quia
rari sunt imbres, seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet. In iis
autem locis, ubi desideratur sarritio, non ante sunt attingendae segetes,
etiam si caeli status permittit, quam cum sata sulcos contexerint.
Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, ordeum cum
quinque, faba et cetera legumina cum quattuor digitis a terra exstiterint,
recte sarrientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est
sarritio, quoniam unam radicem habet, quae sive ferro succisa est seu
vulnerata, totus frutex emoritur. Quod etiam si non fieret, supervacuus
tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa
herbas perimat. Atque aliae segetes vel humidae moveri possunt, melius
tamen siccae sarriuntur, quoniam sic tractatae non infestantur rubigine.
Hordeum vero nisi siccissimum tangi non debet. Fabam multi ne sarriendam
quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera
runcatione, et internatae herbae foeno reserventur. Cuius opinionis etiam
Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius leguminis hanc quoque
enumerat, quod sublata faba foenum ex eodem loco secari posse dicat. Sed
mihi videtur pessimi agricolae committere ut satis herba proveniat.
Frugibus enim plurimum detrahitur, si relinquitur runcatio. Neque <enim>
est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum, quam cibis hominum;
cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam
sarriendam censeo, ut existimem debere etiam ter sarriri. Nam sic cultam
comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in
valvulis habere, fresaeque [eius et expurgatae] modium paene tam plenum
esse, quam integrae, cum vix minuatur mensura detractis putaminibus. Atque
in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sarritio plurimum iuvat diebus
serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non
sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur, et ut potius
adobruantur, cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex humi diffundat.
Id prima sarritione fecisse proderit, secunda oberit; quia cum pullulare
desiit frumentum, putrescit, si adobrutum est. Nihil itaque amplius in
iteratione, quam remolliri terra debet aequaliter; eamque transacto
aequinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges
in articulum eat, quoniam serius sarrita corrumpitur insequentibus aestivis
siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sarritioni runcatio,
curandumque ne florentem segetem tangamus; sed aut antea, aut mox cum
defloruerit. Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici
semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit, et cum totam edidit,
octo diebus deflorescit, ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus
post florem ad maturitatem devenit. Rursus quae duplici semine sunt, ut
faba, pisum, lenticula, diebus XL florent, simulque grandescunt.
XII (XIII)
Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae
credidimus: tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant
quattuor, occatoris unam, sarritoris duas primum, et unam cum iterum
sarriuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam; in totum summam
operarum decem et dimidiam. Siliginis modii quinque totidem operas
desiderant. Seminis modii novem vel decem totidem operas quot tritici modii
quinque postulant. Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt,
occatoriam unam, sarritoriam unam et dimidiam, messoriam unam, summam
operarum sex et dimidiam. Fabae modii quattuor vel sex in vetereto duas
operas bubulcorum detinent, at in restibili unam. Occantur sesquiopera,
sarriuntur sesquiopera, iterum sarriuntur una opera, et tertio una,
metuntur una. Summa fit operarum octo vel septem. Viciae modii sex vel
septem in vetereto bubulcorum duas operas volunt, in restibili unam; item,
occantur una opera, metuntur una. Summa fit operarum quattuor vel trium.
Ervi modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una; item singulis
sarriuntur, runcantur, metuntur; quae cuncta sex operas occupant. Siliquae
modii sex vel septem totidem operis obruuntur, metuntur una. Phaseoli modii
quattuor obruuntur totidem operis, occantur una, metuntur una. Cicerae vel
cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur opera
una, runcantur una, velluntur una. Summa fit sex operarum. Lentis
sesquimodius totidem operas desiderat, occatur una, sarritur duabus,
runcatur una, vellitur una. Summa fit operarum octo. Lupini modii decem
obruuntur una, obbantur una, metuntur una. Milii sextarii quattuor,
totidemque panici bubulcorum operas occupant quattuor, occantur operis
tribus, sarriuntur tribus; quot operis carpantur, incertum est. Ciceris
modii tres operis totidem seminantur, occantur duabus, sarriuntur una,
runcantur una, velluntur tribus. Summa fit undecim operarum. Lini decem
modii vel octo quattuor iugis conseruntur, occantur operis tribus,
runcantur una, velluntur tribus. Summa fit undecim operarum. Sesami
sextarii sex tribus iugis a proscissione coluntur, occantur operis tribus,
sarriuntur quattuor, et sarriuntur iterum duabus, runcantur una, velluntur
duabus. Summa fit operarum quindecim. Cannabis seritur, ut supra docuimus:
sed incertum est, quantam impensam curamque desideret. At Medica obruitur
non aratro, sed, ut dixi, ligneis rastellis. Iugerum agri eius occant duo,
sarrit unus, metit unus. Hac consummatione operarum colligitur posse agrum
ducentorum iugerum subigi duobus iugis boum totidemque bubulcis et sex
mediastinis; si tamen vacet arboribus. At si sit arbustum, eundem modum
Saserna tribus hominibus adiectis asseverat probe satis excoli. Quae nos
ratio docet, sufficere posse iugum boum tritici centum viginti quinque
modiis, totidemque leguminum, ut sit in asse autumnalis satio modiorum
ducentorum quinquaginta; et post hanc nihilo minus conserat trimestrium
modios quinque et septuaginta. Hoc deinde sic probatur. Semina, quae quarto
sulco seruntur in iugeribus viginti quinque, desiderant bubulcorum operas
CXV. Nam proscinditur is agri modus quamvis durissimi quinquaginta operis,
iteratur quinque et viginti, tertiatur et consereitur XL. Legumina occupant
operas LX, id est menses duos. Pluviales quoque et feriarum computantur,
quibus non aratur, dies quinque et XL. Item peracta sementi, quibus
requiescunt, dies XXX. Sic in asse fiunt octo menses et dies X. Supersunt
tamen de anno tres reliqui menses et dies V et XX, quos absumamus aut in
satione trimestrium, aut in vecturis foeni et pabulorum et stercoris
aliorumque utensilium.
XIII (XIV)
Sed ex iis, quae rettuli, seminibus, idem Saserna putat aliis stercorari
et iuvari agros, aliis rursus peruri et emaciari. Stercorari lupino, faba,
vicia, ervilia, lente, cicercula, piso. De lupino nihil dubito, atque etiam
de pabulari vicia, si tamen eam viridem desecatam confestim aratrum
subsequatur, et quod falx reliquerit, priusquam inarescat, vomis rescindat
atque obruat; id enim cedit pro stercore. Nam si radices eius desecato
pabulo relictae inaruerint, succum omnem solo auferent, vimque terrae
absument, quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra gliscere
videtur verisimile est accidere; ut nisi protinus sublata messe eorum
proscindatur, nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari
debent, profuturum sit. Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur,
Tremellius obesse maxime ait solo virus ciceris et lini: alterum quia sit
salsae, alterum quia <sit> fervidae naturae; quod etiam Virgilius
significat dicendo:
urit enim lini campum seges, urit avenae,
urunt Lethaeo perfusa papavera somno.
Neque enim dubium, quin et iis seminibus infestetur ager, sicut etiam milio
et panico. Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit,
una praesens medicina est, ut stercore adiuves, et absumptas vires hoc
velut pabulo refoveas. Nec tantum propter semina, quae sulcis aratri
committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in
modum laetantur eiusmodi alimento. Quare si est, ut videtur, agricolis
utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus
quamvis non omissa res, levi tamen admodum cura sit prodita.
XIV (XV)
Tria igitur stercoris genera sunt praecipue, quod ex avibus, quod ex
hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur, quod ex
columbariis egeritur. Deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt:
exceptis tamen palustribus ac nantibus, ut anatis et anseris; nam id noxium
quoque est. Maxime tamen columbinum probamus, quod modice sparsum terram
fermentare comperimus. Secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis
villae purgamentis immisceatur, quoniam ferventioris naturae est, et
idcirco terram perurit. Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex
mensibus passus veterascere si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas,
nullo alio magis fructus exuberat; nec solum ea res maiorem facit
proventum, sed etiam saporem et odorem vini pomorumque reddit meliorem.
Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode
frugiferas arbores et praecipue oleas rigare. Nam per se quoque adhibita
multum iuvat. Sed usus utriusque maxime per hiemem est, et adhuc vere ante
aestivos vapores, dum etiam vites et arbores oblaqueatae sunt. Tertium
locum obtinet pecudum stercus, atque in eo quoque discrimen est: nam
optimum existimatur, quod asinus facit; quoniam id animal lentissime
mandit, ideoque facilius concoquit, et bene confectum atque idoneum
protinus arvo fimum reddit. Post haec quae diximus, ovillum, et ab hoc
caprinum est, mox ceterorum iumentorum armentorumque. Deterrimum ex omnibus
suillum habetur. Quin etiam satis profuit cineris usus et favillae. Frutex
vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet. Nec ignoro, quoddam esse
ruris genus, in quo neque pecora, neque aves haberi possint; attamen
inertis est rustici eo quoque loco defici stercore. Licet enim quamlibet
frondem, licet e vepribus et e viis compitisque congesta colligere; licet
filicem sine iniuria vicini etiam cum officio decidere, et permiscere cum
purgamentis cortis; licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo
volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque
quae everruntur, in unum congerere. Sed eodem medio loco robustam materiam
defigere convenit. Namque ea res serpentem noxiam latere in stercore
prohibet. Haec ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum
versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus,
ut bubilia et ovilia debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est,
nihil refert genera stercoris separari; sin autem surculo et segetibus
atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quodque reponendum est,
sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in praedictum locum concavum
congerenda, et assiduo humore satianda sunt, ut herbarum semina culmis
ceterisque rebus immixta putrescant. Aestivis deinde mensibus non aliter ac
si repastines, totum sterquilinium rastris permisceri oportet, quo facilius
putrescat et sit arvis idoneum. Parum autem diligentes existimo esse
agricolas apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam
singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt, totidemque
singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt,
sed et quae colluvies cortis et aedificii cotidie gignit, contrahere et
congerere possunt. Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne quod
tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse maxime utile; nam et
vires adhuc solidas habet, et herbas non creat; quanto autem vetustius sit,
minus prodesse, quoniam minus valeat.Itaque pratis quam recentissimum
debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna
crescente fieri oportere. Nam ea quoque res aliquantum foeni fructum
adiuvat. De cetero usus stercoris qualis in quaque re debeat esse, tum
dicemus, cum singula persequemur.
XV (XVI)
Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus
est, mense Septembri; si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna
decrescente disponat, ita ut plani loci iugerum duodeviginti, clivosi
quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et, ut paulo prius dixi, non
antea dissipet cumulos, quam erit araturus. Si tamen aliqua causa
tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam
seras more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere.
Si et is non erit, caprinum manu iacere, atque ita terram sarculis
permiscere. ea res laetas segetes reddit. Nec ignorare colonos oportet,
sicuti refrigescere agrum, qui non stercoretur, ita peruri, si nimium
stercoretur; magisque conducere agricolae, frequenter id potius, quam
immodice facere. Nec dubium quin aquosus ager maiorem eius copiam, siccus
minorem desideret. Alter, quod assiduis humoribus rigens hoc adhibito
regelatur; alter, quod per se tepens siccitatibus, hoc assumpto largiore,
torretur; propter quod nec deesse ei talem materiam nec superesse oportet.
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, ei multum proderit fecisse, quod
M. Columellam patruum meum doctissimum et diligentissimum agricolam
saepenumero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis locis cretam ingereret,
cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas
excitaret, verum etiam pulcherrimas vineas efficeret. Nam idem negabat
stercus vitibus ingerendum, quod saporem vini corrumperet; melioremque
censebat esse materiam vindemiis exuberandis, congesticiam vel de vepribus
vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum. Iam vero et ego
reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe expeditissimum
praesidium non deesse; quod cum exili solo circa Idus Septembris sparserit
et inaraverit, vim optimae stercorationis exhibebit. Succidi autem lupinum
sabulosis locis oportet, cum secundum florem, rubricosis, cum tertium
egerit. Illic dum tenerum est convertitur, ut celeriter ipsum putrescat,
permisceaturque gracili solo; hic iam robustius, quod solidiores glaebas
diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestivis vaporatae
resolvantur.
XVI (XVII)
Atque haec arator exsequi poterit, si non solum, quae rettuli, genera
pabulorum providerit, verum etiam copiam foeni, quo melius armenta
tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo
necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in
agricolatione tribuerunt. Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus
esset paratum, nec magnum laborem desideraret. M. quidem Porcius et illa
commemoravit, quod nec tempestatibus affligeretur, ut aliae partes ruris,
minimique sumptus egens, per omnes annos praeberet reditum, neque eum
simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet, quam in foeno. Eius
igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum
riguum. Laeto pinguique campo non desideratur influens rivus, meliusque
habetur foenum, quod suapte natura succoso gignitur solo, quam quod
irrigatum aquis elicitur, quae tamen sunt necessariae, si macies terrae
postulat. Nam et in densa et resoluta humo quamvis exili pratum fieri
potest, cum facultas irrigandi datur. Ac nec campus concavae positionis
esse neque collis praeruptae debet; ille, ne collectam diutius contineat
aquam; hic, ne statim praecipitem fundat. Potest tamen mediocriter
acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri. At planities
maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut
influentes rivos immorari, sed ut quis eam supervenit humor, lente
prorepit. Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis
derivanda est. Quippe aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est
exitio.
XVII (XVIII)
Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum, ne stirpes aut
spinas validioris incrementi herbas inesse patiamur; atque alias ante
hiemem, et per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos; alias per
ver evellamus, ut intuba ac solstitiales spinas; ac neque suem velimus
impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet; neque pecora maiora,
nisi cum siccissimum solum est, quia udo demergunt ungulas, et atterunt
scinduntque radices herbarum. Tum deinde macriora et pendula loca mense
Februario luna crescente fimo iuvanda sunt. Omnesque lapides et siqua
obiacent falcibus noxia, colligi debent, ac longius exportari, submittique
pro natura locorum aut temporius aut serius. Sunt etiam quaedam prata situ
vetustatis obducta, quibus mederi solent agricolae veteri eraso musco
seminibusque de tabulato superiectis, vel ingesto stercore. Quorum neutrum
tantum prodest, quantum si cinerem saepius ingeras. Ea res muscum enecat.
Attamen pigriora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum
exarare. Sed hoc, si prata accepimus, facere debemus. Sin autem nova
fuerint instituenda, vel antiqua renovanda, (nam multa sunt, ut dixi, quae
negligentia exolescant, et fiant sterilia) ea expedit interdum etiam
frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes
affert. Igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum
subactumque saepius per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus;
insequente deinde anno, frumento; tertio diligenter arabimus, omnesque
validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt radicibus,
exstirpabimus, nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit. Deinde
viciam permixtam seminibus foeni seremus. Tum glaebas sarculis resolvemus,
et inducta crate coaequabimus, grumosque, quos ad versuram plerumque
tractae faciunt crates, dissipabimus ita, <ut> necubi ferramentum
foenisecis possit offendere. Sed eam viciam non convenit ante desecare,
quam permaturuerit, et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum
foenisecas oportet inducere et desectam herbam religare et exportare;
deinde locum rigare, si fuerit facultas aquae; si tamen terra densior est.
Nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam
conspissatum et herbis colligatum sit solum: quoniam impetus aquarum
proluit terram, nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere.
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis
immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare. Nam pecudes,
ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas, atque interruptas non sinunt
herbarum radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora
post foenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et conditio loci
patietur. Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam
maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii
exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus foeni macriora loca
et utique celsiora stercorentur. Nam editior clivus praebet etiam subiectis
alimentum, cum superveniens imber aut manu rivus perductus succum stercoris
in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes agricolae
etiam in aratis collem magis, quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi,
pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
XVIII (XIX)
Foenum autem demetitur optime ante quam inarescat; nam et largius
percipitur, et iucundiorem cibum pecudibus praebet. Est autem modus in
siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur; alterum, quod
omnem succum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum <quod> si nimium
retinuerit, in tabulato putrescit; ac saepe cum concaluit, ignem creat et
incendium. Nonnumquam etiam cum foenum caedimus, imber oppressit; quod si
permaduit, inutile est udum movere; meliusque patiemur superiorem partem
sole siccari. Tunc demum convertemus, et utrimque siccatum coartabimus in
strigam, atque ita manipulos vinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus
sub tectum congerantur, vel si non competit ut in villam foenum portetur,
at in manipulos colligatum certe quicquid ad eum modum quo debet siccatum
erit, in metas exstrui conveniet, easque ipsas in angustissimos vertices
exacui. Sic enim commodissime foenum defenditur a pluviis, quae etiam si
non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere; ut si quis humor
herbis inest, exsudet atque excoquatur in acervis. Propter quod prudentes
agricolae quamvis iam illatum tecto non ante componunt, quam per paucos
dies aliquos temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed
iam foenisicia sequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere,
prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur.
XIX (XX)
Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum
radatur, deinde confodiatur, permixtisque paleis cum amurca, quae salem non
accepit, extergatur. Nam ea res a populatione murium formicarumque frumenta
defendit. Tum aequata paviculis vel molari lapide condensetur, et rursus
superiectis paleis inculcetur, atque ita solibus siccanda relinquatur.
Suunt tamen, qui prati obiacentem favonio partem triturae destinant,
areamque demessa faba et iniecta expoliunt; nam dum a pecudibus legumina
proculcantur, herbae etiam ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit
idonea trituris area.
XX (XXI)
Sed cum matura fuerit seges, ante quam torreatur vaporibus aestivi
sideris, qui sunt vastissimi per ortum Caniculae, celeriter demetatur. Nam
dispendiosa est cunctatio, primum, quod avibus praedam ceterisque
animalibus praebet; deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et
aristis celeriter decidunt. Si vero procellae ventorum aut turbines
incesserint, maior pars ad terram defluit; propter quae recrastinari non
debet, sed aequaliter flaventibus iam satis, ante quam ex toto grana
indurescant, cum rubicundum colorem traxerunt, messis facienda est, ut
potius ia area et in acervo, quam in agro grandescant frumenta. Constat
enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum. Sunt autem
metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis
vel denticulatis medium culmum secant; multi mergis, alii pectinibus spicam
ipsam legunt, idque in rara segete facillimum in densa difficillimum est.
Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel
in nubilarium congeritur, et subinde opportunis solibus torrefacta
proteritur. Sin autem spicae tantummodo recisae suunt, possunt in horreum
conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At
si competit, ut in area teratur frumentum, nihil dubium est, quin equis
melius quam bubus ea res conficiatur; et si pauca iuga sunt, adicere
tribulam et traham possis; quae res utraque culmos facillime comminuit.
Ipsae autem spicae melius fustibus cuduntur, vannisque expurgantur. At ubi
paleis immixta sunt frumenta, vento separentur. Ad eam rem Favonius habetur
eximius, qui lenis aequalisque aestivis mensibus perflat; quem tamen
opperiri lenti est agricolae, quia saepe dum esxpectatur, saeva nos hiems
deprehendit. Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda, ut omni
flatu possint excerni. At si compluribus diebus undique silebit aura,
vannis expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas
irritum faciat totius anni laborem. Pura deinde frumenta, si in annos
reconduntur, repurgari debent. Nam quanto sunt expolitiora, minus a
curculionibus exeduntur. Sin protinus usui destinantur, nihil attinet
repoliri, satisque est in umbra refrigerari, et ita granario inferri.
Leguminum quoque non alia cura est, quam reliquorum frumentorum; nam ea
quoque vel statim absumuntur, vel reconduntur. Atque hoc supremum est
aratoris emolumentum percipiendorum seminum, quae terrae crediderat.
XXI (XXII)
Sed cum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerint,
nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere, quaeque
non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae
... festis ... exercere diebus
fas et iura sinunt: rivos deducere nulla
religio vetuit, segeti praetendere saepem,
insidias avibus moliri, incendere vepres,
balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Quamquam pontifices negant segetem feriis sepiri debere. Vetant quoque
lanarum causa lavari oves, nisi propter medicinam. Virgilius qui liceat
feriis flumine adluere gregem praecepit, et idcirco adiecit,
fluvio mersare salubri.
Sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare. Feriis autem ritus
maiorum etiam illa permittit, far pinsere, faces incidere, candelas sebare,
vineam conductam colere; piscinas, lacus, fossas veteres tergere et
purgare, prata sicilire, stercora aequare, foenum in tabulata componere,
fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere,
arbores serendi causa collo vel mulo clitellario afferre; sed iuncto
advehere non permittitur, nec apportata serere, neque terram aperire, neque
arborem collucare; sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo
feceris; nec foenum secare aut vincire aut vehere; ac ne vindemiam quidem
cogi per religiones pontificum feriis licet; nec oves tondere, nisi si
catulo feceris. Defrutum quoque facere et defrutare vinum licet. Uvas
itemque olivas conditui legere licet. Pellibus oves vestiri non licet. In
horto quicquid olerum causa facias, omne licet. Feriis publicis hominem
mortuum sepelire non licet. M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas
esse ferias dixit. Idemque boves permittit coniungere lignorum et
frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus, feriis tantum
denicalibus mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo
quosdam, cum solemnia festorum percensuerim, desideraturos lustrationum
ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis
usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam; sed differo in eum librum, quem
componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam perscripsero.
Finem interim praesentis disputationis faciam, dicturus exordio sequente,
quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores, quaeque ipse mox
comperi.
|