LIBER III
I
Hactenus arvorum cultus, ut ait praestantissimus poeta. Nihil enim prohibet nos,
P. Silvine, de iisdem rebus dicturos celeberrimi carminis auspicari principio.
Sequitur arborum cura, quae pars rei rusticae vel maxima est. Earum species
diversae et multiformes sunt, quippe varii generis (sicut autcor idem refert)
nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt.
Sed quae non ope humana gignuntur, silvestres ac ferae sui cuiusque ingenii
poma vel semina gerunt; at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt
frugibus. De eo igitur prius genere dicendum est, quod nobis alimenta
praebet. Idque tripartito dividitur. Nam ex surculo vel arbor procedit, ut
olea, vel frutex, ut palma campestris, vel tertium quiddam, quod nec
arborem nec fruticem proprie dixerimus, ut est vitis. Hanc nos ceteris
stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam
facilitate, per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi
tamen glaciali vel praefervida, curae mortalium respondet, tamque felix
campis, quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta,
saepe etiam gracili, atque pingui et macra, siccaque et uliginosa. Tum sola
maxime utcumque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido vel aestuoso
procellosoque. Refert tamen, cuius generis aut quo habitu vitem pro
regionis statu colere censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem,
neque est unum stirpis eius genus; quodque praecipuum est ex omnibus, non
facile dictu est, cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat
usus. Exploratum tamen habebit prudens agricola genus vitis habile campo,
quod nebulas pruinamque sine noxa perfert; colli, quod siccitatem ventosque
patitur. Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis
fecundam; macro feracem, terrae densae vehementem, multaque materia
frondentem; resoluto et laeto solo rari sarmenti, humido loco sciet non
recte mandari fructus teneri et amplioris acini, sed callosi et angusti
frequentisque vinacei; sicco recte contribui diversae <quoque> naturae
semina. Sed et post haec non ignorabit dominus loci, plus posse qualitatem
caeli frigidam vel calidam, sicccam vel roscidam, grandinosam ventosamque
vel placidam, serenam vel nebulosam; frigidaeque aut nebulosae duorum
generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit
hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt,
et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt. Ventoso
quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdam tenaces ac duri acini
committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco
destinabit eas, quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido,
quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo
melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit:
commodissime tamen eam, cuius vel uvas vel acini celeriter decidunt. At si
voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime
Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen
propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec
praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen
roscidum, quod fontibus non in summo, non in profundo terrae scaturiat; sed
ut vicinum radicibus humorem subministret; eumque nec amarum nec salsum, ne
saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra
rubigine coerceat; si modo credimus Virgilio dicenti:
salsa autem tellus et quae perhibetur amara,
frugibus infelix: ea nec mansuescit arando,
nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.
II
Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem deponitur. Ad escam non expedit
instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet
inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est
conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique purpureae et bumasti,
dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et cerauniae, nec solum quae
iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint, conseri
debent, ut stephanitae, ut tripedaneae, ut unciariae, ut cydonitae. Item
quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut venunculae, ut
nuper in hos usus exploratae Numisianae. At ubi vino consulimus, vitis
eligitur, quae et in fructu valet et in materia; quod alterum ad reditus
coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert. Sed ea tum
praecipua est, si nec nimis celeriter frondet, et primo quoque tempore
deflorescit, nec nimis tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et
carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit, nec
siccitatibus abolescit. Talis nobis eligitur vel mediocriter fecunda, si
modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit. Nam si
sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut
multiplicatione frugum reditus augeatur. Fere autem omni statu locorum
campestria largius vinum, sed iucundius afferunt collina; quae tamen ipsa
modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona; sed sunt generosiora sub
Austro. Nec dubium quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum
situ bonitate vini modo vincant, modo superentur. Solae traduntur Amineae
excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerent, sibi
comparatae, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnes
sapore praecedere. Eae cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt.
Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis
arbori nec non iugo; illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat,
longeque praecedit maiorem, quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam
maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis, quam in arboribus.
Ideoque non est vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et uvida
terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum
frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine
dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore
superatur, gustu non vincitur. Et hae quidem utraeque Amineae. Verum et
aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahunt,
austerioris vini, sed aeque perennis. Earum minor vulgo notissima, quippe
Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit, hilaris inter
aestivos Favonii flatus Austris affligitur. Ceteris itaque partibus Italiae
non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus
commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non
absimili minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae; quae
tamen [minor] hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo; nam illam
nisi praepingui non respondere iam dictum est. Lanatam quoque Amineam
quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex
omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine; sane boni vini,
sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo
propter pampini densitatem saepe parum recte deflorescit, eademque maturo
fructu celeriter putrescit. Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis
habetur Aminea maiori geminae non dissimilis prima specie pampini et
trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit
proxima, praeferenda etiam propriis virtutibus; nam et feracior est et
flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit,
gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam
praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant, et id, quod ediderunt,
optime tueantur. Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium
parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo calore
rubellianae nuncupantur; eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis
afferunt. Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo
et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, et
celeriter deflorescunt, et ideo citius mitescunt, omnis incommodi patientes
praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus
contrahuntur. Pingui arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura
<gracilibus et> exilibus uvis praebere valet. Frigidum ac roscidum solum et
caelum commodissime sustinent eugeniae, dum sunt in Albano colle. Nam
mutato loco vix nomini suo respondent. Nec minus Allobrogicae, quarum vini
iucunditas cum regione mutantur. Magnis etiam dotibus tres apianae
commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae; generosior
tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamvis frondibus et
palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera
recipiat cariem vetustatis. Pingui solo feracissimae, mediocri quoque
fecundae, praecoquis fructus; ideoque frigidis locis aptissimae, vini
dulcis, sed capiti nervisque [vernisque] non aptae. Nisi mature lectae
pluviis ventisque et apibus afferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc
populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae. Possunt
tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis
est Biturica, qualis basilica, quarum minorem cocolubem vocant Hispani,
longe omnium primis utraeque proximae. Nam et vetustatem vinum earum
patitur, et ad bonitatem aliquam per annos venit. Iam vero ipsae
fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia;
quippe turbines imbresque <fortissime> sustinent, et commode fluunt, nec
deficiunt macro solo. Frigora melius quam humores sustinent, humores
commodius quam siccitates, nec caloribus tamen contristantur. Visula deinde
ab his et minor argitis terrae mediocritate laetantur. Nam in pingui nimiis
viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo
quam arboribus, sed argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et
uvis exuberat. Humillimis tabulatis aptior visula brevem materiam, durum et
latum folium exigit, cuius amplitudine fructus suos optime adversus
grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi legantur, ad
terram decidunt; humoribus etiam prius, quam defluant, putrescunt. Sunt et
helvolae, quas nonnulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab
helvo (nisi fallor) colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini,
sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis.
Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus afferunt, melius
arborem, sed et iugum commode vestiunt; mediocri quoque solo fecundae,
sicut pretiae minor et maior. Sed eae generositate vini magis commendantur,
et frequentibus materiis frondent, et cito maturescunt. Albuelis utilior,
ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore, quam in iugo; in summa
arbore quam in ima; ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae
Graeculae vites sunt, ut Mareoticae, Thasiae, psithiae, sophortiae, sicut
habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et
acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam
Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et
boni vini est et innoxia, unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in
tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes. Tertium gradum facit earum
Celsus, quae fecunditate sola commendantur; ut tres Helvenaciae, quarum
duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur;
earum altera, quam Galliarum incolae emarcum vocant, mediocris vini; et
altera, quam longam appellant, eandemque avaram, sordidi vini, nec tam
largi quam ex numero uvarum prima specie promittit. Minima et optima e
tribus facillime folio dignoscitur; nam rotundissimum omnium id gerit,
atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert, quod frigora
sustinet, dum tamen sine imbribus sit, quod nonnullis locis etiam vinum
eius in vetustatem diffunditur, quod praecipue sola macerrimum quoque solum
fertilitate sua commendat. Ut spionia dapsilis musto et amplitudine magis
uvarum, quam numero fertilis, ut oleaginia, ut Murgentina, eademque
Pompeiana, ut Numisiana, ut venucula eademque scirpula, atque sticula, ut
nigra Fregellana, ut merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus
copiosissima arcelaca maior, a multis argitis falso existimata. Nam has
nuper mihi cognitas, pergulanam dico et irtiolam fereolamque, non facile
asseverem, quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum
tamen de bonitate vini, quod afferunt, iudicare potui. Unam etiam
praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine
dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve arcelacae
basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae.
Multa praeterea sunt genera vitium, quarum nec numerum nec appellationes
cum certa fice referre possumus.
Neque enim ut ait poeta numero comprendere refert:
quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
discere quam multae Zephyro versentur harenae.
Quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria
vitium genera, quae consuetudine sua nominant; quaedam etiam stirpes cum
locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra
diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dignosci non possint.
Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae
etiam nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula. Quare
prudentis magistri est eiusmodi nomenclationis aucupio, quo potiri
nequeant, studiosos non demorari; sed illud in potum praecipere, quod et
Celsus ait et ante eum M. Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi
fama, nullum diutius conservandum nisi experimento probatum; atque ubi
multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseremus, generosam
requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum, quod
proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione vincitur
pretio, qua vincit abundantia. Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo
ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam.
Propositum est enim docere, qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae
fluxurae possint constitui.
III
Nunc prius quam se satione vitium disseram, non alienum puto, velut
quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et
exploratum habeamus, an locupletet patrem familias vinearum cultus. Est
enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius
est, nondum concedatur, an omnino sint habendae; idque adeo plurimi
dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque
optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque vel silvae caeduae
iudicent. Nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit,
abnuente Saserna genus id ruris, Tremellio maxime probante. Sed et hanc
sententiam suo loco aestimabimus. Interim studiosi agricolationis hoc
primum docendi sunt, uberrimum esse reditum vinearum. Atque ut omittam
veterem illam felicitatem arvorum, quibus et ante iam M. Cato, et mox
Terentius Varro prodidit, singula iugera vinearum sexcenas urnas vini
praebuisse; id enim maxime asseverat in primo libro rerum rusticarum Varro;
nec una regione provenire solitum, verum et in Faventino agro et in
Gallico, qui nunc Piceno contribuitur; his certe temporibus Nomentana regio
celeberrima fama est illustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir
excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera
singula culleos octonos reddidisse plerumque compertum est. Nam illa
videntur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua vitis apud
te excederet uvarum numerum duorum milium, et apud me octogenae stirpes
insitae intra biennium septenos culleos peraequarent, ut primae vineae
centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et silvae, si
centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere
videantur. Nam frumenta maiore quidem parte Italiae quando cum quarto
responderint, vix meminisse possumus. Cur ergo res infamis est? Non quidem
suo sed hominum inquit vitio Graecinus. Primum, quod in explorandis
seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique vineta
conserunt; deinde sata non ita nutriunt, ut ante convalescant ac
prosiliant, quam retorrescant; sed et si forte adoleverint, negligenter
colunt. Iam illud a principio nihil referre censent, quem locum conserant;
immo etiam seligunt deterrimam partem agrorum, tamquam sola sit huic stirpi
maxime terra idonea, quae nihil aliud ferre possit. Sed ne ponendi quidem
rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur; tum etiam dotem, id
est instrumentum, raro vineis praeparant; cum ea res, si omissa sit,
plurimas operas nec minus arcam patris familias semper exhauriat. Fructum
vero plerique quam uberrimum praesentem consectantur, nec provident futuro
tempori, sed quasi plane in diem vivant, sic imperant vitibus, et eas ita
multis palmitibus onerant, ut posteritati non consulant. Haec omnia vel
certe plurima ex his cum commiserint, quidvis malunt quam suam culpam
confiteri; querunturque non respondere sibi vineta, quae vel peer avaritiam
vel inscitiam vel per negligentiam perdiderunt. At si qui cum scientia
sociaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe
tricenas, sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras
vicenas percipient ex singulis iugeribus: omnis istos, qui foenum suum et
olera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt. Nec in hoc
errat; quippe ut diligens ratiocinator calculo posito videt, id genus
agricolationis maxime rei familiari conducere. Nam un amplissimas impensas
vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris,
quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari putat;
sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum vinitorem in primis esse
censeo; isque licet sit emptus<sex, vel potius> sestertiis octo milibus,
cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vinesque
cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus binis milibus in singula
iugera positas duco; fit tum in assem consummatum pretium sestertiorum XXIX
milium. Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia, et
quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum
cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum XXXII milium
quadringentorum LXXX nummorum. Quod quasi nomen si ut fenerator cum
debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum
praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos
singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos; qua computatione
vincit tamen reditus VII iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram
triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quippe ut
deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleos
vini singula earum iugera peraequabunt; utque trecentis nummis quadragenae
urnae veneant, quod minimum pretium est annonae; consummant tamen septem
cullei sestertia duo milia et centum nummos: ea porro summa excedit usuram
semissium. Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet.
Sed nos exstirpanda vineta censemus, quorum singula iugera minus quam
ternos culleos praebent. At adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint
viviradices, quae de pastinato eximantur; cum sola ea res omnem impensam
terreni pretio suo liberet; si modo non provincialis sed Italicus ager est.
Neque id cuiquam dubium esse debet, cum et nostra, et Iulii Attici rationem
dispunxerit. Nos [iam] enim vicena milia malleolorum per vineae iugerum
inter ordines pangimus. Ille minus quattuor milibus deponit; cuius ut
vincat ratio, nullus tamen vel iniquissimus locus non maiorem quaestum
reddet, quam acceperit impensam; siquidem, ut cultoris negligentia sed
milia seminum intereant, reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum
libenter et cum lucro redemptorum erunt. Quae summa tertia parte superat
duo milia sestertiorum, quanti constare iugerum vinearum praediximus.
Quamquam nostra cura in tantum iam processit, ut non inviti sestertiis
sexcentis nummis singula milia viviradicis a me rustici mercentur. Sed vix
istud alius praestiterit. Nam nec quisquam nobis facile crediderit, tantam
in agellis nostris esse abundantiam vini, quantam tu, Silvine, novisti.
Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo
dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam
genus hoc agricolationis reformidant. Sive eergo pastinationis reditus, seu
futurarum spes vindemiarum cohortari nos debet ad positionem vinearum. Quas
quoniam docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum
praecepta dabimus.
IV
Cui vineta facere cordi est, praecipue caveat, ne alienae potius curae
quam suae credere velit, neve mercetur viviradicem. Sed genus surculi
probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium, ex quo possit agrum
vineis vestire. Nam quae peregrina ex diversa regione semina transferuntur,
minus sunt familiaria nostro solo, quam vernacula; eoque velut alienigena
reformidant mutatam caeli locique positionem. Sed nec certam generositatis
fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter
exploratum probatumque genus surculi posuerit. Quamobrem biennii spatium
longum esse minime existimandum est, intra quod utique tempestivitas
seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisiti
generis stirpem deposuisse. Post haec deinde meminerit accurate locum
vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat
adhibendam pastinationi; quam cum peregerit, non minore cura vitem
conserat; et cum posuerit, summa sedulitate culturae serviat; id enim quasi
caput et columen est impensarum; quoniam in eo consistit, melius an sequius
terrae mandaverit pater familias pecuniam, quam in otio tractare. Igitur
unumquodque eorum quae proposui, sua iam persequar ordine.
V
Vitiarium neque ieiuna terra, neque uliginosa faciendum est; succosa tamen
ac mediocri potius quam pingui. Tametsi fere omnes auctores huic rei
laetissimum locum destinaverunt. Quod ego minime reor esse pro agricola.
Nam depositae stirpes valido solo, quamvis celeriter comprehendant atque
prosiliant, tamen cum sunt viviradices factae, si in peius transferantur,
retorrescunt nec adolescere queunt. Prudentis autem coloni est ex deteriori
terra potius in meliorem, quam ex meliore in deteriorem transferre. Propter
quod mediocritas in electione loci maxime probatur, quoniam in confinio
boni malique posita est. Sive enim postmodum necessitas postulaverit
tempestiva semina ieiuno solo committere, non magnam sentient differentiam,
cum ex mediocri terra in exilem translata sunt; sive laetior ager
conserendus est, longe celerius in ubertatem coalescunt. Rursus tenuissimo
solo vitiarium facere minime rationis est, quoniam malleolorum pars melior
deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi. Ergo mediocris et
modice siccus ager vitiario est aptissimus, isque bipalio prius subigi
debet, quae est altitudo pastinationis, cum in duos pedes et semissem
convertitur humus, ac deinde tripedaneis relictis spatiis, quae per semina
excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,
octogeni malleoli pangendi sunt. Is numerus consummat per totum iugerum
seminum milia tria et ducenta. Verum hanc curam praevenit inquisitio et
electio malleolorum. Nam ut saepe iam rettuli, quasi fundamentum est
praedictae rei probatissimum genus stirpis deponere.
VI
Sed electio dupliciter facienda est: non enim solum fecundam esse matrem
satis est, ex qua semina petuntur, sed adhibenda ratio est subtilior, ut ex
his partibus trunci sumantur, quae et genitales sunt et maxime fertiles.
Vitis autem fecunda, cuius progeniem studemus submittere, non tantum debet
eo aestimari, quod uvas complures exigit. Potest enim trunci vastitate id
accidere et frequentia palmitum; nec tamen eam feracem dixerim, cuius
singulae uvae in singulis sarmentis conspiciuntur, sed si per unumquemque
pampinum maior numerus uvarum dependet; si ex singulis gemmis compluribus
materiis cum fructu germinat; si denique etiam e duro virgam cum aliquibus
racemis citat; si etiam nepotum fructu gravida est: ea sine dubitatione
ferax destinari debet legendo malleolo. Malleolus autem novellus est
palmes, innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudine,
quod in ea parte, qua deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque
mallei speciem praebet. Hunc ex fecundissima stirpe legendum censemus omni
tempore, quo vineae putantur. Ac super terram gemmis tribus vel quattuor
exstantibus diligenter obruendum loco modice humido non uliginoso; dum
tamen antiquissimum sit considerare ne vitis, ex qua is sumitur, ancipitem
floris habeat eventum, ne difficulter acinus ingrandescat, ne aut
praecoquis aut serae maturitatis fructum afferat. Nam illa volucribus, haec
etiam tempestatibus hiemis infestatur. Tale porro genus non una comprobatur
vindemia. Potest enim vel anni proventu vel aliis de causis etiam
naturaliter infecunda vitis semel exuberare. Sed ubi plurium velut emeritis
annorum stipendiis fides surculo consistit, nihil dubitandum est de
fecunditate. Nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio: id
enim tempus fere virentium generositatem declarat, quo sol in eandem partem
signiferi per eosdem numeros redit, per quos cursus sui principium ceperat.
Quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta
unius apokatastasin vocant studiosi rerum caelestium.
VII
Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere, cuius generis
sit ista fecunda vitis, quam nos tam acurate describimus, anne de iis
aliqua significetur, quae vulgo nunc habentur feracissimae. Plurimi namque
Bituricam, multi spioniam, quidam basilicam, nonnulli arcelacam laudibus
efferunt. Nos quoque haec genera non fraudamus testimonio nostro: sunt
etiam largissimi vini; sed proposuimus docere vineas eiusmodi conserere,
quae nec minus uberes fructus praedictis generibus afferant, et sint
pretiosi saporis, velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui
nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem,
quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali et
ingenita sterilitate laborantibus: quo magis nobis ex alto repetita
compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia
colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris obcaecata luce veritatis
caruit. Quare non intempestivum est nos ad ea praeverti, quae videntur hunc
publicum errorem corrigere posse.
VIII
Igitur si rerum naturam, P. Silvine, velut acrioribus mentis oculis
intueri velimus, reperiemus parem legem fecunditatis eam dixisse virentibus
atque hominibus ceterisque animalibus: nec sic aliis nationibus
regionibusve proprias tribuisse dotes, ut aliis in totum similia munera
denegaret. Quibusdam gentibus numerosam progenerandi sobolem dedit, ut
Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene solemnes sunt;
sed et Italici generis esse voluit eximiae fecunditatis Albanas Curiatiae
familiae trigeminorum matres. Germaniam decoravit altissimorum hominum
exercitibus; sed et alias gentes non in totum fraudavit praecipuae staturae
viris. Nam et M. Tullius Cicero testis est Romanum fuisse civem Naevium
Pollionem pede longiorem quam quemquam longissimum; et nuper ipsi videre
potuimus in apparatu pompae Circensium ludorum Iudeae gentis hominem
proceriorem celsissimo Germano. Transeo ad pecudes. Armentis sublimibus
insignis Mevania est, Liguria parvis; sed et Mevaniae bos humilis et
Liguriae nonnumquam taurus eminentis staturae conspicitur. India perhibetur
molibus ferarum mirabilis: pares tamen in hac terra vestitate beluas
progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus
elephantos? Sed ad genera frugum redeo. Mysiam Libyamque largis aiunt
abundare frumentis; nec tamen Apulos Campanosque agros opimis defici
segetibus. Tmolon et Corycon florere croco; Iudaeam et Arabiam pretiosis
odoribus illustrem haberi: sed nec nostram civitatem praedictis egere
stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem
conspicimus, iam tuream plantam,, folrentesque hortos myrrha et croco. His
tamen exemplis nimirum admonemur, curae mortalium obsequentissimam esse
Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre
didicerit. Quo minus dubitemus de eo fructu, qui velut indigena
peculiarisque et vernaculus est huius soli. Neque enim dubium est Massici
Surrentinique et Albani atque Caecubi agri vites omnium, quas terra
sustinet, in nobilitate vini principes esse.
IX
Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et haec adiuvari potest
cultoris industria. Nam si, ut paulo ante rettuli, benignissima rerum
omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis
ditavit, ut tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur
eam dubitemus etiam in vitibus praedictam legem servasse? Ut quamvis earum
genus aliquod praecipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut
basilicum, non tamen sic Amineum sterile reddiderit, ut ex multis milibus
eius ne paucissimae quidem vites fecundae, tamquam in Italicis hominibus
Albanae illae sorores, reperiri possint. Id autem cum sit verisimile,
tumetiam verum esse nos docuit experimentum, cum et in Ardeatino agro, quem
multis temporibus ipsi ante possedimus, et in Carseolano itemque in Albano
generis Aminei vites huiusmodi notae habuerimus, numero quidem perpaucas,
verum ita fertiles, ut in iugo singulae ternas urnas praeberent, in
pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent. Nec incredibilis debet
in Amineis haec fecunditas videri. Nam quemadmodum Terentius Varro et ante
eum M. Cato possent affirmare, sexcentenas urnas priscis cultoribus singula
vinearum iugera fudisse, si fecunditas Amineis defuisset, quas plerumque
solas antiqui noverant? Nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane
longinquis regionibus arcessita notitiae nostrae sunt tradita, Biturici
generis aut basilici vineta eos coluisse, cum vetustissimas quasque vineas
adhuc existimemus Amineas. Si quis ergo tales, quales paulo ante possedisse
me rettuli, Amineas pluribus vindemiis exploratas notet, ut ex his
malleolos feracissimos eligat, possit is pariter generosas vineas et uberes
efficere. Nihil enim dubium est, quin ipsa natura sobolem matri similem
esse voluerit. Unde etiam pastor ille in Bucolicis ait
sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
noram.
Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina
diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt
propagata sobole generosi armenti. Nos quoque pari ratione velut
olympionicarum equarum, ita feracissimarum Aminearum seminibus electis
largae vindemiae spem capiamus. Neque est quod temporis tarditas quemquam
deterreat: nam quicquid morae est, in exploratione surculi absumitur.
Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est, celerrime insitionibus ad
maximum numerum perducitur. Eius rei testimonium tu praecipue, Publi
Silvine, perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera
vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in Ceretano tuo
possides, insitione facta consummata. Quemnam igitur existimas vitium
numerum intra tantumdem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis,
cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies? Quare si, ut dixi, laborem
et curam velimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminei
generis vineas constituemus, quam Biturici aut basilici: tantum rettulerit,
ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius vitis
habitum observemus; quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri
aut aeris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur.
Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis in vineas
transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps Aminea potest calidum
sustinere, quam ex calido frigidum. Quoniam cum omne vitis genus, tum
maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore. Sed et
qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in
melius. Nam quod assuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur,
nisi saepius stercores. Atque haec de cura eligendi malleoli generatim
praecepimus. Nunc illud proprie specialiter, ut non solum ex fecundissima
vite, sed etiam e vitis parte feracissima semina eligantur.
X
Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores tradiderunt,
extrema pars eius, quod caput vitis appellant, id est productissimum
flagellum: nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa
prima species, et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur in
productissimo sarmento. Quae res nos decipere non debet. Id enim accidit
non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas
trunci partes humor omnis et alimentum, quod a solo ministratur,
transcurrit, dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum
virentis, quasi quaedam anima, per medullam trunci veluti per siphonem quem
diabeten vocant mechanici, trahitur in summum: quo cum pervenerit, ici
consistit atque consumitur. Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur
aut in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles,
quae e duro citantur, ac duplici ex causa robustae sunt: quod a fetu
vacant, quodque ex proximo terrae integro atque illibato succo aluntur: et
illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quicquid, ut supra
dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Meidae sunt macerrimae,
quia transcurrit hinc parte aliqua interceptus, illinc ad se tractus humor.
Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si
plurimum afferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur: sed id
sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac
numeroso fetu benignitatem sua ostendit. Hic surculus translatus rarius
degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur. Sive enim
pastinato deponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur alimentis,
quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus, ut ex praedictis locis,
quos humeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen, quae attulisse
fructum antea animadverterimus. Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem
partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare
vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt,
quot uvas sarmentum habuerit, dum ex vite fertili lagatur et non ex duro
trunco enatum, quod pampinarium vocant. Haec autem opinio, quae orta est ex
inscitia seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam
nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum
agricola malleolum legentibus praecepit ea, quae paulo ante rettulimus.
Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis
facere valeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine veniunt
imprudentissimi ad rem maxime necessariam; deinde etiam infirmissimus et
inutilissimus quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem ferre queat, huic
officio applicatur. Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli
habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit, et ut numerum,
quem villicus imperavit, explere possit, nihil curiose, nihil religiose
administrat: unumque est ei propositum, peragere laboris sui pensum; cum
tamen, ut et sciat, et quod scit exsequatur, hoc solum praeceptum a
magistris acceperit, ne pampinariam virgam deplantet, cetera omnia ut
seminibus contribuat. Nos autem primum rationem secuti, nunc etiam longi
temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse
ducimus, nisi quod in parte genitali fructum attulerit. Nam illud quidem,
quod loco sterili laetum robustumque sine fetu processit, fallacem
fecunditatis imaginem praefert, nec ullam generandi vim possidet. Id procul
dubio verum esse ratio nos admonet, si modo ut in corporibus nostris
propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus
propria munia. Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque
membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernenda, quae tactu quaeque
naribus auribusque et oculis indagantur; pedes ad gressum compositos,
brachia ad complexum; ac ne per omnes vices ministeriorum vagetur
insolenter oratio, nihil aures agere valent, quod est oculorum, nihil
oculi, quod aurium; nec generandi quidem data est facultas manibus aut
plantis; sed quod hominibus ignotum voluit esse genitor universi, ventre
protexit, ut divina praedita ratione rerum aeternus opifex, quasi quibusdam
secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus elementa cum
terrenis primordiis misceret, atque hanc animantis machinae speciem
effingeret. Hac lege pecudes ac virgulta progenuit, hac vitium genera
figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut
fundamenta quaedam iecit, ut iis quasi pedibus insisterent: truncum deinde
superposuit velut quandam staturam corporis et habitus; mox ramis diffudit
quasi brachiis; tum caules et pampinos elicuit velut palmas. Eorumque alios
fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque
partus. Ex his igitur, ut supra diximus, si non ipsa membra genitalia
conceptu atque fetu gravida, sed tamquam tegmina et umbracula eorum, quae
fructibus vidua sunt, legerimus, umbrae scilicet, non vindemiae
laboraverimus. Quid ergo est? Cur quamvis non sit e duro pampinus, sed e
tenero natus, si tamen orbus est, etiam in futurum quasi sterilis damnatur
nobis? Modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti
proprium esse attributum officium, quod scilicet ei convenit; ut malleolo
quoque, qui opportuno loco natus est, fecunditatis vis adsit, etiam si
interim cesset a partu. Nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari.
Sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si
fructum non attulerit, ne vim quidem fecunditatis habere. Nec hoc illi
sententiae repugnat. Nam et homines quosdam non posse generare, quamvis
omnium membrorum numero constante, manifestum est; ne sit incredibile, si
genitali loco virga nata fructu careat, carituram quoque esse fetu. Itaque
ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil
attulerint, spadones appellant; quod non facerent, nisi eos suspicarentur
inhabiles frugibus. Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non
eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non
tulissent. Quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos.
Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro prorepserint, tempore anni
sequentis acquirere fecunditatem, et ideo in resecem submitti, ut
progenerare possit. Verum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis
quam materni esse muneris. Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura
ferax, mixtus adhuc parentis alimentis, et fecundi partus seminibus ac
velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit. At quae
citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta
trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseeritur, quasi puerilis aetas
ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis vim generandi vel in totum
perdit, vel certe minuit. Quare magnopere censeo in eligendis seminibus
adhibere curam, ut e fructuosa parte vitis palmites legamus eos, qui
futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt. Nec tamen contenti simus
uvis, maximeque probemus eos, qui numerosissimis fetibus conspiciuntur. At
non opilionem laudabimus ex ea matre sobolem propagantem, quae geminos
enixa sit; et caprarium submittentem fetus earum pecudum, quae trigemino
partu commendantur? Videlicet quia sperat parentum fecunditati prolem
responsuram. Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem
magis, quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere
interdum quamvis diligenter probata semina; idque nobis poeta velut surdis
veritatis inculcet dicendo:
vidi lecta diu, et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
in peius ruere, ac retro sublapsa referri.
Quod non tantum de seminibus leguminum, sed <in> tota agricolationis
ratione dictum esse intelligendum est; si modo longi temporis observatione
comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas
tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic
degenerare, ut interdum singulis, nonnumquam etiam binis uvis minus minus
afferat. In quantum autem censemus defecturos eos, qui binos aut fere
singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe
reformident? Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam
inventorem, libenter profiteor; ne quis existimet fraudari maiores nostros
laude merita. Nam id ipsum sensisse eos non dubium est, quamvis nullo alio
sit scripto proditum, exceptis quos rettulimus numeros Virgilii, sic tamen
ut de seminibus leguminum praecipiatur. Cur enim aut e duro natam virgam,
aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam
repudiabant, si nihil interesse ducebant, ex quo loco semina legerentur?
Num quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant,
idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prodentissime
damnaverunt? Quod si ita est, nihil dubium est, multo magis ab his
improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non
attulisset. Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli,
vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto
magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum
ab his ratio ipsa declarat? Nisi tamen, quod est absurdum, crediderunt id
translatum et abscissum a sua stirpe, destitutumque materno alimento,
frugiferum, quod in ipsa matre nequam fuisset. Atque haec [et] forsitan
pluribus dicta sunt, quam exigebat ratio veritatis: minus tamen multis,
quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.
XI
Nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo. Sequitur hanc
eligendi malleoli curam pastinationis officium: si tamen ante de qualitate
soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum
conferre nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum perspiciamus, illud
antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam
ubi fuerit seges aut arbustum. Nam de vinetis, quae longo situ exoleverunt,
inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere velimus, quod et
inferius solum pluribus radicibus sit impeditum ac velut irretitum,et
adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi
aliquibus venenis humus torpeat. Quam ob causam silvestris ager praecipue
est eligendus, qui etiam si frutetis aut arboribus obsessus est, facile
extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in
profundum radices agunt, sed per summum terrae dispergunt atque deducunt,
quibus ferro recisis atque exstirpatis, purum quod superest inferioris
soli, rastris licet effodere, et in fermentum congerere atque componere; si
tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc
est, rarissimum arbustum vel olivetum. Melius tamen vetus olivetum quod non
fuerit maritum, vineis destinatur. Ultima est, ut dixi, conditio restibilis
vineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quicquid est residuae vitis
exstirpari debet; deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit,
alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et
diligentissime refossae omnes radices in summum regere atque comburi; tunc
rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta
humo pastinatum large contegi.. At ubi pura novalia et ab arboribus sunt
libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra;
idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt. Neque
enim est ullum tam viduum solum virgultis, ut non aliquos surculos
progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe. Nam haec
quamvis genera spinarum sint, solent tamen fortia et laeta et gravida
fructu consurgere. Igitur si non retorrida nec scabra, sed levia et nitida,
et prolixa fecundaque viderimus, eam intelligemus esse terram surcularem.
Sed hoc in totum; ad illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie
considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta,
quam diximus pullam vocitari; nec quia sola ea, sed quia sit habilis maxime
vinetis. Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tophum
vel carbunculum, simul atque sunt confracti et in summo regesti,
tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi;
eosque pulcherrime radices vitium per aestatem refrigerare, succumque
retinere? Quae res alendo surculo sunt accommodatissimae. Simili quoque de
causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem, si
tamen haec pingui glebae permixta sunt. Nam eadem ieiuna maxime culpantur.
Est autem, ut mea quoque fert opinio, vineis amicus etiam silex, cui
superpositum est modicum terrenum, quia frigidus et tenax humoris per ortum
caniculae non patitur sitire radices. Hyginus quidem secutus Tremellium
praecipue montium ima, quae a verticibus defluentem humum receperint, vel
etiam valles, quae fluminum alluvie et inundationis concreverint, aptas
esse vineis asseverat, me non dissentiente. Cretosa humus utilis habetur
viti: nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam
vocant, inimicissima est; nec minus ieiunus sabulo, et quicquid, ut ait
Iulius Atticus, retorridum surculum facit, id autem solum vel uliginosum
est, vel salsum; amarum etiam, vel siticulosum, et peraridum. Nigrum tamen
et rutilum sabulonem, qui sit vividae terrae permixtus, probaverunt
antiqui. Nam carbunculosum agrum, nisi stercore adiuves, macras vineas
efficere dixerunt. Gravis est rubrica, ut idem Atticus ait, et ad
comprehendendum radicibus iniqua. Sed alit eadem vitem, cum tenuit; verum
est in opere difficilior, quod neque humentem fodere possis, quod sit
glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.
XII
Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive
commemorabimus Iulii Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita
est limitatio terrae vinealis. Idem enim Graecinus sic ait: esse aliquam
terram calidam vel frigidam, humidam vel siccam, raram vel densam, levem
aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse
tolerare vitem, quia inurat; neque praegelidum, quoniam velut stupentes et
congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quae tum demum se
promunt, cum modico tepore evocantur. Humorem terrae iusto maiorem
putrefacere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere plantas
naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere;
perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime
perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret;
eandemque velut conclausa et coarctata semina comprimere atque strangulare;
raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac
vento penitus siccari atque exolescere; gravem terram vix ulla cultura
vinci; levem vix ulla sustineri; pinguissimam et laetissimam luxuria,
macram et tenuem ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diversas
inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris
desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, humidi et aridi, densi
et rari certo et quasi examinato modo continetur. Nec tamen hoc
temperamentum in terra, quae vineis destinetur, pari momento libratum esse
debere ait, sed in alteram partem propensius, ut calidior terra sit quam
frigidior, siccior quam humidior, rarior quam densior, et si qua sunt his
similia, ad quae contemplationem suam dirigat, qui vineas instituet. Quae
cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli;
cuius quam regionem spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna
maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum; Tremellio
Scrofa praecipuam positionem meridianam censente; Virgilio de industria
occasum sic repudiante:
neve tibi ad solem vergant vineta cadentem;
Democrito et Magone laudantibus caeli plagam septentrionalem, quia
existiment ei subiectas feracissimas fieri vineas, quae tamen bonitate vini
superentur. Nobis in universum praecipere optimum visum est, ut in locis
frigidis meridiano vineta subiciantur; tepidis orienti advertantur, si
tamen non infestabuntur Austris Eurisque velut orae maritimae in Baetica.
Sin autem regiones praedictis ventis fuerint obnoxiae, melius Aquiloni vel
Favonio committentur. Nam ferventibus provinciis, ut Aegypto et Numidia,
uni septentrioni rectius opponentur. Quibus omnibus diligenter exploratis,
tum demum pastinationem suscipiemus.
XIII
Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam
provincialibus tradenda est, quoniam in longinquis et remotis fere
regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut
scrobibus aut sulcis plerumque vineae conseruntur. <Scrobibus vineta sic
ponuntur>. Quibus vitem mos est scrobibus deponere, fere per tres
longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum
latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum
consternunt; et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt; duabusque
gemmis supra terram eminere passi reposita humo cetera coaequant; quae
faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scammis, dum peragant
ordinem. Tum deinde relicto spatio, prout cuique mos est vineas colendi vel
aratro vel bidente, sequentem ordinem instituunt. Et si fossore tantum
terra versetur, minimum est quinque pedum interordinium, septem maximum;
sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem. Nonnulli
tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium
terra transversis adversisque sulcis proscindatur. Id genus vineti non
conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo vitis amplo incremento
consurgit. At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen
parte pastinationem imitari student, paribus alternis spatiis omissis senum
pedum latitudinis sulcos dirigunt, fodiuntque ex exaltant in tres pedes, ac
per latera fossarum vitem vel malleolum disponunt. Avarius quidam dupondio
et dodrante altum culcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto
amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infodiunt.
Quod cum per definitum vinetis locum fecerunt, in lateribus solcorum
viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt,
consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis quos, postea quam
convaluerint, crudo solo, quod emissum est, transversis scrobibus propagent
atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus,
vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut
usurpandae aut repudiandae sunt nobis. Nunc pastinandi agri propositum est
rationem tradere. Ac primum omnium ut sive arbustum sive silvestrem locum
vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et submoveri debet, ne
postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus
imprimatur, et exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur. Neque
enim parum refert suspensissimum esse pastinatum, et, si fieri possit,
vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter humus novelli seminis
radicibus, quamcumque in partem prorepserit, molliter cedat, nec incrementa
duritia sua reverberet, sed tenero velut <in> nutritio sinu recipiat, et
caelestes admittat imbres, eosque alendis seminibus dispenset, ac suis
omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret. Campestris locus alte
duos pedes et semissem infodiendus est; acclivis regio treis, praeruptior
vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in
inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum; nisi
multo editiorem ripam, quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus
minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam praestat non
conserere, quam in summa terra suspendere; nisi si statim uligo palustris
obvia, sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere.
Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique
faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare, et ita secundo vel tertio
gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem, sed protinus
aequaliter linea posita rectis lateribus perpetuam fossam educere, et post
tergum motam humum componere atque in tantum deprimere, donec altitudinis
mensuram datam ceperit. Tum per omne spatium gradus aequaliter movenda
linea est, obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur, quae coepta est
in summo. Opus est autem perito ac vigilante exactore, qui ripam erigi
iubeat, sulcumque vacuari, ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra
committi, sicut praecepi superiore libro, cum arandi rationem traderem,
monendo, necubi scamna omittantur, et quod est durum summis glaebis
obtegantur. Sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores
nostri regulam fabricaverunt, in cuius latere virgula prominens ad eam
altitudinem, qua deprimi sulcum oportet, contingit summa ripae partem. Id
genus mensurae ciconiam vocant rustici. Sed ea quoque fraudem recipit,
quoniam plurimum interest, utrum eam pronam an rectam ponas. Nos itaque
huic machinae quasdam partes adiecimus, quae contendentium litem
disputationemque dirimerent. Nam duas regulas eius latitudinis, qua
pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus,
atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam
infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret,
deinde transversae, quae est in latere, virgulae fabrilem libellam
superposuimus. Sic compositum organum cum in sulcum demissum est, litem
domini et conductoris sine iniuria diducit. Nam stella, quam diximus
Graecae litterae faciem obtineret, pariter imae fossae solum metitur atque
perlibrat, quia sive pronum seu resupinum est, positione machinae
deprehenditur. Quippe praedictae virgulae superposita libella alterutrum
ostendit, nec patitur exactorem operis decipi. Sic permensum et perlibratum
opus in similitudinem vervacti semper procedit; tantumque spatii linea
promota occupatur, quantum effossus sulcus longitudinis ac latitudinis
obtinet. Atque id genus praeparandi soli probatissimum est.
XIV
Sequitur opus vineae conserendae, quae vel vere vel autumno tempestive
deponitur. Vere melius, si aut pluvius aut frigidus status caeli est, aut
ager pinguis <aut campestis> et uliginosa planities; rursus autumno, si
sicca, si calida est aeris qualitas; si exilis atque aridus campus, si
macer praeruptusve collis; vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt
ab idibus Februariis usque in aequinoctium; rursus autumnalis ab Idibus
Octob. in Kal. Decembres. Sationis autem duo genera, malleoli vel
viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur, et in provinciis magis
malleoli. Neque enim seminariis student, nec usum habent faciendae
viviradicis. Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt,
quoniam plurimis dotibus praestat viviradix. Nam minus interit, cum et
calorem et frigus ceterasque tempestates propter firmitatem facilius
sustineat; deinde adolescit maturius. Ex quo evenit ut celerius quoque sit
tempestiva edendis fructibus; tum etiam nihil dubium est, saepius
translatum * * potest tamen malleolus protinus in vicem viviradicis conseri
soluta et facili terra. Ceterum densa et gravis utique vitem desiderat.
XV
Seritur ergo [in] emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro
solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis. In pingui vero
septenum pedum spatia danda sunt, quo largiora vacent intervalla, per quae
frequentes prolixaeque materiae diffundantur. Haec in quincuncem vinearum
metatio expeditissima ratione conficitur. Quippe linea per totidem pedes,
quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio
conspicuo colore insuitur. Eaque sic denotata per repastinatum intenditur,
et iuxta purpuram calamus defigitur. Atque ita paribus spatiis ordines
diriguntur. Quod deinde cum est factum, fossor insequitur, scrobemque
alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus
altum quam duos pedes et semissem planis locis refodit; acclivibus in
dupondium et dodrantem, praecipitibus etiam in tres pedes. In hanc mensuram
scrobibus depressis viviradices ita deponuntur, ut a media scrobe singulae
in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos
erigantur. Satoris autem officium est primum quam recentissimam et, si
fieri possit, eodem momento, quo serere velit, de seminario transferre
plantam, diligenter exemptam et integram; deinde eam velut veteranam vitem
totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et
cicatrices allevare; si quae etiam radices, quod maxime cavendum est ne
fiat in eximendo, laboraverint, eas amputare; sic deinde curvatam deponere,
ne duarum vitium radices implicentur. Id enim vitare facile est per imum
solum iuxta diversa fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli non
excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas
hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus; quem secutus Virgilius
tutari semina et muniri sic praecipit:
aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas;
et paulo post:
Iamque reperti,
qui saxo super atque ingentis pondere testae
urgerent: hoc effusos munimen ad imbres,
hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
Idemque Poenus auctor probat vinacea permixta stercori depositis seminibus
in scrobe admovere, quod illa provocent et eliciant novas radiculas; hoc
per hiemem frigentem et humidam scrobibus inferre calorem tempestivum, ac
per aestatem virentibus alimentum et humorem praebere. Si vero solum, cui
vitis committitur, videtur exile, longius arcessitam pinguem humum
scrobibus inferre censet: quod an expediat, regionis annona operarumque
ratio nos docebit.
XVI
Exigue humidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam
lutoso semen committitur; idque cum supra summam scrobem compluribus
internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum
supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scribibus completis
coaequato; deinceps pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus
est: eumque sat erit medio spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam
depangerre. Sic enim melius et ipse convalescet, et ordinariis seminibus
modice vacuum solum ad culturam praebebitur. In eadem deinde linea, in qua
viviradix obtinebit ordinem suum praesidii causa, quorum ex numero
propagari possint in locum demortuae vitis, quinque malleoli pangendi sunt
per spatium pedale; isque pes ita medio interordinio sumitur, ut ab utraque
vite paribus intervallis distent. Tali consitioni Iulius Atticus abunde
putat esse malleolorum sexdecim milia. Nos tamen plus quattuor milibus
conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu
seminum cetera, quae virent, rarescunt.
XVII
De positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores. Quidam
totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire;
idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae
mandaverunt. Quod ego minime probo, magisque assentior his auctoribus, qui
negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam,
quae est iuncta cum vetere sarmento probaverunt, ceterum omnem sagittam
repudiaverunt. Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia
longius recessit a matre et quasi emicuit atque prosiluit; sive quia
cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit. Hanc ergo prudentissimi
agricolae negaverunt conseri debere; nec tamen sententiae suae rationem
prodiderunt; videlicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta
erat et ante oculos paene exposita. Omnis enim fecundus pampinus intra
quintam aut sextam gemmam fructu exuberat, reliqua parte quamvis longissima
vel cessat, vel perexiguos ostendit racemos, quam ob causam sterilitas
cacuminis iure ab antiquis incusata est. Malleolus autem sic ab iisdem
pangebatur, ut novello sarmento pars aliqua veteris haereret. Sed hanc
positionem damnavit usus. Nam quicquid ex vetere materia relictum erat,
depressum atque obrutum celeriter humore putrescebat, proximasque radices
teneras et vixdum prorepentes vitio suo enecabat; quod cum acciderat,
superior pars seminis retorrescebat. Mox Iulius Atticus et Cornelius
Celsus, aetatis nostrae celeberrimi auctores, patrem atque filius Sasernam
secuti, quicquid residui fuit ex vetere palma per ipsam commissuram, qua
nascitur materia nova, resecuerunt, atque ita cum suo capitulo sarmentum
depresserunt.
XVIII
Sed Iulius Atticus praetorto capite et recurvato, ne pastinum effugiat,
praedictum semen demersit. Pastinum autem vocant agricolae ferramentum
bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae
veteres, quae refodiebantur. Haec enim propria appellatio restibilis vineti
erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo quicquid emoti soli vineis
praeparatur, repastinatum vocat. Sed <redeamus> ad propositum. Vitiosa est,
ut mea fert opinio, Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum
recipit; eiusque rei vitandae non una ratio est, primum quod nulla stirps
ante quam deponatur vexatur et infracta melius provenit quam quae integra
et inviolata sine iniuria deposita est; deinde quicquid recurvum et sursum
versus spectans demersum est, cum tempestivum eximitur, in modum hami
repugnat obluctanti fossori, et velut uncus infixus solo, ante quam
extrahatur, praerumpitur. Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et
recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium. Propter quod praefracta maiorem
partem radicum amittit. Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod
est inimicissimum, dissimulare nequeo; nam paulo ante, cum de summa parte
sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra
quintam vel sextam gemmam, quae sint proximae veteri sarmento, fructum edi.
Hanc ergo fecundam partem consumit, qui contorquet malleolum; quoniam et ea
pars, quae duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et reliqui duo vel
tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur, mersique non materiam
sed radices creant. Ita evenit ut quod in sagitta non serenda vitaverimus,
id sequamur in eiusmodi malleolo, quem necesse est facere longiorem, si
volumus detortum depangere. Nec dubium, quin gemmae cacumini proximae, quae
sunt infecundae, in eo relinquantur, ex quibus pampini pullulant vel
steriles vel certe minus feraces, quos rustici vocant racemarios. Quid,
quod plurimum interest, ut malleolus, qui deponitur, ea parte qua est a
matre decisus coalescat, et celeriter cicatricem ducat? Nam si id factum
non est, velut per fistulam ita per apertam vitis medullam nimius humor
trahitur, idemque truncum cavat: unde formicis aliisque animalibus, quae
putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur. Hoc autem evenit retortis
seminibus. Cum enim per exemptionem imae partes eorum praefractae sunt,
apertae medullae deponuntur atque irrepentibus aquis praedictisque
animalibus celeriter senescunt. Quare pangendi optima est ratio recti
malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis
faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur: idque sarmentum sic
depressum citius coalescit. Nam et racides e capite, qua recisumest,
emittit, eaeque cum accreverunt, cicatricem obducunt, et alioquin plaga
ipsa deorsum spectans non tantum recipit humorem, quantum illa, quae
reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid
aquarum caelestium superfluxit.
XIX
Longitudo, quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam sive
crebras gemmas habet, brevior faciendus est; seu raras, longior. Attamen
nec maior pede nec dodrante minor esse debet: hic ne per summa terrae
sitiat aestatibus; ille ne depressus altius cum adoleverit, exemptionem
difficilem praebeat. Sed haec in plano. Nam in clivosis, ubi terra
decurrit, potest palmipedalis deponi. Vallis et uliginosi campi situs
patitur etiam trigemmem, qui est paulo minor dodrante, longior utique
semipede. Isque non ab eo trigemmis dictus est, quod omnino trium oculorum
est, sed quod his exceptis, quibus est frequens in ipso capite, tres
deinceps articulos totidemque gemmas habet. Super cetera illud quoque sive
malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant,
immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu
vestis aut cuiuslibet densi tegminis. Verumtamen praestat eligere sationi
silentis vel certe placidi spiritus diem. Nam sol umbraculis facile
depellitur. Sed illud etiam, quod nondum tradidimus, ante quam disputationi
clausulam imponamus, dicendum est: uniusne an plurium generum vites
habendae sint, eaeque separatae ac distinctae specialiter, an confusae et
mixtae catervatim. Prius disseremus de eo, quod primum proposuimus.
XX
Prudentis igitur agricolae est vitem, quam praecipue probaverit, nulla
interveniente alterius notae stirpe conserere. Sed et providentis est,
diversa quoque genera deponere. Neque enim umquam sic mitis ac temperatus
est annus, ut nullo incommodo vexet aliquod vitis genus. Sive enim siccus
est, id, quod humore proficit, contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus
gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu
fervens, quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias
persequar, semper est aliquid, quod vineas offendat. Igitur si unum genus
severimus, cum id acciderit, quod ei noxium est, tota vindemia privabimur.
Neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non
fuerint. Quod si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex iis inviolatum
erit, quod fructum perferat. Nec tamen ea causa nos debet compellere ad
multas vitium varietates; sed quod iudicaverimus eximium genus, id qyantae
possumus multitudinis efficiamus; deinde quod proximum a primo; tum quod
est tertiae notae vel quartae quoque; eatenus velut athletarum quodam
contenti simus tetradio. Satis est enim per quattuor vel summum quinque
genera vindemiae fortunam opperiri. De altero, quod mox proposueram, nihil
dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios
hortos, semitis ac decumanis distinguendae; non quod aut ipse potuerim a
meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui quam maxime
id probaverit, effecerit. Est enim oomnium rusticorum operum difficillimum,
quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his
discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est; sed
interdum (quod ait divinus auctor Plato) rei nos pulchritudo trahit vel ea
consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi
nequeamus. Istud tamen, si aetas suppetat, et scientia facultasque cum
voluntate congruant, non aegerrime perficiemus; quamvis non minimo
aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos
discernatur. Neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium. Nam vites,
quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumque dignosci
nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur. Quam tamen diligentiam nisi
per ipsum patrem familias exhiberi posse non affirmaverim. Nam credidisse
villico vel etiam vinitori, socordis est, cum, quod longe sit facilius,
adhuc perpaucissimis agricolis contigerit, ut nigri vini stirpe careant,
quamvis color uvae possit vel ab imprudentissimo deprehendi.
XXI
Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi,
si sint veteranae vineae, ut separatos surculos cuiusque generis per
singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum ex
insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros
nihil dubito. Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis
compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod in omni
ratione vitae non solum agricolationis, sed cuiusque disciplinae prudentem
delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae
passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt. Deinde quod vel
alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive <consitum> veniat,
summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae
fructibus opimae, hinc pares iis heluolae respondeant; illinc arcelacae,
rursus illinc spioniae basilicaeve conveniant, quibus alma tellus annua
vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto
demittit ubera. Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel
generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis, undique
versicoloribus pomis gravidus collucet autumnus. Sed haec quamvis plurimum
delectent, utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familias
libentius ad spectandum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et,
quod de sacro numine poeta dicit:
et quocumque deus circum caput egit honestum,
verum quocumque domini praesentis oculi frequenter accessere, in ea parte
maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis
etiam vitibus contingere potest: illa quae sunt maxime spectanda,
persequar. Diversae notae stirpes nec pariter deflorescunt, nec ad
maturitatem simul perveniunt. Quam ob causam, qui separata generibus vineta
non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum fructum
cum praecoque elevet, quae res mox acorem facit, aut, si maturitatem
serotini exspectet, amittat vindemiam praecoquem, quae plerumque
populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur. Si vero
interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est,
ut negligentiae vindemiatorum aliam subeat; neque enim singulis totidem
antistites dare potest, qui observent, quique praecipiant, ne acerbae uvae
<cum maturis> demetantur; deinde etiam quarum vitium maturitas competit,
cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,
confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit. Atque ideo
necessitas cogit agricolam musti annonam experiri; cum plurimum pretio
accedat, si venditio vel in annum vel in aestatem certe differri possit.
Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor suam
cuique facilius putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus, quem
deputat; idque in vineis consemineis observari difficile est, quia maior
pars putationis per id tempus administratur, quo vitis neque folium
notabile gerit. At multum interest, pluresne an pauciores materias pro
natura cuiusque stirpis vinitor summittat, prolixisne flagellis incitet, an
angusta putatione vitem coerceat. Quin etiam quam caeli partem spectet
genus quodque vineti plurimum refert. Neque enim omne calido statu, nec
rursusfrigido laetatur; sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano
axe convalescant, quia rigore vitiantur; alii Septentrionem desiderent,
quia contristantur aestu; quidam temperamento laetentur Orientis vel
Occidentis. Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui
genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem,
quod et laborem vindemiae minorem patitur et sumptum. Nam ut quaeque
maturescere incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem
ceperunt uvae, sine dispendio differuntur. Nec pariter vietus atque
tempestivus fructus praecipitat vindemiam, cogitque pluries operas
quantocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum
cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere,
sive est ille Bituricus, seu basilicus, seu spionicus. Quae genera cum sic
diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae, quod repugnet
perpetuitati, nobilitantur. Neque enim post annos quindecim vel paulo
plures deprehendi potest ignobilitas in gustu, quoniam fere omne vinum eam
qualitatem sortitum est, ut vetustate acquirat bonitatem. Quare, ut dicere
instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non
possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites, quam
quae saporem consimilem, fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes
iam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine, qua
subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum
pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii
spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus de positione
vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum,
de quibus sequenti volumine pluribus disseremus.
|