LIBER IV
I
Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus
agricolationis studiosis relegisses, quosdam repertos esse ais, qui cetera
quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum
reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse
fieri scribes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et
Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum
prudenter contribuisse, cum permiserint iidem illi auctores minore sumptu
geminis materiis unius seminis diductis duo continua per ordinem vestire
pedamenta; quae utraque reprehensio avaram magis habet aestimationem, quam
veram. Etenim (ut quod prius proposui, prius refellam) si contenti
bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam
humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, ut sit inferior tenera
subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas irrepentes
radiculas. Istud quidem contingere potest etiam , si ager bipalio moveatur,
et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum, plus dupondio
semisse. Nam semper in plano refusius egesta humus tumidior est, quam
gradus soli crudi. Nec sane positio seminum praealtum sibi cubile substerni
desiderat; verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram
subicere, quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa
virentium. Exemplum eius rei capiamus in arbusto, ubi cum scrobes
defodimus, admodum exiguum pulveris viviradici subicimus. Verior igitur
causa est depressius paastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt
altioribus demissa scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus
agricolis approbari possunt, apud quos humili statu vitis plerumque iuxta
terram coercetur, cum quae iugo destinantur, altiore fundamento stabilienda
sit, si modo, quando scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.
Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus
comparat. Ceterum illa parum prosunt agricolarum studio praecipua commoda
humilis positionis, quod et celeriter adolescant semina, quae non
fatigentur multo soli pressa pondere, fiantque uberiora quae leviter
suspensa sint. Nam utraque ista Iulii Attici ratio convincitur exemplo
arbustivae positionis, quae scilicet multo validiorem fertilioremque
stirpem reddit; quod non facerent, si laborarent altius demersa semina.
Quid, quod repastinata humus, dum est recens soluta laxataque, velut
fermento quodam intumescit? Cum deinde non longissimam cepit vetustatem,
condensata subsidit ac velut innatantes radices vitium summo solo
destituit? Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura
vitis demittitur. Nam quod in profundo semina frigore laborare dicuntur,
non quoque non diffitemur. Sed non est dupondii et dodrantis latitudo, quae
istud efficere possit, cum praesertim, quod paulo ante rettulimus,
depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.
II
Alterum illud, quod minori impensa duos palos unius seminis flagellis
censent maritari, falsissimum est. Sive enim caput ipsum demortuum est, duo
viduantur statumina, et mox viviradices totidem substituendae sunt, quae
numero suo rationem cultoris onerant; sive vivit, et ut saepe evenit, vel
nigri est generis vel parum fertilis, non in uno, sed in pluribus
pedamentis fructus claudicat. Quamquam etiam generosae stirpis vitem sic in
duos palos divisam rerum rusticarum prudentiores existimant minus fertilem
fore, quia cratem factura sit. Et idcirco veteres vineas mergis propagare
potius, quam totas sternere, idem ipse Atticus praecipit; quoniam mergi mox
facile radicantur, ita ut quaeque vitis suis radicibus tamquam propriis
fundamentis innitatur. Haec autem, quae toto est prostrata corpore, cum
inferius solum quasi cancellavit atque irretivit, cratem facit, et pluribus
radicibus inter se connexis angitur, nec aliter quam si multis palmitibus
gravata deficit. Quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus
depositis, quam unico periclitari, nec id velut compendium consectari, quod
in utramque partem longe maius afferre possit dispendium. Sed iam prioris
libri disputatio repetit a nobis promissum sequentis exordium.
III
In omni genere impensarum, sicut ait Graecinus, plerique nova opera
fortius auspicantur, quam tuentur perfecta. Quidam, inquit, ab inchoato
domos exstruunt, nec peraedificatis cultum adhibent. Nonnulli strenue
fabricant navigia, nec consummata perinde instruunt armamentis
ministrisque. Quosdam emacitas in armentis, quosdam exercet in comparandis
mancipiis: de tuendis nulla cura tangit. Multi etiam beneficia quae in
amicos contulerunt, levitate destruunt. Ac ne ista, Silvine, miremur,
liberos suos nonnulli nuptiis votisque quaesitos avare nutriunt, nec
disciplinis aut ceteris corporis excolunt instrumentis. Quid iis
colligitur? Scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis,
qui pulcherrime positas vineas, antequam pubescant, variis ex causis
destituunt: alii sumptum annuum refugientes, et hunc primum reditum
certissimum existimantes, impendere nihil, quasi plane fuerit necesse
vineas facere, quas mox avaritia desererent. Nonnulli magna potius quam
culta vineat possidere pulchrum esse ducunt. Cognovi iam pplurimos, qui
persuasum haberent agrum bonis ac malis rationibus colendum. At ego, cum
omne genus ruris, nisi diligenti cura sciteque exerceatur, fructuosum esse
non posse iudicem, tum vel maxime vineas. Res enim est tenera, infirma,
iniuriae maxime impatiens, quae plerumque nimia laboret ubertate;
consumitur enim, si modum non adhibeas, fecunditate sua. Cum tamen
aliquatenus se confirmavit, et veluti iuvenile robur accepit, neglegentiam
sustinet. Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad
ultimam redigitur maciem, et sic intabescit, ut nullis deinceps impensis
recreari possit. Igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta, et ut
membra infantium a primo statim die consitionis formanda; quod nisi
fecerimus, omnis impensa in cassum recidat, nec praetermissa cuiusque rei
tempestivitas revocari queat. Experto mihi crede, Silvine, bene positam
vineam bonique generis et bono cultore numquam non cum magno fenere gratiam
reddidisse. Idque non solum ratione, sed etiam exemplo nobis idem Graecinus
declarat eo libro, quem de vineis scripsit, cum refert ex patre suo saepe
se audire solitum, Paridium quendam Veterensem vicinum suum duas filias et
vineis consitum habuisse fundum; cuius partem tertiam nubenti maiori filiae
dedisse in dotem, ac nihilo minus aeque magnos fructus ex duabus partibus
eiusdem fundi percipere solitum. Minorem deinde filiam nuptum collocasse in
dimidia parte reliqui agri, nec sic ex pristino reditu detraxisse. Quod
quid convincit? Melius scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi
partem, quam antea universam.
IV
Et nos igitur, Publi Silvine, magno animo vineas ponamus, ac maiore studio
colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore
tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe, vitis a media fere parte
sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies
exigatur, calamoque applicetur. Id enim praecipue observandum est, ne
similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum
frontes eius dirigantur. Nam vitis supina, et velut recumbens in alveo
deposita, postea cum ablaqueatur, vulneribus obnoxia est. Nam dum exaltare
fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque
sauciat, et nonnumquam praecidit. Meminerimus ergo usque ab imo scrobis
solo rectum adminiculo sarmentum applicare, et ita in summum perducere. Tum
cetera, ut priore libro praecepimus. Ac deinde duabus gemmis super
exstantibus terram coaequare. Deinde malleolo inter ordines posito crebris
fossionibus pastinatum resolvere atque in pulverem redigere. Sic enim
optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent,
simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus humorem stirpibus
praebuerit: nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto vinculo
compresserit.
V
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non
est, cum quanto crebrior sit, plus fossionem conveniat. Sed quoniam
impensarum ratio modum postulat, satis plerisque visum est ex Kalendis
Martiis usque in Octobres trigesimo quoque die novella vineta confodere,
omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur,
et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt,
et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.
VI
Ea porro sive malleolos seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio
sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus, nec patiamur
plus quam in unam meteriam vires et omne alimentum conferre. Primo tamen
bini pampini submittuntur, ut sit alter subsidio, si alter forte deciderit.
Cum deinde paulum induruere virgae, tum deteriores singulae detrahuntur. Ac
ne quae relictae sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo
adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus
adminicula comprehendant. Hoc si operarum penuria facere prohibet in
malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis vitibus
utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si
propaginibus futuris prospiciemus; sed ut singulis materiis serviant,
quarum incrementa elicere debemus, applicato longiore adminiculo, per quod
prorepant in tantum, ut sequentis anni iugum exsuperent, et in fructum
curvari possint. Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda
sunt, ut potius crassitudine convalescant, quam supervacua longitudine
attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam submittimus, ab imo
usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id
spatium nepotes enatos saepius decerpemus. Quicquid deinde supra
germinaverit, intactum relinqui oportebit. Magis enim convenit proximo
autumno falce deputari superiorem partem, quam aestivo tempore pampinari,
quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit: quo
enato, nullus relinquitur oculus in ipsa materia, qui sequenti anno cum
fructu germinet.
VII
Omnis autem pampinationis ea est tempestivitas, dum adeo teneri palmites
sunt, ut levi tactu digiti decutiantur. Nam si vehementius induruerint, atu
maiore nisu convellendi sunt, aut falce deputandi; quod utrumque vitandum
est. Alterum, quia lacerat matrem, si revellere coneris; alterum, quia
sauciat, quod in viridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est. Neque
enim eatenus plaga consistit, qua vestigium fecit acies; sed aestivis
caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita, ut non
minimam partem de ipso matris corpore enecet. Atque ideo si iam caulibus
duris falcem adhiberi necesse est, [ii] paulum ab ipsa matre recedendum
est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam,
eatenus qua nascuntur a latere palmites. Ultra enim non serpit vaporis
violentia. In malleolo similis est ratio pampinandi, et in longitudinem
eliciendi materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci. Sed si
propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum
iam redegeris, et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare
conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior. Atque haec
positorum seminum prima cultura est.
VIII
Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus et Atticus, quos iure maxime
nostra aetas probavit, post Idus Octobris ampliorem curam deposict. Nam
prius quam frigora invadunt, vitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas
ostendit aestivas radiculas, easque prudens agricola ferro decidit. Nam si
passus est convalescere, inferiores decidunt, atque evenit ut vinea summa
parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus
maiorem in modum aestuent, ac vehementer sitire matrem in ortu caniculae
cogant. Quare quicquid intra sesquipedem natum est, cum ablaqueaveris,
recidendum est. Sed huius non eadem ratio est amputandi, quae traditur in
superiore parte vitis. Nam minime adlevanda plaga est, minimeque
applicandum ferramentum ipsi matri; quoniam si iuxta truncum radicem
praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut hiemalis, quae ex
pluviis consistit in lacusculis ablaqueationis aqua, brumae congelationis
nova vulnera peruret, et ad medullam penetrabit. Quod ne fiat, recedere ab
ipso codice instar unius digiti spatio conveniet, atque ita radiculas
praecidere; quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa
truncum defendunt. Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione
placida, patens vitis relinquenda est: sin violentior id facere nos
prohibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt. Si vero
etiam praegelida frigora regionis eiius suspecta erunt, aliquid fimi, vel,
quod est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae
veteris urinae senos sestarior, antequam vitem obruas, radicibus
superfundes. Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio,
dum vitis convalescat; ubi vero truncus adoleverit, fere triennio
intermittendus est eius operis labor. Nam et minus ferro crura vitiuim
laeduntur, nec tam celeriter radiculae inveterato iam codice enascuntur.
IX
Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum
auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram
relictis. Quae putatio non debet secundum articulum fieri, ne reformidet
oculus, sed medio fere internodio ea plaga obliqua falce fit, ne, si
transversa fuerit cicatrix, caelestem superincidentem aquam contineat. Sed
nec ad eam parte, qua est gemma, verum ad posteriorem declinetur, ut in
terram potius devexa, quam in germen delacrumet. Namque depluens humor
caecat oculum, nec patitur frondescere.
X
Putandi autem duo sunt tempora: melius autem, ut ait Mago, vernum,
antequam surculus progerminet, quoniam humoris plenus facilem plagam et
levem et aequalem accipit, nec falci repugnat. Hunc autem secuti sunt
Celsus et Atticus. Nobis neque angusta putatione coercenda semina videntur,
nisi si admodum invalida sunt, neque utique verno recidenda. Sed primo
quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum
frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus
quam uni materiae serviant. Quam ut educaverint, autumno vel vere, si magis
competit, adradenda, et nepotibus, quos pampinator in superiore parte
omiserat, liberanda censemus, atque ita in iugum imponenda. Ea enim levis
et recta sine cicatrice vinea est, quae se primi anni flagello supra iugum
extulit, quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit. Ideoque
praedicti auctores primitias vitis resecare censuerunt. Sed nec utique
verna omnibus regionibus melior putatio est. Nam ubi caelum frigidum est,
ea sine dubio eligenda est. Ubi vero aprica loca sunt mollesque hiemes,
optima et maxime naturalis est autumnalis, quo tempore divina quadam lege
et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt.
XI
Hoc facere, sive viviradicem sive malleolum conseveris, censeo. Nam illam
veterem opinionem damnavit usus, non esse ferro tangendos anniculos
malleolos, quoniam reformident. Quod frustra Virgilius et Saserna
Stolonesque et Catones timuerunt: qui non solum in eo errabant, quod primi
anni capillamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium, cum
viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta
ipsum articulum, ut e duro pullularet. Nos autem magister artium docuit
usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis
frondibus luxuriantem silvescere; nec rursus in tantum coercere, quantum
antiqui preaecipiebant, ut totam superficiem amputemus. Nam id quidem
rationi maxime contrarium est, primum quod cum ad terram decideris, semina,
velut intolerabili affecta vulnere, pleraque intereunt, nonnulla etiam,
quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias afferunt; siquidem e
duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.
Madia igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus malleolum recidamus,
nec rursus in longiorem materiam provocemus; sed adnodato superioris anni
pollice, supra ipsam commissuram veteris sarmenti unam vel duas gemmas
relinquemus, ex quibus germinet.
XII
Putationem sequitur iam pedandae vineae cura; verum hic annus nondum
vehementem palum aut ridicam desiderat; notatum est a me plerumque teneram
vineam melius adminiculo modico quam vehementi palo adquiescere. Itaque aut
veteres, ne novae radicem agant, arundines singulis viticulis applicabimus
binas, aut si regionis conditio permittit, de vepribus hastilia, quibus
adnectantur sengulae transversae perticae in unam partem ordinis: quod
genus iugi canterium vocant rustici; plurimum id refert esse, quod paulum
infra curvationem vitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in
transversa potius se fundat, quam in edita, ventosque facilius sustineat
subnixus canterio. Idque iugum intra quartum pedem convenit allevari, dum
se vinea corroboret.
XIII
Impedationem deinde sequitur alligator. Cuius officium est ut rectam vitem
producat in iugum. Quae sive iuxta palum est posita, ut quibusdam placuit
auctoribus, observare debebit, qui adnectit, ne in alliganda materia flexum
pali, si forte curvus est, sequendum putet - nam ea res uncam vitem facit -
sive ut Attico et nonnullis aliis agricolis visum est, inter vitem et palum
spatium relinquitur, quod nec mihi displicet, recta arundo adiungenda
stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus
quale sit, quo religantur semina, plurimum refert. Nam dum novella vinea
est, quam mollissimo nectenda est, quia si viminibus salicis aut ulmi
ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit. Optima est ergo genista, vel
paludibus desectus iuncus, aut ulva. Non pessime tamen in umbra siccata
faciunt in hunc usum arundinum quoque folia.
XIV
Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas
deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur. Iis, ut dixi,
canterius propius a terra, quam vitibus ordinariis submittendus est; neque
enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini
capreolis illigent suis, ne ventis explantentur. Insequitur deinde fossor,
qui crebris bidentibus aequaliter et minutim soli terga comminuat. Hanc
planam fossuram maxime nos probamus. Nam illa, quam in Hispania hibernam
appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum
confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis
ablaqueatio, quae nudavit summas, et ad inferiores radiculas hibernos
transimist imbres. Numerus autem fossionis aut idem esse debet qui primi
anni, aut una minus. Nam utique frequenter solum exercendum est, dum id
incremento suo vites inumbrent, nec patiantur herbam subcrescere.
Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris. Adhuc enim
compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam in unum flagellum est
submittenda; tanto quidem magis quod tenera eius aetas non sustinet et fetu
et materiis onerari.
XV
Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu
protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in
hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in
alterumi palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc mova
consitione pedamen omne vestiri, nec mox vineam tum subseri, cum fructus
capiendus est. Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum
vitis curvatur, atque ex alto scrobe submersa perducitur ad vacantem palum:
tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata suo
pedamento ad iugum evocatur. Sequente deinde anno insecatur superior pars
curvaturae usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in
se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde
praeciditur proxime palmam, quae ex arcu submissa est. Et id quod a matre
abscissum recessit, confestim alte circumfoditur, et scrobiculo facto ad
imum solum praeciditur adobruiturque, ut et radices deorsum agat, nec ex
propinquo neglegenter in summa terra resectum progerminet. Tempus autem non
aliud magis idoneum est hunc mergum amputandi, quam ab Idibus Octob. in
Idus Novemb. ut hibernis mensibus suas radices confirmet. Nam si vere id
fecerimus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito
destitutus languescit.
XVI
Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam in secundo autumno, si caeli
et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus
conseritur; sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria,
tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis
relinquendus est, ne soli vires absumat et ordinaria semina infestet; quae
quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius
convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem
resectam vel anguste putatam custodire, quoniam non consulitur vindemiae.
Cum mensem trigesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno,
vehementioribus statuminibus statim impedanda est, idque non ut libet aut
fortuito faciendum. Nam sive prope truncum defigitur palus, pedali tamen
spatio recedendum est, ne aut premat radicem aut vulneret, et ut fossor
tamen ab omni parte semina circumfodiat; isque palus sic ponendus est, ut
frigorum et Aquilonum excipiat violentiam vitemque protegat; sive medio
interordinio pangetur, vel defodiendus est, vel prius paxillo perforato
solo, altius adigendus, quo facilius et iugum et fructum sustineat. Nam
quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior
est: quoniam contingens vitem mutua vice sustinetur et sustinet.
Statuminibus deinde firmiora iuga sunt alliganda, eaque vel saligneis
perticis vel compluribus quasi fasciculis arundinum connectuntur, ut
rigorem habeant, nec pandentur onere fructuum. Nam binae iam materiae
singulis seminibus submittendae erunt: nisi si tamen gracilitas vitis
alicuius angustiorem putationem desiderabit, cuius unus palmes atque idem
paucorum oculorum erit relinquendus.
XVII
Perticae iugum firmius faciunt, minusque operosum. Arundines pluribus
operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se
conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi
sit. Nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata
pondere iam maturum fructum prosternit et canibus ferisque reddit obnoxium.
At cum iugum in fascem pluribus arundinibus alterna cacuminum vice
ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim est alia ratio
putationis aut ceterae culturae, quam quae primi biennii. Nam et autumnalis
adlaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines
applicandae. Hoc enim opus numquam intermittendum est, quin omnibus
instauretur annis. Neque enim ea quae seruuntur a nobis immortalia esse
possunt. Attamen aeternitati eorum sic consulimus, ut demortuis seminibus
alia substituamus; nec ad occidionem universum genus perduci patimur
complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebrae fossiones dandae,
quamvis una possit detrahi culturae prioris anni. Pampinationes quoque
saepe adhibendae. Neque enim satis est semel aut iterum tota aestate viti
detrahere frondem supervacuam. Praecipue autem decutienda sunt omnia, quae
infra trunci caput egerminaverint. Item si oculi singuli sub iugo binos
pampinos emiserint, quamvis largos fructus ostendant, detrahendi sunt
singuli palmites, quo laetior quae superest materia consurgat et reliquum
melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta
vindemia sic instituenda est putatio, ut submissis pluribus flagellis vitis
in stellam dividatur. Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra
iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per brachia
emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram,
quae terram non possit contingere. Sed modus pro viribus trunci servandus
est, ne plures palmites submittantur quam quibus vitis sufficere queat.
fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres materias, raro
quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore dividi debent.
Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci, nisi et palmites
adiungentur. Quam tamen formam non omnes agricolae probaverunt: nam multi
simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea et oneri
sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo devincta pari
libramento velut ancoris quibusdam distinetur. Tum etiam per plura brachia
materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa, quam quae in
simplici canterio frequentibus palmitibus stipatur. Potest tamen, si vel
parum late disposita vinea vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec
procellosum habeat, uno iugo contenta esse. Nam ubi magna vis et incursus
est pluviarum procellarumque, ubi frequentibus aquis vitis labefactatur,
ubi praecipitibus clivis velut pendens plurima praesidia desiderat: ibi
quasi quadrato circumfirmanda est agmine. Calidis vero et siccioribus locis
in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini
iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem obumbrent. Contra
pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi:
nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque
salubriorem habet: fossores quoque liberius et aptius iactant bidentes,
meliusque perspicitur a custodibus fructus, et commodius legitur a
vindemiatore.
XVIII
Sed quoquo vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos
semitis distinguantur; vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus
dirimatur. Quae distinctio praeter illud commodum, quod plus solis et venti
vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro
saluberrimas, facilius admittit, certamque aestimationem in exigendis
operibus praebet. Neque enim falli possumus per paria intervalla iugeribus
divisis. Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis
concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque eos qui opera moliuntur,
et ad festinandum invitat. Nam fere vastitas instantis laboris animos
debilitat. Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis
vinearum nosse, ut aestimemus, quae magis aut minus colenda sint.
Vindemiatoribus quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus
opportunam laxitatem praebent, per quam vel frctus vel statumina portentur.
XIX
De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est:
humillimam esse quattuor pedum, delsissimam septem. Quae tamen in novellis
seminibus vitanda est. Neque enim haec prima constitutio vinearum esse
debet, sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda
est. Ceterum quanto humidius est solum et caelum, placidioresque venti,
tanto est altius attollendum iugum. Nam laetitia vitium patitur celsis
evocari, fructusque submotus a terra minus putrescit; et hoc uno modo
perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant,
multumque ad deflirescendum et ad bonitatem vini conferunt. Rursus exilis
terra et acclivis torrensque aestu, vel quae vehementibus procellis obnoxia
est, humilius iugum poscit. At si cuncta competunt voto, iusta est altitudo
vineae pedum quinque; nec tamen dubium, quin vites tanto melioris saporis
praebeant mustum, quanto in editiora iuga consurgunt.
XX
Pedatam vienam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum
esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem, nec flexum ridicae
persequi, ne pravitas statuminum ad similitudinem sui vitem configuret. Id
non solum ad speciem plurimum refert, sed ad ubertatem et firmitatem
perpetuitatemque. Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam
velut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris
alimenta meant, et ad summum perveniunt. At quae curvae sunt et distortae,
non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni
humoris veluti salebris retardante. Quare cum ad summum palum recta vitis
extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque.
Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, brachia disponuntur in
diversas partes, palmaeque superpositae deorsum versus curvantur vinculo.
Itaque id quod iugo dependet, fructu impletur; rursusque curvatura iuxta
vinculum materiam exprimit. uidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra
iugum porrigunt, et crebris viminibus innexis continent; quos ego minime
probandos puto. Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae
grandinesve tantum nocent, quantum religatis et quasi tempestatibus
oppositis. Iidem tamen palmites prius quam fructus mitescant, variantibus
adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant
putrescere, aut ventis ferisve vastentur. Iuxta decumanum atque semitas
palmites intrinsecus flectendi sunt, ne praetereuntium incursu laedantur.
Et hac quidem ratione tempestiva vitis perducitur ad iugum. Nam quae vel
infirma vel brevis est, ad duas gemmas recidenda est, quo vehementiorem
fundat materiam, quae protinus emicet in iugum.
XXI
Quinquennis vineae non alia est putatio, quam ut figuretur, quemadmodum
institui dicere supra, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere
spatio sit inferius iugo, quaternisque brachiis, quae duramenta quidam
vocant, dividatur in totidem partes. haec brachia sat erit interim singulis
palmitibus in fructum submitti, donec vineae iusti sint roboris. Cum
aliquot deinde annis, quasi iuvenilem aetatem ceperint, quot palmites
relinqui debeant, incertum est. Nam loci laetitia plures, exilitas
pauciores desiderat. Siquidem luxuriosa vitis nisi fructu compescitur, male
deflorescit, et in materiam frondemque effunditur; infirma rursus, cum
onerata est, affligitur. Itaque pingui terra singulis brachiis licebit bina
iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut na vitis octo
serviat palmitibus; nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit. Illa
enim pergulae magis, quam vineae figuram obtinet, quae supra hunc modum
materiis distenditur. Nec debemus committere, ut brachia pleniora trunco
sint, verum assidue, cum modo e lateribus eorum flagella licuerit
submittere, amputanda erunt superiora duramenta, ne iuguum excedant; sed
novellis palmis semper vitis renovetur. Quae si satis excreverint, iugo
superponantur; sin aliqua earum vel praefracta, vel parum procera fuerit
locumque idoneum obtinebit, unde vitis anno sequenti renovari debeat, in
pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli
praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex
quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti brachii
amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit. Atque haec ratio
bene institutarum vinearum in perpetuum custodienda erit.
XXII
Si vero aliter formatas acceperimus vineas, et multorum annorum
neglegentia supervenerint iugum, considerandum erit, cuius longitudinis
sint duramina, quae excedunt praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut
paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si
tamen palus trunco est applicitus. Is enim a vite submovetur, et in medio
spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad
statumen perducitur atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius
excesserint, ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepsserint,
maiore sumptu restituetur. Mergis namque, qui nobis maxime placent,
propagata celerrime provenit. Hoc tamen si vetus et exesa est superficies
trunci; at si robusta et integra, minorem operam desiderat. Quippe hiberno
tempore ablaqueata fimo satiatur, angusteque deputatur, et intere quartum
ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone
ferramenti vulneratur. Frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, ut
incitari vitis possit, et ab ea maxime parte, quae vulnerata est, pampinum
fundere. Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive pongius
prosiluerit, in flagellum submittitur, sive brevius, in pollicem, sive
admodum exiguum, in furunculum: is ex quolibet vel minimo capillamento
fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro,
dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non annodatus neque
adrasus est, vehementem fundit materiam: quae cum convaluit et quasi
brachium fecit, licet tunc supervagatam partem duramenti recidere, et ita
reliquam iugo subicere. Multi sequentes compendium temporis, tales vineas
supra quartum pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem:
quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat, ut iuxta
cicatricem novellis frondibus repullescant. Sed haec quidem ratio minime
nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat superpositam valentem
materiam, qua possit inolescere, solis halitu torretur; mox deinde roribus
et imbribus putrescit. Attamen cum est utique vinea recidenda, prius
ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta
humus vim solis arceat, et e radicibus novellos prorumpentes caules
transmittat, qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua
in propinquo, propaginibus vestire. Haec autem ita fieri debebunt, si
vineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni
generis erunt. Namque aliter incassum dependitur opera, quoniam degeneres
etiam renovatae pristinum servabunt ingenium; at quae summa parte terrae,
vix adhaerebunt, et deficient ante quam convalescant. Altera ergo vinea
fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et
reserenda, si modo soli bonitas suadebit. Cuius cum vitio consenuit, nullo
modo restituendam censemus. Loci porro vitia sunt, quae fere ad
internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel
amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa
vallis, arenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus
terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis, quae vitem
non alit. Ceterum si vacat his et horum similibus incommodis, potest ea
ratione fieri restibilis vinea, quam priore libor praecepimus. Illa rursus
mali generis vineta, quae quamvis robusta sint, propter sterilitatem fructu
carent, ut diximus, emendantur insitione facta, da qua suo loco disseremus,
cum ad eam disputationem pervenerimus.
XXIII
Nunc quoniam parum videmur de putatione vinearum locuti, maxime
necessariam partem propositi operis diligentius persequemur. Placet ergo,
si mitis ac temperata permittit in ea regione, quam colimus, caeli
clementia, facta vindemia secundum Idus Octobris auspicari putationem: cum
tamen aequinoctiales pluviae praecesserint, et sarmenta iustam maturitatem
ceperint. Nam siccitas seriorem putationem facit. Sin autem caeli status
frigidus et pruinosus hiemis violentiam denuntiat, in Idus Febr. han curam
differemus. Atque id licebit facere, si erit exiguus possessionis modus:
nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam
quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno, quin etiam
per brumam meridiano axi oppositas vites, aquiloni, per ver et autumnum
deputari conveniet. Nec dubium quin sit horum virgultorum natura talis, ut
quanto maturius detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus
efferant.
XXIV
Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat.
Primum, ut quam maxime fructui consulat. Deinde, ut in annum sequentem quam
laetissimas iam hinc eligat materias; tum etiam, ut quam longissimam
perennitatem stirpi acquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum affert
domino dispendium. Vitis autem cum sit per quattuor divisa partes, totidem
caeli regiones aspicit. Quae declinationes cum contrarias inter se
qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione
suae positionis in partibus vitium. Igitur ea brachia, quae septentrionibus
obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur
ingruentibus frigoribus, quibus cicatrices inuruntur. Itaque una tantummodo
materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit submittendus, qui vitem
mox in annum renovet. At e contrario per meridiem plures palmites
submittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent, nec
patiantur ante maturitatem fructum inarescere. Orientis atque occidentis
haud sane magnaa est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum
numero sub utroque axe vitis accipit. Modus itaque materiarum is erit, quem
dictabit humi atque ipsius stirpis laetitia. Haec in universum: illa per
partes custodienda sunt. Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis
incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda est. Et si soboles, quam
rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda
ferroque allevanda est, ut hibernas aquas respuat. Nam praestat ex vulnere
sobolem repullescentem vellere, quam nodosam et scabram plagam relinquere.
Hoc enim modo celeriter cicatricem ducit, illo cavatur atque putrescit.
Percuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt,
ne aut pampinarius palmes internatus aut verucae similis furunculus
relinquatur: nisi si iugo superiecta vitis desiderabit ab inferiore parte
revocari. Si vero trunci pars secta solis afflatu peraruit, aut aquis
noxiisve animalibus, quae per medullas irrepunt, cavata vitis est,
dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est: deinde falce eradi
vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem. Neque est difficile mox
allevatas plagas terra, quam prius amurca madefeceris, linere. Nam et
teredinem formicamque prohibet, solem etiam et pluviam arcet eiusmodi
litura, propter quae celerius coalescit, et fructum viridem conservat.
Cortex quoque per summa trunci dependens, corpore tenus deliberandus est,
quod et melius vitis quasi sordibus liberata convalescit, et minus vino
caedis affert. Iam vero muscus, qui more compedis crura vitium devincta
comprimit, situque et veterno macerat, ferro destringendus et eradendus
est. Atque haec in ima parte vitis. Nec minus ea, quae in capite servanda
sint, deinceps praecipiantur. Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae
rotundaeque fieri debent. Nam citius coalescunt, et quamdiu cicatricem non
obduxerunt, commodius aquam fundunt; transversae plus humoris et recipiunt
et continent. Eam culpam maxime vinitor fugito. Sarmenta lata, vetera, male
nata, contorta, deorsum spectantia recidito; novella et fructuaria
submittito. Brachia tenera et viridia servato; arida et vetera falce
amputato. Ungues custodum annotinos resecato. In quattuor ferme pedes supra
terram vitem elatam totidem brachiis componito, quorum singula spectent
decussati iugi partes. Tum singulis vel unum flagellum, si macrior vitis
erit, vel duo, si pinguior, brachio cuique submittito, eaque iugo
superposita praecipitato. Sed meminisse oportebit, ne in eadem linea unoque
latere brachii esse duas materias pluresve patiamur. Namque id maxime vitem
infestat, ubi non omnis pars brachii pari vice laborat, neque aequa
portione succum proli suae dispensat, sed ab uno latere exsugitur. Quo fit
ut ea vena, cuius omnis humor absumitur, velut icta fulgure arescat.
Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco medius prorepere, et
idcirco cum praedicto vocabulo rustici appellant, quod inter duo brachia,
qua se dividit vitis, enatus velut fauces obsidet, atque utriusque
duramenti trahens alimenta praeripit. Hunc ergo tamquam aemulum diligenter
iidem amputant, et adnodant, priusquam corroboretur.Si tamen ita
praevaluit, ut alterutrum brachium afflixerit, id quod imbecillius est,
tollitur, et ipse focaneus submittitur. Reciso enim brachio, aequaliter
utrique parti vires mater subministrat. Igitur caput vitis pede infra iugum
constituito, unde se pandant quattuor, ut dixi, brachia, in quibus
quotannis vitis renovetur, amputatis veteribus et submissis novis palmis,
quarum delectus scite faciendus est. Nam ubi magna materiarum facultas
est, putator custodire debet, ne aut proximas duro, id est a trunco et
capite vitis relinquat, aut rursus extremas. Nam illae minimum vindemiae
conferunt, quoniam exiguum fructum praebent, similes scilicet pampinariis;
hae vitem exhauriunt, quia nimio fetu onerant, et usque in alterum ac
tertium palum, quod vitiosum esse diximus, se extendunt. Quare media in
brachio commodissime palmae submittentur, quae nec spem vindemiae
destituant, nec emacient stirpem suam. Nonnulli fructus avidius eliciunt,
extrema et media flagella submittendo, nec minus proximum duro sarmentum in
custodem resecando; quod faciendum, nisi permittentibus soli et trunci
viribus, minime censeo. Nam ita se induunt uvis, ut nequeant maturitatem
capere, si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit.
Subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet, cum palmae, ex
quibus proximi fructus sperantur, idoneo loco sitae sunt. Nam ubi ligaveris
eas, et ini terram spectantes deflexeris, infra vinculum materias exprimes.
At si longius quam ritus agricolarum permittit a capite vitis emicuerit, et
brachiis in aliena iugorum compluvia perrepserit, custodem validum et quam
maximum iuxta truncum duorum articulorum vel trium relinquemus, ex quo
quasi pollice proximo anno citata materia formentur in brachium: ut sic
recisa vitis ac renovata intra iugum contineatur. Sed in submittendo
custode haec maxime sunt observanda. Primum ne resupina caelum, sed prona
potius plaga terram spectet: sic enim et gelicidiis ipsa se protegit, et ab
sole obumbratur. Deinde ne sagittae, sed nec ungulae quidem similis fiat
resectio: nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius
reformidat. Quodque etiam usurpari vitiosissime animadveerto, maxime
vitandum est. Nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis
pollici, iuxta articulum sarmentum recidunt. Id autem plurimum officit,
quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore, tum deinde aestu
laborat. Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere
palmitem, devexamque resectionem facere post gemmam, ne, ut iam antea
diximus, superlacrimet et gemmantem caecet oculum. Si resecis facultas non
erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus
in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel ini brachium vel
in fructuarium remittamus. Si neque is reperiatur, saucianda ferro est
atque exulceranda vitis in ea parte, qua pampinum studemus elicere. Iam
vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus
liberandos magnopere censeo. Sed in iis recidendis alia condicio est, atque
alia in iis, quae procedunt e trunco. Nam quicquid est, quod e duro
prominet, vehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius
obducat cicatricem. Rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos,
parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui
consulendum est, ne falce destringatur. Pressius enim si adnodes applicato
ferro, aut tota tollitur, aut convulneratur. Propter quod palmes, quem mox
in germinationem citaverit, imbecillis ac minus fructuosus erit, tum etiam
magis obnoxius ventis, scilicet qui infirmus de cicatrice prorepserit.
Ipsius autem materiae, quam submittemus, longitudini modum difficile est
imponere. Plerique tamen in tantum provocant, ut curvata et praecipitata
per iugum nequeat terram contingere. Nos subtilius dispicienda illa
censemus: primum vitis habitum; nam si robusta est, ampliores materias
sustinet; deinde soli quoque pinguitudinem; quae nisi adest, quamvis
validissimam vitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis.
Sed longipalmites non mensura, verum gemmarum numero aestimantur. Nam ubi
maiora sunt spatia inter articulos, licet eousque materiam producere, dum
paene terram contingat; nihilo minus enim paucis frondescet pampinis. At
ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum
multis palmitibus virescit, et numeroso fetu exuberat. Quare modus talis
generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis
oneretur, et ut consideret vinitor, proximi anni magna necne fuerit
vindemia; nam post largos fructus parcendum est vitibus; et ideo anguste
potandum; post exiguos imperandum. Super cetera illud etiam censemus, ut
duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus
exsequamur. Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque
minus operis efficit, et plus laboris affert vinitori. Nam sive curvatur
acies, quod accidit molli, sive tardius penetrat, quod evenit in retuso et
crasso ferramento, maiore nisu est opus. Tum etiam plagae asperae atque
inaequales vites lacerant. Neque enim uno, sed saepius repetito ictu res
transigitur. Quo plerumque fit, ut quod praecidi debeat, praefringatur, et
sic vitis laniata scabrataque putrescat humoribus, nec plagae consanentur.
Quare magnopere monendus putator est, ut prolixet aciem ferramenti, et
quantum possit novaculae similem reddat. Nec ignoret in quaqua re qua parte
falcis utendum sit. Nam plurimos per hanc inscitiam vastare vineta comperi.
XXV
Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima,
quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur; quae flectitur,
sinus; quae ab flexu procurrit, scalprum; quae deinde adunca est, rostrum
appellatur; cui superposita semiformis lunae species securis dicitur.
Eiusque velut apex pronus imminens mucro vocatur. Harum partium quaeque
suis muneribus fungitur, si modo vinitor gnarus est iis utendi. Nam cum
in adversum pressa manu desecare quid debet, cultro utitur; cum retrahere,
sinu; cum allevare, scalpro; cum incavare, rostro; cum ictu caedere,
securi; cum in angusto aliquid expurgare, mucrone. Maior autem pars operis
in vinea ductim potius quam caesim facienda est. Nam ea plaga quae sic
efficitur, uno vestigio allevatur. Prius enim putator applicat ferrum,
atque ita quae destinavit praecidit. Qui caesim vitem petit, si frustratus
est, quod saepe evenit, pluribus ictibus stirpem vilnerat. Tutior igitur et
utilior putatio est quae, ut rettuli, ductu falcis, non ictu conficitur.
XXVI
Hac peracta, sequitur, ut ante iam diximus, adminiculandae iugandaeque
vineae cura, cui stabiliendae melior est ridica palo, neque ea quaelibet:
nam est praecipua cuneis fissa olea, quercus et suber, ac si qua sunt
similia robora; tertium obtinet locum pedamen teres, idque maxime probatur
ex iunipero, tum ex lauru et cupressu. Recte etiam faciunt ad eam rem
silvestres pinus, atque etiam sambuci probabiles usu statuminis. Haec
eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt, partesque
eorum putres dedolandae acuendaeque; atque alia convertenda, quae
proceritatem habent; alia submovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora
sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata
corrigenda. Iugo, si non erit opus novo, sarturae recentia vincula
inserantur: si restituendum videbitur, ante quam vitis palo applicetur,
perticis vel arundinibus connectatur, ac tum demum, sicut in novella
praecipimus, vitem iuxta caput, infraque brachia colligemus cum ridica;
idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco, ne vinculum incidat et
truncum strangulet. Brachia deinde sub stella quadripartito locabimus,
tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae, sed ut
quisquis obsequetur, leviter curvabitur, ne deflexus frangatur, neve iam
tumentes gemmae detergeantur. Atque ubi duae materiae per unam partem iugi
mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum
compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant. Id
ut scite fiat, meminerit alligator, ne torqueat sarmentum, sed tantum
inflexum devinciat, et ut omnis materia, quae nondum potest praecipitari,
iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat.
Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita
colligare, ut solo vimine suspendant. Quae vinea cum accipit pampini et
uvarum pondus, infringitur.
XXVII
Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et
calamentis liberare. Quae sicco tamen solo legenda sunt, ne lutosa humus
inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc silentibus
vineis inducendus est. Nam si palmis incientibus progemmantibusque fossorem
immiseris, magnam partem vindemiae decusserit. Igitur ante quam germinent,
per divortium veris atque hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo
laetius atque hilarius pullulent, eaeque ubi se frondibus et uvis
vestierint, teneris caulibus nec dum adultis modus adhibendus est. Idemque
vinitor, qui ante ferro, nunc manu decutiet, umbrasque compescet, ac
supervacuos pampinos deturbabit. Nam id plurimum refert non inscite facere,
siquidem vel magis pampinatio, quam putatio vitibus consulit. Nam illa
quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat: haec clementius sine
vulnere medetur; et anni sequentis expeditiorem putationem facit. Tum etiam
vitem minus cicatricosam reddit. Quoniam id ex quo viride et tenerum
decerptum est, celeriter consanescit. Super haec materiae, quae fructum
habent, melius convalescunt, et uvae commodius insolatae percoquuntur.
Quare prudentis est, ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere,
quibus locis in annum debeat materias submittere; nec orbos tantum
detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum
profunderit, siquidem evenit, ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent,
quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent. Est
enim sapientis rustici reputare num maiore fructu vitis se induerit, quam
ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem supervacuum debet
decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus
decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet. Idque faciet variis de causis
pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere
queat. Si autem continuis superioribus annis dapsili proventu fatigata
vitis fuerit, requiescere ac refici par erit, et sic futurae materiae
consulendum. Nam cacumina flagellorum confringere luxuriae comprimendae
causa, vel dura parte trunci sitos pampinos submovere, nisi ad renovandam
vitem unus atque alter servandus est, tum e capite quicquid inter brachia
viret explantare, atque eos, qui per ipsa duramenta steriles nequiquam
matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet vel pueri est officium.
XXVIII
Tempus autem pampinationis ante quam florem vitis ostendat, maxime est
eligendum; sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum
spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat. Quippe florentem
fructum movere non expedit; pubescentem vero et quasi adolescentem convenit
religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere: nam
fit uberior pluverationibus. Nec infitior plerosque ante me rusticarum
rerum magistros tribus fossuris contentos fuisse. Ex quibus Graecinus, qui
sic refert: potest videri satis esse constitutam vineam vineam ter fodere.
Celsus quoque et Atticus consentiunt, tres esse motus in vite seu potius in
omni surculo naturales: unum, quo germinet; alterum, quo floreat; tertium,
quo maturescat. Hos ergo motus censent fossionibus concitari. Non enim
natura quod vult satis efficit, nisi eam labore cum studio iuveris. Atque
haec colendarum vinearum cura finitur vindemia.
XXIX
Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium
inserendarum tuendarumque insitionum praecepta. Tempus inserendi Iulius
Atticus tradidit ex Calend. Novembr. in Calendas Iunias, quoad posse
custodiri surculum sine germine affirmat. Eoque debemus intellegere nullam
partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas. Id porro in aliis
stirpiuim generibus, quae firmioris et succosioris libri sunt, posse fieri
sane concesserim. In vitibus nimis temere tot mensium rusticis insitionem
permissam dissimulare non est fidei meae; non quod ignorem brumae
temporibus aliquando insitam vitem comprehendere. Sed non quid in uno vel
altero experimento casu fiat, verum quid certa ratione plerumque proveniat,
discentibus praecipere debemus. Etenim si exiguo numero periclitandum sit,
in quo maior cura temeritati medetur, possum aliquatenus connivere. Cum
vero vastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit, omnem
scrupulum submovere debemus. Est enim contrarium, quod Atticus praecipit.
Nam idem per brumam negat recte putari vineam. Quae res quamvis minus
laedat vitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus
rigore torpet; nec propter gelicidia corticem movet, ut cicatricem
consanet. Atqui idem Atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere; quod
tamen totius obtruncatione vitis et cum eiusdem resectionis fissura
praecipit fieri. Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus
post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter novet, nec frigus
ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere.
Permiserim tamen festinantibus autumno vitem inserere, quia non dissimilis
est eius aeris qualitas vernae. Sed quocumque quis tempore destinaverit
inserere, non aliam sciat esse curam surculis explorandis, quam quae
tradita est priore libro, cum de malleolis eligendis praecepimus. Quos ubi
generosos et fecundos et quam maturissimos viti detraxit, diem quoque
tepidum silentemque a ventis eligat. Tum consideret surculum teretem
solidique corporis, nec fungosae medullae, crebris etiam gemmis et brevibus
internodiis; nam plurimum interest non esse longum sarmentum, quod
inseratur; et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse. Itaque si
sunt longa internodia, necesse est ad unam vel summum duas gemmas recidere
surculum, <ne proceriorem faciamus quam> ut tempestates <et> ventos et
imbres immobilis pati possit. Inseritur autem vitis vel recisa vel integra
perforata terebra. Sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita
insitio; haec rarior et paucis usurpata. De ea igitur prius disseram, quae
magis in consuetudine est. Reciditur vitis plerumque supra terram,
nonnumquam tamen et infra, quo loco magis solida est atque enodis. Cum
supra terram insita est, surculus adobruitur cacumine tenus; at cum editior
a terra est, fissura diligenter subacto luto linitur, atque superposito
musco ligatur, quod et calores et pluvias arceat. Temperatur ita surculus,
ut calamo non absimilis coagmentet fissuram, sub qua nodus in vite
desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra
procedere. Is nodus etiam si quattuor digitis a refectione abfuerit,
illigari tamen eum prius quam vitis findatur conveniet, ne, cum scalpro
factum fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet. Calamus adradi non
amplius tribus digitis debet; [allevari] atque is ab ea parte, qua raditur,
ut sit levis. Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere,
atque altero paulo ultra corticem destringatur, figureturque in speciem
cunei, sic ut ab ima parte acutus surculus, latere altero sit tenuior atque
altero plenior; perque tenuiorem partem insertus eo latere arctetur quo est
plenior, et utrimque contingat fissuram. Nam nisi cortex cortici sic
applicetur, ut nullo loco transluceat, nequit coalescere. Vinculi genus ad
insitionem non unum est; alii viminibus obstringunt; nonnulli circumdant
libro fissuram; plurimi ligant iunco, quod est aptissimum. Nam vimen, cum
inaruit, penetrat et insecat corticem. Propter quod molliora vincula magis
probamus, quae cum circumvenere truncum, adactis arundineis cuneolis
arctantur. Sed antiquissimum est, et ante haec ablaqueari vitem, radicesque
summas vel soboles amputari; et post haec adobrui truncum. Isque cum
comprehendit, aliam rursus exigit curam. Nam saepius pampinandus est, cum
germinat, frequentiusque detrahendae sunt soboles, quae a lateribus
radicibusque prorepunt. Tum quod ex insito profundit subligandum, ne vento
surculus [motus] labefactetur, aut explantetur tener pampinus. Qui cum
excrevit, nepotibus orbandus est, nisi si propter penuriam et calvitium
loci submittitur in propagines. Autumnus deinde falcem maturis palmitibus
admovet. Sed putationis custoditur ea ratio, ut ubi nulla desideratur
propago, unus surculus evocetur in iugum, alter ita recidatur, ut
adaequetur plaga trunco, sic tamen, ne quid radatur e duro. Pampinandum non
aliter est, quam in novella viviradice; putandum vero sic, ut usque in
quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat cicatricem. Atque
haec per fissuram insitarum est ordinatio. In illa autem, quae fit per
terebrationem, primum ex vicino fructuosissimam oportet considerare vitem,
ex qua velut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas, et per foramen
transmittas. Haec enim tutior et certior est insitio, quoniam, etsi proximo
vere non comprehendit, sequente certe, cum increvit, coniungi cogitur, et
mox a matre reciditur, atque ipsa superficies insitae vitis usque ad
receptum surculum obtruncatur. Huius traducis si non est facultas, tum
detractum viti quam recentissimum eligitur sarmentum, et leviter
circumrasum, ut cortex tantum detrahatur, aptatur foramini, atque ita luto
circumlinitur resecta vitis, ut totus truncus alienigenis surculis serviat.
Quod quidem non fit in traduce, qui a materno sustinetur ubere, dum
inolescat. Sed aliud est ferramentum, quo priores vitem perforabant, aliud
quod ipse usu nunc magis aptum comperi. Nam antiqua terebra, quam solam
veteres agricolae noverant, scobem faciebat, perurebatque eam partem, quam
perforaverat. Deusta porro raro revirescebat, vel cum priore coalescebat,
<in eaque> nec insitus surculus comprehendebat. Tum etiam scobis numquam
sic eximebatur, ut non inhaereret foramini. Ea porro interventu suo
prohibebat corpus surculi corpori vitis applicari. Nos terebram, quam
Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque
comperimus: nam sic excavat truncum, ne foramen inurat, quippe non scobem,
sed ramenta facit, quibus exemptis plaga levis relinquitur, quae facilius
omni parte sedentem surculum contingat, nulla interveniente lanugine, quam
excitabat antiqua terebra. [Igitur secundum vernum aequinoctium perfectam
vitium insitionem habeto, locisque aridis et siccis nigram vitem inserito,
humidis albam.] Neque est ulla eius propagandi necessitas, si modo tam
mediocris est crassitudo trunci, ut incrementum insiti plagam possit
contingere; [et] nisi tamen vacuus locus demortui capitis vitem reposcit.
Quod cum ita est, alter ex duobus surculis mergitur, alter eductus ad iugum
in fructum submittitur. Neque inutile est ex ea vite, quam merseris,
enascentes in arcu propaginis pampinos educare, quos possis mox, si ita
competet, vel propagare vel ad fructum relinquere.
XXX
Quoniam constituendis colendisque vineis, quae videbantur utiliter
praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum
prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis
ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non
habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec
emptionis tantum (sicut ait Atticus) pretium onerat vitis rationem, sed est
etiam comparatio molestissima. Convehenda sunt enim tempore iniquissimo
hiberno. Quare salices viminales atque arundineta vulgaresque silvae, vel
consulto sitae [e] castaneis, prius facienda sunt. Salicum viminalium (ut
Atticus putat) singula iugera sufficere possunt quinis et vigenis iugeribus
ligandae vineae; arundineti singula iugera vigenis iugandis; castaneti
iugerum totidem palandis, quot arundineti iugandis. Salicem vel riguus ager
vel uliginosus optime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque is
debet converti bipalio; ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes et
semissem pastinare salicto destinatum solum. Nec refert cuius generis vimen
seras, dum sit lentissimum. Putant tamen tria esse genera praecipue
salicis, Graecae, Gallicae, Sabinae, quam plurimi vocant Amerinam. Graeca
flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei et tenuissimi; Amerina salix
gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hae vel cacuminibus vel taleis
deponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis, quae tamen dipondiarii
orbiculi crassitudinem non excedat, optime panguntur eousque dum ad solidum
demittantur. Taleae sesquipedales terreno immersae paululum obruuntur.
Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem
recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus
ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea
consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistant
semina. Satio est eorum priusquam germinent, dum silent virgae, quas
arboribus detrahi siccas convenit. Nam roscidas si recideris, parum
prospere proveniunt. Ideo pluvii dies in exputanda salice vitantur.
Fodienda sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta. Cum
deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt; aliter culta celeriter
deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura, plurimae salices interimunt. Quarum
in locum ex propinquo mergi propagari debent, curvatis et defossis
cacuminibus, quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde
mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.
XXXI
Perarida loca, quae genus id virgultorum nonrecipiunt, genistam postulant.
Eius cum sit satis firmum, tum etiam lentissimum est vinculum. Seritur
autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta
cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti
potest; cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam, sed in egeno
tamen necessariam exigunt. Perticalis fere salix eundem agrum, quem
viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit; atque ea taleis
conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam submittitur, crebroque
foditur, atque exherbatur, nec minus quam vinea pampinatur, ut in
longitudinem [ramorum] potius quam in latitudinem evocetur. Sic culta
quarto demum anno caeditur. Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula
praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet, et in brachia
velut humilis vinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius
resecabitur.
XXXII
Arundo minus alte pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit
vivacissima, nec recuset ullum locum, prosperius resoluto, quam denso;
humido, quam sicco; vallibus, quam clivis; fluminum ripis et limitibus ac
vepretis commodius quam mediis agris deponitur. Seritur bulbus radicis,
[seritur] et talea calami, nec minus toto prosternitur corpore. Bulbus
tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam
praebet; talea et tota arundo serius praeddicto tempore evenit. Sed sive
recisa in dupondium et semissem talea, sive totae arundines prostratae
deponantur, exstent earum cacumina oportet; quod si obruta sunt, totae
putrescunt. Sed cultus arundinetis primo triennio non alius est, quam
ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus,
cum vel exhaurit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut
gracilis et cannae similis arundo prodeat. Sed illud de integro refodi
debet; hoc potest intercidi et disrarari, quod opus rustici stipationem
vocant; quae tamen resectio arundineti caeca est, quia non apparet in terra
quid aut tollendum sit aut relinquendum; tolerabilius tamen arundo
castratur ante quam caeditur; quatenus calami velut indices demonstrant,
quid eruendum sit. Tempus repastinandi et conserendi est prius quam oculi
arundinum egerminent. Caeditur deinde post brumam: nam usque in id tempus
incrementum capit. Ac tum compescitur, cum obriguit hiberno frigore.
Fodiendum quoties et vineta. Sed [et] macies eius cinere vel alio stercore
iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt arundinetum.
XXXIII
Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum
in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more
salicti recreatur, neque in palum formata fere usque in alteram caesionem
perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem humidum vel
refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur;
spissum solum et rubricosum reformidat. Seritur ab Novembri mense per totam
hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis.
Nuces in ordinem semipedalibus; ordinem autem quinum pedum spatiis
dirimuntur. In altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis committitur.
Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves arundines ab
latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et
runcari possint. Simul atque semina stilaverint, etiam bima transferri
queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne
densitas plantas emaciet. Spissius autem semen propter varios casus
deponitur. Nam interdum prius quam enascatur, aut siccitatibus nux
inarescit, aut aquarum abundantia putrescit, interdum subterraneis
animalibus sicuti muribus et talpis infestatur. Propter quae saepe novella
castaneta calvescunt; atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si
competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.
Haec enim velut immota sua sede vehementer germinat. At quae radicibus
exempta et deposita est, biennio reformidat. Propter quod compertum est
commodius nucibus quam viviradicibus eiusmodi silvas institui. Spatia
huiusce sationis, quae supra scripta sunt, capita castanearum recipiunt
MMDCCCLXXX, cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili iugera singula
praebebunt statuminum duodena milia. Etenim taleae propius stirpem recisae
quadrifidas plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas
ridicas subministrant; quod genus fissilis adminiculi manet diutius quam
teres palus. Cultus idem est [fossionis positionisque] qui vineae. Supputari
debet bima, quin etiam trima; nam bis ferro repetenda est veris principio,
ut incitetur eius proceritas. Potest etiam quercus simili ratione seri;
verum biennio tardius quam castanea deciditur. Propter quod ratio postulat
tempus potius lucrari, nisi si dumosi glareosique montes, atque ea genera
terrae, quae supra diximus, glandem magis quam castaneam postulabunt. Haec
de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter
et abunde disserui, mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus
nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.
|