LIBER V
I
Superioribus libris, quos ad te de constituendis colendisque vineis,
Silvine, scripseram, nonnulla defuisse dixisti, quae agrestium operum
studiosi desiderarent; neque ego infitior aliqua me praeteriisse, quamvis
inquirentem sedulo, quae nostri saeculi cultores quaeque veteres litterarum
monumentis prodiderunt; sed cum sim professus rusticae rei praecepta, nisi
fallor, asseveraveram, quae vastitas eius scientiae contineret, non cuncta
me dicturum, sed plurima. Nam illud in unius hominis prudentiam cadere non
poterat. [2] Neque enim est ulla disciplina aut ars, quae singulari
consummata sit ingenio. Quapropter ut in magna silva boni venatoris est
indagantem feras quam plurimas capere, nec cuiquam culpae fuit non omnes
cepisse; ita nobis abunde est, tam diffusae materiae, quam suscepimus,
maximam partem tradidisse, quippe cum ea velut omissa desiderentur, quae
non sunt propria nostrae professionis; ut proxime, cum de commetiendis
agris rationem M. Trebellius noster requireret a me, vicinum adeo atque
coniunctum esse censebat demonstranti, quemadmodum agrum pastinemus,
praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus. [3] Quod ego non
agricolae sed mensoris officium esse dicebam; cum praesertim ne architecti
quidem, quibus necesse est mansurarum nosse rationem, dignentur
consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere,
sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam
exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem
computant. Quo magis veniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo, si
eatenus progreditur, ut dicat, qua quidque ratione faciendum, non quantum
id sit quod effecerit. [4] Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque,
Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo,
ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam,
si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindico. Sed ut ad
rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum
est XVI. Pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et
stadia centuriasque, mox etiam in maiora spatia procedit. Passus pedes
habet V. [5] Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis pedes quattuor,
longitudinis habet pedes CXX. Clima quoquo versus pedum est LX. Actus
quadratus undique finitur pedibus CXX. Hoc duplicatum facit iugerum, et ab
eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit. Sed hunc actum provinciae
Baeticae rustici acnuam vocant; [6] iidemque triginta pedum latitudinem et
CLXXX longitudinem porcam dicunt. At Galli candetum appellant in areis
urbanis spatium centum pedum, in agrestibus autem pedum CL. [Quod aratores
candetum nominant] semiiugerum quoque arepennem vocant. Ergo, ut dixi, duo
actus iugerum efficiunt longitudine pedum CCXL, latitudine pedum CXX. Quae
utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum viginti octo
milia et octingentos. Stadium deinde habet passus CXXV, id est pedes DCXXV,
quae mensura octies multiplicata efficit mille passus; sic veniunt quinque
milia pedum. [7] Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum
iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox
duplicata nomen retinuit; sicuti tribus dictae primum a partibus populi
tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident.
[8] Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus,
breviter praefari oportuit. Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non
omnes posuimus, sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam
minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.
Igitur, ut diximus, iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et
octingentos; qui pedes efficiunt scripula CCLXXXVIII. [9] Ut autem a minima
parte, id est ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima
sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum. Pars
ducentesima octogesima octava pedes centum; hoc est scripulum. Pars CXLIIII
pedes CC, hoc est, scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes CCCC,
hoc est sextula, in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesima octava
pedes DC, hoc est sicilicus, in quo sunt scripula sex. [10] Pars vigesima
quarta pedes mille ducentos, hoc est semiuncia, in qua scripula XII. Pars
duodecima duo milia et quadringentos, hoc est uncia, ini qua sunt scripula
XXIIII. Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in
quo sunt scripula XLVIII. Pars quarta pedes septem milia et ducentos, hoc
est quadrans, in quo sunt scripula LXXII. Pars tertia pedes novem milia et
sescentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. [11] Pars tertia et
una duodecima pedes duodecim milia, hoc est quincunx, in quo sunt scripula
CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadringentos, hoc est
semis, in quo sunt scripula CXLIIII. Pars dimidia et una duodecima, pedes
sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula
CLVIII. Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est
bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes unum et viginti
milia et sescentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI. [12] Pars
dimidia et tertia pedes viginti quattuor milia, hoc est dextans, in quo
sunt scripula CCXL. Partes duae tertiae et una quarta pedes viginti sex
milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt scripula CCLXIIII.
Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as, in quo sunt
scripula CCLXXXVIII. [13] Iugeri autem modus si semper quadraret, et in
agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL, in latitudinem pedes
CXX, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae agrorum
formae veniunt in disputationem, cuiusque generis species subiciemus,
quibus quasi formulis utemur.
II
Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut
rotundus, aut etiam semicirculi, vel arcus, nonnumquam etiam plurimum
angulorum formam exhibet. Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit
undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex
multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tamquam
est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem
milia. [2] Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum,
quae efficiunt iugeri trientem et sextulam, pro qua portione operis effecti
numerationem facere oportebit. [3] At si longior fuerit quam latior, ut
exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis
pedes CXX, ita ut paulo ante dixi; latitudinis pedes cum longitudinis
pedibus sic multiplicabis. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti
octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot pedes quadratos habere.
[4] Similiterque fiet de omnibus agris, quorum longitudo maior sit
latitudine. Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum,
latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X; tunc duas latitudines
componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim,
quam cum longitudine multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos.
Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri
semuncia et scripula tria. [5] At si tribus paribus lateribus triquetrum
metiri debueris, hanc formam sequeris. Esto ager triangulus pedum quoquo
versus trecentorum. Hunc numerum in se multiplicato, fiunt pedum nonaginta
milia. Huius summae partem tertiam sumito, id est triginta milia. Item
sumito decumam, id est novem milia. Utramque summam componito. Fiunt pedes
triginta novem milia. Dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo
triquetro, quae mensura efficit iugerum et trientem et sicilicum. Sed si
triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tamquam in subiecta forma,
quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur. [6] Esto unius
lateris linea, quae facit angulum rectum, pedum quinquaginta, et alterius
pedum centum. Has duas summas in se multiplicato, quinquagies centeni fiunt
quinque milia. Horum pars dimidia duo milia quingeni, quae pars iugeri
unciam et scripulum efficit. Si rotundus ager erit, ut circuli speciem
habeat, sic pedes sumito. Esto area rotunda, cuius diametros habeat pedes
LXX. [7] Hoc in se multiplicato, septuagies septuageni fiunt quattuor milia
et nongenti. Hanc summam undecies multiplicato, fiunt pedes quinquaginta
tria milia nongenti. Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes
tria milia octingenti et quinquaginta. Hos esse quadratos in eo circulo
dico, quae summa efficit iugeri sescunciam, scripula duo et dimidium. [8]
Si semicirculus fuerit ager, cuius basis habeat pedes CXL, curvaturae autem
latitudo pedes LXX, oportebit multiplicare latitudinem cum basi. Septuagies
centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti. Haec undecies
multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti. Huius summae quarta
decima est septem milia et septingenti. Hos pedes esse dicemus in
semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque. [9] Si autem
minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur. Esto arcus, cuius basis
habeat pedes XVI, latitudo autem pedes IIII. Latitudinem cum basi pono. Fit
utrumque pedes XX. Hoc duco quater. Fiunt LXXX. Horum pars dimidia est XL.
Item sedecim pedum, qui sunt basis, pars dimidia VIII. Hi VIII in se
multiplicati, fiunt LXIIII. Quartam decimam partem duco, ea efficit pedes
IIII paulo amplius. Hoc adicies ad quadraginta. Fit utraque summa pedes
XLIIII. Hos in arcu quadratos esse dico, qui faciunt iugeri dimidiam
scripulum, quinta et vicesima parte minus. [10] Si fuerit sex angulorum, in
quadratos pedes sic redigitur. Esto hexagonum quoquo versus lineis pedum
XXX. Latus unum in se multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae
tertiam partem statuo CCC. Eiusdem partem decimam XC. Fiunt CCCXC. Hoc
sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo
milia trecenteni et quadraginta. Tot igitur pedes quadratos esse dicemus.
Itaque erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.
III
[1] His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non
difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species
et longum et arduum est. Duas etiam nunc formulas praepositis adiciam,
quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus. Esto ager
longus pedes mille ducentos, latus pedes CXX. In eo vites disponendae sunt
ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur. Quaero quot seminibus opus
sit, cum quinum pedum spatia inter semina desiderantur. [2] Duco quintam
partem longitudinis, fiunt CCXL. Et quintam partem latitudinis, hoc est
XXIIII. His utrisque summis semper singulos asses adicio, qui efficiunt
extremos ordines, quos vocant angulares. Fit ergo altera summa ducentorum
quadraginta unius, altera viginti quinque. Has summas sic multiplicato.
Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli fiunt sex milia et viginti
quinque. [3] Totidem dices opus esse seminibus. Similiter inter senos pedes
si voles ponere, duces sextam partem longitudinis mille ducentorum, fiunt
CC. Et sextam latitudinis CXX, id est XX. His summis singulos asses adicies
quos dixi angulares esse. Fiunt CCI, et XXI. Has summas inter se
multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies
quattuor milia ducentos et viginti unum. [4] Totidem seminibus opus esse
dices. Similiter si inter septenos pedes ponere voles, septimam partem
longitudinis et latitudinis duces, et adicies asses angulares, eodem modo
eodemque ordine consummabis numerum seminum. [5] Denique quotcumque pedum
spatia facienda censueris, totam partem longitudinis et latitudinis duces,
et praedictos asses adicies. Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri,
qui habet pedes CCXL longitudinis, et latitudinis pedes CXX, recipiat inter
pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per
longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina duo
milia et viginti quinque. [6] Vel si quoquo versus inter quaternos pedes
vinea erit disposita, longitudinis ordo habebit semina LXI, latitudinis
XXXI, qui numeri efficiunt in iugero vites mille octingentas et nonaginta
unam. Vel si in longitudinem per quaternos pedes fuerit disposita, ordo
longitudinis habebit semina LXI, latitudinis XXV. [7] Quod si inter quinos
pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina XLIX, et
rursus per latitudinem semina XXV. Qui numeri duo inter se multiplicati
efficiunt mille ducentum et viginti quinque. At si per senos pedes eundem
vitibus locum placuerit ordinare, nihil dubium est quin longitudini dandae
sint XLI vites, latitudini autem viginti una. Quae inter se multiplicatae
efficiunt numerum DCCCLXI. [8] Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit
constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per
latitudinem XVIII. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt DCXXX.
Totidem dicemus semina praeparanda. At si inter octonos pedes vinea
conseretur, ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem
autem XVI. Qui numeri inter se multiplicati efficiunt CCCCXCVI. [9] At si
inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem,
et in latitudinem quattuordecim. Hi numeri inter se multiplicati faciunt
CCCLXXVIII. At si inter denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV,
latitudinis XIII. Hi numeri inter se multiplicati faciunt CCCXXV. Et ne in
infinitum procedat disputatio nostra, eadem portione, ut cuique placuerint
laxiora spatia, semina faciemus. Ac de mensuris agrorum numerisque seminum
dixisse abunde sit. Nunc ad ordinem redeo.
IV
Vinearum provincialium plura genera esse comperi. Sed ex iis, quas
ipse cognovi, maxime probantur velut arbusculae brevi crure sine adminiculo
per se stantes; deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur;
eas rustici canteriatas appellant. Mox quae defixis arundinibus
circummunitae per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos
gyrosque flectuntur; eas nonnulli characatas vocant. [2] Ultima est
conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae
per humum porriguntur. Omnium autem stationis fere eadem est conditio. Nam
vel scrobe vel sulco semina deponuntur. Quoniam pastinationis expertus sunt
exterarum gentium agricolae; quae tamen ipsa paene supervacua est iis
locis, quibus solum putre et per se resolutum est;
namque hoc imitamur arando,
ut ait Virgilius, id est etiam pastinando. [3] Itaque Campania, cum vicinum
ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae, quia
facilitas eius soli minorem operam desiderat. Sicubi autem densior ager
provincialis rustici maiorem poscit impensam, quod nos pastinando
efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat
semina.
V
Sed ut singula earum quae proposui vinearum genera persequar,
praedictum ordinem repetam. Vitis quae sine adminiculo suis viribus
consistit, solutiore terra, scrobe, densiore, sulco ponenda est. [Sed et]
scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis, in quibus aestas
non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur. Soli tamen
ante bonitas exploranda est. Nam si ieiuno atque exili agro semina
deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est. [2]
Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis in longitudinem
altitudinemque defossus tripedaneus abunde est; latitudine tamen bipedanea;
vel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus, commodius
habetur eandem quoquo versus dare mensuram scrobibus, non amplius tamen
quam in tres pedes altitudinis depressis. Ceterum quattuor angulis semina
applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur. [3] Sed de
spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae,
sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive
bidentibus, angustiora; sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque
contractiora quam quattuor. Multi tamen ordines ita disponunt, ut per
rectam lineam binos pedes, aut [ut] plurimum ternos inter semina
relinquant; transversa rursus laxiora spatia faciant, per quae vel fossor
vel arator incedat. [4] Sationis autem cura non alia debet esse, quam quae
tradita est a me tertio volumine. Unum tamen huic consitioni Mago
Carthaginiensis adicit, semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis
terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim
adaequetur. Sic enim putat vitem cogi deorsum agere radices. Hoc ego siccis
locis fieri utiliter non negaverim; sed ubi aut uliginosa regio est, aut
caeli status imbrifer, minime faciundum censeo. Nam consistens in
semiplenis scrobibus nimius humor, antequam convalescant, semina necat. [5]
Quare utilius existimo repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum
semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere
diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo
solo citaverint, post paucos dies adobrui. Sic enim utrumque incommodum
vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis
pluviis parum valida vexentur semina. [6] Ubi vero iam corroborata fuerint,
nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventur. Itaque locis,
quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme
ablaqueatas habere eas conveniet. De qualitate autem seminum inter auctores
non convenit. Alii malleolo protinus conseri vineam melius existimant, alii
viviradice; de qua re quid sentiam, iam superioribus voluminibus professus
sum. [7] Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros in quibus non aeque
bene translata semina quam immota respondeant, sed istud rarissime
accidere. Notandum item diligenter, explorandum esse
Quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset.
Depositam ergo stirpem, id est malleolum vel viviradicem, formare sic
convenit, ut vitis sine pedamine consistat. Hoc autem protinus effici non
potest. [8] Nam nisi adminiculum tenerae [viti] atque infirmae
contribueris, prorepens pampinus terrae se applicabit. Itaque posito semini
arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet,
producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola. Ea porro non
debet esse sublimis; nam usque in sesquipedem coercenda est. [9] Cum deinde
robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut
brachiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius quoque culturae
sunt. Alii capitatas vineas, alii brachiatas magis probant. Quibus cordi
est in brachia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella
vitis est, quidquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor
brachia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli singula
aspiciant. [10] Sed haec brachia non statim primo anno tam procera
submittuntur,ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in
praedictam mensuram educuntur. Deinde ex brachis quasi quaedam cornua
prominentia relinqui oportet, atque ita totam vitem omni parte in orbem
diffundi. [11] Putationibus autem ratio eadem est, quae in iugatis vitibus;
uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut
quinum gemmarum relinquuntur; pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt.
In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad
corpus sarmentum detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae
ipsi trunco adhaeret. [12] Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri
tuto potest,cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime
autem aratris excolunt, qui sic formatas vineas habent, et eam rationem
sequuntur detrahendi vitibus brachia, quod ipsa capita sine ulla exstantia
neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in brachiatis plerumque fit, ut
aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur; saepe etiam stiva,
dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem
vitium excolere studet. [13] Atque haec quidem cultura vel brachiatis vel
capitatis [vitibus,] antequam gemment, adhibetur. Cum deinde gemmaverint,
fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non
potuit pertingere. Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator, et
supervacuos deterget, fructuososque palmites submittit, qui cum
induruerunt, velut in coronam religantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne
libero excursu in luxuria properent omniaque alimenta pampini absumant;
altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se
praebeat. [14] Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque
et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur, ut
maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat; locis autem siccis
calidisque et apricis e contrario palmitibus uvae contegantur; et si parum
pampinosa vitis est, advectis frondibus et interdum stramentis fructus
muniatur. [15] M. Quidem Columella patruus meus, vir illustribus
disciplinis eruditus ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub
ortu caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti
sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem
incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut
halitu flammeo fructus uratur. Atque haec capitatae brachiataeque vitis
cultura est. Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis
submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam
exigit, quam iugata. [16] Nonnullos tamen in vineis characatis animadverti,
et maxime elvenaci generis, prolixos palmites quasi propagines summo solo
adobruere, deinde rursus ad arundines erigere, et in fructum submittere,
quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos vocant, eosque adobruunt
simplici ex causa, quod existiment plus alimenti terram praebere
fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta
decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a
matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si
novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam
quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent
radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant. [17] Superest
reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu
suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec umquam
generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis condicio solam eam
culturam recipit, bipedaneis scrobibus malleolus deponitur, qui cum
egerminavit, ad unam materiam revocatur; eaque primo anno compescitur in
duas gemmas; sequente deinde, cum palmites profudit, unus submittitur,
ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum fructum edidit, in eam
longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium. [18]
Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae,
nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque
angustius in modum furunculorum relinqui. Sed post putationem, quam utique
autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur in alterum
interordinium; atque ita pars ea quae fuerat occupata, vel foditur vel
aratur, et cum exculta est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars
excoli possit. [19] De pampinatione talis vineae parum inter auctores
convenit. Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam
ventorum ferarumque fructum abscondant; aliis placet parcius pampinari, ut
et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum
vestire aut protegere possit; quae ratio mihi quoque commodior videtur.
VI
Sed iam de vineis satis diximus. Nunc de arboribus praecipiendum est. Qui
volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque
habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat, ac primam quamque
senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam subolem
substituat. Id autem facile consequi poterit, si ulmorum seminarium paratum
habuerit; quod quomodo et qualis generis faciendum sit, non pigebit
deinceps praecipere. [2] Ulmorum duo esse genera convenit, Gallicum et
vernaculum; illud Atinia, hoc nostras dicitur. Atiniam ulmum Tremellius
Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus.
Nam rariorem sine dubio creat, et idcirco plerisque et sterilis videtur,
seminibus inter frondem, quam prima germinatione edit, latentibus. Itaque
nemo iam serit ex samera, sed ex sobolibus. [3] Est autem ulmus longe
laetior et procerior, quam nostras, frondemque iucundiorem bubus praebet;
qua cum assidue pecus paveris, et postea generis alterius frondem dare
institueris, fastidium bubus affert. [4] Itaque si fieri poterit, totum
agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus; si minus, dabimus operam ut in
ordinibus disponendis pari numero vernaculas et Atinias alternemus. Ita
semper mista fronde utemur, et quasi hoc condimento illectae pecudes
fortius iusta cibariorum conficient. Sed vitem maxime populus videtur
alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus. [5] Populus, quia raram neque
idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est. Fraxinus, quia
capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et
montosis, quibus munus laetatur ulmus, recte seritur. Ulmus, quod et vitem
commodissime patitur et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque
generibus soli provenit, a plerisque praefertur. Itaque cui arbustum novum
instituere cordi est, seminaria ulmorum vel fraxinorum parentur ea ratione,
quam deinceps subscripsimus. Nam populi melius cacuminibus in arbusto
protinus deponuntur. [6] Igitur pingui solo et modice humido bipalio terram
pastinabimus, ac diligenter occatam et resolutam verno tempore in areas
componemus. Sameram deinde, quae iam rubicundi coloris erit, et compluribus
diebus insolata iacuerit, ut aliquem tamen succum et lentorem habeat,
iniciemus areis, et eas totas seminibus spisse contegemus, atque ita cribro
putrem terram duos alte digitos incernemus, et modice rigabimus,
stramentisque areas cooperiemus, ne prodeuntia cacumina seminum ab avibus
praerodantur. [7] Ubi deinde prorepserint plantae, stramenta colligemus, et
manibus herbas carpemus; idque leviter et curiose faciendum est, ne adhuc
tenerae brevesque radiculae ulmorum convellantur. Atque ipsas quidem areas
ita anguste compositas habebimus, ut qui runcaturi sunt, medias partes
earum facile manu contingant; nam si latiores fuerint, ipsa semina
proculcata noxam capient. [8] Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad
vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent; et cum ternum
pedum plantae fuerint, in aliud seminarium transferri, ac ne radices altius
agant (quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert, cum plantas in
aliud seminarium transferre volumus) oportebit non maximos scrobiculos
sesquipede inter se distantes fodere; deinde radices in nodum, si breves,
vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo
bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari. [9] Possunt etiam
collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi; quod in Atinia ulmo
fieri necesse est, quae non seritur e samera. Sed haec ulmus autumni
tempore melius quam vere disponitur; paulatimque ramuli eius manu
detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum. Tertio demum
anno acuta falce abraditur, atque ubi translationi iam idonea est, ex eo
tempore autumni, quo terra imbribus permaduerit, usque in vernum tempus,
ante quam radix ulmi in eximendo delibretur, recte seritur. [10] Igitur in
resoluta terra ternum pedum quoquo versus faciendi scrobes. At in densa,
sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui arbores recipiant,
praeparandi. Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi,
ut earum rami ad orientem et [in] occidentem dirigantur, quo plus solis
mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
[11] Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta
pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur. Cum
deinde adolescere incipient, falce formandae, et tabulata instituenda sunt.
Hoc etiam nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque
vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius
diffundantur; hoc in solo pingui melius, illud in gracili. [12] Tabulata
inter se ne minus ternis pedibus absint, atque ita formentur, ne superior
ramus in eadem linea sit, qua inferior. Nam demissum ex eo palmitem
germinantem inferior atteret, et fructum decutiet. Sed quamcumque arborem
severis, eam biennio proximo putare non oportet. Post deinde si ulmus
exiguum incrementum recipit, verno tempore, antequam librum demittat,
decacuminanda est iuxta ramulum, qui videbitur esse nitidissimus, ita
tamen, uti supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas ad quam ductus et
applicatus ramus alligetur, et correctus cacumen arbori praebeat.
[13] Deinde stirpem post annum praecidi et allevari oportet. Quod si nullum
ramulum arbor idoneum habuerit, sat erit novem pedes a terra relinqui, et
superiorem partem detruncari, ut novae virgae, quas emiserit, ab iniuria
pecoris tutae sint. Sed si fieri poterit, uno ictu arborem praecidi; si
minus, serra desecari et plagam falce allevari oportebit, eamque plagam
luto paleato contegi, ne sole aut pluviis infestetur. [14] Post annum aut
biennium, cum enati ramuli recte convaluerint, supervacuos deputari,
idoneos in ordinem submitti conveniet. Quae ulmus a positione bene
provenerit, eius summae virgae falce debent enodari. At si robusti ramuli
erunt, ita ferro amputentur, ut exiguum stirpem prominentem trunco
relinquas. Cum deinde arbor convaluerit, quicquid falce contingi poterit,
exputandum est, allevandumque eatenus, ne plaga corpori matris applicetur.
[15] Ulmum autem novellam formare sic conveniet. Loco pingui octo pedes a
terra sine ramo relinquendi, vel in arvo gracili septem pedes; supra quod
spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus
lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur. [16] Mox
de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt, ita ne iisdem
lineis, quibus in inferiore positi sint. Eademque ratione usque in cacumen
ordinanda erit arbor, atque in frondatione cavendum, ne aut prolixiores
pollices fiant, qui ex amputatis virgis relinquuntur, aut rursus ita
alleventur, ut ipse truncus laedatur, aut delibretur; nam parum gaudet
ulmus, quae in corpus nudatur. Vitandumque ne de duabus plagis una fiat,
cum talem cicatricem non facile cortex comprehendat. [17] Arboris autem
perpetua cultura est, non solum diligenter eandem disponere, sed etiam
truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut
ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat. Cum deinde arbor
vetustatem fuerit adepta, propter terram vulnerabitur ita, ut excavetur
usque in medullam, deturque exitus humori, quem ex superiore parte
conceperit. Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere
convenit. [18] At si teneram ulmum maritaveris, onus iam non sufferet; si
vetustae vitem applicueris, coniugem necabit. Ita suppares esse aetate et
viribus arbores vitesque convenit. Sed arboris maritandae causa scrobis
viviradici fieri debet latus pedum duorum, altus levi terra totidem pedum;
gravi, dupondio et dodrante; longus pedum sex aut minimum quinque. Absit
autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio. Nam si radicibus ulmi
iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris
opprimetur. [19] Hunc scrobem, si res permittit, autumno facito, ut pluviis
et gelicidiis maceretur. Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo
celerius ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae;
cavendumque ne aut septentrionalibus ventis aut rorulentae sed siccae
serantur. [20] Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in
ulmorum ceterarumque arborum praecipio; et uti cum de seminario eximuntur,
rubrica notetur una pars, quae nos admoneat, ne aliter arbores
constituamus, quam quemadmodum in seminario steterint. Plurimum enim
refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt. Melius
autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium
pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium
deponuntur. [21] Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram, quae
aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes
explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe
subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem. Vites in ultimo
scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad
arborem erigi; atque ab iniuria pecoris caveis emuniri. [22] Locis autem
praefervidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt; locis
frigidis a meridie, temperato statu caeli, aut ab oriente aut ab occidente,
ne toto die solem vel umbram patiantur. Proxima deinde putatione melius
existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque coles in modum coronae contortos
arbori circumdari, ut flexura materias profundat, quarum validissimam
sequente anno caput vitis faciamus. [23] Me autem longus docuit usus, multo
utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis
sarmentis pati silvescere. Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam
ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo
robustiores palmites agat: qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima
putatione disponentur omnibusque annis aliquis in superius tabulatum
excitabitur, relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen
arboris spectet. [24] Iamque viti constitutae certa lex ab agricolis
imponitur; plerique ima tabulata materiis frequentant, uberiorem fructum et
magis facilem cultum sequentes. At qui bonitati vini student, in summas
arbores vitem promovent; ut quaeque materia sedebit, ita in celsissimum
quemque ramum extendunt sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id
est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius
spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat. [25]
Plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur,
gracilioribus pauciores; vitisque novella tribus toris ad arborem
religetur, uno, qui est in crure arboris a terra quattuor pedibus distans;
altero, qui summa parte vitem capit; tertio, qui mediam vitem complectitur.
Torum imum imponi non oportet, quoniam vires vitis adimit. Interdum tamen
necessarius habetur, cum aut arbor sine ramis truncata est, aut vitis
praevalens in luxuriam evagatur. [26] Cetera putationis ratio talis est, ut
veteres palmites, quibus proximi anni fructus pependit, omnes recidantur;
novi, circumcisis undique capreolis et nepotibus, qui ex his nati sunt,
amputatis, submittantur; et si laeta vitis est, ultimi potius palmites per
cacumina ramorum praecipitentur; si gracilis, trunco proximi, si mediocris,
medii. Quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert, proximus minimum
vitem exhaurit atque attenuat. [27] Maxime autem prodest vitibus, omnibus
annis resolvi. Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco
alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt. Atque ipsos
palmites ita tabulatis superponi convenit, ut a tertia gemma vel quarta
religati dependeant, eosque non constringi, ne sarmentum vimine
praecidatur. [28] Quod si ita longe tabulatum est, uti materia parum
commode in id perduci possit, palmitem ipsum viti alligatum supra tertiam
gemmam religabimus. Hoc ideo fieri praecipimus, quia quae pars palmitis
praecipitata est, ea fructu induitur; at quae vinculo adnexa sursum tendit,
ea materias sequenti anno praebet. [29] Sed ipsorum palmitum duo genera
sunt: alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque
frondem sine fructu affert, pampinarium vocant; alterum, quod ex anniculo
palmite procreatur; quod quia protinus creat, fructuarium appellant. Cuius
ut semper habeamus copiam [in vinea] palmitum partes ad tres gemmas
religandae sunt, ut quicquid intra vinculum est, materias exigat.
[30] Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam
quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare [simul] atque
alias teneriores transmittere convenit. Nam vetustate vitem fatigant.
Nonnumquam etiam cum arborem totam vitis comprehendere nequit, ex usu fuit
partem aliquam eius deflexam terrae immergere et rursus ad eandem arborem
duas vel tres propagines excitare, quo pluribus vitibus circumventa
celerius vestiatur. [31] Viti novellae pampinarium immitti non oportet,
nisi necessario loco natus est, ut viduum ramum maritet. Veteribus vitibus
loco nati palmites pampinarii utiles sunt, et plerique ad tertiam gemmam
resecti optime submittuntur. Nam insequenti anno materia fundunt. [32]
Quisquis autem pampinus loco natus in exputando vel alligando fractus est,
modo ut aliquam gemma habuerit, ex toto tolli non oportet: quoniam proximo
anno vel validiorem materiam ex una creabit. [33] Praecipites palmites
dicuntur, qui de hornotinis virgis enati in duro alligantur. Hi plurimum
fructus afferunt, sed plurimum matri nocent. Itaque nisi extremis ramis,
aut si vitis arboris cacumen superaverit, praecipitari palmitem non
oportet. [34] Quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis
velit, palmitem intorqueat. Deinde ita alliget et praecipitet. Nam et post
eum locum quem intorseris, laetam materiam citabit, et praecipitata minus
virium in se trahet, quamvis fructu exuberet. [35] Praecipitem vero plus
anno pati non oportet. Alterum est genus palmitis, quod de novello
nascitur, et in tenero alligatum dependet; materiam vocamus; ea et fructum
et nova flagella procreat; et iam si ex uno capite duae virgae
submittantur, tamen utraque materia dicitur; nam pampinarius quam vim
habeat, supra docui. Focaneus est qui inter duo brachia velut ini furca de
medio nascitur. Eum colem deterrimum esse comperi, quod neque fructum
ferat, et utraque brachia, inter quae natus est, attenuet. Itaque tollendus
est. [36] Plerique vitem validam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem
fieri, si multis palmitibus submissis oneretur. Nam et pluribus virgis
plures pampinos creat, et cum se multa fronde cooperit, peius defloret,
nebulasque et rores diutius continet, omnemque uvam perdit. Validam ergo
vitem in ramos diducere censeo et traducibus dispergere atque disrarare,
certosque vinearios coles praecipitare, et si minus luxuriabitur, solutas
materias relinquere; ea ratio vitem feraciorem faciet. [37] Sed ut densum
arbustum commendabile fructu et decore est, sic ubi vetustate rarescit,
pariter inutile et invenustum est. Quod ne fiat, diligentis patrisfamilias
est, primam quamque arborem senio defectam tollere et in eius locum
novellam restituere, [vitem queat] nec eam viviradice frequentare, ea etsi
sit facultas, sed, quod est longe melius, ex proximo propagare. Cuius
utriusque ratio consimilis est ei quam tradidimus. Atque haec de Italico
arbusto satis praecepimus.
VII
Est et alterum genus arbusti Gallici, quod vocatur rumpotinum. Id
desiderat arborem humilem nec frondosam. Cui rei maxime videtur esse idonea
opulus. Ea est arbor corno similis. Quin etiam cornus et carpinus et ornus
nonnumquam, et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur. Sed salix nisi in
aquosis locis, ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt, ponenda non
est, quia vini saporem infestat. Potest etiam ulmus sic disponi, ut adhuc
tenera decacuminetur, ne altitudinem quindecim pedum excedat. [2] Nam fere
ita constitutum rumpotinetum animadverti, ut ad octo pedes locis siccis et
clivosis, ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur.
Plerumque autem ea arbor in tres ramos dividitur, quibus singulis ab
utraque parte complura brachia submittuntur, tum omnes paene virgae, ne
umbrent, eo tempore quo vitis putatur, abraduntur. [3] Arboribus
rumpotinis, si frumentum non inseritur, in utramque partem viginti pedum
spatia interveniunt; at si segetibus indulgetur, in alteram partem
quadraginta pedes, in alteram viginti relinquuntur. Cetera simili ratione
atque in arbusto Italico administrantur, ut vites longis scrobibus
deponantur, ut eadem diligentia curentur, atque in ramos diducantur, ut
novi traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis connectantur, et
veteres decidantur. [4] Si tradux traducem non contingit, media virga inter
eas deligetur. Cum deinde fructus pondere urgebit, subiectis adminiculis
sustineatur. Hoc autem genus arbusti cetereque omnes arbores quanto altius
arantur et circumfodiuntur, maiore fructu exuberant; quod an expediat
patrifamilias facere, reditus docet.
VIII
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex
omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium
arborum est. [2] Nam quamvis non continuis annis, sed fere altero quoque
fructum afferat, eximia tamen eius ratio est, quod levi cultu sustinetur,
et cum se non induit, vix ullam impensam poscit. Sed et si quam recipit,
subinde fructus multiplicat; neglecta compluribus annis non ut vinea
deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat,
et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur. [3] Quare etiam nos in hoc
genere arboris diligenter praecipere censuimus. Olearum, sicut vitium,
plura genera esse arbitror, sed in meam notitiam decem omnino pervenerunt:
Pausia, Algiana, Liciniana, Sergia, Naevia, Culminia, Orchis, Regia,
Cercitis, Murtea. [4] Ex quibus bacca iucundissima est Pausiae,
speciosissima Regiae, sed utraque potius escae, quam oleo est idonea.
Pausiae tamen oleum saporis egregii dum viride est, vetustate corrumpitur.
Orchis quoque et Radius melius ad escam quam in liquorem stringitur. Oleum
optimum Liciniana dat, plurimum Sergia; omnisque olea maior fere ad escam,
minor oleo est aptior. [5] Nulla ex his generibus aut praefervidum aut
gelidum statum caeli patitur. Itaque aestuosis locis septentrionali colle,
frigidis meridiano gaudet. Sed neque depressa loca neque ardua, magisque
modicos clivos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica
videmus. Hanc arborem plerique existimant ultra miliarium sexagesimum a
mari aut non vivere aut non esse feracem. Sed in quibusdam locis recte
valet. [6] Optime vapores sustinet Pausia, frigus Sergia. Aptissimum genus
terrae est oleis, cui glarea subest, si superposita creta sabulo admista
est. Non minus probabile est solum, ubi pinguis sabulo est. Sed et densior
terra, si uvida et laeta est, commode recipit hanc arborem. Creta ex toto
repudianda est, magis etiam scaturiginosa et in qua semper uligo consistit.
Inimicus est etiam ager sabulo macer et nuda glarea. [7] Nam etsi non
emoritur in eiusmodi solo, numquam tamen convalescit. Potest tamen in agro
frumentario seri, vel ubi arbutus aut ilex steterant. Nam quercus etiam
excisa radices noxias oliveto relinquit, quarum virus enecat oleam. Haec in
universum de toto genere huius arboris habui dicere. Hunc per partes
culturam eius exsequar.
IX
Seminarium oliveto praeparetur caelo libero, terreno modice valido, sed
succoso, neque denso neque soluto solo, potius tamen resoluto. Id genus
fere terrae niger est. Quam cum in tres pedes pastinaveris, et alta fossa
circumdederis, ne aditus pecori detur, fermentari sinito. [2] Tum ramos
novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circumvenire,
hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et [ex his]
quam recentissimas taleas recidito, ita ut ne corticem aut ullam aliam
partem, quam qua serra praeciderit, laedas. Hoc autem facile contingit, si
prius varam feceris et eam partem, supra quam ramum secaturus es, foeno aut
stramentis texeris, ut molliter et sine noxa corticis taleae superpositae
secentur. [3] Taleae deinde sesquipedales serra praecidantur, atque earum
plagae utraque parte falce leventur et rubrica notentur, ut sic quemadmodum
in arbore steterat ramus, ita parte ima terram et cacumine caelum spectans
deponatur. Nam si inversa mergatur, difficulter comprehendet, et cum
validius convaluerit, sterilis in perpetuum erit. Sed oportebit talearum
capita et imas partes misto fimo cum cinere oblinire, et ita totas eas
immergere, ut putris terra digitis quattuor alte superveniat. [4] Sed binis
indicibus ex utraque parte muniantur: hi sunt de qualibet arbore brevi
spatio iuxta eas positi, et [in summa parte] inter se vinculo connexi, ne
facile singulo deiciantur. Hoc facile utile est propter fossorum
ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris,
depositae taleae non laedantur. [5] Quidam melius existimant radicum oculis
silvestrium olearum hortulos excolere, et simili ratione disponere; sed
utrumque debet post vernum aequinoctium seri, et quam frequentissime
seminarium primo anno sarriri; postero et sequentibus, cum iam radiculae
seminum convaluerint, rastris excoli. Sed biennio a putatione abstineri,
tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui, et frequenter
sarriri seminarium convenit. [6] Quarto anno ex duobus ramis infirmior
amputandus est. Sed excultae quinquennio arbusculae habiles translationi
sunt. Plantae autem in oliveto disponuntur optime siccis minimeque
uliginosis agris per autumnum, laetis et humidis verno tempore, paulo ante,
quam germinent. [7] Atque ipsis scrobes quaternum pedum praeparantur anno
ante; vel si tempus non largitur, prius quam deponantur arbores, stramentis
atque virgis iniectus incendantur scrobes, ut eos ignis putres faciat, quos
sol et pruina facere debuerat. Spatium inter ordines minimum esse debet
pingui et frumentario solo sexagenum pedum in alteram partem, atque in
alteram quadragenum; macro nec idoneo segetibus quinum et vicenum pedum.
Sed in Favonium dirigi ordines convenit, ut aestivo perflatu refrigerentur.
[8] Ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri: antequam explantes
arbusculam, rubrica notato partem eius, quae meridiem spectat, ut eodem
modo, quo in seminario erat, disponatur. Deinde ut arbusculae spatium
pedale in circuitu relinquatur, atque ita cum suo caespite planta eruatur.
Qui caespes in eximendo ne resolvatur, modicos surculos virgarum inter se
conexos facere oportet, eosque pala, qua eximitur, applicare, et viminibus
ita innectere, ut constricta terra velut inclusa teneatur. [9] Tum subruta
parte ima leviter pala commovere, et suppositis virgis alligare, atque
plantam transferre. Quae antequam deponatur, oportebit solum scrobis imum
fodere bidentibus; deinde terram aratro subactam, si tamen erit summa
humus, immittere, et ita ordei semina substernere, et si consistet in
scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam demittantur arbores.
Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mista pingui solo, depositisque
seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum.
[10] Quod si cum sua terra planta non convenit, tum optimum est omni fronde
privare truncum, atque levatis plagis, fimoque et cinere oblitis, in
scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est, qui
brachii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et
robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut si non periculum a
pecore habeat, exiguum admodum supra scrobem emineat; laetius enim frondet.
Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior truncus
constituetur, ut sit innoxius ab iniuria pecorum. [11] Atque etiam rigandae
sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro
tangendae. Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem
maximi bovis excedat; deinde arando ne coxam bos, aliamve partem corporis
offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire caveis. Deinde
constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis
annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. [12] Cum
subiectus ager consitus non est, arbor coliculum agit; cum seminibus
repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem
reditum adfert. Sed id minime bis anno arari debet; et bidentibus alte
circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne
per rimas sol ad radices arborum penetret. Post aequinoctium autumnale ita
sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo sit,
incilia excitentur, quae limosam aquam ad codicem deducant. [13] Omnis
deinde suboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis exstirpanda est, ac
tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur
olivetum, quam in secundo libro proposui, si tamen segetibus prospicietur.
[14] At si ipsis tantummodo arboribus, satis facient singulis stercoris
caprini sex librae, stercoris sicci modii singuli, vel amurcae
insulsae congius . Stercus autumno debet inici, ut permistum
hieme radices oleae calefaciat. Amurca minus valentibus infundenda est. Nam
per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento
necantur. [15] Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco
infestantur. Quem nisi ferramento raseris nec fructum nec laetam frondem
olea induet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum
est; nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum,
rogare fructum, qui stercoret, exorare, qui caedat, cogere. Quod tamen
satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur. [16]
Solent etiam quamvis laetae arbores fructum non afferre. Eas terebrari
gallica terebra convenit, atque ita in foramen viridem taleam oleastri
arcte immitti. Sic velut inita arbor fecundo semine fertilior exstat. Sed
sic haec ablaqueatione adiuvanda est infusa amurca insulsa cum suilla vel
nostra urina vetere, cuius utriusque modus servatur. Nam maximae arbori, ut
tantumdem aquae misceatur, urna abunde erit. Solent etiam vitio soli
fructum oleae negare. [17] Cui rei sic medebimur. Altis gyris ablaqueabimus
eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus; sed
minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad
praesidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda
sit, postmodo dicemus. Nonnumquam etiam in olea unus ramus ceteris
aliquanto est laetior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. Ac
de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio pomiferarum arborum,
cui rei deinceps praecepta dabimus.
X
Modum pomarii, priusquam semina seras, circummunire maceriis oportet vel
saepe vel fossa praecipiti, ut non solum pecori, sed et homini transitum
negare valeat, quoniam si saepius cacumina manu praefracta aut a pecoribus
praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt. [2]
Generatim autem disponere arbores utile est, maxime ne etiam imbecilla a
valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique
spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus
est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodito. Ita sole
pluviisque macerabitur, et quod positum est, cito comprehendet. [3] At si
eodem anno et scrobem facere et arbores serere voles, minimum ante duos
menses scrobes fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si
latiores patentioresque feceris, laetiores uberioresque fructus percipies.
[4] Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius
radices vagentur, ac minus frigoris hieme, minusque aestate vaporis per
angustum os penetret, etiam ut clivosis locis terra, quae in eum congesta
est, a pluviis non abluatur. [5] Arbores raris intervallis serito, ut cum
creverint, spatium habeant, quo ramos extendant. Nam si spisse posueris,
nec infra serere quid poteris, nec ipsae fructuosae erunt, nisi
intervulseris; itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos
relinquere convenit. [6] Semina lege crassa non minus quam manubrium
bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro. Ea bene et
celeriter comprehendent. Si ex arboribus ramos sumes, de iis quae quotannis
bonos et uberes fructus afferunt, eligito ab humeris qui sunt contra solem
quae ramis aut plantis ponetur. [7] Sed ante quam
arbusculas transferas, nota quibus ventis antea fuerant constitutae, postea
manus admoveto, ut de clivo et sicco in humidum agrum transferas. Trifurcam
maxime ponito. Ea exstet minime tribus pedibus. Si eodem scrobes duas aut
tres arbusculas voles constituere, curato ne inter sese contingant, quoniam
mutuo contactu aut computrescunt aut vermibus interibunt. [8] Cum semina
depones, dextera sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum
brachii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum exstent, per
quos aestate parvo labore aquam radicibus subministrare possis. Arbores ac
semina cum radicibus autumno serito, hoc est circa Kalendas et Idus
Octobres. [9] Primo vere antequam germinent arbores deponito; ac ne tinea
molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobem lentisci taleam inverso
cacumine demittito. Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa,
glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi arbor cito convalescit si
scrobes amplos patentesque feceris. [10] Ficorum genera, etsi sapore atque
habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur. Locis frigidis
et autumni temporibus aquosis praecoques ponito, ut ante pluviam fructum
deligas; locis calidis hibernas serito. At si voles ficum quamvis non
natura seram facere, tum grossulos prioremve fructum decutito, ita alterum
edet, quem in hiemet differet. Nonnumquam etiam, cum frondere coeperunt
arbores, cacumina fici ferro summa prodest amputare; sic firmiores arbores
et feraciores fiunt; ac semper conveniet, simul atque folia agere coeperit
ficus, rubricam amurca diluere, et cum stercore humano ad radicem
infundere. [11] Ea res efficit uberiorem fructum et fartum fici pleniorem
ac meliorem. Serendae sunt autem praecipue Livianae, Africanae,
Chalcidicae, sulcae, Lydiae, callistruthiae, topiae, Rhodiae, Libycae,
hibernae, omnes etiam biferae et triferae flosculi. [12] Nucem Graecam
serito circa Kal. Febr. quia prima gemmascit; agrum durum, calidum, siccum
desiderat. Nam in locis diversis nucem si deposueris, plerumque putrescit.
Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato. Ita
iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, praebebit, et interim melius
atque celerius frondebit. [13] Ternas nuces in trigonum statuito, ut nux a
nuce minime palmo absit, et anceps ad Favonium spectet. Omnis autem nux
unam radicem mittit, et simplici stilo prorepit. Cum ad scrobis solum radix
pervenit, duritia humi coercita recurvatur, et ex se in modum ramorum alias
radices emittit. [14] Nucem Graecam et Avellanam Tarentinam facere hoc modo
poteris. In quo scrobe destinaveris nuces serere, in eo terram minutam pro
modo semipedis ponito, ibique semen ferulae repangito. Cum ferula fuerit
enata, eam findito, et in medulla eius sine putamine nucem Graecam aut
Avellanam abscondito, et ita adobruito. Hoc ante Kal. Martias facito, vel
etiam inter Nonas et Idus Martias. Eodem tempore iuglandem et pineam et
castaneam serere oportet. [15] Malum Punicum ab eodem tempore usque in Kal.
Apriles recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc
modo emendabitur. Stercore suillo et humano urinaque vetere radices rigato.
Ea res et fertilem arborem reddet, et primis annis fructum vinosum, [et]
post quinquennium dulcem, et apyrenum facit. Nos exiguum admodum laseris
vino diluimus, et ita cacumina arboris summa oblevimus. Ea res emendavit
acrorem malorum. [16] Mala Punica ne in arbore hient, remedio sunt lapides
tres, si, cum seres arborem, ad radicem ipsam collocaveris. At si iam
arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Alio modo,
cum iam matura mala fuerint, antequam rumpantur, ramulos, quibus dependent,
intorqueto. Eodem modo servabuntur incorrupta etiam toto anno. [17] Pirum
autumno ante brumam serito, ita ut minime dies XXV ad brumam supersint.
Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam
radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adigito, et ibi
relinquito; deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito.
[18] Curandum est autem ut quam generosissimis piris pomaria conseramus. Ea
sunt Crustumina, regia, Signina, Tarentina, quae Syria dicuntur, purpurea,
superba, ordeacea, Aniciana, Naeviana, Favoniana, lateritana, Dolabelliana,
Turraniana, volema, mulsa, praecocia, venerea et quaedam alia, quorum
enumeratio nunc longa est. [19] Praeterea malorum genera exquirenda maxime
Scandiana, Matiana, orbiculata, Sextiana, Pelusiana, Amerina, Syrica,
melimela, cydonia; quorum genera tria sunt: struthia, chrysomelina, mustea.
Quae omnia non solum voluptatem, sed etiam salubritatem afferunt. Sorbi
quoque et Armeniaci atque Persici non minima est gratia. Et mala, sorba,
pruna, post mediam hiemem usque in Idus Febr. serito. [20] Mororum ab
Idibus Febr. usque ad aequinoctium vernum satio est. Siliquam Graecam, quam
quidam keration vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito.
Amygdala, si parum ferax erit, forata arbore lapidem adigito, et ita librum
arboris inolescere sinito. Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in
hortis subacta et stercorata terra supra pulvinos arearum disponere
convenit. Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti
pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur.[22] Et cum
autumnus incesserit, antequam frigus cacumina adurat, omnia folia excerpere
expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros
habeant, velut pileis induere, atque sic a frigore et gelicidiis teneras
adhuc virgas tueri. Post viginti quattuor deinde menses sive transferre et
disponere in ordinem voles, sive inserere, satis tuto utrumque facere
poteris.
XI
Omnis surculus omni arbori inseri potest, si non est ei, cui inseritur,
cortice dissimilis. Si vero etiam similem fructum et eodem tempore affert,
sine scrupulo egregie inseritur. Tria genera porro insitionum antiqui
tradiderunt. Unum, quo resecta et fissa arbor resectos surculos accipit.
Alterum, quo resecta inter librum et materiam semina admittit. Quae utraque
genera verni temporis sunt. Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in
partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem, vel,
ut quidam, inoculationem. Hoc genus insitionis aestivo tempore optime
usurpatur. [2] Quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis
repertam quoque docebimus. Omnes arbores simul atque gemmas agere
coeperint, luna crescente inserito; olivam autem circa aequinoctium vernum
usque in Idus Apriles. [3] Ex qua arbore inserere voles, et surculos ad
insitionem sumpturus est, videto ut sit tenera et ferax nodisque crebris;
et cum primum germina tumebunt, de ramulis anniculis, qui solis ortum
spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi.
Surculi sint bifurci vel trifurci. Arborem. quam inserere voles, serra
diligenter exsecato ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est;
dabisque operam, ne librum laedas. [4] Cum deinde truncum recideris, acuto
ferramento plagam levato. Deinde quasi cuneum tenuem ferreum vel osseum
inter corticem et materiem ne minus digitos tres, sed considerate,
demittito, ne laedas aut rumpas corticem. Postea surculos, quos inserere
voles, falce acuta ex ima parte deradito tantum, quantum cuneus demissus
spatii dabit, atque ita, ne medullas neve alterius partis corticem laedas.
[5] Ubi surculos paratos habueris, cuneum vellito, statimque surculos in ea
foramina, quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris, demittito.
Ea autem fine, qua adraseris, surculos sic inserito, ut semipede vel
amplius de arbore exstent. In una arbore duos, vel si truncus vastior est,
plures calamos recte inseres, dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit
spatium. Pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito. [6] Cum
omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut
vimine arborem constringito; postea paleato luto bene subacto oblinito
totam plagam, et spatium, quod est inter surculos, usque eo dum minime
quattuor digitis insita exstent. Supra deinde muscum imponito, et ita
ligato, ne pluvia dilabantur. Quosdam tamen magis delectat in trunco
arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello
levare, atque ita surculos aptare. [7] Si pusillam arborem inserere voles,
imam abscindito, ita ut sesquipede e terra exstet. Cum deinde praecideris,
plagam diligenter levato; et medium truncum acuto scalpello permodice
findito, ita ut fissura digitorum trium sit in ea. Deinde cuneum, quo
diducatur, inserito, et surculos ex utraque parte derasos demittito, sic ut
librum seminis libro arboris aequalem facias. [8] Cum surculos diligenter
aptaveris, cuneum eximito, et arborem, ut supra dixi, alligato; deinde
terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum. Ea res a vento et
calore maxime tuebitur. Nos tertium genus insitionis invenimus, quod cum
sit subtilissimum, non omni generi arborum idoneum est, sed fere recipiunt
talem insitionem, quae humidum succosumque et validum librum habent, sicut
ficus. [9] Nam et lactis plurimum mittit, et corticem robustum habet.
Optime itaque inseritur caprifici ramus. Ex arbore, de qua inserere voles,
novellos et nitidos ramos eligito, in iisdemque observato gemmam, quae bene
apparebit, certamque spem germinis habebit; eam duobus digitis quadratis
circumsignato, ut gemma media sit; et ita acuto scalpello circumcidito
delibratoque diligenter, ne gemmam laedas. [10] Postea item alterius
arboris, quam emplastraturus es, nitidissimum ramum eligito, et eiusdem
spatii corticem circumcidito, et materiam delibrato. Deinde in eam partem,
quam nudaveris, praeparatum emplastrum aptato, ita ut alterae delibratae
parti conveniat. [11] Ubi ita haec feceris, circa gemmam bene alligato,
cavetoque ne laedas ipsum germen. Deinde commissuras et vincula luto
oblinito, spatio relicto, ut gemma libera vinculo non urgeatur. Arboris
autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo
possit succus evocari, aut ne cui magis quam insito serviat. Post XXI diem
solvito emplastrum. Et hoc genere optime etiam olea inseritur. [12] Quartum
illud genus insitionis iam docuimus, cum de vitibus disputavimus. Itaque
supervacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis. Sed cum
antiqui negaverint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri, et
illam quasi finitionem, qua nos paulo ante usi sumus, velut quandam legem
sanxerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cortice ac libro
et fructu consimiles iis arboribus, quibus inseruntur, existimavimus
errorem huius opinionis discutiendum, tradendamque posteris rationem, qua
possit omne genus surculi omni generi arboris inseri. [13] Quod ne longiore
exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, quo possit omne
genus surculi omnibus arboribus inseri. Scrobem quoquo versus pedum
quattuor ab arbore olivae tam longe fodito, ut extremi rami oleae possint
eam contingere. In scrobem deinde fici arbusculam deponito, diligentiamque
adhibeto, ut robusta et nitida fiat. [14] Post triennium, cum iam satis
amplum incrementum ceperit, ramum olivae, qui videtur nitidissimus,
deflecte, et ad crus arboris ficulneae religa; atque ita amputatis ceteris
ramulis ea tantum cacumina, quae inserere voles, relinque. Tum arborem fici
detrunca, plagamque leva, et mediam cuneo finde. [15] Cacumina deinde
olivae, sicuti matri cohaerent, ex utraque parte adrade, et ita fissurae
fici insere, cuneumque exime, diligenterque ramulos colliga, ne qua vi
revellantur. Sic interposito triennio coalescet ficus cum olea, et tum
demum quarto anno, cum bene coierint, velut propagines, ramulos olivae a
matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseres. At prius
quam finem libri faciamus, quoniam fere species surculorum omnium persecuti
sumus prioribus libris, de cytiso dicere nunc tempestivum est.
XII
Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus,
ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est; quod
ex eo cito pinguescit, et lactis plurimum praebet ovibus, tum etiam quod
octo mensibus viridi eo pabulo uti et postea arido possis. Praeterea in
quolibet agro quamvis macerrimo celeriter comprehendit; omnem iniuriam sine
noxa patitur. [2] Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum
aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die
expressi succi ternas heminas permiscere modico vino atque ita potandum
dare; sic et ipsae valebunt et pueri abundantia lactis confirmabuntur.
Satio autem cytisi vel autumno circa Idus Octobres, vel vere fieri potest.
[3] Cum terram bene subegeris, areolas facito ibique velut ocimi semen
cytisi autumno serito. Plantas deinde vere disponito ita ut inter se
quoquoversus quattuor pedum spatio distent. Si semen non habueris, cacumina
cytisorum vere deponito, et stercoratam terram circumaggerato. [4] Si
pluvia non incesserit, rigato quindecim proximis diebus; simul atque novam
frondem agere coeperit, sarrito, et post triennium deinde caedito, et
pecori praebeto. Equo abunde est viridis pondo XV, bubus pondo vicena,
ceterisque pecoribus pro portione virium. Potest etiam circa saepem agri
satis commode ramis cytisus seri, quoniam facile comprehendit et iniuriam
sustinet. Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet,
priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto. [5] Cytisum cum
aridum facere voles, circa mensem Septembrem, ubi semen eius grandescere
incipiet, caedito, paucisque horis, dum flaccescat, in sole habeto; deinde
in umbra exsiccato, et ita condito. Hactenus de arboribus praecepisse
abunde est, reddituro pecoris curam et remedia sequenti volumine.
|