LIBER VI
PRAEFATIO
Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam,
gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam
constantissime repudiasse. Neque infitior id eos aliqua ratione fecisse,
quia sit agricolae contrarium pastoris propositum; cum ille quam maxime
subacto et puro solo gaudeat, hic novali graminosoque; ille fructum e terra
speret, hic e pecore; ideoque arator abominetur, at contra pastor optet
herbarum proventum. [2] Sed in his tam discordantibus votis est tamen
quaedam societas atque coniunctio, quoniam et pabulum e fundo plerumque
domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et copiosa
stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant. [3]
Nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non ut
hominum ita armentorum adiutorio colatur. Unde etiam iumenta et armenta
nomen a re traxere, quod nostrum laborem vel onera subvectando vel arando
iuvarent. Itaque sicut veteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo tam
pecorum quam agrorum cultum pernoscere. [4] Nam in rusticatione vel
antiquissima est ratio pascendi eademque quaestuosissima. Propter quod
nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore, quoniam id
solum veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur
divitiarum genus; sed ne apud nostros quidem colonos alia res uberior. Ut
etiam M. Cato prodidit, qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo
celeriter locupletari posset, respondit si bene pasceret; rursusque
interroganti, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset,
affirmavit, si mediocriter pasceret. [5] Ceterum de tam sapiente viro piget
dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti quodnam tertium
in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse si quis vel male pasceret;
cum praesertim maium dispendium sequatur inertem et inscium pastorem, quam
prudentem diligentemque compendium. De secundo tamen responso dubium non
est quin mediocrem neglegentiam domini fructus pecoris exsuperet. [6] Quam
ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta voluimus
industria, maiorum secuti praecepta posteritati mandavimus. Igitur cum sint
duo genera quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut
bovem, mulam, equum, asinum, alterum voluptatis ac reditus et custodiae
causa, ut ovem, capellam, suem, canem; de eo genere primum dicemus, cuius
usus nostri laboris est particeps. [7] Nec dubium quin, ut ait Varro,
ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim [autem] in Italia,
quae ab hoc nuncupationem traxisse creditur, quod olim Graeci tauros
Italous vocarent; et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas et femina
boves aratro terminum signaverunt, velut pecus; quod item Atticis Athenis
Cereris et Triptolemi fertur minister; quod inter fulgentissima sidera
particeps caeli; quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in
agricultura; cuius tanta fuit apud antiquos veneratio, ut tam capital esset
bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur promissi operis capiamus
exordium.
I
Quae in emendis bubus sequenda quaeque vitanda sint, non ex facili
dixerim, cum pecudes pro regionis caelique statu et habitum corporis et
ingenium animi et pili colorem gerant. Aliae formae sunt Asiaticis, aliae
Gallicis, Epiroticis aliae. Nec tantum diversitas provinciarum, sed ipsa
quoque Italia partibus suis discrepat. Campania plerumque boves progenerat
albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles. [2]
Umbria vastos et albos; eademque robios, nec minus probabiles animis quam
corporibus. Etruria et Latium compactos, sed ad opera fortes. Apenninus
durissimos omnemque difficultatem tolerantes, nec ab aspectu decoros. Quae
cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa
praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet; eaque Mago
Carthaginiensis ita prodidit, ut nos deinceps memorabimus. [3] Parandi sunt
boves novelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris ac
nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et
labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa,
palearibus amplis et paene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis,
capaci et tamquam implente utero, lateribus porrectis, lumbis latis, dorso
recto planoque vel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis
ac rectis, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis,
ungulis magnis, caudis longissimis et setosis, piloque corporis denso
brevique, coloris robii vel fusci, tactu corporis mollissimo.
II
Talis notae vitulos oportet, cum adhuc teneri sunt, consuescere manu
tractari, ad praesepia religari, ut exiguus in domitura labor eorum et
minus sit periculi. Verum nec ante tertium neque post quintum annum
iuvencos domari placet, quoniam illa aetas adhuc tenera est, haec iam
praedura. Eos autem, qui de grege feri comprehenduntur, sic subigi
convenit. [2] Primum omnium spatiosum stabulum praeparetur, ubi domitor
facile versari, et unde degredi sine periculo possit. Ante stabulum nullae
angustiae sint, sed aut campus aut via late patens, ut, cum producentur
iuvenci, liberum habeant excursum, ne pavidi aut arboribus aut obiacenti
cuilibet rei se implicent noxamque capiant. [3] In stabulo sint ampla
praesepia, supraque transversi asseres in modum iugorum a terra septem
pedibus elati configantur, ad quos religari possint iuvenci. Diem deinde,
quo domituram auspiceris, liberum a tempestatibus et a religionibus
matutinum eligito; cannabinisque funibus cornua iuvencorum ligato. [4] Sed
laquei, quibus capulabuntur, lanatis pellibus involuti sint, ne tenerae
frontes sub cornua laedantur. Cum deinde buculos comprehenderis, perducito
ad stabulum, et ad stipites religato ita ut exiguum laxamenti habeant,
distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri
noceat. Si nimis asperi erunt, patere unum diem noctemque desaeviant. Simul
atque iras contuderint, mane producantur, ita ut a tergo complures, qui
sequuntur, retinaculis eos contineant, et unus cum clava salignea procedens
modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat. [5] Sin autem placidi et
quieti boves erunt, vel eodem die, quo alligaveris, ante vesperum licebit
producere, et docere per mille passus composite ac sine pavore ambulare;
cum domum perduxeris, arcte ad stipites religato, ita ne capite moveri
possint. Tum demum ad alligatos boves neque a posteriore parte neque a
latere, sed adversus, placide et cum quadam vocis adulatione venito, ut
accedentem consuescant aspicere. Deinde nares perfricato, ut hominem
discant odorari. [6] Mox etiam convenit tota tergora et tractare et
respergere mero, quo familiariores bubulco fiant; ventri quoque et sub
femina manum subicere, ne ad eiusmodi tactum postmodum pavescant, et ut
ricini qui plerumque feminibus inhaerent, eximantur. Idque cum fit, a
latere domitor stare debet, ne calce contingi possit. [7] Post haec
diductis malis educito linguam, totumque eorum palatum sale defricato,
libralesque offas in praesulsae adipis liquamine tinctas in gulam
demittito, ac vini singulos sextarios per cornu faucibus infundito; nam per
haec blandimenta triduo fere mansuescunt, iugumque quarto die accipiunt,
cui ramus illigatus temonis vice traicitur; interdum et pondus aliquod
iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia. [8] Post eiusmodi
experimenta vacuo plostro subiungendi et paulatim longius cum oneribus
producendi sunt. Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, sed in subacto
agro, ne statim difficultatem operis reformident neve adhuc tenera colla
dura proscissione terrae contundant. Quemadmodum autem bubulcus in arando
bovem instituat, primo praecepi volumine. Curandum ne in domitura bos calce
aut cornu quemquam contingat. Nam nisi haec caveantur, numquam eiusmodi
vitia quamvis subacto eximi poterunt. [9] Verum ista sic agenda
praecipimus, si veteranum pecus non aderit. Nam si aderit, expeditior
tutiorque ratio domandi est, quam nos in nostris agris sequimur. Nam ubi
plostro aut aratro iuvencum consuescimus, ex domitis bubus valentissimum
eundemque placidissimo cum indomito iungimus. Is et procurrentem retrahit
et cunctantem producit. [10] Si vero non pigeat iugum fabricare, quo tres
iungantur, hac machinatione consequemur, ut etiam contumaces boves
gravissima opera non recusent. Nam ubi piger iuvencus medius inter duos
veteranos iungitur, aratroque iniuncto terram moliri cogitur, nulla est
imperium respuendi facultas. Sive enim efferatus prosilit, duorum arbitrio
inhibetur; seu consistit, duobus gradientibus etiam invitus obsequitur; seu
conatur decumbere, a valentioribus sublevatus trahitur; propter quae
undique necessitate contumaciam deponit, et ad patientiam laboris
paucissimis verberibus perducitur. [11] Est etiam post domituram mollioris
generis bos, qui decumbit in sulco; eum non saevitia, sed ratione censeo
emendandum. Nam qui stimulis aut ignibus aliisque tormentis id vitium eximi
melius iudicant, verae rationis ignari sunt, quoniam pervicax contumacia
plerumque saevientem fatigat. Propter quod utilius est citra corporis
vexationem fame potius et siti cubitorem bovem emendare. Nam eum
vehementius afficiunt naturalia desideria quam plagae. [12] Itaque si bos
decubuit, utilissimum est pedes eius sic vinculis obligari, ne aut
insistere aut progredi aut pasci possit. Quo facto inedia et siti compulsus
deponit ignaviam; quae tamen rarissima est in pecore vernaculo; longeque
omnis bos indigena melior est quam peregrinus. Nam neque aquae nec pabuli
nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur condicione regionis, sicut
ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus
est, vel ex montanis in campestria. [13] Itaque etiam, cum cogimur ex
longinquo boves arcessere, curandum est, ut in similia patriis locis
traducantur. Item custodiendum est, ne in comparatione vel statura vel
viribus impar cum valentiore iungatur. Nam utraque res inferiori celeriter
affert exitium. [14] Mores huius pecudis probabiles habentur, qui sunt
propiores placidis quam concitatis, sed non inertes; qui sunt verentes
plagarum et acclamationum, sed fiducia virium nec auditu nec visu pavidi,
nec ad ingredienda flumina aut pontes formidolosi; multi cibi [edaces]
verum in eo conficiendo lenti. Nam hi melius concoquunt, ideoque robora
corporum citra maciem conservant, qui ex commodo, quam qui festinanter
mandunt. [15] Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere;
habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque
et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec
labore operis degravetur. Sed quoniam quae sequenda sunt in emendis
domandisque bubus tradidimus, tutelam eorum praecipiemus.
III
Boves calore sub divo, frigoribus intra tectum manere oportet. Itaque
hibernae stabulationi eorum praeparanda sunt stramenta, quae mense Augusto
intra dies triginta sublatae messis praecisa in acervum exstrui debent.
Horum desectio cum pecori tum agro est utilis: liberantur arva sentibus,
qui aestivo tempore per Caniculae ortum recisi plerumque radicitus
intereunt, et stramenta pecori subiecta plurimum stercoris efficiunt. Haec
cum ita curaverimus, tum et omne genus pabuli praeparabimus, dabimusque
operam, ne penuria cibi macrescat pecus. [2] Boves autem recte pascendi non
una ratio est. Nam si ubertas regionis viride pabulum subministrat, nemo
dubitat quin id genus cibi ceteris praeponendum sit; quod tamen nisi riguis
aut roscidis locis non contingit. Itaque in iis ipsis vel maximum commodum
est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna temporum
vice vel arant vel pascuntur. [3] Siccioribus agris ad praesepia boves
alendi sunt, quibus pro condicione regionum cibi praebentur; eosque nemo
dubitat, quin optimi sint vicia in fascem ligata et cicercula itemque
pratense foenum. Minus commode tuemur armentum paleis, quae ubique et
quibusdam regionibus solae praesidio sunt. Eae probantur maxime ex milio,
tum ex ordeo, mox etiam ex tritico. Sed iumentis iusta operum reddentibus
ordeum praeter has praebetur. [4] Bubus autem pro temporibus anni pabula
dispensantur. Ianuario mense [singulis] fresi et aqua macerati ervi
quaternos sextarios mistos paleis dare convenit, vel lupini macerati
modios, vel cicerculae maceratae semodios, et super haec affatim paleas.
Licet etiam, si sit leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quae de
lora eximuntur, cum paleis miscere. [5] Nec dubium [est] quin ea longe
melius cum suis folliculis, ante quam eluantur, praeberi possint. Nam et
cibi et vini vires habent, nitidumque et hilare et corpulentum pecus
faciunt. Si grano abstinemus, frondis aridae corbis pabulatorius modiorum
viginti sufficit, vel foeni pondo triginta, vel sine modo viridis laurea et
ilignea frondes. Et his, si regionis copia permittat, glans adicitur; quae
nisi ad satietatem detur, scabiem parit. Potest etiam si proventus
vilitatem facit, semodius fabae fresae praeberi. Mense Februario plerumque
eadem sunt cibaria. [6] Martio et Aprili debet ad foeni pondus adici, quia
terra proscinditur; sat autem erit pondo quadragena singulis dari. Ab
Idibus Aprilis usque in Idus Iunias viride pabulum recte secatur; potest
etiam in Kal. iulias frigidioribus locis idem praestari; a quo tempore in
Kal. Novembres tota aestate et deinde autumno satientur fronde; quae tamen
ante est utilis, quam cum maturuerit vel imbribus vel assiduis roribus;
probaturque maxime ulmea, post fraxinea, et ab hac populnea. Ultimae sunt
ilignea et quernea et laurea; sed eae post aestatem necessariae
deficientibus ceteris. [7] Possunt etiam folia ficulnea probe dari, si sit
eorum copia, aut stringere arbores expediat. Ilignea tamen [vel] melior est
quernea, sed eius generis, quod spinas non habet. Nam id quoque, uti
iuniperus, respuitur a pecore propter aculeos. Novembri mense ac Decembri
per sementem quantum appetit bos, tantum praebendum est; plerumque tamen
sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini
macerati modii, vel ervi aqua conspersi, sextarii VII permisti paleis, vel
cicerculae similiter conspersae sextarii XII misti paleis, vel singuli
modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur; vel si
nihil horum est, per se foeni pondo quadraginta.
IV
Sed non proderit cibis satiari pecora, nisi omnis adhibeatur diligentia,
ut salubri sint corpore, viresque conservent; quae utraque custodiuntur
large dato per triduum medicamento, quod componitur pari pondere triti
lupini, cupressique et cum aqua nocte una sub divo habetur; idque quater
anno fieri debet ultimis temporibus veris, aestatis autumni, hiemis. [2]
Saepe etiam languor et nausea discutitur, si integrum gallinaceum crudum
ovum ieiuni faucibus inseras, ac postero die spicas ulpici vel alii cum
vino conteras, et in naribus infundas; neque haec tantum remedia
salubritatem faciunt. Multi et largo sale miscent pabula; quidam marrubium
deterunt cum oleo et vino; quidam porri fibras, alii grana thuris, alii
sabinam herbam rutamque cum mero diluunt. Eaque medicamenta potanda
praebent. [3] Multi caulibus vitis albae et valvulis ervi bubus medentur;
nonnulli pellem serpentis obtritam cum vino miscent. Est etiam remedio cum
dulci vino tritum serpyllum, et concisa et in aqua macerata scilla. Quae
omnes praedictae potiones trium heminarum singulis diebus per triduum datae
alvum purgant, depulsisque vitiis recreant vires. [4] Maxime tamen habetur
salutaris amurca, si tantundem aquae misceas, et ea pecus insuescas; quae
protinus dari non potest, sed primo cibi asperguntur, deinde exigua
portione medicatur aqua, mox pari mensura mista datur ad saturitatem.
V
Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves in cursum concitari;
nam ea res aut cit alvum, aut movet febrem. Cavendum quoque est, ne ad
praesepia sus aut gallina perrepat. Nam hoc quod decidit, immistum pabulo,
bubus affert necem; et id praecipue, quod egerit sus aegra, pestilentiam
facere valet. Quae cum in gregem incidit, confestim mutandus est caeli
status, et in plures partes distributo pecore longinquae regiones petendae
sunt, atque ita segregandi a sanis morbidi, ne quis interveniat, qui
contagione ceteros labefaciat. [2] Itaque cum ablegabuntur, in ea loca
perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi
tabem afferant. Evincendi sunt autem quamvis pestiferi morbi, et exquisitis
remediis propulsandi. Tunc panacis et eryngii radices foeniculi seminibus
miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua
conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum pecus. [3] Tunc paribus
casiae myrrhaeque et thuris ponderibus, ac tantumdem sanguinis marinae
testudinis miscetur potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per
nares infunditur. Sed ipsum medicamentum ponderis sescunciae divisum,
portione aequa per triduum cum vino dedisse sat erit. Praesens etiam
remedium cognovimus radiculae, quam pastores consiliginem vocant. Ea in
Marsis montibus plurima nascitur, omnique pecori maxime est salutaris.
Laeva manu effoditur ante solis ortum. Sic enim lecta maiorem vim creditur
habere. [4] Usus eius traditur talis. Aenea fibula pars auriculae latissima
circumscribitur, ita ut manante sanguine tamquam O litterae ductus appareat
orbiculus. Hoc et intrinsecus et ex superiore parte auriculae cum factum
est, media pars descripti orbiculi eadem fibula transuitur, et facto
foramini praedicta radicula inseritur; quam cum recens plaga comprehendit,
ita continet, ut elabi non possit; in eam deinde auriculam omnis vis morbi
pestilensque virus elicitur, donec pars, quae fibula circumscripta est,
demortua excidit, et minimae partis iactura caput conservatur. Cornelius
Celsus etiam visci folia cum vino trita per nares infundere iubet. Haec
facienda, si gregatim pecora laborant; illa deinceps, si singula.
VI Cruditatis signa sunt crebri ructus ac ventris sonitus, fastidia cibi,
nervorum intentio, hebetes oculi. Propter quae bos neque ruminat neque
lingua se deterget. Remedio erunt aquae calidae duo congii, et mox triginta
brassicae caules modice cocti et ex aceto dati. Sed uno die abstinendum est
alio cibo. [2] Quidam clausum intra tecta continent, ne pasci possit. Tum
lentisci oleastrique cacuminum pondo IIII, et libram mellis una trita
permiscent aquae congio, quam nocte una sub dio habent, atque ita faucibus
infundunt. Deinde interposita hora macerati ervi quattuor libras obiciunt,
aliaque potione prohibent. [3] Hoc per triduum fieri debet, dum omnis causa
languoris discutiatur. Nam si neglecta cruditas est, et inflatio ventris et
intestinorum maior dolor insequitur, qui nec capere cibos sinit, gemitus
exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere, et agitare caput
caudamque crebrius agere cogit. Manifestum remedium est proximam clunibus
partem caudae vinculo vehementer obstringere, vinique sextarium cum olei
hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille et quingentos passus
agere. [4] Si dolor remanet, ungulas circumsecare, et uncta manu per anum
inserta fimum extrahere, rursusque agere currentem. Si nec hoc profuit,
tres caprifici aridi conteruntur, et cum dodrante aquae calidae dantur. Ubi
nec haec medicina processit, myrti silvestris foliorum duae librae
laevigantur, totidemque sextarii calidae aquae misti per vas ligneum
faucibus infunduntur. Atque ira sub cauda sanguis emittitur. Qui cum satis
profluxit, inhibetur papyri ligamine. Tum concitate agitur pecus eo usque,
dum anhelat. [5] Sunt et ante detractionem sanguinis illa remedia: tribus
heminis vini tres unciae pinsiti alii permiscentur, et post eam potionem
currere cogitur. Vel salis sextans cum cepis decem conteritur, et admisto
melle decocto collyria immittuntur alvo, atque ita citatus bos agitur.
VII
Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur visu nantium et maxime
anatis. Quam si conspexerit, cui intestinum dolet, celeriter tormento
liberatur. Eadem anas maiore profectu mulos et equinum genus conspectu suo
sanat. Sed interdum nulla prodest medicina. Sequitur torminum vitium,
quorum signum est cruenta et mucosa ventris proluvies. [2] Remedio sunt
cupressini quindecim coni, totidemque gallae, et utrorumque ponderis
vetustissimus caseus. Quibus in unum tunsis admiscentur austeri vini
quattuor sextarii, qui pari mensura per quatriduum dispensati dantur; nec
desint lentisci myrtique et oleastri cacumina viridis. Alvus corpus ac
vires carpit, operique inutilem reddit. Quae cum accident, prohibendus erit
bos potione per triduum, primoque die cibo abstinendus. [3] Sed mox
cacumina oleastri et arundinis, item baccae lentisci et myrti dandae; nec
potestas aquae nisi quam parcissimae facienda est. Sunt qui tenerorum lauri
foliorum libram et abrotonum erraticum pari portione deterant cum aquae
calidae duobus sextariis, atque ita faucibus infundant, eademque pabula, ut
supra diximus, obiciant. [4] Quidam vinaceorum duas libras torrefaciunt, et
ita conterunt cum totidem sextariis vini austeri, potandumque medicamentum
praebent, omnique alio humore prohibent, nec minus cacumina praedictarum
arborum obiciunt. Quod si neque ventris restiterit citata proluvies, neque
intestinorum ac ventris dolor, cibosque respuet, et praegravato capite
saepius quam consuevit, lacrymae ab oculis et pituita a naribus profluent,
usque ad ossa frons media uratur, auresque ferro scindantur. Sed vulnera
facta igne dum sanescunt, defricare bubula urina convenit. Ac ferro
rescissa melius pice et oleo curantur.
VIII
Solent etiam fastidia ciborum afferre vitiosa incrementa linguae, quas
ranas veterinarii vocant. Haec ferro reciduntur, et sale cum alio pariter
trito vulnera defricantur, donec lacessita pituita decedit. Tum vino
proluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae et frondes
dantur, dum facta ulcera cicatrices ducant. Si neque ranae fuerint, neque
alvus citata, et nihilo minus cibos non appetet, proderit alium pinsitum
cum oleo per nares infundere, vel sale, vel cunila defricare fauces, vel
eandem partem alio tunso et hallecula linire. Sed haec si solum fastidium
est.
IX
Febricitanti bovi convenit abstineri cibo uno die, postero deinde exiguum
sanguinem ieiuno sub cauda emitti, atque interposita hora modicae
magnitudinis doctos brassicae coliculos triginta ex oleo et garo salivati
more demitti, eamque escam per quinque dies ieiuno dari. Praeterea cacumina
lentisci aut oleae, vel tenerrimam quamque frondem, aut pampinos vitis
obici; tum etiam spongia labra detergeri, et aquam frigidam ter die
praeberi potandam. [2] Quae medicina sub tecto fieri debet, nec ante
sanitatem bos emitti. Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum
caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam
impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.
X
Recens tussis optime salivato farinae ordeaceae discutitur. Interdum
magis prosunt gramina concisa, et his admista fresa faba. Lentis quoque
valvulis exemptae, et minute molitae, miscentur aquae calidae sextarii duo,
factaque sorbitio per cornu infunditur. Veterem tussim sanant duae librae
hyssopi macerati sextariis aquae tribus. Nam id medicamentum teritur, et
cum lentis minute, ut dixi, molitae sextariis quattuor more salivati datur,
ac postea aqua hyssopi per cornu infunditur. [2] Porri enim succus oleo,
vel ipsa fibra cum ordeacea farina contrita remedio est. Eiusdem radices
diligenter lotae, et cum farre triticeo pinsitae ieiunoque datae
vetustissimam tussim discutiunt. Facit idem pari mensura ervum sine
valvulis cum torrefacto ordeo molitum, et salivati more in fauces demissum.
XI
Suppuratio melius ferro rescinditur, quam medicamento. Expressa deinde
sanie sinus ipse, qui eam continebat, calida bubula urina eluitur, atque
ita linamentis pice liquida et oleo imbutis colligatur. Vel si colligari ea
pars non potest, lamina candenti sevum caprinum aut bubulum instillatur.
Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere eluunt, atque ita
aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.
XII
Sanguis demissus in pedes claudicationem affert. Quod cum accidit, statim
ungula inspicitur. Tactus autem fervorem demonstrat; nec bos vitiatam
partem vehementius premi patitur. Sed si sanguis adhuc supra ungulas in
cruribus est, fricatione assidua discutitur; vel cum ea nihil profuit,
scarificatione demitur. At si iam in ungulis est, inter duos ungues
cultello leviter aperies. [2] Postea linamenta sale atque aceto imbuta
applicantur, ac solea spartea pes induitur, maximeque datur opera, ne bos
in aquam pedem mittat, et ut sicce stabuletur. Hic idem sanguis nisi
emissus fuerit, famicem creabit, qui si suppuraverit, tarde percurabitur;
ac primum ferro circumcisus et expurgatus, deinde pannis aceto et sale et
oleo madentibus inculcatis, mox axungia vetere et sevo hircino pari pondere
decoctis, ad sanitatem perducitur. [3] Si sanguis in inferiore parte
ungulae est, extrema pars ipsius unguis ad vivum resecatur, et ita
emittitur, ac linamentis pes involutus spartea munitur. Mediam ungulam ab
inferiore parte non expedit aperire, nisi eo loco iam suppuratio facta est.
Si dolore nervorum claudicat, oleo et sale genua poplitesque et crura
confricanda sunt, donec sanetur. [4] Si genua intumuerint, calido aceto
fovenda sunt, et lini semen aut milium detritum conspersumque aqua mulsa
imponendum; spongia quoque ferventi aqua imbuta et expressa litaque melle
recte genibus applicatur, ac fasciis circumdatur. Quod si tumori subest
aliquis humor, fermentum vel farina ordeacea ex passo aut aqua mulsa
decocta imponitur; et cum maturuerit suppuratio, rescinditur ferro, eaque
emissa, ut supra docuimus, linamentis curatur. [5] Possunt etiam, ut
Cornelius Celsus praecipit, lilii radix aut scilla cum sale, vel
sanguinalis herba, quam polygonon Graeci appellant, vel marrubium ferro
reclusa sanare. Fere autem omnis dolor corporis, si sine vulnere est,
recens melius fomentis discutitur; vetus uritur, et supra ustum butyrum vel
caprina instillatur adeps.
XIII
Scabies extenuatur trito alio defricto; eademque remedio curatur rabiosae
canis vel lupi morsus, qui tamen et ipse imposito vulneri vetere salsamento
aeque bene sanatur. Et ad scabiem praesentior alia medicina est. Cunila
bubula et sulphur conteruntur, admistaque amurca cum oleo atque aceto
incoquuntur. Deinde tepefactis scissum alumen tritum spargitur. Id
medicamentum candente sole illitum maxime prodest. [2] Ulceribus gallae
tritae remedio sunt. Nec minus succus marrubii cum fuligine. Est et infesta
pestis bubulo pecori; coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori
adhaeret, ut apprehensa manibus deduci a costis non possit. Ea res non
aliter accidit, quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est,
aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus
est. [3] Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab onere
boves redierint, adhuc aestuantes anhelantesque vino aspergantur, et offae
adipis faucibus eorum inserantur. Quod si praedictum vitium inhaeserit,
proderit decoquere laurum et ea calda fovere terga, multoque oleo et vino
confestim subigere, ac per omnes partes apprehendere et attrahere pellem.
Idque optime fit sub dio, sole fervente. Quidam fraces vino et adipi
commiscent, eoque medicamento post fomenta praedicta utuntur.
XIV
Est etiam illa gravis pernicies, cum pulmones exulcerantur. Inde tussis et
macies et ad ultimum phthisis invadit. Quae ne mortem afferant, radix
consiliginis ita, ut supra docuimus, perforatae auriculae inseritur, tum
porri succus instar heminae pari olei mensurae miscetur, et cum vini
sextario potandus datur diebus compluribus. [2] Interdum et tumor palati
cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos
in latus pendere videatur. Ferro palatum opus est sauciare, ut sanguis
profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum viridemque frondem, vel
aliud molle pabulum, dum sanetur praebere. [3] Si in opere collum
contuderit, praestantissimum est remedium sanguis de aure emissus; aut si
id factum non erit, herba, quae vocatur avia, cum sale trite et imposita.
Si cervix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et
ex diversa auricula sanguinem detrahemus. Ea porro vena, quae in aure
videtur esse amplissima, sarmento prius verberatur. Deinde cum ad ictum
intumuit, cultello solvitur; et postero die iterum ex eodem loco sanguis
emittitur, ac biduo ab opere datur vacatio. Tertio deinde die levis
iniungitur labor, et paulatim ad iusta perducitur. [4] Quod si cervix in
neutram partem deiecta est, mediaque intumuit, ex utraque auricula sanguis
emittitur. Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est,
intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non
patitur. [5] Tali vitio comperimus aureum esse medicamentum ex pice liquida
et bubula medulla et hircino sevo et vetere oleo aequis ponderibus
compositum atque incoctum. Hac compositione sic utendum est. Cum
disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua
madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et illinitur. [6]
Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab
opere danda est. Tum cervix aqua frigida defricanda et spuma argenti
illinenda est. Celsus quidem tumenti cervici herbam, quae vocatur avia, ut
supra dixi, contundi et imponi iubet. Clavorum, qui fere cervicem
infestant, minor molestia est; nam facile oleo per ardentem lucernam
instillato curantur. [7] Potior tamen ratio est custodiendi, ne nascantur,
neve colla calvescant, quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut
pluvia cervix in opere madefacta est. Itaque cum id accidit, lateritio
trito prius quam disiungantur colla conspergi oportet; deinde cum id siccum
erit, subinde oleo imbui.
XV
Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulphura
et lana succida involutam candente ferro supra vulnus inurito. Quod idem
remedium optime facit exempta stirpe, si forte surculum calcaverit, aut
acuta testa vel lapide ungulam pertuderit; quae tamen si altius vulnerata
est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur, ut supra praecepi; deinde
spartea calceata per triduum suffuso aceto curatur. [2] Item si vomer crus
sauciarit, marina lactuca, quam Graeci tithymalon vocant, admisto sale
imponitur. Subtriti pedes eluuntur calefacta bubula urina; deinde fasce
sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam recidit, ferventibus
cineribus cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua
eius linuntur. Minus tamen claudicabunt armenta, si opere disiunctis multa
frigida laventur pedes; et deinde suffragines, coronae, ac discrimen ipsum,
quo divisa est bovis ungula, vetere axungia defricentur.
XVI
Saepe etiam vel gravitate longi laboris, vel [cum] in proscindendo, aut
duriori solo, aut obviae radici obluctatus, convellit armos. Quod cum
accidit, et prioribus cruribus sanguis mittendus est; si dextrum armum
laesit, in sinistro; si laevum, in dextro; si vehementius utrumque
vitiavit, item in posterioribus cruribus venae solventur. [2] Praefractis
cornibus linteola sale atque aceto et oleo imbuta superponuntur, ligatisque
per triduum eadem infunduntur. Quarto demum axungia pari pondere cum pice
liquida, et cortice pineo, levigata imponitur. Et ad ultimum cum iam
cicatricem ducunt, fuligo infricatur. Solent etiam neglecta ulcera scatere
vermibus; qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti
decidunt, vel si hac ratione non possunt eximi, marrubium aut porrum
conteritur, et admisto sale imponitur. Id celeriter necat praedicta
animalia. [3] Sed expurgatis ulceribus confestim adhibenda sunt linamenta
cum pice et oleo vetereque axungia, et extra vulnera eodem medicamento
circumlinienda, ne infestentur a muscis, quae, ubi ulceribus insederunt,
vermes creant.
XVII
Est etiam mortiferus serpentis ictus, est et minorum animalium noxium
virus. Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide
supercubuit, lacessita onere morsum imprimit. Musque araneus, quem Graeci
mygalen appellant, quamvis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur.
Venena viperae depellit super scarificationem ferro factam herba, quam
vocant personatam, trita et cum sale imposita. [2] Plus etiam eiusdem radix
contusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis
locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et
idcirco Graeci eam asphalton appellant; nostri autem propter figuram vocant
acutum trifolium; nam longis et hirsutis foliis viret, caulemque
robustiorem facit, quam pratense. [3] Huius herbae succus vino mistus
infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis more,
scarificationi intenditur; vel si hanc herbam viridem tempus anni negat,
semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum
suo caulae tritae, atque hordeaceae farinae et sali commistae ex aqua mulsa
scarificationi superponuntur. [4] Est etiam praesens remedium, si conteras
fraxini tenera cacumina quinque librarum, cum totidem vini et duobus
sextariis olei, expressumque succum faucibus infundas; itemque cacumina
eiusdem arboris cum sale trita laesae parti superponas. Caeciliae morsus
tumorem, suppurationem molitur. Idem facit etiam muris aranei. Sed illius
sanatur noxa subula aenea, si locum laesum compungas, cretaque cimolia ex
aceto linas. [5] Mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit; nam animal
ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eaque medicamine
morsus muris aranei linitur. Vel si id non adest, tumorque ostendit
iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae
et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat. [6] Id impositum pernicem
commovet. Vel si antequam tumor discutiatur, in suppurationem convertitur,
optimum est ignea lamina conversionem resecare, et quicquid vitiosi est,
inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire. Solet etiam ipsum animal
creta figulari circumdari; quae cum siccata est, collo boum suspenditur. Ea
res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet. [7] Oculorum vitia
plerumque melle sanantur. Nam sive intumuerunt, aqua mulsa triticea farina
conspergitur et imponitur; sive album in oculo est, montanus sal Hispanus
vel Ammoniacus vel etiam Cappadocus, minute tritus et immistus melli vitium
extenuat. Facit idem trita sepiae testa, et per fistulam ter die oculo
inspirata. Facit et radix, quam Graeci silphion vocant, vulgus autem nostra
consuetudine laserpitium appellant. [8] Huius quantocumque ponderi decima
pars salis ammoniaci adicitur, eaque pariter trita oculo similiter
infunduntur, vel eadem radix contusa et cum oleo lentisci inuncta vitium
expurgat. Epiphoram supprimit polenta conspersa mulsa aqua, et in
supercilia genasque imposita, pastinacae quoque agrestis semina, et succus
armoraceae, cum melle laevigata oculorum sedant dolorem. [9] Sed
quotiescumque mel aliusve succus remediis adhibetur, circumliniendus erit
oculus pice liquida cum oleo, ne a muscis infestetur. Nam et ad dulcedinem
mellis aliorumque medicamentorum non hae solae sed et apes advolant.
XVIII
Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum aqua. Ea adhaerens
faucibus sanguinem ducit et incremento suo transitum cibis praecludit. Si
tam difficili loco est, ut manu trahi non possit, fistulam vel arundinem
inserito, et ita calidum oleum infundito; nam eo contactum animal confestim
decedit. [2] Potest etiam per fistulam deusti cimicis nidor immitti; qui
ubi superponitur igni, fumum emittit, et conceptum nidorem fistula usque ad
hirundinem perfert; isque nidor depellit haerentem. Si tamen vel stomachum
vel intestinum tenet, calido aceto per cornu infuso necatur. Has medicinas
quamvis bubus adhibendas praeceperim, posse tamen ex his plurima etiam
maiori pecori convenire nihil dubium est.
XIX
Sed et machina fabricanda est, qua clausa, iumenta bovesque curentur, ut
et tutus accessus ad pecudem medenti sit, nec in ipsa curatione quadrupes
reluctando remedia respuat. Est autem talis machinae forma. Roboreis axibus
compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in
latitudinem pars prior dupondium semissem, pars posterior quattuor pedes.
[2] Huic solo septenum pedum stipites recti ab utroque latere quaterni
applicantur. Ii autem in ipsis quattuor angulis affixi sunt, omnesque
transversis sex temonibus quasi vacerrae inter se ligantur, ita ut a
posteriore parte, quae latior est, velut in caveam quadrupes possit induci,
nec exire alia parte prohibentibus adversis axiculis. Primis autem duobus
statuminibus imponitur firmum iugum, ad quod iumenta capistrantur, vel boum
cornua religantur. Ubi potest etiam numella fabricari, ut inserto capite
descendentibus per foramina regulis cervix catenetur. [3] Ceterum corpus
laqueatum et distentum temonibus obligatur, immotumque medentis arbitrio
est expositum. Haec ipsa machina communis erit omnium maiorum quadrupedum.
XX
Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris vaccisque dicemus.
Tauros maxime membris amplissimis, moribus placidis, media aetate probandos
censeo. Cetera fere omnia eadem in his observabimus, quae in bubus
eligendis. Neque enim alio distat bonus taurus a castrato, nisi quod huic
torva facies est, vegetior aspectus, breviora cornua, torosior cervix, et
ita vasta, ut sit maxima portio corporis, venter paulo substrictior, qui
magis rectus et ad ineundas feminas habilis sit.
XXI
Vaccae quoque probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris,
frontibus latissimis, oculis nigris et patentibus, cornibus venustis et
levibus et nigrantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus et
caudis amplissimis, ungulis modicis, et modicis cruribus. Cetera quoque
fere eadem in feminis, quae et in maribus, desiderantur, et praecipue ut
sint novellae, quoniam, cum excesserunt annos decem, foetibus inutiles
sunt. Rursus minores bimis iniri non oportet. [2] Si ante tamen
conceperint, partum earum removeri placet, ac per triduum, ne laborent,
ubera exprimi, postea mulctra prohiberi.
XXII
Sed et curandum est omnibus annis [in hoc] aeque in reliquis gregibus
pecoris, ut delectus habeatur. Nam et enixae et vetustae quae gignere
desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum
occupant, ablegandae vel aratro domandae, quoniam laboris et operis non
minus quam iuvenci, propter uteri sterilitatem, patientes sunt. [2]
Eiusmodi armentum maritima et aprica hiberna desiderat; aestate opacissima
nemorum ac montium alta magis quam plana pascua. Nam melius nemoribus
herbidis et frutetis et carectis, *** quoniam siccis ac lapidosis locis
durantur ungulae. Nec tam fluvios rivosque desiderat, quam lacus manu
factos; quoniam et fluvialis aqua, quae fere frigidior est, partum abigit,
et caelestis iucundior est. Omnes tamen externi frigoris tolerantior equino
armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
XXIII
Sed laxo spatio consepta facienda sunt, ne in angustiis conceptum altera
alterius elidat, et ut invalida fortioris ictus effugiat. Stabula sunt
optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa: illa,
quod imbres respuant; haec, quod celeriter exsorbeant transmittantque. Sed
utraque devexa sint, ut humorem effundant; spectentque ad meridiem, ut
facile siccentur, et frigidis ventis non sint obnoxia. [2] Levis autem cura
pascui est. Nam ut laetior herba consurgat, fere ultimo tempore aestatis
incenditur. Ea res et teneriora pabula recreat, et sentibus ustis fruticem
surrecturum in altitudinem compescit. Ipsis vero corporibus affert
salubritatem iuxta conseptum saxis et canalibus sal superiectus, ad quem
saturae pabulo libenter recurrunt, cum pastorali signo quasi receptui
canitur. [3] Nam id quoque semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum
buccinae pecus, si quod in silvis substiterit, septa repetere consuescat.
Sic enim recognosci grex poterit, numerusque constare, si velut ex militari
disciplina intra stabulorum castra manserint. Sed non eadem in tauros
exercentur imperia, qui freti viribus per nemora vagantur, liberosque
egressus et reditus habent, nec revocantur nisi ad coitus feminarum.
XXIV
Ex his, qui quadrimis minores sunt, maioresque quam duodecim annorum,
prohibentur admissura: illi, quoniam quasi puerili aetate seminandis
armentis parum idonei habentur; his, quia senio sunt effeti. Mense Iulio
feminae maribus plerumque permittendae, ut eo tempore conceptos proximo
vere adultis iam pabulis edant. [2] Nam decem mensibus ventrem proferunt,
neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem patiuntur. Atque in id fere
quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni
pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina
recusat, aut non appetit taurus, eadem rationem, qua fastidientibus equis
mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus. [3]
Sed et pabulum circa tempus admissurae subtrahitur feminis, ne eas steriles
reddat nimia corporis obesitas; et tauris adicitur, quo fortius ineant.
Unumque marem quindecim vaccis sufficere abunde est. Qui ubi iuvencam
supervenit, certis signis comprehendere licet, quem sexum generaverit,
quoniam, si parte dextra desiluit, marem seminasse manifestum est; si
laeva, feminam. Id tamen verum esse non aliter apparet, quam si post unum
coitum forda non admittit taurum; quod et ipsum raro accidit. [4] Nam
quamvis plena foetu non expletur libidine. Adeo ultra naturae terminos
etiam in pecudibus plurimum pollent blandae voluptatis illecebrae! Sed non
dubium est, ubi pabuli sit laetitia, posse omnibus annis partum educari; at
ubi penuria est, alternis submitti; quod maxime in operariis vaccis fieri
placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul
operis et uteri gravetur onere. Quae cum partum edidit, nisi cibis fulta
est, quamvis bona nutrix, labore fatigata nato subtrahit alimentum. [5]
Itaque et foetae cytisus viridis et torrefactum ordeum, maceratumque ervum
praebetur, et tener vitulus torrido molitoque milio, et permixto cum lacte
salivatur. Melius etiam in hos usus Altinae vaccae parantur, quos eius
regionis incolae Cevas appellant. Eae sunt humilis staturae, lactis
abundantes, propter quod remotis earum foetibus, generosum pecus alienis
educatur uberibus; vel si hoc praesidium non adest, faba fresa, et vinum
recte tolerat, idque praecipue in magnis gregibus fieri oportet.
XXV
Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus.
Itaque moderandum est, ut bene concoquant; aut si iam tali vitio laborant,
lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus ingeruntur.
Potest etiam cum arida fico et ervo conteri herba Santonica, et formata in
offam, sicut salivatum demitti. Facit idem axungiae pars una tribus
partibus hyssopi permista. Marrubii quoque succus et porri valet eiusmodi
necari animalia.
XXVI
Castrare vitulos Mago censet, dum adhuc teneri sunt; neque id ferro
facere, sed fissa ferula comprimere testiculos et paulatim confringere.
Idque optimum genus castrationum putat, quod adhibetur aetati tenere sine
vulnere. [2] Nam ubi iam induruit, melius bimus quam anniculus castratur.
Idque facere vere vel autumno luna decrescente praecipit, vitulumque ad
machinam deligare; deinde prius quam ferrum admoveas, duabus angustis
ligneis regulis veluti forcipibus apprehendere testium nervos, quos Graeci
krematheras ab eo appellant, quod ex illis genitalis partes dependent.
Comprehensos deinde testes ferro reserare, et expressos ita recidere, ut
extrema pars eorum adhaerens praedictis nervis relinquatur. [3] Nam hoc
modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum
effeminatur adempta omni virilitate; formamque servat maris cum generandi
vim deposuit; quam tamen ipsam non protinus amittit. Nam si patiaris eum a
recenti curatione feminam inire, constat ex eo posse generari. Sed minime
id permittendum, ne profluvio sanguinis intereat. Verum vulnera eius
sarmenticio cinere cum argenti spuma linenda sunt, abstinendusque eo die ab
humore, et exiguo cibo alendus. [4] Sequenti triduo velut aeger cacuminibus
arborum et desecto viridi pabulo oblectandus, prohibendusque multa potione.
Placet etiam pice liquida et cinere cum exiguo oleo ulcera ipsa post
triduum linere, quo et celerius cicatricem ducant, nec a muscis
infestentur. Hactenus de bubus dixisse abunde est.
XXVII
Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere
auctorem industrium, et pabuli copiam; quae utraque vel mediocria possunt
aliis pecoribus adhiberi, summam sedulitatem et largam satietatem desiderat
equitium. Quod ipsum tripartito dividitur. Est enim generosa materies, quae
circo sacrisque certaminibus equos praebet. Est mularis, quae pretio foetus
sui comparatur generoso. Est et vulgaris, quae mediocres feminas maresque
progenerat. Ut quaeque est praestantior, ita ubere campo pascitur. [2]
Gregibus autem spatiosa et palustria, nec [non] montana pascua eligenda
sunt, rigua, nec umquam siccanea, vacuaque magis quam stirpibus impedita,
frequenter mollibus potius quam proceris herbis abundantia. [3] Vulgaribus
equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae certa
tempora servantur. Generosis circa vernum aequinoctium mares iungentur, ut
eodem tempore, quo conceperint, iam laetis et herbidis campis post anni
messem parvo cum labore foetum educent. Nam mense duodecimo partum edunt.
Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam
admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue
armentum si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno
inditum est nomen hippomanes, quod equinae cupidini similem mortalibus
amorem accendit. [4] Nec dubium, quin aliquot regionibus tanto flagrent
ardore coeundi feminae, et etiam si marem non habeant, assidua et nimia
cupiditate figurantes sibi ipsae venerem, cohortalium more avium, vento
concipiant. Neque enim poeta licentius dicit: [5]
scilicet ante omnes furor est insignis equarum;
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
Ascanium; superant montes et flumina tranant.
[6] Continuoque, avidis ubi subdita flamma medullis
vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae
ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
exceptantque leves auras, et saepe sine ullis
coniugiis vento gravidae mirabile dictu
saxa per et scopulos et depressas convalles
diffugiunt, non Eure, tuos neque solis ad ortus,
in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
nascitur, et pluvio contristat frigore caelum.
[7] Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in
occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse
foetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam
adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa
aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur. [8] Equos autem
pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis, ne aut cum
volent ineant aut, si id facere prohibeantur, cupidine sollicitati noxam
contrahant. Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad
praesepia contineri, eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est
largo cibo, et appropinquante vere ordeo ervoque saginandus, ut veneri
supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae
stirpi. [9] Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium
saginare, ut hac sagina hilaris pluribus feminis sufficiat. Verum tamen nec
minus quam quindecim, nec rursus plures quam viginti, unus debet implere,
isque admissurae post trimatum usque in annos viginti plerumque idoneus
est. [10] Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur,
detersis spongia feminae locis et admota naribus equi. Rursus si equa marem
non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit
libidinem. Nonnumquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit cupidinem
coeundi. Nam ubi admotus fere tentavit obsequium feminae, abducitur, et iam
patientiori generosior equus imponitur. Inde maior praegnantibus adhibenda
cura est, largoque pascuo firmandae. [11] Quod si frigore hiemis herbae
defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur,
neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum
conceptus elidant; nam haec omnia incommoda foetum abigunt. Quod si tamen
aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua
tepida permista, dataque per cornu. [12] Sin autem prospere cessit, minime
manu contingendus pullus erit. Nam laeditur etiam levissimo contactu.
Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne
aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat.
Paulatim deinde perducendus erit, providendumque, ne stercore ungulas
adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est,
dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa. [13] Nam id praecipue
genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari
feminae solemne est omnibus annis parere. Generosam convenit alternis
continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum
praeparetur.
XXVIII
Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque
ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post
tertium annum enixa foetum educet; eandemque post decimum non essse utilem,
quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina
sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui
praecipit ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum
admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum.
Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.
XXIX
Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris,
si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque auditu terretur, si ante
gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans
aequales exsuperat, si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque
transcendit. Haec erunt honesti animi documenta. [2] Corporis vero forma
constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis
et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram
partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis
et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus
paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, [3] cauda longa et
setosa crispaque, aequalibus atque altis rectisque cruribus, tereti genu
parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac
numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae
mediocres superpositae sunt. Sic universim corpus compositum, ut sit
grande, sublime, erectum, ab aspectu quoque agile, et ex longo, quantum
figura permittit, rotundum. Mores autem laudantur, qui sunt ex placido
concitati, et ex concitato mitissimi. [4] Nam hi et ad obsequia reperiuntur
habiles, et ad certaminum labores patientissimi. Equus bimus ad usum
domesticum recte domatur; certaminibus autem expleto triennio; sic tamen ut
post quartum demum annum labori committatur. Annorum notae cum corpore
mutantur. Nam dum bimus et sex mensium est, medii dentes superiores et
inferiores cadunt. Cum quartum agit annum, iis, qui canini appellantur,
deiectis, alios affert. Intra sextum deinde annum, molares superiores
cadunt. [5] Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat. Septimo omnes
explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit. Nec postea quot annorum sit,
manifesto comprehendi potest. Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt,
et supercilia nonnumquam canescere, et dentes prominere. Haec, quae ad
animum et mores corpusque et aetatem pertinent, dixisse satis habeo. Nunc
sequitur curam recte et minus valentium demonstrare.
XXX
Si sanis est macies, celerius torrefacto tritico quam ordeo reficitur. Sed
et vini potio danda est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi
immistis ordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro ordeo ali. Nec minus
cotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt; ac saepe plus prodest
pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas. Paleae vero
equis stantibus substernendae. [2] Multum autem refert robur corporis ac
pedum servare. Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad
praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus; curaeque fuerit ut
stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae. Quod facile
evitabimus, si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter
subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae. [3] Plerumque iumenta
morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnumquam et frigore, et cum suo
tempore urinam non fecerint; vel si sudant, et a concitatione confestim
biberint; vel si cum diu steterint, subito ad cursum exstimulata sunt.
Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mista
infundatur. Frigori fomenta adhibentur, et calefacto oleo lumbi regantur,
caputque et spina tepenti adipe vel vino liniuntur. [4] Si urinam non
facit, eadem fere remedia sunt. Nam oleum immistum vino supra ilia et renes
infunditur; et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue
inditur foramini, quo manat urina, vel musca viva, vel thuris mica, vel de
bitumine collyrium inseritur naturalibus. Haec eadem remedia adhibentur, si
urina genitalia decusserit. [5] Capitis dolorem indicant lacrimae quae
profluunt, auresque flaccidae et cervix cum capite aggravata et in terram
summissa. Tum rescinditur vena, quae sub oculo est, et os calda fovetur,
ciboque abstinetur primo die. In postero autem potio ieiuno tepidae aquae
praebetur ac viride gramen, tum vetus foenum vel molle stramentum
substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque ordei cum
vicialibus, ut per exiguas portiones cibi ad iusta perducantur. [6] Si equo
maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae
sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. Si armos laeserit, aut
sanguinem demiserit, medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris
polline cum eo qui profluit, sanguine immisto, armi linantur, et ne plus
iusto exinaniatur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotum fasciis
obligetur. [7] Postero quoque die ex iisdem locis sanguis detrahatur,
eodemque modo curetur, ordeoque abstineatur, exiguo foeno dato. Post
triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum
mistus cum olei hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem
lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum
conveniet, ita ut natet; sic paulatim firmioribus cibis adiutus ad iusta
perducetur. [8] At si bilis molesta est iumento, venter intumescit, nec
emittit ventos. Manus uncta inseritur alvo et obsessi naturales exitus
adaperiuntur, exemptoque stercore, postea cunila bubula et herba
pedicularis cum sale trita et decocta melli miscentur, atque ita facta
collyria subiciuntur, quae ventrem movent bilemque omnem deducunt. [9]
Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et
anum liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti
muria. Solent etiam [vermes quasi] lumbrici nocere intestinis; quorum signa
sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si
caudam saepius iactant. [10] Praesens medicina est, ita ut supra scriptum
est, inserere manum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua, vel muria
dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti faucibus
infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.
XXXI
Omni autem imbecillo pecori alte substernendum est, quo mollius cubet.
Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis separata
minuteque molita. Quae cum ita facta sunt, sextarius aquae calidae in
eandem mensuram lentis miscetur et faucibus infunditur; similisque medicina
triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur
aegrotum pecus. Vetus autem tussis discutitur porri succo trium cyathorum
cum olei hemina faucibus infuso, iisdemque, ut supra monuimus, cibis
praebitis. [2] Impetigines, et quicquid scabies occupat, aceto et alumine
defricatur. Nonnumquam, si <haec> permanent, paribus ponderibus permistis
nitro et scisso alumine, cum aceto linuntur. Papulae ferventissimo sole
usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis. Tum ex aequo miscentur
radices agrestis hederae, sulfurque et pix liquida cum alumine. [Et] eo
medicamine praedicta vitia curantur.
XXXII
Intertrigo bis in die subluitur aqua calida. Mox decocto ac trito sale cum
adipe defricatur, dum sanguis emanet. Scabies mortifera huic quadrupedi
est, nisi celeriter succurritur; quae si levis est, inter initia candenti
sub sole vel cedria vel oleo lentisci linitur, vel urticae semine et oleo
detritis, vel unguine ceti, quod in lancibus sallitus thynnus remittit.
[2] Praecipue tamen huic noxae salutaris est adeps marini vituli. Sed si
iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis. Propter quod bitumen
et sulfur, veratrum pici liquidae axungiaeque veteri commista, pari pondere
incoquuntur, atque ea compositione curantur, ita ut prius scabies ferro
erasa perluatur urina. [3] Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et
amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice
atque oleo, quae expurgant et replent vulnera aeque. Quae cum expleta sunt,
ut celerius cicatricem et pilum ducant, maxime proderit fuligo ex aheno
ulceri infricata.
XXXIII
Muscas quoque vulnera infestantes summovebimus pice et oleo vel unguine
mistis et infusis. Cetera ervi farina recte curantur. Cicatrices oculorum
ieiuna saliva et sale defricatae extenuantur; vel cum fossili sale trita
sepiae testa, vel semine agrestis pastinacae pinsito, et per linteum super
oculos expresso. [2] Omnisque dolor oculorum inunctione succi plantaginis
cum melle acapno, vel si id non est, utique thymino celeriter levatur.
Nonnumquam etiam per nares profluvium sanguinis periculum attulit, idque
repressum est infuso naribus viridis coriandri succo.
XXXIV
Interdum et fastidio ciborum languescit pecus. Eius remedium est genus
seminis quod git appellatur. Cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis
tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur. Et nausea
discutitur etiam, si caput alii tritum cum vini hemina saepius potandum
praebeas. Suppuratio melius ignea lamina, quam frigido ferramento
reseratur, et expressa postea linamentis curatur. [2] Est etiam illa
pestifera labes, ut intra paucos dies equae subita macie et deinde morte
corripiantur; quod cum accidit, quaternos sextarios gari singulis per nares
infundere utile est, si minoris formae sunt; nam si maioris, etiam congios.
Ea res omnem pituita per nares elicit, et pecudem expurgat.
XXXV
Rara quidem, sed et haec est equarum nota rabies, ut cum in aqua imaginem
suam viderint, amore inani capiantur, et per hunc oblitae pabuli, tabe
cupidinis intereant. Eius vesaniae signa sunt, cum per pascua veluti
exstimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere ac
desiderare aliquid videantur. Mentis error discutitur, si deducas ad aquam.
[2] Tum demum speculatae deformitatem suam, pristinae imaginis abolent
memoriam. Haec de universo equarum genere satis dicta sunt. Illa proprie
praecipienda sunt iis, quibus mularum greges curae est submittere.
XXXVI
In educando genere mularum antiquissimus est diligenter exquirere atque
explorare parentem futurae prolis feminam et marem; quorum si alter alteri
non est idoneus, labat etiam quod ex duobus fingitur. [2] Equam convenit
quadrimam usque in annos decem amplissimae atque pulcherrimae formae,
membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo
generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad foetum
non solum corporis bona, sed et ingenium conferat. Nam cum difficulter
iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in
partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur,
natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni. [3] Verum
tamen ut equae dictos in usus minore cura reperiuntur, ita maior est labor
eligendi maris, quoniam saepe iudicium probantis frustratur experimentum.
Multi admissarii specie tenus mirabiles pessimam sobolem forma vel sexu
progenerant. Nam sive parvi corporis feminas fingunt, sive etiam speciosi
plures mares, quam feminae reditum patrisfamiliae minuunt. At quidam
contempti ab aspectu pretiosissimorum seminum feraces sunt. Nonnumquam
aliquis generositatem suam natis exhibet, sed hebes in voluptate, rarissime
sollicitatur ad venerem. [4] Huiusce sensum magistri lacessunt admota
generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit
natura. Itaque obiectae asinae cum superiectu eblanditi sunt, velut
incensum et obcaecatum cupidine, subtracta quam petierat, fastiditae
imponunt equae.
XXXVII
Est et alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu
inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas
inquietat, et cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit
morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore
temperat, et sic veneri modestior admittitur. [2] Nec tamen aliter
admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert
naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione concuti atque
excitari, vegetioremque factum marem feminae iniungi, ut tacita quadam vi
semina ipsa principiis agilioribus figurentur. [3] Mula autem non solum ex
equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur.
Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum
Dionysius ac Mago prodiderunt mularum foetus regionibus Africae adeo non
prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt
nobis equarum. [4] Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma
praestantius, quam quod seminavit asinus. Posset huic aliquatenus
comparari, quod progenerat onager, nisi et indomitum et servitio contumax
silvestris more, strigosum patris praeferret habitum. Itaque eiusmodi
admissarius nepotibus [magis] quam filiis utilior est. Nam ubi asina et
onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate, quicquid ex eo
provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam
refert. [5] Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen
traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque
commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut
dixi, species experimento est pretiosior. [6] Verum tamen ab aspectu non
aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida,
robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis,
cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi. Nam murinus cum sit in
asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula. [7] Neque nos
universa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus, conspicimus. Nam
quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in
velleribus agnorum deprehenduntur; ita si discolores pilos asinus in
palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi
coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est,
saepe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa
dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus
color primordiis seminum mixtus reddatur nepotibus. [8] Igitur qualem
descripsi asellum, cum est a partu statim genitus, oportet matri statim
subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea optime tenebris fallitur. Nam
obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui
deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti praebet
ubera. Sic nutritus admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam,
quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero conversatus equis
familiariter earum consuetudinem appetere. [9] Sed non oportet minorem
trimo nec maiorem decenni admitti. Atque id ipsum si concedatur, vere fieri
conveniet, cum et desecto viridi pabulo, et largo ordeo firmandus,
nonnumquam etiam salivandus erit. Nec tamen tenerae feminae committentur.
Nam nisi prius ea marem cognovit, adsilientem admissarium calcibus
proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne
fiat, degener et vulgaris asellus admovetur, qui sollicitet obsequia
feminae; neque is tamen inire sinitur. Sed si iam est equa veneris patiens,
confestim adacto viliore, pretioso mari iungitur. [10] Locus est ad hos
usus exstructus (machinam vocant rustici) qui duos parietes adverso clivulo
inaedificatos habet, et angusto intervallo sic inter se distantes, ne
femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit. Aditus est
ex utraque parte, sed ab inferiore clatris munitus; ad quae capistrata in
imo clivo constituitur equa, ut et prona melius ineuntis semina recipiat,
et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi
praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua
nutrit. Id enim utilius est quam quod quidam faciunt, ut et foetam
nihilominus admisso equo impleant. [11] Annicula mula recta a matre
repellitur, et amota montibus aut feris locis pascitur, ut ungulas duret,
sitque postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus.
Illa quidem agilior; sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram
commode proscindit; nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat,
aut campus gravi gleba robora boum deposcit.
XXXVIII
Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui; propria
tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Febrienti mulae
cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini
atque olei thuris semuncia, marrubii succus instar heminae mistus
infunditur. [2] Suffraginosae ordeacea farina imponitur, mox suppuratio
ferro reclusa linamentis curatur; vel gari optimi sextarius cum libra olei
per narem sinistram demittitur, admisceturque huic medicamini trium vel
quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis. [3] Femina secari et
interdum inuri solent. Sanguis demissus in pedes, ita ut in equis
emittitur; vel si est herba, quam veratrum vocant rustici, pro pabulo
cedit. Est et hyoskyamos, cuius semen detritum et cum vino datum praedicto
vitio medetur. Macies et languor submovetur saepius data potione, quae
recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii. Haec
trita vino admiscentur, atque ita faucibus infunduntur. [4] Sed et tussi
dolorique ventris eadem ista aeque medentur. Ad maciem nulla res tantum
quantum Medica potest. Ea herba viridis celerius, nec tarde tamen arida
foeni vice saginat iumenta; verum modice danda, ne nimio sanguine
stranguletur pecus. Lassae et aestuanti mulae adeps in fauces demittitur,
merumque in os suffunditur. Cetera exsequemur in mulis sic, ut prioribus
huius voluminis partibus tradidimus, quae curam boum equarumque continent.
|