LIBER VIII
DE VILLATICIS PASTIONIBUS. AVIARIUS ET PISCATOR
I
Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris expe<d>iendi scientiam,
quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris.
Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit, nec quia proximam propriamque
rustici curam desiderent ea quae dicturi sumus, sed quia non alio loco quam
in agris aut villis debeant administrari. Et tamen agrestibus magis quam
urbanis prosint; [2] quippe villaticae pastiones sicut pecuariae non
minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et
omni surculo atque arvo medeantur, et eisdem familiarem focum mensamque
pretiosis dapibus opulentent, postremo venditorum animalium pretio villae
reditum augeant. Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui. [3]
Est autem id fere vel in villa vel circa villam. In villa est quod
appellant Graeci ornithonnes kai peristereones, atque etiam, cum datur
liquoris facultas, ichthyotropheia sedula cura exercentur. Ea sunt omnia,
ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula nec minus earum,
quae conclavibus septae saginantur, vel aquatilium animalium receptacula.
[4] Rursus circa villam ponuntur melissones kai chenoboskia, quin etiam
lagotropheia studiose administrantur; quae nos similiter appellamus apum
cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quae stagnis piscinisque laetantur,
aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quae nemoribus clausis
custodiuntur, vivaria.
II. DE COHORTALIBVS GALLINIS
Prius igitur de his praecipiam, quae intra septa villae pascuntur. ac de
aliis quidem forsitan ambigatur an sint agrestibus possidenda, gallinarum
vero plerumque agricolae cura sollemnis est. Earum genera sunt vel
cohortalium vel rusticarum vel Africanarum. [2] Cohortalis est avis quae
vulgo per omnes fere villas conspicitur, rustica, quae non dissimilis
villaticae per aucupem decipitur - eaque plurima est in insula quam navitae
Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt.
Africana est quam plerique Numidicam dicunt, meleagridi similis, nisi quod
rutilam galeam et cristam capite gerit, quae utraque sunt in Meleagride
caerulae. [3] Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie
appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine
vocantur cum sint castrati libidinis abolendae causa. Nec tamen id
patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae
cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta
linuntur. [4] Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si
adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue
celebravere Deliaci. Sed et hi, quoniam procera corpora et animos ad
proelia pertinacis requirebant, praecipue Tanagricum genus et Rhodium
probabant, nec minus Chalcidicum et Medicum, quod ab imperito vulgo littera
mutata Melicum appellatur. [5] Nobis nostrum vernaculum maxime placet,
omisso tamen illo studio Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem
certaminibus et pugnae praeparabant. Nos enim censemus instituere vectigal
industrii patrisfamiliae, non rixosarum avium lanistae, cuius plerumque
totum patrimonium, pignus aleae, victor gallinaceus pyctes abstulit. [6]
Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet primum quam
multas et cuiusmodi parare debeat matrices, deinde qualiter eas tutari et
pascere, mox quibus anni temporibus earum partus excipere, tum demum ut
incubent et excludant efficere, postremo ut commode pulli educentur operam
dare. His enim curis et ministeriis exercetur ratio cohortalis, quam Graeci
vocant ornithotrophian. [7] Parandi autem modus est ducentorum capitum,
quae pastoris unius curam distendant, dum tamen anus sedula vel puer
adhibeatur custos vagantium, ne obsidiis hominum aut insidiatorum animalium
diripiantur. Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit. Eae sint
rubicundae vel infuscae plumae nigrisque pinnis, ac si fieri poterit, omnes
huius et ab hoc proximi coloris eligantur. Sin aliter, vitentur albae, quae
fere cum sint molles ac minus vivaces, tum ne fecundae quidem facile
reperiuntur, atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab
accipitribus et aquilis saepius abripiuntur. [8] Sint ergo matrices robii
coloris, quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque
cristulis, albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus
unguibus; generosissimaeque creduntur quae quinos habent digitos, sed ita
ne cruribus emineant transversa calcaria. Nam quae hoc virile gerit
insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda
etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit. [9] Gallinaceos mares
nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut feminis
idem color, idem numerus unguium, status altior quaeritur; sublimes
sanguineaeque nec obliquae cristae, ravidi vel nigrantes oculi, brevia et
adunca rostra, maximae candidissimaeque aures, paleae ex rutilo albicantes,
quae velut incanae barbae dependent; iubae deinde variae vel ex auro
flavae, per colla cervicesque in umeros diffusae; [10] tum lata et
musculosa pectora, lacertosaeque similes brachiis alae; tum procerissimae
caudae duplici ordine singulis utrimque prominentibus pinnis inflexae; quin
etiam vasta femina et frequenter horrentibus plumis hirta, robusta crura
nec longa sed infestis velut sudibus nocenter armata. [11] Mares autem,
quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem praeparentur, maxime tamen
generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces et ad saepius
canendum prompti, nec qui facile terreantur. Nam interdum resistere debent
et protegere coniugalem gregem, quin et attollentem minas serpentem vel
aliud noxium animal interficere. [12] Talibus autem maribus quinae singulis
feminae comparantur. Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque
patres nimis salaces nec fecundae matres, quae tamen ternae singulis
maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum multoque
magis ad excludendum, raro fetus suos educant. Itaque quibus cordi est ea
genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum,
vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his excusi pulli nutriantur. [13]
Tanagrici plerumque Rhodiis et Medicis amplitudine pares non multum moribus
a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi
sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates
ediderunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent. [14]
Pumileas aves, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter fecunditatem
nec propter alium reditum nimium probo, tam hercule quam nec pugnacem nec
rixosae libidinis marem. Nam plerumque ceteros infestat, et non patitur
inire feminas, cum ipse pluribus sufficere non queat. [15] Inpedienda est
itaque procacitas eius anpullaceo corio, quod cum in orbiculum formatum
est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes
inseritur, eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam
de tutela generis universi praecipiam.
III. DE GALLINARIIS
Gallinaria constitui debent parte villae quae hibernum spectat orientem.
Iuncta sint ea furno vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic
generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres
continuae exstruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orientem
sit obversa. [2] In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus
mediae cellae, quae ips<a>, e tribus minima, esse debet in altitudinem et
quoqueversus pedes septem. In ea singuli dextro laevoque pariete aditus ad
utramque cellam faciundi sunt, iuncti parieti qui est intrantibus adversus.
Huic autem focus applicetur tam longus, ut nec inpediat praedictos aditus
et ab eo fumus perveniat in utramque cellam; eaeque longitudinis et
altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media. [3]
Sublimitas dividatur tabulatis, quae super se quaternos et infra septenos
liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos occupant. Vtraque tabulata
gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis inluminari
fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem,
nec minus vespertinum introitum. Sed curandum erit ut semper noctibus
claudantur, quo tutius aves maneant. [4] Infra tabulata maiores fenestellae
aperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia inrepere animalia,
sic tamen ut inlustria sint loca, quo commodius habitet aviarius, qui
subinde debet speculari aut incubantis aut parturientis fetas. Nam etiam in
his ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, ut excisa per
ordinem gallinarum cubilia recipiant, in quibus aut ova edantur aut
excludantur pulli. Hoc enim et salubrius et elegantius est quam illud quod
quidam faciunt, ut palis in parietis vehementer actis vimineos qualos
superponant. [5] Sive autem parietibus ita ut diximus cavatis aut qualis
vimineis praeponenda erunt vestibula, per quae matrices ad cubilia vel
pariendi vel incubandi causa perveniant. Neque enim debent ipsis nidis
involare, ne dum adsiliunt pedibus ova confringant. [6] Ascensus deinde
avibus ad tabulata per utramque cellam datur, iunctis parieti modicis
asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus
lubrici. Sed ab cohorte forinsecus praedictis fenestellis scandulae
similiter iniungantur, quibus inrepant aves ad requiem nocturnam. Maxime
autem curabimus ut et haec aviaria et cetera, de quibus mox dicturi sumus,
intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne quae ad aves feles
habeant aut coluber adcessum, tum et aeque noxiae prohibeantur pestes. [7]
Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore,
quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram creat. Ea pernicies ut evitetur,
perticae dolantur in quadrum, ne teres levitas earum supersilientem
volucrem non recipiat conquadratae deinde foratis duobus adversis
parietibus induuntur, ita ut a tabulato pedalis altitudinis et inter se
bipedali latitudinis spatio distent. [8] Haec erit cohortalis officinae
dispositio. Ceterum cohors ipsa, per quam vagantur, non tam stercore quam
uligine careat. Nam plurimum refert aquam non esse in ea nisi in uno loco
quam bibant, eaque mundissima; stercorosa pituitam concitat. Puram tamen
servare non possis nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis. Sunt autem
qui aut aqua replentur aut cibo plumbei canales, quos magis utiles esse
ligneis aut fictilibus conpertum est. [9] Hi superpositis operculis
clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia
palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. Nam
nisi operculis muniantur, quantulumcumque aquae vel ciborum inest pedibus
everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis operculis inponant,
quod fieri non oportet. Nam supersiliens avis proluvie ventris cibos et
aquam conspurcat.
IV. DE CIBARIIS GALLINARVM
Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vicia, nec minus
cicercula, tum etiam milium aut panicum. Sed haec ubi vilitas annonae
permittit; ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur.
Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter
praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium decoctum obici, nec minus
furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent farris, non sunt
idonei, nec tamen appetuntur ieiunis. [2] Cytisi folia seminaque maxime
probantur et sunt huic generi gratissima, neque est ulla regio in qua non
possit huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis
tolerabiliter pascant dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis
fetum non edit, nam et partus raros et ova faciunt exigua. [3] Sed cum
plane post autumnum cessa[n]t a fetu, potest hoc cibo sustineri. Ac tamen
quaecumque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente et iam in
vesperum declinato, bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili
latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temperius ad
officinam redeant, possintque numerus capitum saepius recognosci. Nam
volatile pecus facile custodiam pastoris decipit. [4] Siccus etiam pulvis
et cinis, ubicumque cohortem porticus vel tectum protegit, iuxta parietem
reponendus est, ut sit quo aves se perfundant. Nam his rebus plumam
pinnasque emundant, si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno,
cohortales aves pulvere lavari. [5] Gallina post primam emitti et ante
horam diei undecimam claudi debet, cuius vagae cultus hic quem diximus
erit. Nec tamen alius clausae, nisi quod ea non emittetur, sed intra
ornithonem ter die pascitur maiore mensura. Nam singulis capitibus quaterni
cyathi diurna cibaria sunt, cum vagis [terni, vel] bini praebeantur. [6]
Habeat tamen etiam clausa oportet amplum vestibulum quo prodeat et ubi
apricetur, idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet. Quas
inpensas et curas, nisi locis quibus harum rerum vigent pretia, non expedit
adhiberi. Antiquissima est autem cum omnibus pecoribus tum in hoc fides
pastoris, qui nisi eam domino servat, nullius ornithonis quaestus vincit
inpensas. De tutela satis dictum est, nunc reliquum ordinem persequemur.
V
Confecta bruma parere fere id genus avium consuevit. Atque earum quae sunt
fecundissimae locis tepidioribus circa Kalendas Ianuarias ova edere
incipiunt, frigidis autem regionibus eodem mense post Idus. [2] Sed cibis
idoneis fecunditas earum elicienda est, quo maturius partum edant. Optime
praebetur ad satietatem hordeum semicoctum, nam et maius facit ovorum
incrementum et frequentiores partus, et is cibus quasi condiendus est
interiectis cytisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere
fecunditatem avium. Modus cibariorum sit, ut dixi, vagis binorum cyathorum
hordei. Aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae
aut milii. [3] Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aves, ut
habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, quae subinde converrat,
et alia stramenta quam recentissima reponat. nam pulicibus atque aliis
similibus replentur, quae secum affert avis, cum ad idem cubile revertitur.
Adsiduus autem debet esse custos et speculari parientes, quod se facere
gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta. [4] Observare
itaque dum edant ova et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata
sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sunt edita, et quam
recentissima supponantur gluttientibus (sic enim rustici appellant avis eas
quae volunt incubare), cetera vel reponantur vel aere mutentur. Aptissima
porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. Possunt tamen etiam
requieta subponi, dum ne vetustiora sint quam dierum decem. [5] Fere autem
cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab Idibus
Ianuariis. Quod facere non omnibus permittendum est, quoniam quidem
novellae magis edendis quam excudendis ovis utiliores sunt, inhibeturque
cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta. [6] Veteranas igitur avis
ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint, moresque earum
maxime pernosci, quoniam aliae melius excudant, aliae editos pullos
commodius educent. At e contrario quaedam et sua et aliena ova comminuunt
atque consumunt, quod facientem protinus summovere conveniet. [7] Pulli
autem duarum aut trium avium excusi, dum adhuc teneri sunt, ad unam quae
est melior nutrix transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos
et alienos propter similitudinem dinoscere non potest. Verumtamen servari
oportet modum, neque enim debet maior esse quam triginta capitum. Negant
enim hoc ampliorem gregem posse ab una nutriri. [8] Numerus ovorum quae
subiciuntur inpar observatur nec semper idem. Nam primo tempore, id est
mense Ianuario, quindecim nec umquam plura subici debent, Ma<rt>io novem
nec his pauciora, undecim Aprili, tota deinde aestate usque in Kalendas
Octobris tredecim. Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus
exclusi pulli plerumque intereunt. [9] Plerique tamen etiam ab aestivo
solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore, etiam si facile
educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis
locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva
educatio. Semper autem cum supponuntur ova, considerari debebit ut luna
crescente ab decima usque ad quintam decimam id fiat. Nam et ipsa
suppositio per hos fere dies est commodissima, et sic administrandum est ut
rursus cum excluduntur pulli luna crescat. [10] Diebus quibus animantur ova
et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo
generi, at pavonino et anserino paulo amplius ter novenis. Quae si quando
fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus
alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam
quinque fovenda recipient, sed et haec quam maxima, nam ex pusillis aves
minutae nascuntur. [11] Cum deinde quis volet quam plurimos mares excudi,
longissima quaeque et acutissima ova subiciet, et rursus cum feminas quam
rutundissima. Subponendi autem consuetudo tradita est ab his qui
religiosius haec administrant eiusmodi: primum quam secretissima cubilia
legunt, ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur; deinde
antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi
sunt, sulpure et bitumine atque ardente teda perlustrant et expiatas
cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut etiam
desilientibus decidant ova. [12] Plurimi etiam infra cubilium stramenta
graminis aliquid et ramulos lauri nec minus alii capita cum clavis ferreis
subiciunt. Quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus
vitiantur ova pullique semiformes interimuntur, antequam toti partibus suis
consummentur. [13] Servat autem qui subicit ne singula in cubili manu
conponat, sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat. Deinde
universum leviter in praeparatum nidum transfundat. [14] Incubantibus autem
gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis inmorentur,
neve longius evagatae refrigerent ova. Quae quamvis pedibus ipsae
convertant, aviarius tamen, cum desilierint matres, circumire debet ac manu
versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam, si qua
unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat, idque cum fecerit duodeviginti
diebus, undevicesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et
auscultetur si pipant. Nam saepe propter crassitudinem putamina[rum]
rumpere non queunt. [15] Itaque haerentis pullos manu eximere oportebit et
matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere. Nam post unum et
vicesimum diem silentia ova carent animalibus, eaque removenda sunt, ne
incubans inani spe diutius retineatur effeta. Pullos autem non oportet
singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum
matre et aqua ciboque abstinere, dum omnes excudantur. Postero die, cum
grex fuerit effectus, hoc modo deponatur: [16] cribro viciario vel etiam
loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde pulei surculis
fumigentur. Ea res videatur prohibere pituitam, quae celerrime teneros
interficit. [17] Post hoc cavea cum matre cludendi sunt, et farre hordeaceo
cum aqua incocto vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime
cruditas vitanda est. Et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi
sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli temptandi ne quid
hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem
significat, abstinerique debent dum concoquant. [18] Longius autem non est
permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt et farina
hordeacea pascendi, dum corroborentur; cavendumque ne a serpentibus
adflentur, quarum odor tam pestilens est ut interimat universos. Id vitatur
saepius incenso cornu cervino vel galbano vel muliebri capillo, quorum
omnium fere nidoribus praedicta pestis summovetur. [19] Sed et curandum
erit ut tepide habeantur, nam nec calorem nec frigus sustinent. Optimumque
est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem
potestatem vagandi fieri. Sed primis quasi infantiae diebus pertractandi
sunt, plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore coinquinatae
durescant et naturalia praecludant. [20] Quod quamvis caveatur, saepe tamen
evenit ut alvus exitum non habeat. Itaque pinna pertunditur, et iter
digestis cibis praebetur. Saepe etiam validioribus factis atque ipsis
matribus etiam vitanda pituitae pernicies erit. Quae ne fiat, mundissimis
vasis et quam purissimam praebebimus aquam. Nec minus gallinaria semper
fumigabimus et emundata stercore liberabimus. [21] Quod si tamen pestis
permanserit, sunt qui micas alii tepido madefaciant oleo et faucibus
inferant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu conprimunt dum
eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam. Vva quoque, quam
Graeci agrian staphylen vocant, cum cibo mixta prodest, vel eadem pertrita
et cum aqua potui data. [22] Atque haec remedia mediocriter laborantibus
adhibentur. Nam si pituita circumvenit oculos et iam cibos avis respuit,
ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur.
Atque ita paulum triti salis vulneribus infria[n]tur. [23] Id porro vitium
maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves, item cum per
aestatem consistens in cohortibus fuit aqua, item cum ficus aut uva
inmatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae
sunt aves. Eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus inmatura
lecta, quae cum hordeo triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque
sapore offensae aves omnem spernantur uvam. Similis ratio est etiam
caprifici, quae decocta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium
creat. [24] Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque
optimam et deteriorem vendendi servetur etiam in hoc genere, ut per autumni
tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur.
Summovebimus autem veteres, id est quae trimatum excesserunt, item quae aut
parum fecundae aut parum bonae nutrices sunt, praecipue quae ova vel sua
vel aliena consumunt, nec minus quae velut mares cantare coeperunt, item
serotini pulli, qui a solstitio nati capere iustum incrementum non
potuerunt. In masculis non eadem ratio servabitur, sed tamdiu custodiemus
generosos quamdiu feminas inplere potuerunt. Nam rarior est in his avibus
mariti bonitas. [25] Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est
ab Idibus Novembribus, pretiosiores cibi subtrahendi sunt et vinacea
praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici
excrementis.
VI. DE SERVANDIS OVIS
Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae; quae
commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus.
Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt, deinde eluunt, atque ita
paleis ac furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba
coaggerant, alii salibus integris adoperiunt, alii muria tepefacta durant.
[2] Sed omnis sal, quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec
sinit plena permanere, quae res ementem deterret. Itaque ne in muriam
quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
VII. DE FARTVRIS
Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium,
tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem
desideratur maxime calidus et minimi luminis, in quo singulae caveis
angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coartatae ne
versari possint. [2] Verum habeant ex utraque parte foramina, unum quo
caput exseratur, alterum quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et
eos digestos sic edere ne stercore coinquinentur. Substernantur autem
mundissimae paleae vel molle foenum, id est cordum. Nam si dure cubant, non
facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus
detergetur, illic ne peduculum creet, hic ne stercore loca naturalia
exulceret. [3] Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua
consparsa et subacta, formantur offae, quibus avis salivatur. Hae tamen
primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam
cruditas maxime vitanda est, tantumque praebendum quantum digerere possint.
Neque ante recens admovenda est quam temptato gutture apparuerit nihil
veteris escae remansisse. [4] Cum deinde satiata est avis, paululum
deposita cavea dimittitur, et ita ne evagetur, sed potius, si quid est quod
eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura
farcientium. Nam illi qui volunt non solum opimas sed etiam teneras avis
efficere, mulsea recenti aqua praedicti generis farinam conspargunt, et ita
farciunt. nonnulli tribus aquae partibus, unam boni vini miscent,
madefactoque triticeo pane obesant avem, quae prima luna (quoniam id quoque
custodiendum est) saginari coepta vicensima pergliscit. [5] Sed si
fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit quot iam farturae
processerint, ita tamen ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam
superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautioribus
epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et inpensam.
VIII. DE PALVMBIS ET COLVMBIS FARCIENDIS
Hac eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere
contingit. Neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus quantus in
educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed
id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus
avibus permittitur, quoniam vel summis turribus vel editissimis aedificiis
adsignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos
cibos evolitant. [2] Duobus tamen aut tribus mensibus adceptant conditiva
cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis
locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis.
Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in
frigido, sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat hibernum
meridiem. [3] Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone
praecepimus, continuis cubilibus excaventur, vel si non ita conpetit,
paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta quibus
nidificent aves, vel fictilia columbaria recipient, praepositis vestibulis
per quae ad cubilia perveniant. Totus autem locus et ipsae columbarum
cellae poliri debent albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectantur
hoc genus avium; [4] nec minus extrinsecus levigari parietes, maxime circa
fenestram. Ea sit ita posita ut maiorem partem hiberni diei solis admittat,
habeatque adpositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat
accipitres et recipiat egredientis ad apricationem columbas, nec minus in
agros emittat matrices quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi
perpetuae custodiae servitio contristatae senescant. [5] Nam cum paulum
circa aedificia volitaverunt, exhilaratae recreantur, et ad foetus suos
vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere
conantur. Vasa quibus aqua praebetur similia esse debent gallinariis, quae
colla bibentium admittant et cupientis lavari propter angustias non
recipiant. Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque
incubant, expedit. [6] Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi,
quoniam fere partes eae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria
putantur vicia vel ervum, tum etiam lenticula, milium, lolium, nec minus
excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae
aluntur. Locus autem subinde converri et emundari debet. Nam quanto est
cultior, tanto laetior avis conspicitur, eaque tam fastidiosa est ut saepe
sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat, quod frequenter
in his regionibus ubi liberos habent egressus accidere solet. [7] Id ne
fiat vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum vocant
rustici; fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus
ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa
in angulis columbarii sup[er]ponuntur. quae res avibus amorem loci sic
conciliat ne umquam deserant. Eligendae vero sunt ad educationem neque
vetulae nec nimium novellae sed corporis maximi, curandumque, si fieri
possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, numquam separentur. nam fere si
sic maritatae sunt, plures educant fetus. [8] Sin aliter, certe ne alieni
generis coniungantur, ut Alexandrina Campanae. Minus enim <con>pares suos
diligunt, et ideo nec multum ineunt nec saepius fetant. Plumae color non
semper nec omnibus idem probatus est, atque ideo qui sit optimus non facile
dictu est. [9] Albus, qui ubique vulgo conspicitur, a quibusdam non nimium
laudatus est, nec tamen vitari debet in his quae cluso continentur. Nam in
vagis maxime est inprobandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
Fecunditas autem, quamvis longe minor sit quam est gallinarum, maiorem
tamen refert quaestum. Nam et octies anno pullos educat, si est bona
matrix, et pretiis eorum dominicam conplet arcam, sicut eximius auctor M.
Varro nobis adfirmat, qui prodidit etiam illis severioribus temporibus
paria singula milibus singulis sestertiorum solita venire. [10] Nam nostri
pudet saeculi, si credere volumus inveniri qui quaternis milibus nummorum
binas aves mercentur. Quamquam vel hos magis tolerabiles pute<m> qui
oblectamenta deliciarum possidendi habendique causa gravi aere et argento
pensent, quam illos qui Ponticum Phasim et Scythicae stagna Maeotis
helluati iam nunc Gangeticas et Aegyptias avis temulenter eructant. [11]
Potest tamen in hoc aviario, sicuti dictum est, sagina exerceri. Nam si
quae steriles aut sordidi coloris interveniunt, similiter ut gallinae
farciuntur. Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis,
priusquam subvolent, paucas detrahas pinnas et obteras crura, ut uno loco
quiescant, praebeasque copiosum cibum parentibus, quo et se et eos
abundantius alant. [12] Quidam leviter obligant crura, quoniam si
frangantur, dolorem et ex eo maciem fieri putent. Sed nihil ista res
pinguitudinis efficit. Nam dum vincula exedere conantur, non quiescunt, et
hac quasi exercitatione corpori nihil adiciunt. Fracta crura non plus quam
bidui aut summum tridui dolorem adferunt, et spem tollunt evagandi.
IX. DE TVRTVRIBVS
Turturum educatio supervacua est, quoniam id genus in ornithone nec parit
nec excudit. Volatura ita ut capitur farturae destinatur, eaque leviore
cura quam ceterae aves saginatur, verum non omnibus temporibus. Nam per
hiemem, quamvis adhibeatur opera, difficulter crescit, et tamen, quia maior
est turdi copia, pretium turturis minuitur. [2] Rursus aestate vel sua
sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. Nihil enim aliud quam
obicitur esca, sed praecipue milium, nec quia tritico vel aliis frumentis
minus crassescat, verum quod semine huius maxime delectatur. Hieme tamen
offae panis vino madefactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam
ceteri cibi. [3] Receptacula non tamquam columbis loculamenta vel cellulae
cavatae fiunt, sed ad lineam mutuli per parietem fixi tegeticulas
cannabinas adcipiunt, praetentis retibus quibus prohibeantur volare,
quoniam si id faciant, corpori detrahunt. In his adsidue pascantur milio
aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non oportet, satiatque semodius
cibi in diebus singulis vicenos et centenos turtures. [4] Aqua semper
recens et quam mundissima vasculis, qualibus columbis atque gallinis,
praebetur, tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et
[id] ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et
omnium avium praeterquam nantium. Huius avis aetas ad saginam non tam vetus
est idonea quam novella. Itaque circa messem, cum iam confirmata est
pullities, eligitur.
X. DE TVRDIS
Turdis maior opera et inpensa praebetur, qui omni quidem rure, sed
salubrius in eo pascuntur in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam
regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent, quod faciunt
etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne
id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum
nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent
intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos adpetere feri, si
mansuetos id facere viderint. [2] Locum aeque munitum et apricum quam
columbae desiderant, sed in eo transversae perticae perforatis parietibus
adversis aptantur, quibus insidant cum satiati cibo requiescere volunt. Hae
perticae non altius a terra debent sublevari quam hominis statura patitur,
ut a stante contingi possint. [3] Cibi ponuntur fere partibus his
ornithonis quae super perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper
autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet,
tam large quidem ut supersit. [4] Hanc quidam mandunt et ita obiciunt. Sed
istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui
mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi
varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant. Ea est cum
obiciuntur myrti et lentisci semina, item oleastri et hederaceae baccae nec
minus arbuti. [5] Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus
adpetuntur quae in aviariis quoque desidentium detergent fastidia,
faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit, nam largiore cibo
celerius pinguescit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti
adponuntur, quae est firmissima esca, nam illa quae supra diximus
pulmentariorum vice dantur. [6] Vasa quibus recens et munda praebeatur aqua
non dissimilia sint gallinariis. Hac inpensa curaque M. Terentius ternis
saepe denariis singulos emptitatos esse significat avorum temporibus,
quibus qui triumphabant populo dabant epulum. At nunc aetatis nostrae
luxuria cottidiana fecit haec pretia, propter quae ne rusticis quidem
contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera quae intra septa villae
cibantur fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est quibus etiam exitus
ad agrestia pabula dantur.
XI. DE PAVONIBVS
Pavonum educatio magis urbani patrisfamiliae quam tetrici rustici curam
poscit. Sed nec haec tamen aliena est agricolae, captantis undique
voluptates adquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur. Harum autem
decor avium etiam exteros, nedum dominos oblectat. I<d>que genus alitum
nemorosis et parvis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur.
Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam
quia furis et noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto
vagatur, maioremque pabuli partem sibi adquirit. [2] Feminae quidem sua
sponte tamquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt. Nec curator
aliud facere debet quam ut diei certo tempore signo dato iuxta villam
gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis
esuriat et numerus advenientium recognoscatur. [3] Sed huius possessionis
rara condicio est. Quare mediterraneis maior adhibenda cura est, eaque sic
administretur: herbidus silvestrisque ager planus sublimi cluditur maceria,
cuius tribus lateribus porticus adplicantur et in quarto duae cellae, ut
sit altera custodis habitatio atque altera stabulum pavonum. Sub porticibus
deinde per ordinem fiunt harundinea septa in modum cavearum, quales
columbaria[e] tectis superponuntur. Ea septa distinguuntur velut clatris
intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant.
[4] Stabulum autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem figuntur
breves paxilli, eorumque partes summae lingulas dolatas habent, quae
transversis foratis perticis induantur. Hae porro quadratae perticae [esse
debent, quae] paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. Sed
idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit paxillis eductae liberum aditum
converrentibus stabulum praebeant. [5] Hoc genus avium cum trimatum
explevit optime progenerat. Siquidem tenerior aetas aut sterilis aut parum
fecunda est. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo
quinque feminas desiderat. Nam si unam vel alteram fetam saepius
compressit, vixdum concepta in alvo vitiat ova, nec partum sinit perduci,
quoniam inmatura genitalibus locis excidunt. [6] Vltima parte hiemis
concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. Maxime
facit ad hanc rem si favilla levi torreas fabam tepidamque des ieiunis
quinto quoque die. Nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas avis.
Haec cibaria non omnibus promisce spargenda sunt, sed in singulis septis,
quae harundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque
feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua quae sit
idonea potui. [7] Quod ubi factum est, mares diducuntur in sua quisque
septa cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur. Nam etiam in hoc
genere pugnaces inveniuntur masculi qui et a cibo et a coitu prohibent
minus validos, nisi sint hac ratione separati. Fere autem locis apricis
ineundi cupiditas exercet marem cum Favonii spirare coeperunt, id est
tempus ab Idibus Februariis ante Martium mensem. [8] Signa sunt
exstimulatae cupidinis cum semet ipsum velut emirantem caudae gemmantibus
pinnis protegit, idque cum facit rotari dicitur. Post admissurae tempus
matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus edant,
saepiusque digitis loca feminarum temptanda sunt, nam in promptu gerunt ova
quibus iam partus adpropinquat. Itaque includendae sunt inci[pi]entes, ne
extra clausum fetum edant. [9] Maximeque temporibus his quibus parturiunt
pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus
excipiantur. nam fere pavones cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis
perticis insistentes enituntur ova, quae quo prop[r]ius ac mollius
deciderunt, inlibatam servant integritatem. Cottidie ergo diligenter mane
temporibus feturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda,
quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius excuduntur,
idque fieri maxime patrisfamiliae ration<i> conducit. [10] Nam feminae
pavones quae non incubant ter anno fere partus edunt, at quae fovent ova
totum tempus fecunditatis aut excudendis aut etiam educandis pullis
consumunt. Primus est partus quinque fere ovorum, secundus quattuor,
tertius aut trium aut duorum. [11] Neque est quod committatur ut Rhodiacae
aves pavoninis incubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt. Sed
veteres maximae quaeque gallinae vernaculi generis eligantur, eaeque novem
diebus a primo lunae incremento novenis ovis incubent, sintque ex his
quinque pavonina et cetera gallinacei generis. [12] Decimo deinceps die
omnia gallinacea subtrahantur, et totidem recentia eiusdem generis
supponantur, ut tricensima luna, quae est fere nova, cum pavoninis
excudantur. Sed custodis curam non effugiat observare desilientem matricem,
saepius ad cubile pervenire et pavonina ova, quae propter magnitudinem
difficilius a gallina moventur, versare manu; idque quo diligentius faciat,
una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius an a
gallina conversa sint. [13] Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam
maximas ad hanc rem praeparari. Quae si mediocris habitus sint, non debent
amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere. Cum deinde fecerint
pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui
nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum
grex efficiatur. [14] Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei
primo die non moveantur, postero deinde cum educatrice transferantur in
caveam. Primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus
ex quolibet frumento cocta pulticula et refrigerata. post paucos deinde
dies huic cibo adiciendum erit concisum porrum Tarentinum et caseus mollis
vehementer expressus. nam serum nocere pullis manifestum est. [15] Lucustae
quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur. Atque his pasci
debent usque ad sextum mensem, postmodum satis est hordeum de manu
praebere. Possunt autem post quintum et tricensimum diem quam nati sunt
etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam
singultientem. Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore et missa ligato
pede longa linea [gallina] custoditur, ad quam circumvolant pulli; qui cum
ad satietatem pasti sunt, reducuntur in villam, persequentes, ut dixi,
nutricis singultus. [16] Satis autem convenit inter auctores non debere
alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. Nam
cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt et
inmaturos relinquunt, perosae videlicet quod nec magnitudine nec specie
pavoninis pares sint. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has
aves infestant, sed nec remedia traduntur alia quam quae gallinaceis
adhibentur. Nam et pituita et cruditas et si quae aliae sunt pestes, isdem
remediis quae proposuimus prohibentur. [17] Septimum deinde mensem cum
excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi. Et
erit curandum ne humi maneant, nam qui sic cubitant tollendi sunt et supra
perticas inponendi, ne frigore laborent.
XII. DE NVMIDICIS ET RVSTICIS GALLINIS
Numidicarum eadem est fere quae pavonum educatio. Ceterum silvestres
gallinae, quae rusticae appellantur, in servitute non fetant, et ideo nihil
de his praecepimus, nisi ut cibus ad satietatem praebeatur, quo sint
conviviorum epulis aptiores.
XIII. DE ANSERIBVS
Venio nunc ad eas aves quas Graeci vocant amphibious, quia non tantum
terrestria sed aquatilia quoque desiderant pabula, nec magis humo quam
stagno consuerunt. Eiusque generis anser praecipue rusticis gratus est,
quod nec maximam curam poscit, et sollertiorem custodiam quam canis
praebet. [2] Nam clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit
in obsidione Capitoli, cum adventum Gallorum vociferatus est, canibus
silentibus. Is autem non ubique haberi potest, ut existimat verissime
Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua nec sine multa herba facile
sustinetur, neque utilis est locis consitis, quia quicquid tenerum
contingere potest carpit. [3] Sicubi vero flumen aut lacus est herbaeque
copia neque nimis iuxta satae fruges, id quoque genus nutriendum est. Quod
etiam nos facere censemus, non quia magni sit fructus, sed quia minimi
oneris. At tamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus
lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno, vellere licet. Atque
ob has quidem causas, si permittit locorum conditio, vel paucos utique
oportet educare singulisque maribus ternas feminas destinare - nam propter
gravitatem pluris inire non possunt - quin etiam in <f>rutectis circa
cohortem secretis angulis haras facere, in quibus cubitent et fetus ubi
edant.
XIV
Qui vero greges nantium possidere student, chenoboskia constituunt, quae
tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali: cohors ab omni cetero
pecore secreta clauditur, alta novem pedum maceria porticibusque
circumdata, ita ut in aliqua parte sit cella custodis. Sub porticibus
deinde quadratae harae caementis vel etiam laterculis exstruuntur, quas
singulas satis est habere quoquoversus pedes ternos et aditus singulos
firmis ostiolis munitos, quia per feturam diligenter claudi debent. [2]
Extra villam deinde non longe ab aedificio si est stagnum vel flumen,
al<i>a non quaeritur aqua, sin aliter, lacus piscinaque manu fiunt, ut sint
quibus inurinari possint aves. Nam sine isto primordio non magis quam sine
terreno recte vivere nequeunt. palustris quoque sed herbidus ager
destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, fenum
Graecum, sed praecipue genus intibi, quod serin Graeci appellant. Lactucae
quoque in hunc usum semina vel maxime serenda sunt, quoniam et mollissimum
est olus et libentissime ab his avibus appetitur, tum etiam pullis
utilissima est esca. [3] Haec cum praeparata sunt, curandum est ut mares
feminaeque quam amplissimi corporis et albi coloris eligantur. Nam est
aliud genus varium, quod a fero mitigatum domesticum factum est. Id neque
aeque fecundum est nec tam pretiosum, propter quod minime nutriendum est.
[4] Anseribus ad admittendum tempus aptissimum est a bruma, mox ad
pariendum et ad incubandum a Kalendis Februariis vel Martiis usque ad
solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii. Ineunt autem non, ut
priores aves de quibus diximus, insistentes humi, nam fere in flumine aut
piscinis id faciunt; singulaeque ter anno pariunt, si prohibeantur fetus
suos excudere, quod magis expedit quam cum ipsae suos fovent. [5] Nam et a
gallinis melius enutriuntur et longe maior grex efficitur. Pariunt autem
singulis fetibus ova primo quina, sequenti quaterna, novissimo terna. Quem
partum nonnulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore
anni vacaturae sunt a fetu. Minime autem concedendum est feminis extra
septum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque
temptandae. Nam si adpropinquat partus, digito tanguntur ova, quae sunt in
prima parte locorum genitalium. [6] Quamobrem perduci ad haram debent
includique ut fetum edant, idque singulis semel fecisse satis est, quoniam
unaquaeque recurrit eodem ubi primo peperit. Sed novissimo fetu cum volumus
ipsas incubare, notandi erunt uniuscuiusque partus, ut suis matribus
subiciantur, quoniam negatur anser aliena excudere ova, nisi subiecta sua
quoque habuerit. Supponuntur autem gallinis huius generis sicut pavonina
plurima quinque, paucissima tria, ipsis deinde anseribus paucissima septem,
plurima quindecim. [7] Sed custodiri debet ut ovis subiciantur herbae
urticarum quo quasi remedio medicantur - , ne noceri possit excus[s]is
anserculis, quos enecant urticae si teneros pupugerunt. Pullis autem
formandis excludendisque triginta diebus opus est cum sunt frigora, nam
tepidis quinque et viginti satis est. Saepius tamen anser tricensimo die
nascitur. [8] Atque is dum exiguus est decem primis diebus pascitur in hara
clausus cum matre. Postea cum serenitas permittit, producitur in prata et
ad piscinas. Cavendumque est ne aut aculeis urticae conpunga[n]tur aut
esuriens mittatur in pascuum, sed ante concisis intubis vel lactucae foliis
saturetur. Nam si adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum,
fruticibus aut solidioribus herbis obluctatur ita pertinaciter ut collum
abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur.
Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium conpellitur et
hordeo alitur. Quod et in matricibus praebere non inutile est. [9] Pullos
autem non expedit plures in singulas haras quam vigenos adici, nec rursus
omnino cum maribus includi, quoniam validior enecat infirmum. Cellas in
quibus incubitant siccissimas esse oportet substratuique habere paleas vel,
si eae non sunt, crassi<ssi>mum quoque foenum. Cetera eadem quae in aliis
generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera faelesque aut etiam
mustela possit aspirare, quae fere pernicies ad internecionem prosternunt
teneros. [10] Sunt qui hordeum maceratum incubantibus adponant, nec
patiantur matrices saepius nidum relinquere. Deinde pullis exclusis primis
quinque diebus polentam vel maceratum far sicut pavonibus obiciunt.
Nonnulli etiam viride nasturcium consectum minutatim cum aqua praebent,
eaque eis est esca iucundissima. Mox ubi quattuor mensum facti sunt,
farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur
ad hanc rem aptissima. [11] Et est facilis harum avium sagina, nam polentam
et pollinem ter die, nihil sane aliud, dari necesse est, dummodo large
bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur; sintque calido et
tenebricoso loco. Quae res ad creandas adipes multum conferunt. Hoc modo
duobus mensibus pinguescunt etiam <max>imi, nam pullities saepe quadraginta
diebus op[t]ima redditur.
XV. DE ANATIBVS
Nessotrophi<i> cura similis, sed maior inpensa est. Nam clausae pascuntur
anates, quercedulae, boscides, ph<a>le[g]rides similesque volucres, quae
stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter
pedum quindecim maceria. Deinde clatris superpositis grandi macula retibus
contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis et
accipitribus involandi. [2] Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur
extra intraque, ne feles aut vi<u>erra perrepat. Media deinde parte
nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque
longitudinis datur et latitudinis quantum loci conditio permittit. [3] Orae
lacus ne corrumpantur violentia restagna<n>tis undae, quae semper influere
debet, opere signino consternuntur, easque non in gradus oportet erigi sed
paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam. Solum
autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium,
lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere,
praebeatque nantibus aquae puram superficiem. [4] Media rursus terrena pars
esse debet, ut colocasiis conseratur aliisque familiaribus a[t]quae
viridibus quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel
insulis tamaricum aut scirporum frutectis immorari, nec ob hanc tamen
causam totus lacus silvulis occupetur, sed, ut dixi, per circuitum vacet,
ut sine inpedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate
concertent. [5] Nam quemadmodum desiderant esse quo inrepant et ubi
delitiscentibus fluvialibus animalibus insidientur, ita offenduntur si non
sunt libera spatia quae permeent. Extra lacum deinde per vigenos undique
pedes gramine ripae vestiantur; sintque post hunc agri modum circa maceriam
lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia quibus
innidificent aves, eaque contegantur intersitis buxeis vel myrteis
fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum. [6] Statim deinde
perpetuus canaliculus humi depressus construatur, per quem cottidie mixti
cum aqua cibi decurrant. Sic enim pabulatur id genus avium. Gratissima est
esca terrestris leguminis panicum et milium, nec non et hordeum. Sed ubi
copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit
facultas, datur cammarus et rivalis hallecula vel si qua sunt incrementi
parvi fluviorum animalia. [7] Tempora concubitus eadem quae ceteri
silvestres alites observant Martii sequentisque mensis, per quos festucae
surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves
quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophium
constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque
fetant, ova colligat et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excusi
educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haut
dubitanter progenerant. Nam si modo captas avis, quae consuevere libero
victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute. Sed de
tutela nantium volucrum satis dictum est.
XVI. DE PISCIVM CVRA
Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus
piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem - quid
enim tam contrarium est quam terrenum fluvido? - , Tamen non omittam. Nam
et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem ut etiam
dulcibus aquis fluviatilis cluderent pisces, atque eadem cura mugilem
squalumque nutrirent qua nunc muraena et lupus educatur. [2] Magni enim
aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae
comparetur villatica, nulla parte copiarum defici; quamobrem non solum
piscinas quas ipsi construxerant frequentabant, sed etiam quos rerum natura
lacus fecerat convectis marinis seminibus replebant. Inde Velinus, inde
etiam Sabatinus, item Volsiniensis et Ciminius lupos auratasque
procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia.
[3] Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletium maria
ipsa Neptunumque clauserunt iam tum avorum memoria cum circumferretur
Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriose factum atque
dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e
vicino flumine lupum degustasset atque exspuisset, inprobum factum dicto
prosecutus, peream, inquit, nisi piscem putavi. [4] Hoc igitur periurium
multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire
docuit fluvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defetigasset.
Itaque Terentius Varro, "nullus est," inquit, "hoc saeculo nebulo ac
+mintho qui non iam dicat nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus an
ranis frequens habeat vivarium." [5] Ac tamen isdem temporibus quibus hanc
memorabat Varro luxuriam maxime laudabatur severitas Catonis, qui
nihilominus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertium milium
quadringentorum piscinas pupilli sui venditabat. Iam enim celebres erant
deliciae popinales cum ad mare defer<re>ntur vivaria, quorum studiosissimi,
velut ante devictarum gentium Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et
Licinius Murena captorum piscium laetabantur vocabulis. [6] Sed quoniam sic
mores obcalluere, non ut haec usitata verum ut maxime laudabilia et honesta
iudicarentur, nos quoque ne videamur tot saeculorum seri castigatores, hunc
etiam quaestum villaticum patri familiae demonstra[re]mus. Qui sive insulas
sive maritimos agros mercatur, propter exilitatem soli, quae plerumque
litori vicina est, fructus terrae percipere non potuerit, ut ex mari
reditum constituat. [7] Huius autem rei quasi primordium est naturam loci
contemplari, quo piscinas facere constituerit. Non enim omnibus litoribus
omne genus haberi potest. Limosa regio planum educat piscem, velut soleam,
rhombum, passerem, eadem quoque maxime idonea est conchyliis, murici<bu>s
et ostreis, purpurarumque tunc concharum pectunculi<s>, balani<s> vel
sphondyli<s>. [8] At harenosi gurgites planos quidem non pessime, sed
pelagios melius pascunt, ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas
umbras, verum conchyliis minus apti. Rursus optime saxosum mare nominis sui
pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti
sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri[a]. [9] Atque ut litorum sic
et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces
decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphylio
profundo nec alio pascitur, ut Atlantico faber, qui generosissimis piscibus
adnumeratur in nostro Gadium municipio - eumque prisca consuetudine zaeum
appellamus - , ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litore Sicilia tenus
frequentissimus exit, numquam in Ligusticum nec per Gallias enavit ad
Hibericum mare. [10] Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra
vivaria, diuturni queant possideri. Sola ex pretiosis piscibus muraena,
quamvis Tartesi<i> pelagi, quod est ultimum, vernacula, quovis hospes freto
peregrinum mare sustinet. Sed iam de situ piscinarum dicendum est.
XVII. DE POSITIONE PISCINAE
Stagnum censemus eximie optimum quod sic positum est ut insequens maris
unda priorem summoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque
id simillimum est pelago, quod agitatum ventis adsidue renovatur nec
concalescere potest, quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in partem
superiorem. Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est
occasio, vel in litore construitur opere signino. [2] Sed utcumque
fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet specus
iuxta solum, eorumque alios simplices et rectos, quo secedant squamosi
greges, alios in cocleam retortos nec nimis spatiosos, quibus muraenae
delitiscant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus
non placet, quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet
accidere, saepissime persequuntur squamosos plurimosque mandendo consumunt.
[3] Itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari
convenit. Facilius enim vetus summovetur unda, cum quacumque parte fluctus
urget per adversa patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam
consepti partem, si loci situs ita conpetit, ut in solo piscinae posita
libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat. Nam piscibus
stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est; nec dubium quin
quanto magis imo mari veniat unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum
nantibus. [4] Sin autem locus ubi vivarium constituere censemus pari libra
cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos a
summa parte cuniculis rivi perducantur, curandumque est ut largissime
veniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter
exprimitur, quam si maior recentis freti vis incesserit. [5] Multi putant
in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et flexuosos in lateribus
specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si
recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est, nam
eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficiliter
veteres emittunt, plusque nocet putris unda quam prodest opacitas. [6]
Debent tamen similes velut cellae parietibus excavari, ut sint quae
protegant refugientis ardorem solis, et nihilominus facile quam conceperint
aquam remittant. Verum meminisse oportebit ut riu<i>s per quos exundat
piscina praefigantur aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus inpediatur
fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue
verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et
quantum comminisci valet hominis ingenium repraesentare faciem maris, ut
clausi quam minime custodiam sentiant. [7] Hac ratione stabulis ordinatis
aquatile pecus inducemus. Sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in
fluviatili negotio, quod in terreno praecipitur, et
quid quaeque ferat
regio. Neque enim si velimus, ut in mari nonnumquam conspeximus, in vivario
multitudinem mullorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus et
servitutis indignantissimum. [8] Raro itaque unus aut alter de multis
milibus claustra patitur. At contra frequenter animadvertimus intra septa
pelagios greges inertis mugilis et rapacis lupi. Quare, ut proposueram,
qualitatem litoris nostri contemplemur, et si videmus scopulosam probemus.
Turdi complura genera merulasque et avidas mustelas, tum etiam sine macula
- nam sunt et varii - lupos includamus; item flutas, quae maxime probantur,
muraenas et si quae sunt alia[e] saxatil<i>s notae qu<o>rum pretia vigent;
nam vile ne captare quidem, nedum alere conducit. [9] Possunt ista eadem
genera etiam litoris harenosi stagnis contineri. Nam quae limo coenoque
lita sunt, ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt
animalibus. Neque est eadem lacus positio quae recipit cubantis, <ne>que
eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis. Namque soleis ac
rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur ea
parte litoris quae profundi recessu numquam destituitur. [10] Spissi deinde
clatri marginibus infiguntur, qui super aquam semper emineant, etiam cum
maris aestus intumuerit. Mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut
conplectantur sinu suo et tamen excedant stagni modum. Sic enim et maris
atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo consistens piscis
sedibus suis non exturbatur, neque ipsum vivarium repletur congerie, quam
tempestatibus eructat pelagi violentia. [11] Oportebit autem nonnullis
locis moles intercidi more Maeandri parvis sed angustis itineribus, quae
quantalibet hiemis saevitia mare sine fluctu transmittant. Esca iacentium
mollior esse debet quam saxatilium. Nam quia dentibus carent, aut lambunt
cibos aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt. [12] Itaque
praeberi convenit tabentis halleculas et salibus exesam chalcidem putremque
sardinam nec minus saurorum branchiam, vel quicquid intestini pelamis aut
lacertus gerit, tum scombri carcharique et elacatae ventriculos, et - ne
per singula enumerem - salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum
officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta
cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua quorum erit facultas
praebeamus. [13] Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus et mitis
digitis infractus unedo, nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi
sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis
annona permittit. Nulla tamen aeque quam praedictae salsurae pabula commode
dantur, quoniam odorata sunt. [14] Omnis enim iacens piscis magis naribus
escam quam oculis vestigat, nam dum supinus semper cubat, sublimiora
spectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet.
Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem pervenit ad cibos.
Ceteri autem saxatiles aut pelagi[c]i satis et his, sed et recentibus
melius pascuntur. Nam et hallecula modo capta et cammarus exiguusque gobio,
quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit. [15] Si quando
tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi
panis offae vel si qua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem
arida semper obicitur, eximia si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus
larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil
praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi
piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatoris forum perlatus est,
macies indicat eum non esse libero mari captum sed de custodia elatum,
propter quod plurimum pretio detrahitur. [16] Atque haec villatica pastio
finem praesenti disputationi faciat, ne inmodico volumine lector fatigetur.
Redeamus autem sequenti exordio ad curam silvestrium pecorum cultumque
apium.
|