LIBER I
PRAEFATIO - I
SENECA NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.
I
Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem: iubetis enim quid de
his declamatoribus sentiam qui in aetatem meam inciderunt
indicare, et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis
dicta colligere, ut, quamvis notitiae vestrae subducti sint, tamen
non credatis tantum de illis, sed et iudicetis. Est, fateor,
iucundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos
respicere, et vobis querentibus quod tantae opinionis viros audire
non potueritis detrahere temporum iniuriam.
II
Sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit,
oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetaverit, nervorum
firmitatem fatigaverit, inter ea quae rettuli memoria est, res ex
omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam
senectus incurrit. Hanc aliquando adeo in me floruisse ut non
tantum ad usum sufficeret sed in miraculum usque procederet non
nego; nam et duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta
reddebam, et ab his qui ad audiendum praeceptorem mecum
convenerant singulos versus a singulis datos, cum plures quam
ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum
recitabam.
III
Nec ad conplectenda tantum quae vellem velox mihi erat memoria,
sed etiam ad continenda quae acceperat solebat bonae fidei
esse: nunc et aetate quassata et longa desidia, quae iuvenilem
quoque animum dissolvit, eo perducta est ut, etiamsi
potest aliquid praestare, non possit promittere. Diu ab illa nihil
repetivi: nunc quia iubetis quid possit experiar et illam omni
cura scrutabor.
Ex parte enim bene spero: nam quaecumque apud illam aut puer aut
iuvenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione
profert; at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit
et amisit ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tamquam
nova audiam.
IV
Ita ex memoria mea quantum vobis satis sit superest; neque enim de his
me interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad vos usque non
pervenerunt.
Fiat quod vultis: mittatur senex in scholas. Illud necesse est inpetrem,
ne me quasi certum aliquem ordinem velitis sequi in contrahendis quae mihi
occurrent; necesse est enim per omnia studia mea errem et passim quidquid
obvenerit adprehendam.
V
Controversiarum sententias fortasse pluribus locis ponam in una
declamatione dictas; non enim semper dum quaero aliquid invenio, sed
saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est;
quaedam vero, quae obversantia mihi et ex aliqua parte se
ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito
emergunt; aliquando etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu
frustra quaesita intempestive molesta est. Necesse est ergo me ad delicias
conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.
VI
Facitis autem, iuvenes mei, rem necessariam et utilem quod non contenti
exemplis saeculi vestri prioris quoque vultis cognoscere. Primum quia, quo
plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentiam proficitur. Non est unus,
quamvis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori.
Haec rei natura est: semper citra veritatem est similitudo. Deinde ut
possitis aestimare in quantum cotidie ingenia decrescant et nescio qua
iniquitate naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana facundia
habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem
effloruit;
VII
omnia ingenia quae lucem studiis nostris attulerunt tunc
nata sunt. In deterius deinde cotidie data res est, sive luxu temporum -
nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est - sive, cum pretium
pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo
honore quaestuque vigentia, sive fato quodam, cuius maligna perpetuaque in
rebus omnibus lex est ut ad summum perducta rursus ad infimum, velocius
quidem quam ascenderant, relabantur.
VIII
Torpent ecce ingenia desidiosae iuventutis nec in unius honestae rei
labore vigilatur; somnus languorque ac somno et languore turpior malarum
rerum industria invasit animos: cantandi saltandique obscena studia
effeminatos tenent, [et] capillum frangere et ad muliebres blanditias
extenuare vocem, mollitia corporis certare cum feminis et inmundissimis se
excolere munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
IX
Quis aequalium vestrorum quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus,
immo quis satis vir est? Emolliti enervesque quod nati sunt in vita manent
expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes suae. In hos ne dii tantum mali
ut cadat eloquentia: quam non mirarer nisi animos in quos se conferret
eligeret.
Erratis, optimi iuvenes, nisi illam vocem non M. Catonis sed oraculi
creditis. Quid enim est oraculum? nempe voluntas divina hominis ore
enuntiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi invenire divinitas
potuit quam M. Catonem per quem humano generi non praeciperet sed
convicium faceret? Ille ergo vir quid ait? "Orator est, Marce fili, vir
bonus dicendi peritus."
X
Ite nunc et in istis vulsis atque expolitis et nusquam nisi in libidine
viris quaerite oratores. Merito talia habent
exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae studeat? quis est qui non
dico magnis virtutibus sed suis placeat? Sententias a disertissimis viris
iactas facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt, et sic sacerrimam
eloquentiam, quam praestare non possunt, violare non desinunt. Eo
libentius quod exigitis faciam, et quaecumque a celeberrimis viris facunde
dicta teneo, ne ad quemquam privatim pertineant, populo dedicabo.
XI
Ipsis quoque multum praestaturus videor, quibus oblivio inminet nisi
aliquid quo memoria eorum producatur posteris tradetur. Fere enim aut nulli
commentarii maximorum declamatorum exstant aut, quod peius est, falsi.
Itaque ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum
cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone
videor audisse; ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum
civilium furor, qui tunc orbem totum pervagabatur, intra coloniam meam me
continuit: alioqui in illo atriolo in quo duos grandes praetextatos ait
secum declamasse potui adesse, illudque ingenium quod solum populus Romanus
par imperio suo habuit cognoscere, et, quod vulgo aliquando dici solet, sed
in illo proprie debet, potui vivam vocem audire.
XII
Declamabat autem Cicero non quales nunc controversias dicimus, ne
tales quidem quales ante Ciceronem dicebantur, quas thesis vocabant. Hoc
enim genus materiae quo nos exercemur adeo novum est ut nomen quoque eius
novum sit: controversias nos dicimus; Cicero causas vocabat. Hoc vero
alterum nomen Graecum quidem, sed in Latinum ita translatum ut pro Latino
sit, scholastica, controversia multo recentius est, sicut ipsa "declamatio"
apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem et Calvum inveniri potest, qui
declamationem a dictione distinguit; ait enim declamare iam se non
mediocriter, dicere bene; alterum putat domesticae exercitationis esse,
alterum verae actionis. Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum nuper
celebrari coepit: ideo facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me
natam.
XIII
In aliis autem an beneficium vobis daturus sim nescio, in uno accipio:
Latronis enim Porcii, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius
cogar retractare, et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam
familiarem amicitiam cum voluptate maxima repetam. Nihil illo viro
gravius, nihil suavius, nihil eloquentia [sua] dignius; nemo plus ingenio
suo imperavit, nemo plus indulsit.
In utramque partem vehementi viro modus deerat: nec intermittere studium
sciebat nec repetere.
XIV
Cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur noctibus dies, et
sine intervallo gravius sibi instabat, nec desinebat nisi defecerat;
rursus cum se remiserat, in omnes lusus, in omnes iocos se
resolvebat; cum vero se silvis montibusque tradiderat, in silvis ac
montibus natos, homines illos agrestis, laboris patientia et venandi
sollertia provocabat, et in tantam perveniebat sic vivendi cupiditatem ut
vix posset ad priorem consuetudinem retrahi. At cum sibi iniecerat manum
et se blandienti otio abduxerat, tantis viribus incumbebat in studium ut
non tantum nihil perdidisse sed multum adquisisse desidia videretur.
XV
Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare; excitatur enim otio
vigor, et omnis tristitia, quae continvatione pertinacis studii adducitur,
feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen intermissio manifestius
proderat. Quotiens ex intervallo dicebat, multo acrius violentiusque
dicebat; exultabat enim animo novato atque integro robore, et tantum a se
exprimebat quantum concupierat. Nesciebat dispensare vires suas, sed
inmoderati adversus se imperii fuit, ideoque studium eius prohiberi debebat
quia regi non poterat. Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam
intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non
minor est quam corporis, sed occultior.
XVI
Corpus illi erat et natura solidum et multa exercitatione duratum,
ideoque numquam impetus ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed surda,
lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata; beneficio tamen
laterum extollebatur, et, quamvis inter initia parum attulisse virium
videretur, ipsi actione adcrescebat. Nulla umquam illi cura vocis
exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispanae consuetudinis morem
non poterat dediscere: utcumque res tulerat, ita vivere, nihil vocis clusa
facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non
rursus a summa contentione paribus intervallis descendere, non sudorem
unctione discutere, non latus ambulatione reparare.
XVII
Saepe cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo statim ad
declamandum veniebat. Iam vero quin rem inimicissimam corpori faceret
vetari nullo modo poterat: post cenam fere lucubrabat, nec patiebatur
alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, sed perturbata ac
dissipata in caput agebat; itaque et oculorum aciem contuderat et colorem
mutaverat.
Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen arte adiuta. Numquam ille
quae dicturus erat ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum
scripserat. Id eo magis in illo mirabile videri potest quod non lente et
anxie sed eodem paene quo dicebat impetu scribebat.
XVIII
Illi qui scripta sua torquent, qui de singulis verbis in consilium
eunt, necesse est quae totiens animo suo admovent novissime adfigant;
at quorumcumque stilus velox est, tardior memoria est.
In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad
conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes
declamationes suas quascumque dixerat teneret
etiam. Itaque supervacuos sibi fecerat codices; aiebat se in animo
scribere. Cogitata dicebat ita ut in nullo umquam verbo eum memoria
deceperit. Historiarum omnium summa notitia: iubebat aliquem nominari
ducem et statim eius acta cursu reddebat: adeo quaecumque semel in animum
eius descenderant in promptu erant.
XIX
Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius virtutem obstupescere;
alia vos mirari in illo volo: hoc, quod tantum vobis videtur, non operosa
arte tradi potest. Intra exiguum paucissimorum dierum tempus poterit
quilibet facere illud quod Cineas fecit, qui missus a Pyrrho legatus ad
Romanos postero die novus homo et senatum et omnem urbanam circumfusam
senatui plebem nominibus suis persalutavit; aut quod ille fecit qui
recitatum a poeta novum carmen dixit suum esse et protinus ex memoria
recitavit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non posset; aut quod fecit
Hortensius, qui a Sisenna provocatus in auctione persedit per diem totum et
omnes res et pretia et emptores ordine suo argentariis recognoscentibus ita
ut in nulla re falleretur recensuit. Cupitis statim discere? suspendam
cupiditatem vestram et faciam alteri beneficio locum; interim hoc vobis in
quo iam obligatus sum persolvam.
XX
Plura fortasse de Latrone meo videor vobis quam audire desiderastis
exposuisse; ipse quoque hoc futurum provideram, ut memoriae eius quotiens
occasio fuisset difficulter avellerer. Nec his tamen ero contentus; sed
quotiens me invitaverit memoria, libentissime faciam ut illum totum et vos
cognoscatis et ego recognoscam. Illud unum non differam, falsam opinionem
de illo in animis hominum convaluisse: putant enim fortiter quidem sed
parum subtiliter cum dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et
subtilitas fuerit.
XXI
Id, quod nunc a nullo fieri animadverto, semper fecit: antequam dicere
inciperet, sedens quaestiones eius quam dicturus erat controversiae
proponebat. Quod summae fiduciae est: ipsa enim actio multas latebras
habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas defuit, apparere, cum
orationis cursus audientis iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi
nuda proponuntur membra, si quid aut numero aut ordine excidit manifestum
est. Quid ergo? unde haec de illo fama? Nihil est iniquius his qui
nusquam putant esse subtilitatem nisi ubi nihil est praeter subtilitatem;
et in illo cum omnes oratoriae virtutes essent, hoc fundamentum
superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo sed non
eminebat. Et nescio an maximum vitium subtilitatis sit nimis se ostendere.
Magis nocent insidiae quae latent: utilissima est dissimulata subtilitas,
quae effectu apparet, habitu latet.
XXII
Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controversiarum, sicut
ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et
propositum, cum vos sententias audire velitis et quidquid ab illis abduxero
molestum futurum sit. Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret.
Cum condiscipuli essemus apud Marullum rhetorem, hominem satis aridum,
paucissima belle, sed non vulgato genere dicentem, cum ille exilitatem
orationis suae imputaret controversiae et diceret, "necesse me est per
spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere," aiebat Latro: "non
mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent"; et statim ipse dicebat
sententias quae interponi argumentis cum maxime declamantis Marulli possent.
XXIII
Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, ut aliquo die nihil
praeter epiphonemata scriberet, aliquo die nihil praeter enthymemata,
aliquo die nihil praeter has translaticias quas proprie sententias dicimus,
quae nihil habent cum ipsa controversia inplicitum, sed satis apte et alio
transferuntur, tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, de
divitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellectilem vocabat. Solebat
schemata quoque per se, quaecumque controversia reciperet, scribere. Et
putant illum homines hac virtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac
dote abundaverit? Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi
orationem inflectere nec umquam recta via decedere nisi cum hoc aut
necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.
XXIV
Schema negabat decoris causa inventum, sed subsidii, ut quod [palam]
aures offensurum esset si palam diceretur, id oblique et furtim subreperet.
Summam quidem esse dementiam detorquere orationem cui esse rectam liceret.
Sed iam non sustineo diutius vos morari: scio quam odiosa res mihi sit
Circensibus pompa. Ab ea controversia incipiam quam primam Latronem meum
declamasse memini admodum iuvenem in Marulli schola, cum iam coepisset
ordinem ducere.
I
PATRVVS ABDICANS
Liberi parentes alant aut vinciantur.
Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. Patruus in
egestatem incidit; patre vetante adulescens illum aluit; ob hoc
abdicatus tacuit. Adoptatus a patruo est. Patruus accepta
hereditate locuples factus est. Egere coepit pater: vetante patruo
alit illum. Abdicatur.
I - I
PORCI LATRONIS.
Quid mihi obicis? puto luxuriam: quidquid
umquam inmodesta largitione effudimus, id omne +consumatur+ in
alimentum duorum senum. Cum vetaret me pater, aiebat: "ipse mihi,
si egerem, alimenta non daret." Eo iam perductus erat ut omnem
spem ultimorum alimentorum in ea domo poneret in qua habebat et
abdicatum et inimicum. Ecce oppresserit
mors egentem: quid facturus es? pluris tibi frater efferendus quam alendus
est. Quisquis rogatus est, ait: "quid porro? tam locuples frater alere
non potest?" Miserrimus senex divitiis tuis etiam blandimentum in stipem
perdidit.
I - II
"Ipse" inquit "me ali vetuit." Imitationem alienae culpae
innocentiam vocas? Ne eo quidem aestimas quanta ista crudelitas sit, quod,
si quis fratrem non alit, ne a filio quidem alendus est? Quid adoptionem
iactas? tunc ad te veni enim haberem divitem patrem. Parcius, quaeso,
patres: praesentes habemus deos. Scis tuto te facere: etiamsi abdicaveris,
alam. Fatendum est crimen meum: tardius miseritus sum; itaque do poenas:
egeo.
I - III
Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam
convenit. O felix spectaculum si vos in gratiam possum reducere:
faciamque hoc, vultus quoque vestri hortantur. surgite patres, adeste
iudices: alter mihi ex parentibus servatus, alter servandus est.
Porrigite mutuas in gratiam manus; me foederi medium pignus addite: inter
contendentes duos medius elidor. Ergo fame morientem videbo per cuius
cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est: quis
crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum?
Quid porro tam longe exempla repeto, tamquam domi desit? qui illum vidit
quid non timendum felicibus putat, quid desperandum infelicibus?
I - IV
IVNI GALLIONIS.
Ego indicabo cur me abdices: tu indica cur adoptaveris.
Quae iam accedunt nova? Equidem [nova] illud non miror, quod misericordia
obicitur: illud miror, quod hic obicit; sic enim me gessi ut hoc crimine
duos patres obligarem. Vterque me amat, uterque ali miser desiderat,
uterque prohibet. Nec secum nec cum fortuna bene convenit. Conponite
aliquando bonos quidem sed contumaces viros. Vter discordiae causam
praebuerit nolite, a me exigere: uterque patruus est, uterque pater est.
Transit ad istum fratris sui et fortuna et animus. Misericors sum: non
mutassem patrem si naturam mutare potuissem!
I - V
P. ASPRENATIS.
Fortunae lex est praestare quae exegeris. Miserere:
mutabilis est casus; dederunt victis terga victores et quos provexerat
fortuna destituit. Quid referam Marium sexto consulatu Carthagini
mendicantem, septimo Romae imperantem?
Ne circa plura instabilis fortunae exempla te mittam, vide quis alimenta
rogetur et quis roget.
IVNI OTHONIS PATRIS.
Time mutationem: et ille nihil prius ex bonis quam
filium perdidit.
I - VI
ARELLI FVSCI PATRIS.
Ecquid aperis mihi penates tuos? Non sum hospes
gravis, unum, senem adduco: hoc tibi vitio, pater, placui. Venit ignotus
senex: volo transire tacentem; per patrem rogat. Ergo aliquis peribit fame
qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam quod me tam
periculose abdicant? quod totiens isti fortunam mutant quotiens ego
patrem? Redite in gratiam: inter funestas acies armatae manus in foedus
porriguntur. Perierat totus orbis nisi iram finiret misericordia. Aut si
tam pertinacia placent odia, parcite: iactatus inter duos patres, utrisque
filius, semper tamen felicioris abdicatus, positus inter duo pericula, quid
faciam? Qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt. Illud tamen, pater,
deos testor: divitem te relinquo.
I - VII
CESTI PII.
Tali me operi praeparaveram: volebam fratres in gratiam
reducere. Hoc tu obicis? At nisi impetravero ut boni fratres sint,
impetrabo ne mali patres sint? Vterque me amavit, uterque pro me vota
fecit; quantum est si dixero: "uterque me aluit"? Quae causa fuerit
discordiae, nescio; timeo ne iste prior iniuriam fecerit qui prior egere
coepit. Quid obicis, pater? misericordiam? Scio quendam in hac civitate
propter istud crimen adoptatum. "Fratrem" inquit "alere noluit."
Invenisti quod possem defendere. Possum liberos tollere ut primum hoc
illis narrem, avum illorum fame perisse? Non fefelli te qualis essem:
scivisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: volo utramque causam meam agere,
neutram per me volo; adsit mihi altus: semper causa mea habebit advocatum
patrem. Alter alterum amet: uterque me amavit. Vis illum veras poenas dare?
sentiat quam bono fratri iniuriam fecerit.
I - VIII
POMPEI SILONIS.
De patre vestro merui bene, quamquam eum per
aetatem nosse non possum; sed habet et ille beneficium meum: duos eius
filios alui. surge, infelix senex. Quid? putatis illum flere quod eget?
immo quod abdicavit, quod non aluit.
ARGENTARI.
Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi! Ille propter me
duxit uxorem, cum fortasse iuvenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere
verba: "i ad illum quem magis amas quam patrem." Non omnibus imperiis
patris parendum est. Nihil in te novi facio: scis me et priori patri non
paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi, non senectute sed fame
membris trementibus, summissa et tenui atque elisa ieiunio voce, ut vix
exaudiri posset, introrsus conditos oculos vix allevans alui. Quomodo,
quaeritis? quomodo istum.
I - IX
CORNELI HISPANI.
puta me hodie non abdicari, sed adoptari. Volo quaedam
futuro praedicere patri: Hic quem vis adoptare inimicum patris sui invito
patre aluit. Reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico viveret.
Noveris oportet hoc eius vitium: ad praestandam calamitosis misericordiam
contumax est. Nec tamen habeo quod de hoc vitio meo queri possim: hoc
inveni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium bis
abdicor. Homo est: non vis alam hominem? Civis est: non vis alam civem?
Amicus est: non vis alam amicum? Propinquus est: non vis alam propinquum?
Sic pervenitur ad patrem. Homo est, civis est, amicus est, propinquus est;
ista condicione ergo non erit vitium porrexisse stipem nisi dixero:
"pater est."
I - X
VIBI GALLI.
Circumibo tecum, pater, aliena limina; ostendam omnibus et
me, qui alimenta dedi, et te, qui negasti.
ROMANI HISPONIS.
Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si
possem, numquam abdicatus essem. Fateor, vitium est: hoc quoque in me
prior emendare voluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me
abdicabat aiebat: "non oportebat fieri," tu dicebas oportere, tibi credidi.
"Non dedit" inquit "mihi alimenta": defuerunt tibi? Quisquis alimenta a
mendico rogatus est, nihil amplius quam monstrat: "i ad fratrem, i ad
filium." Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. Crede mihi, sacra
populi lingua est.
ALBVCI SILI.
Tollite vestras divitias, quas huc atque illuc incertae
fortunae fluctus appellet; redite in gratiam: innocens sum.
I - XI
PARS ALTERA.
VALLI SYRIACI.
Crescere ex mea proposuit invidia: sequemur
senes quo vocat ambitio iuvenilis et contionem illi praebebimus? Melius se
potest iactare quam defendere. Ecquid iustus metus meus est, ne heredem
ingratum scribam, inimicum relinquam? Inter cetera quae mihi cum inimico
fateor esse communia et hoc est: infelicissimam ambo et tristissimam
egimus vitam, excepto uno quod alter alterum egentem vidimus. Proici me
adiectis verborum contumeliis iussit: ad caelum manus sustulit, fassus
huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri vitam precatus est.
Laetitiam parati patrimonii ut ex tanto calamitatium stupore nullam
percepi, nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet nobis
deos esse: qui non aluit eget, qui in domum suam fratrem non recepit in
publico manet. Aequavit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna,
nisi quod haec prior facere non possum. Adoptavi te cum abdicatus es: cum
adoptas abdico.
I - XII
VIBI RVFI.
Cum egerem, aiebam: "satis se vindicavit, quod a
dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam."
MARVLLI.
Ille vitam audebit rogare, qui mori malet quam sua verba sibi
dici? Multis debeo misericordiam, multis tuli. Quisquis est qui me ulla
calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis
attingat. Scio quam acerbum sit supplicare exteris; scio quam grave sit
repelli a domesticis; scio quam crudele sit cotidie et mortem optare et
vitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit iniuriam, ego odi
eum qui fecit tibi.
I - XIII
DIVISIO.
Divisio controversiarum antiqua simplex fuit; recens utrum
subtilior an tantum operosior sit ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut
veteres invenerunt aut sequentes adstruxerunt.
Latro illas quaestiones fecit: divisit in ius et aequitatem, an abdicari
possit, an debeat. An possit abdicari, sic quaesit: an necesse fuerit
illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod fecit lege cogente.
Hoc in has quaestiones divisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is
desinat qui non tantum abdicatus sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi
filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, vinctus,
captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an in hoc accipere
potuerit. An abdicari debeat, per haec quaesit: an, etiamsi ille indignus
fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus
fuerit qui aleretur.
I - XIV
Novi declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam
quaestionem - an adoptatus abdicari possit. Hac Cestius usus est. Adiecit
quaestionem [Gallio] alteram: an, si abdicari possit etiam adoptatus, ob id
vitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. Haec autem ex
aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio.
Gallio quaestionem primam Latronis duplicavit sic: licuit mihi alere etiam
te vetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc vindicavit,
non posse filium ob id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem
interdici misericordia: Quid si flere me vetes cum vidi hominem calamitosum?
quid si vetes propter aliquod honestum factum periclitanti favere? Adfectus
nostri in nostra potestate non sunt. Quaedam iura non scripta, sed omnibus
scriptis certiora sunt: quamvis filius familiae sim, licet mihi et stipem
porrigere mendico et humum cadaveri inicere. Iniquum est conlapsis manum
non porrigere: commune hoc ius generis humani est. Nemo invidiosum ius
postulat quo alteri profuturus est.
I - XV
Latro illud vehementer pressit: Non feci ratione, adfectu victus sum.
Cum vidissem patrem egentem, mens non constitit mihi; quid vetueris nescio.
Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius
quam ullam quaestionem.
Fuscus Arellius pater hoc movit in ultimo tamquam quaestionem: putavi te,
quamvis vetares, nihilominus velle ali fratrem: eo vultu vetabas aut mihi
ita videbaris.
Cestius audacius; non fuit contentus dicere: "putavi velle te," adiecit:
"voluisti et hodie quoque vis," et sua figura dixit omnia propter quae
velle deberet. "Quare ergo abdicas? puto, indignaris praereptum tibi
officium."
I - XVI
Latro colorem simplicem pro adulescente introduxit: habere non quo
excuset, sed quo glorietur. Non potui, inquit, sustinere illud durum
spectaculum. Offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non animus
mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes,
oculi subita caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis
fuissem, exspectassem dum rogarer?
Fuscus illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis:
movit, inquit, me natura, movit pietas, movit humanorum casuum tam
manifesto approbata exemplo varietas. Stare ante oculos Fortuna videbatur
et dicere talia: esuriunt qui suos non alunt.
I - XVII
Albucius hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, nec summissis
verbis locutus est; non rogavit, sciit quomodo agendum esset cum filio:
alere me iussit; recitavit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo
putavi. Et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui, sed
quantum vetanti subripere potui.
Blandus colore diverso: Venit subito deformis squalore, lacrimis. O graves,
Fortuna, vices tuas! Ille dives modo superbus rogavit alimenta, rogavit
filium suum, rogavit abdicatum suum. Interrogas quam diu rogaverit? Ne di
istud nefas patiantur, ut diu rogaverit; diutius tamen quam tu. Quaeritis
quid fecerim? quod solebam.
I - XVIII
Silo Pompeius hoc colore: Movit, inquit, me quod nihil suo iure,
nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. Ego vero non exspectavi
verba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta.
Hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non alere sed
exprobrare visus sum.
Triarius hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre;
sciebam quomodo illi placuissem.
Argentarius hoc colore: Accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus,
tremens deficientibus membris; rogavit alimenta. Interrogo vos, iudices,
quid me, haec si fiant, facere oporteat. Nam istum non interrogo: scit
quid facturus sim. Num patiemini ut alteri patri faciam iniuriam, alteri
invidiam? Cum vetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putavi
illum ex animo vetare; lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut videar patrem
etiam prohibitus aluisse.
I - XIX
Marullus novo colore egit: Cecidit in pedes meos senex squalidus barba
capilloque. Novit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. Adlevavi,
cum ignorarem quis esset: vultis repellam quod pater est?
Cestius hoc colore: Haec mecum cogitavi: pater meus eget; egentem videt
frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non vult
eripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam meas esse
partes. Hoc peccavi, quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo
huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: non exspectavi donec
patruus ad me veniret? et nunc exspectabo. Venit ad me pater: quid habui
facere? perducere illum ad patruum? Non feci. Merito irascitur; potuit
enim, si aluisset, levare quidem fortunam fratris, sed causam adgravare.
I - XX
Buteonis colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum,
tantum quo spiritum posset producere; et cum descripsisset pallorem eius ac
maciem, adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc colorem cum improbaret
Latro hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria
criminis sui detrahendum.
Hispanus hunc colorem venustius; nam et miserationi eius qui non
benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: Quomodo
autem, inquit, illum alo? exiguos furtive cibos mitto, et si quid de mensa
mea detrahere potui, famelico seni porrigo. Non credis, qui scis quomodo te
aluerim?
I - XXI
Colorem ex altera parte, quae durior est, Latro aiebat hunc sequendum,
ut gravissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia
Thyesteo more; aiebat patrem non irasci tantum debere sed furere. Ipse in
declamatione usus est summis clamoribus illo versu tragico: "cur fugis
fratrem? scit ipse."
Hunc colorem secutus Syriacus Vallius durum sensum videbatur non dure
posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus
vitam, excepto uno quod alter alterum egentem vidimus. Aeque efficaciter
odium videbatur expressisse fraternum hac sententia: vos, iudices, audite
quam valde eguerim: fratrem rogavi.
I - XXII
Hanc partem memini apud Cestium declamari ab Alfio Flavo, ad quem
audiendum me fama perduxerat; qui cum praetextatus esset, tantae opinionis
fuit ut populo Romano puer eloquentia notus esset. Semper de illius ingenio
Cestius et praedicavit et timuit: aiebat tam inmature magnum ingenium non
esse vitale; sed tanto concursu hominum audiebatur ut raro auderet post
illum Cestius dicere. Ipse omnia mala faciebat ingenio suo; naturalis tamen
illa vis eminebat, quae post multos annos, iam et desidia obruta et
carminibus enervata, vigorem tamen suum tenuit. Semper autem commendabat
eloquentiam eius aliqua res extra eloquentiam: in puero lenocinium erat
ingenii aetas, in iuvene desidia.
I - XXIII
Hic cum declamaret partem abdicantis, hanc summis clamoribus dixit
sententiam: Quis es tu qui de facto patrum sententiam feras? ille tunc
peccavit, tu nunc peccas. Ad te arbitrum odia nostra non mittimus: iudices
habemus deos. Et illam sententiam: Audimus fratrum fabulosa certamina et
incredibilia nisi nos fuissemus: impias epulas, detestabili parricidio
fugatum diem: hoc uno modo iste frater a fratre ali meruit. Quam innocenter
me contra parricidium vindico! filium illi suum reddo.
I - XXIV
Cestius hunc colorem tam strictum non probavit, sed dixit temperandum
esse, et ipse hoc colore usus est, quem statim a principio induxit: Miratur
aliquis quod, cum duo gravissimam [fratrum] acceperimus iniuriam, ego et
filius, ego solus irascor? Non est quod miretur: iam filio satisfactum est.
Debuisti, inquit, me rogare ut ipse praestarem, debuisti illum ad me
perducere, debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra
captare discordia. Fortasse ego cum egerem fratrem rogassem si tu non
fuisses; fortasse ille me rogasset si tu non fuisses; poterit nobis
convenire si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.
I - XXV
Hermagoras in hac controversia transit a prooemio in narrationem
eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset,
sententia esset, schema esset, sed, ut Latroni placebat, schema quod
vulnerat, non quod titillat: ... Ex altera parte transit a prooemio in
narrationem Gallio et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum
isto communem esse, cum quo utinam communem nec patrem habuissem? Diocles
Carystius illum sensum a Latinis iactatum dixit brevissime, rarissimo
genere, quo duobus sententia verbis consummatur (nec enim paucioribus
potest): ... Euctemon, levis declamator sed dulcis, dixit nove et
amabiliter illum aeque ab omnibus vexatum sensum, quo reconciliatio fratrum
temptatur: ...
II
SACERDOS PROSTITVTA
Sacerdos casta e castis, pura e puris sit.
Quaedam virgo a piratis capta venit; empta a lenone et prostituta est.
Venientes ad se exorabat stipem. Militem qui ad se venerat cum exorare non
posset, conluctantem et vim inferentem occidit. Accusata et absoluta et
remissa ad suos est. Petit sacerdotium.
II - I
PORCI LATRONIS.
Sacerdos vestra adhuc in lupanari viveret nisi hominem
occidisset. Inter barbaros quid passa sit nescio: quid pati potuerit scio.
Sacerdoti ne purus quidem contigit dominus. Absint ex hoc foro lenones,
absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat dum sacerdos legitur. Si
nihil aliud, certe osculatus est te quisquis puram putavit. O egregium
pudicitiae patrocinium: "militem occidi"! At hercule lenonem non occidisti.
Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus
inscriptus est: hactenus in te inquiri potest; cetera nescio. Quid in
cellulam me et obscenum lectulum vocas? de pudicitia sacerdotis hic
quaeritur. "Nemo" inquit "mihi virginitatem eripuit": sed omnes quasi
erepturi venerunt, sed omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi
sacerdotem cuius precaria est castitas? Cum ex illo lupanari cruenta
fugeres, si qua tibi occurrisset ... Si mater tua prostitisset, tibi
noceret: propter te liberis tuis sacerdotium non darem.
II - II
FVLVI SPARSI.
Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire possumus.
CORNELI HISPANI.
Occidisti hominem. Quid respondes? "Vim adferebat mihi."
Etiam, puto. Sacerdoti pro libertate vota facienda sunt: captivae
mandabitis? pro pudicitia vota facienda sunt: prostitutae mandabitis? pro
militibus vota facienda sunt: isti mandabitis? Id enim deerat, ut templa
reciperent quas aut carcer aut lupanar eiecit.
MARVLLI.
Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud
piratas, cruenta est. "Nemo" inquit "me attigit." Da mihi lenonis rationes:
captura conveniet. Age, si quis venit pertinax? age, si quis hoc ipsum
concupit, quod virgo eras? age si quis, ne negare posses, ferrum attulit?
II - III
P. VINICI.
Eam sacerdotem facite quae alit honesta maneat, qualis
semper fuit, aut poenam sentiat si esse desierit. Cuius audaciae es,
puella? Etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. Aliter
deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae
aestimationi: nos tantum quae palam feceras vidimus, illi etiam quae
secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem si transisses per lupanar.
Praecedens hanc lictor summovebit? huic praetor via cedet? summum imperium
consules cedent tibi? quaecumque meretrix prostabit fugiet? Fas sacerdoti
non esset ancillam tibi similem habere: tene fieri sacerdotem fas erit? Nam
quod ad sortem pertinet, ne reliquae virgines contaminarentur haec
segregata est. Castam te putas quia invita meretrix es? Nuda in litore
stetit ad fastidium emptoris; omnes partes corporis et inspectae et
contrectatae sunt. Vultis auctionis exitum audire? vendit pirata, emit
leno, excipit fornix. Eo deducta es ubi tu aliud nihil honestius facere
potuisti quam mori. Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas.
"Fortuna" inquit "haec me coegit pati; misereri debent omnes mei." Et ego
misereor tui, puella; sed non facimus miserandas sacerdotes. Non est apud
nos maximus honor, ultimorum malorum solacium.
II - IV
MENTONIS.
Honorem habitum aurium maiestatisque vestrae velim quod
necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus,
homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. At mehercules
futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis vestrae summa
notitia est quod prostitit, summa virtus quod occidit, summa felicitas quod
absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix
potest: aliis oculis virginem leno aestimat, aliis pontifex.
BLANDI.
"Virgo sum" inquit; "interroga, si dubitas, archipiratam, interroga
gladiatorem, an rogatus virginitati pepercerit." Non refello, dum scias
clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo voluit liceri ut enotuit
seruisse piratis: non videbatur iste virginis vultus, ista constantia et ne
armatum quidem timens audacia.
II - V
ARELLI FVSCI PATRIS.
Ne metue, puella: pudica es; sed sic te viro lauda,
non templo. Meretrix vocata es, in communi loco stetisti, superpositus est
cellae tuae titulus, venientem recepisti: cetera, etiamsi in communi loco
essem, tamen potius silerem.
POMPEI SILONIS.
Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in
omnem corporis motum confingitur. Avertite aures petiturae sacerdotium, dum
reliqua narro. Nihil ad vos deferam dubium, nihil audietis nisi quod
vicinitas vidit. tu sacerdos? Quid si tantum capta, quid si tantum
prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses?
II - VI
ROMANI HISPONIS.
Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum viro, quem
in illa volutatione necesse est prius super te fuisse? Aiebat leno merito
occisum militem, plus ausum quam in prostitutam licebat. Exorasti populum:
numquid et lenonem? numquid et piratam illum, quem non poteras occidere?
ARGENTARI.
"Armatum" inquit "occidi." Quid inermes? Gloriatur homicidio
eius quem nescio an sero occiderit.
II - VII
CESTI PII NARRATIO.
Ita domi custodita est ut rapi posset; ita cara
fuit suis ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae ut lenoni
venderent; sic emit leno ut prostitueret; sic venientes deprecata est ut
ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exit sed eiectum est;
tempus erat nunc sortiri: urna purgata est. Stetisti puella in lupanari:
iam te ut nemo violaverit, locus ipse violavit. Stetisti cum meretricibus,
stetisti sic ornata ut populo placere posses, ea veste quam leno dederat;
nomen tuum pependit in fronte; pretia stupri accepisti, et manus, quae dis
datura erat sacra, capturas tulit; cum deprecareris intrantis amplexus, ut
alia omnia impetraris, osculum erogasti. Ancillae ex lupanaribus sacerdoti
non emuntur; coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa
sacerdoti lictor apparet: occurrenti meretricem summovet.
II - VIII
Non est credibile temperasse a libidine piratas omni crudelitate
efferatos, quibus omne fas nefasque lusus est, simul terras et maria
latrocinantes, quibus in aliena impetus per arma est; iam ipsa fronte
crudeles et humano sanguine adsuetos, praeferentes ante se vincula et
catenas, gravia captis onera, a stupris removere potuisti, quibus inter tot
tanto maiora scelera virginem stuprare innocentia est? Sed lupanar excepit.
Omnis sordida iniuriosaque turba huc influit, nec quisquam eo ut iudicet
venit. At omnes favere fabulis tuis? at omnibus persuasum est? nemo in tanta
euntium redeuntiumque turba inventus est qui fortunae tuae vellet inludere?
Ergo tu, cum tam innocens quam dicis vixeris, ista passa es et credis deos
esse? "Nihil" inquit "passa sum." Hoc satis est nupturae, sacerdoti parum.
Vbi adhuc fuisti? discede, ignota es. Vbi adhuc non fuisti? discede,
nimium nota es.
II - IX
P. ASPRENATIS.
Contradico non inimicitiis cuiusquam inpulsus; quod enim
odium, quae inimicitiae cum ea cuiquam esse possunt quam nemo civium
suorum norat antequam prostitit? Movet me respectus omnium virginum, de
quibus gravis hodie fertur sententia si in civitate nulla inveniri potest
neque meretrice castior neque homicida purior. Piratae te inviolatam
servaverunt? a sacerdote se non abstinuisset pirata, leno, mango. De
sacerdotis pudicitia his sponsoribus credendum est? Iacuisti in piratico
myoparone; contrectata es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu.
An melius pirata servavit quam pater? Conversata es cruentis et humano
sanguine delibutis: inde est profecto quod potes hominem occidere.
II - X
Proclama ingenuam esse te; quid exspectas? cum in lupanar veneris, iam
tibi omnia templa praeclusa sunt. Conservarum osculis inquinatur, inter
ebriorum convivarum iocos iactatur, modo in puerilem, modo in muliebrem
habitum composita: istinc ne patri quidem redimenda est. Nulla, satis
pudica est de qua quaeritur. Non legerem te sacerdotem etiamsi sacerdoti
servisses. Virginem esse sacerdotem nostram cui credimus? meretrici,
lenoni, piratis: haec enim testium summa est. Castigationem [ex] pontificis
maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset. Convenit omnis
libidinosorum turba et concurrit ad meretricem novam. Illud certe
fateberis, pudicitia tua precaria est; tot intraverunt cellam tuam
gladiatores, tot iuvenes, tot ebrii: et omnes ante militem inermes? Ego
illam dico prostitisse: illa se dicit etiam mendicasse. pudicitiam
sacerdotis meae etiam carnifici debeo.
II - XI
IVNI GALLONIS.
Ambitiosa lex est: ad sacerdotium [non] nullas nisi
integrae non sanctitatis tantum sed felicitatis admittit; inquirit in
maiores, in corpus, in vitam: videris quemadmodum tam morosae legi satis
facias. Capta es a piratis, inter servos, inter homicidas in illis
myoparonis angustiis spatiata es. Viderimus quid in te audere potuerit
feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. Certum habeo,
iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, favetis illi, ut
quam primum mutet servitutem sacerdotio. Sic istam servaverunt piratae
quemadmodum qui lenoni essent vendituri, sic istam servavit leno
quemadmodum qui esset coacturus stare in illo ordine, ex eadem vesci
mensa, in eo loco vivere in quo etiamsi non patiaris stuprum videas.
II - XII
Aliquis fortasse inventus est quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas.
Ipse autem leno pepercit? Ignoramus istos, quibus vel hoc in eiusmodi quaestu
praecipue placet, quod inlibatam virginitatem decerpunt? Servavit te leno,
quam prostituturus erat in libidinem populi? Ita est? sic leno te,
tamquam nos, castam e castis? "Omnes" inquit "exorabam." Si quis dubitabat
an meretrix esset audiat quam blanda sit. Haesisti in conplexu, osculo
pacta es; ut felicissima fueris, pro pudicitia inpudice rogasti. Quid
faciam mulieri inter crimina sua delitiscenti? Cum dico: "vim passa es,"
"occidi" inquit; cum dico: "hominem occidisti," "inferebat" inquit "vim
mihi." Sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit.
II - XIII
DIVISIO.
Latro in has quaestiones divisit: an per legem fieri
sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, an sacerdotio indigna
sit. An lege prohibeatur, in haec duo divisit: an casta sit, an pura sit.
An casta sit, in haec divisit: utrum castitas tantum ad virginitatem
referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum abstinentiam. puta enim
virginem quidem esse te, sed contrectatam osculis omnium; etiamsi citra
stuprum, cum viris tamen volutata es: es talis qualis videri potest cui lex
nocere vult matrem quoque incestam? Etiamsi ad virginitatem tantum refertur
castitas, an haec virgo sit.
II - XIV
Aiebat Apollodoreis quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic
non repugnare controversiam huic suspicioni; non enim ponitur adhuc virginem
esse, et multa sunt propter quae credibile sit non esse. Illud adiciebat:
denique etiamsi non effecero ut credant iudices non esse virginem, consequar
tamen ut non putent dignam sacerdotio de qua dubitari potest an virgo sit. An
pura sit, in haec divisit: an, etiamsi merito occidit hominem, pura tamen non
sit homicidio coinquinata; deinde: an merito occiderit hominem innocentem uti
corpore prostituto volentem. Absoluta est: ostendit non puram se esse sed
tutam. An idonea sit, in tractationes quas quisque vult dividit: an idonea
sit tam infelix ut caperetur, ut veniret, ut lenoni potissimum, ut
prostitueretur, occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.
II - XV
Cestius etiam altius petit, et obiecit quod tam vilis suis fuisset ut
non redimeretur.
Silo Pompeius, dum praeceptum sequitur quo iubemur ut, quotiens possumus,
de omnibus legis verbis controversiam faciamus, illam quaestionem movit:
casta e castis. "Lex", inquit, "e castis" cum dicit, hoc non tantum ad
parentes refert sed ad omnes quibus conversata est virgo; non enim adicit
"e castis parentibus," sed "e castis" cum dicit, vult illos a quibus venit
virgo castos esse. Intellego, inquit, sub hoc verbo multa. "Castis" cum
dicit, intellego castis penatibus: tu ex incestis venis; intellego castis
disciplinis: tu ex obscenissimis venis. Quid enim didicisti? et quaecumque
hoc loco dici poterant. Idem et in illa parte fecit "pura e puris."
II - XVI
Hispo Romanius accusatoria usus pugnacitate negavit puram esse, non ad
animum hoc referens sed ad corpus: tractavit impuram esse quae osculum
impuris dederit, quae cibum cum impuris ceperit.
Albucius figura divisit controversiam; dixit enim: putemus tres sacerdotium
petere: unam quae capta est, alteram quae prostitit, tertiam quae hominem
occidit: omnibus nego; et sic causam contra singulas egit.
Fuscus Arellius sic divisit: probabo indignam sacerdotio primum etiamsi
pudica sit; deinde quia nescimus an pudica sit; novissime quia non sit
pudica.
II - XVII
Fuscus pro puella colorem hunc introduxit: voluerunt di immortales in
hac puella vires suas ostendere, ut appareret quam nulla vis humana divinae
resisteret maiestati: putaverunt posse miraculo esse in captiva libertatem,
in prostituta pudicitiam, in accusata innocentiam.
Latro dixit: aliqua capta felicior fuit, nulla fortior.
Marullus cum descripsisset dignationem puellae magnam fuisse, altius
quiddam superbiusque vultu ipso praeferente, hanc adiecit sententiam quam
solebat mirari Latro, immo, ut ipse aiebat, exosculari: narrate sane omnes
tamquam ad prostitutam venisse, dum tamquam a sacerdote discesserint.
II - XVIII
Albucius dixit: Nescio quis feri et violenti animi venit, ipsis
credo dis illum impellentibus ut futurae sacerdotis non violaret castitatem
sed ostenderet. Praedixit illi abstineret a sacro corpore manum: "non est
quod audeas laedere pudicitiam quam homines servant, dii exspectant";
[cruenti] et in perniciem ruenti suam "en" inquit "arma, quae nescis te
tenere pro pudicitia," et raptum gladium in pectus piratae sui torsit. Hoc
factum eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator
inventus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. Nemo
credebat occisum virum a femina, iuvenem a puella, armatum ab inermi: maior
res videbatur quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.
II - XIX
Cestius timuit se in narrationem demittere; sic illam transcucurrit:
haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam,
innocentiam, felicitatem. Quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens,
iudex; quam felix, reditus. Etiam habemus quandam praerogationem sacerdoti
ab ipso numine datam, licet isti obiciant fuisse illam captivam, lenoni
postea servisse, causam novissime dixisse: inter tot pericula non
servassent illam dii nisi sibi.
Argentarius illud in narratione dixit: accusator in hoc maxime premebat
ream: aiebat occisum esse intra verba, antequam vim adferret.
II - XX
Silo Pompeius hac figura narravit: eam vobis sacerdotem promitto quam
incestam nulla facere possit fortuna. Potest aliquam servitus cogere:
servit et barbaris et piratis, inviolata apud illos mansit. Potest aliquam
corrumpere prolapsi in vitia sacculi prava consuetudo (etiam matronarum
multum in libidine magisterium): pudica permanebit. Licet illam ponatis in
lupanari: et per hoc illi intactam pudicitiam efferre contigit. Fuit in
loco turpi, probroso; leno illam prostituit, populus adoravit: nemo non
plus ad servandam pudicitiam contulit quam quod ad violandam attulerat.
Multum potest ad rectum quoque pudici animi propositum hostis cum gladio:
non succumbet, immo, si opus fuerit, pudicitiam vindicabit. Incredibilem
videor in puella rem promittere? iam praestitit: adulescentem misericordis
populi beneficium polluere temptantem gladio reppulit. Fuit qui illam
accusaret caedis: absoluta est. Ne qua posset esse vobis dubitatio quae
ventura ad sacerdotium erat an pura esset, an integra: iam iudicatum est.
II - XXI
Triarius dixit: negabat se puella fecisse; negabat illum suis
cecidisse manibus: Altior, inquit, humana visa est circa me species eminere
et puellares lacertos supra virile robur attollere. Quicumque estis, dii
immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo voluistis
emergere, non ingratae puellae opem tulistis: vobis pudicitiam dedicat
quibus debet.
Alterius partis color nihil habet difficultatis: adparet ex sententiis
quas praeposui. Dicendum est in puellam vehementer, non sordide nec
obscene. Sordide, ut Bassus Iulius, qui dixit: "extra portam hanc virginem"
et: "ostende istam aeruginosam manum," vel Vibius Rufus, qui dixit:
"redolet adhuc fuliginem fornicis." Obscene, quemadmodum Murredius rhetor,
qui dixit: "unde scimus an cum venientibus pro virginitate alio libidinis
genere deciderit?
II - XXII
"Hoc genus sensus memini quendam praetorium dicere, cum declamaret
controversiam de illa quae egit cum viro malae tractationis quod virgo esset
et damnavit: postea petit sacerdotium.
Novimus, inquit, istam maritorum abstinentiam qui, etiamsi primam virginibus
timidis remisere noctem, vicinis tamen locis ludunt. Audiebat illum
Scaurus, non tantum disertissimus homo sed venustissimus, qui nullius
umquam inpunitam stultitiam transire passus est; statim Ovidianum illud:
"inepta loci," et ille excidit nec ultra dixit. Hoc autem vitium aiebat
Scaurus a Graecis declamatoribus tractum, qui nihil non et permiserint sibi
et inpetraverint.
II - XXIII
Hybreas, inquit, cum diceret controversiam de illo qui tribadas
deprehendit et occidit, describere coepit mariti adfectum, in quo non
deberet exigi inhonesta inquisitio: ego d'eskopesa proteron ton andra, ei
engegenetai tis e proserrhaptai.
Grandaus, Asianus aeque declamator, cum diceret in eadem controversia: "non
ideo occidi adulteros [non] paterentur," dixit: ei de philarrhena moichon
elabon.
In hac controversia de sacerdote non minus obscene dixit Murredius:
fortasse dum repellit libidinem, manibus excepit. Longe recedendum est ab
omni obscenitate et verborum et sensuum: quaedam satius est causae
detrimento tacere quam verecundiae dicere.
Vibius Rufus videbatur cotidianis verbis usus non male dixisse: ista
sacerdos quantum mihi abstulit!
III
INCESTA DE SAXO
Incesta saxo deiciatur.
Incesti damnata, antequam deiceretur de saxo, invocavit Vestam. Deiecta
vixit. Repetitur ad poenam.
III - I
PORCI LATRONIS.
Hoc exspectastis, ut capite demisso verecundia se ipsa
antequam impelleretur deiceret? Id enim deerat, ut modestior in saxo esset
quam in sacrario fuerat. Constitit et circumlatis in frequentiam oculis
sanctissimum numen, quasi parum violasset inter altaria, coepit in ipso quo
vindicabatur violare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata
est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et
incesta et damnata et deiecta est. dubitari potest quin usque eo deicienda
sit donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum vocat
pereundi infelicitatem. Quid tibi, inportuna mulier, precer nisi ut ne bis
quidem deiecta pereas? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non
stupro, at certe carnificis manu incesta? "Invocavi" inquit "deos." Statuta
in illo saxo deos nominasti - et miraris si te iterum deici volunt? Si
nihil aliud, loco incestarum stetisti.
III - II
CESTI PII NARRATIO.
Quid agam? exponam quando stuprum commiserit, cum
quo, quibus consciis? Ista quia probavi damnata est. Quid postea accessit
quod illam virginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad
saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia perire non potuit. Ita
lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri voluit, de iudicibus in
supplicio? Ampliatur a iudicibus in poenam. Postulat ut, cum contra poenam
causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit. Non putas legem
cavisse ut perires quae cavit quemadmodum perires? Exoremus te, mulier, ut
iterum absolvaris? Aut tu sacerdotium violasti aut hi sacerdotem. Male de
diis existimas si sacerdoti suae tam sero succurrunt. Lata est sententia:
pronuntiatum est; damnata es: interrogo te hoc loco, mulier, responde mihi:
sunt dii?
III - III
ARELLI FVSCI PATRIS.
Iterum experiamur: quid times propitios deos?
"Erat" inquit "praeruptus locus et inmensae altitudinis tristis aspectus.
Dicebam tibi: incestam lex mori voluit. Stat moles abscisa in profundum,
frequentibus exasperata saxis quae aut elidant corpus aut de integro
gravius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: [et inmensae
altitudinis tristis aspectus] electus is potissimum locus ne damnati
saepius deiciantur.
FVLVI SPARSI.
A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam
saxum exstruendum est.
III - IV
IVLI BASSI.
Nihil putaram amplius adici posse audaciae istius quam quod
in illa rupe Vestam nominaverat: en, ab ipso supplicio in templum usque
revoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et,
quam a saxo nusquam reverti fas est nisi ad saxum, + quanto minus quam + in
templum resiluit? hoc potius venit ubi damnatur quam illo ubi absolvitur?
Si quis adhuc dubitabat de deiecta, veniat et sibi ipse credat. Haec
inpudentia virginis est? In urbe tam beata cum tot superfluant virgines,
cum tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab
inferis eruatis sacerdotem. "Quare ergo, si incesta sum, vivo?" Nescio; hoc
unum scio, nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit
nefas, te ut id saxum absolvat quod tantum damnatas accipit.
III - V
ARGENTARI NARRATIO.
Paene, iudices, narrare coepi qualis esset rea; sed
quid efficiam cum illam incestam probavero? Nempe ut de saxo deicienda
videatur? iam visa est. Non imitabor istius impudentiam, ut repetendo
iudicium quod factum est inprobasse videar. Quod exigebatur probavi; quod
iudicastis exsequor.
CORNELI HISPANI.
Deos deasque invoco, quos priore iudicio non frustra
invocavi: incesta quam tardissime pereat. "Invocavi" inquit "numina." Quid
invocas, mulier? Si innocens es, dii non sunt. Videte quantum sacerdos
peccaverit quae nec absolvi potuit nec mori. Aut tu sacerdotium violasti
aut nos sacerdotem. Erras si satis ad sacerdotium putas perire non posse.
III - VI
ROMANI HISPONIS.
Ab Tarpeio ad Vestam, cuius vittam carnifex rupit, a
templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia
et vota discursus est. Inter superos inferosque iactata in novam poenam
revixisti.
POMPEI SILONIS NARRATIO.
Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non
committam ut ultionem deorum immortalium morer. "Incesta saxo deiciatur."
Lege damnata est: habetis iudicium. Deiecta est: habetis exemplum.
VIBI GALLI NARRATIO.
Brevis expositio rerum est: adversariam incesti
postulavi, accusavi, damnavi, carnifici tradidi: permittitis iam abire?
Accusator recedo; eamus ad absolutionem tuam. Ita dii damnatam maluerunt
absolvere quam sacerdotem? sero innocentiam damnata concupisti, vitam
deiecta.
III - VII
EX ALTERA PARTE.
FVLVI SPARSI.
Damnata deiecta est: absoluta descendit.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Putares puellam demitti non deici.
CESTI PII.
Nullam habebat gratiam: in templo vixerat; itaque tantum deos
invocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret nisi exspectaret
deorum sententiam.
Cornelius Hispanus descripsit altitudinem montis etiam secure
despicientibus horrendam, et adiecit: Carnifex quoque recedens impellit.
Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat sacerdos
rogare nisi deos.
MARVLLI.
Mirandum est si oppressa est virgo sine gratia? Cuius enim genibus
submisit manus? quem deprecata est, quae tarde rogavit etiam deos?
III - VIII
DIVISIO.
Latro in has quaestiones divisit: utrum lex de incesta
tantum sit, vel quae deiciatur nec pereat; an etiam damnata, si innocens
post damnationem adparuit, deici non debeat. An haec innocens sit; an haec
deorum adiutorio servata sit.
Cestius et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii inmortales rerum
humanarum curam agant; etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum
agunt, an huius egerint. Improbabat Albucium quod haec non tamquam
particulas incurrentes in quaestionem tractasset sed tamquam problemata
philosophumena.
Fuscus Arellius pater sic divisit: utrum incestae poena sit deici an
perire; utrum providentia deorum an casu servata sit; si voluntate deorum
servata est, an in hoc, ut crudelius periret.
III - IX
Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen
Cestius senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: videri deos
infestos illi in hoc eam servasse, ut diutius torqueretur. Aiebat Cestius
malle se casu videri factum quam deorum voluntate; nam si semel illos
intervenire huic rei fatemur, manifestius erit contra poenam servatam
esse sacerdotem quam in poenam; itaque non probabat illud Triari: "remissam
tibi poenam putas? ampliata es." Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud
iudices fieri solet, ex qua verbum in sententiam petitum est, non est
damnantis sed dubitantis.
III - X
Declamaverat apud illum hanc ipsam controversiam Varus Quintilius, tunc
Germanici gener ut praetextatus. Cum descripsisset circumstantium
indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt
dii immortales publica vota et preces: incestam ne cito supplicium
transcurreret revocaverunt. Cestius multa contumeliose dixit in istam
sententiam: Sic, inquit, quomodo quadrigas revocaverunt? Nam et ante
posuisti istam similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa
dixisset, novissime adiecit rem quam omnes improbavimus: "ista neglegentia
pater tuus exercitum perdidit." Filium obiurgabat, patri male dixit.
III - XI
Pastor Aietius hanc controversiam apud Cestium dixit iam senator, et
hunc colorem optimum putavit: sic veneficiis corpus induruit ut saxa
reverberet inultum. Cestius hunc corripuit et dixit: "Hoc est quare ego
auditores meos invitem ad alios audiendos ire? Aeque male mihi facit ille
qui aut athleta aut phthisicus est." Dicebat autem in Albucium, qui illis
diebus dixerat in hac controversia: "durius saxo," et in Bassum Iulium
multa, qui dixerat: virgo desultrix." Othonem Iunium patrem memini colorem
stultum inducere, quod eo minus ferendum est quod libros colorum edidit.
"Fortasse" inquit "poenae se praeparavit, et ex quo peccare coepit cadere
condidicit."
III - XII
Silo Pompeius hunc colorem temptavit: praestatur, inquit, quaedam et
damnatis sacerdotibus verecundia: erubuimus quicquam ex damnatae veste
detrahere.
Hispanus dixit: ita putaveras una te poena posse defungi, cum in saxo deos
nominasses? Triarius indignantium voces descripsit et dicentium: Quia non
potes, vis mori.
Marullus dixit: Constitit in saxo, invocavit deos; publica indignatio
exorta est: Audet ista nominare deos, audet hoc loco? quid autem habet iam
quod illos roget, nisi bonam mortem?
Diocles Carystius dixit: katapeda kai deuteron kai triton kai mechri an
peseis eph'ho beblesai.
IV
FORTIS SINE MANIBVS
Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus
interficiat, sine fraude sit.
Liceat adulterium in matre et filio vindicare.
Vir fortis in bello manus perdidit. Deprendit adulterum cum uxore,
ex qua filium adulescentem habebat. Imperavit filio ut occideret;
non occidit; adulter effugit. Abdicat filium.
IV - I
PORCI LATRONIS.
Adulteros meos tantum excitavi. Me miserum! quamdiu
iacuerunt, postquam deprehenderam! Ego te non abdicem? vellem posse
occidere. O acerbam mihi virtutis meae recordationem! o tristem victoriae
memoriam! ille onustus modo hostilibus spoliis vir militaris adulteris meis
tantum male dixi: solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec
occidi. Quid ridetis? inquam; habeo manus: vocavi filium. tu viri fortis
filius, qui stringere ferrum non potes? Ne truncus quidem capi potui nisi
domi. Vtcumque tamen potui obluctatus sum et truncum corpus opposui.
Exierunt adulteri tantum meo sanguine cruenti.
CORNELI HISPANI.
O dignum cui aut pudica contingat uxor, aut inpudica, dum
armatus est! Te, res publica, invoco, quae manus meas possides. Quis non
putet aut me sine filio fuisse aut filium sine manibus?
IV - II
CESTI PII.
Conceptus est iste - ex quo, sciemus cum adulteros
deprehendero. Numquam putavi futurum salva re publica ut vir fortis
sentiret se manus perdidisse.
MARVLLI.
Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad
ferrum, quasi manus haberem.
TRIARI.
Deciderunt arma cum manibus: tunc primum sensi me perdidisse.
DESCRIPTIO PVGNANTIS VIRI FORTIS.
Dii boni, et has aliquis manus derisit?
P. ASPRENATIS.
Arcessitus ut occideret adulteros, venit ut dimitteret. Ita
ego manus etiam pro adulteris perdidi? Steti deprehensus ab adulteris meis;
patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse filium viri
fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.
IV - III
FVLVI SPARSI.
In bello suas, in domo etiam filii manus perdidit.
Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii vicarius. In acie
vicit, domi captus est. Spectat inter spolia viri fortis volutantes
adulteros.
"Adulescens, venit tempus militiae tuae." Indigna res: deceptus est; tam
frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. Ridebant adulteri truncas viri
fortis manus, circa sua arma labentis.
ARGENTARI.
Ante patriae quam patri negavit manus. Libenter causam eius
suscepi; quis enim illum non vindicet? Quid hoc infelicius, quem adulteri
tunc riserunt cum deberent mori? Vir fortis in civitate truncus integros
adulteros spectat?
IV - IV
IVLI BASSI.
Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur;
dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et patrem. Meruit
hereditatem illius quem occidere parricidium putavit. Nulli umquam plus
debuistis viro forti: usque eo pro vobis pugnavit ut pro se non posset.
Adulescens, quos dimisisti sequere.
IV - V
Pars altera. "Matrem" inquit "non occidisti." Quem minus hoc crimine
perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex vetat. Non
comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. Alterum putavi
parricidium matrem coram patre occidere.
ARELLI FVSCI PATRIS.
O misera pietas, inter quae parentum vota
constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos
misericors natura debilitat.
IV - VI
DIVISIO.
Latro hac usus est divisione: an licuerit filio tunc
vindicare; an oportuerit; an, si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi
si non potuit indulgentia repugnante. An licuerit, in illa divisit: an tunc
liceat adulterium filio vindicare cum maritus non est; an tunc liceat ubi
maritus in eo loco est quasi omnino non esset. An oportuerit, tractationis
quidem est, quam ut quisque vult variat; Latro sic tamen ordinavit:
oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram viri fortis uxorem;
oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere; oportuit, cum et
iuberet et ipse non posset. Novi declamatores illam quaestionem
temptaverunt ex verbo legis natam "adulterum cum adultera qui
deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit": an nemo
possit occidere nisi qui deprehenderit; temptaverunt et illam: an non
possit abdicari filius ob id quod illi facere sua lege licuit.
IV - VII
Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamaverunt introductus
est: "non potui occidere," ex illa Ciceronis sententia tractus quam in
simili controversia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem
occidendam acceperat et dimiserat: Ter non ...
Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii
spectaculo, et dixit: Pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. Et cum
oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem
descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. Gorgias inepto
colore, sed dulci: ... Pammenes ex novis declamatoribus dixit: ... Gorgias
egregie dixit: ... Pammenes dixit: ...
IV - VIII
Fuscus Arellius dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod
deprehenderas.
Albucius non narravit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me
defendere debeo? Si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. Si
quid exegeris maius viribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit
filio pater navigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti
castra, si non potest, quamvis pater ipse militaris sit. Non possum
occidere. Agedum ipsam legem recita: liceat et marito, liceat et patri,
liceat et filio. Quare tam multos nominat, nisi quod putat aliquos esse qui
non possint? Et in descriptione dixit: Cum me vocavit pater, "hoc" inquam
"putavit supplicium futurum morte gravius, si adulteram filio ostenderit."
Et illud dixit: Exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem.
Silo hoc colore narravit: non putavi mihi licere.
IV - IX
Blandus hoc colore: utrimque fili nomen audio; pater rem petit
iustiorem, mater faciliorem. Et illud: post descriptionem adiecit: fatebor
vobis, parricidium coram patre facere non potui.
Cestius hoc colore egit: "Prosiluit" inquit "protinus mater et amplexu suo
manus meas adligavit. Ago confusioni meae gratias quod nihil in illo
cubiculo vidi praeter matrem et patrem: pater rogabat ut occiderem, mater
ut viveret; pater ne nocens inpunita esset, mater ut ego innocens essem;
pater recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis." Et ultimam
sententiam dixit: occidere matrem si turpe est noluisse, non potui.
Argentarius dixit: non est quod me ex hoc habitu aestimetis, quod manus
habeo: tunc non habui. Et illud dixit: dat poenas tibi: perdidit virum,
perdidit filium; aegrotanti non adsidebo, egentem non alam; omnia mihi
libera sunt, iam vitam illi non debeo.
IV - X
Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta; sed nescio an Graecis
nostri cessuri sint. In hac controversia dixit Damas: ... Habet aliquid
corrupti haec sententia. Latro dixit: quantum ego tunc questus sum cum
fortuna mea, quod non et oculos perdidissem!
Silo Pompeius dixit: fili, aut oculos erue aut manus commoda.
Omnes aliquid belli dixerunt illo loco quo deprensi sunt adulteri et
dimissi. Latro dixit: adulteros meos tantum excitavi. Fuscus Arellius
illius sententiae frigidius dixit contrariam [illi sententiam]: adulteros
interventu meo ne excitavi quidem. Vibius Rufus dixit: adulteri marito non
adsurrexerunt. Pompeius dixit: adulescens, denique adulteros excita;
postquam tu venisti, securius iacent. Latro dixit: erratis qui me putatis
manus non habere: filium vocavi: ut intravit, ab adultero salutatus est.
IV - XI
Fuscus dixit. Fili, tuam fidem, ostende te integro manus me non
perdidisse. Controversiam mihi de te facit adulter: veni et utrius sis
filius indica.
P. Vinicius et pulchre dixit et nove (sumpsit ab omnibus bene dicta):
inrupi in cubiculum adulterorum: quid mentior miser? aperto cubiculo
exspectabant adulteri.
Cestius dixit: vocavi filium; risit adulter tamquam qui diceret: meus est.
Vibius Rufus dixit: adulter meus exit - et commodo suo. Hybreas hunc sensum
optime dixit: ... Dionysius, filius eius Dionysii qui Ciceronis filium
docuit, elegans magis declamator quam vehemens, hunc sensum et vehementer
dixit et eleganter: ...
IV - XII
Vibius Rufus dixit: quam otiosi, quam securi adulteri transierunt
praeter oculos meos, praeter filii manus!
Latro cum exeuntis adulteros descripsisset adiecit: adulescens, parentes
tuos sequere.
Nicetes illam sententiam pulcherrimam, qua nescio an nostros antecesserit:
... Sed illud Albuci utique Graecos praeminet: cum pugnantem se acie
descripsisset, dixit: me miserum, quas manus adulter effugit! Et illud
Albuci: "Non potui" inquit "matrem occidere." Quo excusatior sis, adice:
"et patrem." Albucius sic narravit tamquam filio sciente factum esset
adulterium; suspectum quasi conscium matri suae fecit.
P. Asprenas dixit: exit novissime maritus et dedit adulteris suis locum.
Idem dixit: matrem occidere non potes? adulterum certe occide: an et iste
pater est?
Dixerat Nicetes: ... Murredius dum hanc sententiam imitari vult,
stultissimam dixit: reliqui in acie pugnantes manus.
V
RAPTOR DVARVM
Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet.
Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias.
V - I
PORCI LATRONIS.
Iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset. Stuprum
accusatur, stuprum defendit; cum altera rapta litigat, alteram advocat.
Vindicate patres, vindicate fratres, vindicate mariti; fortior publicae
disciplinae severitas surgat: iam binae rapiuntur.
MENTONIS.
Postero die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes
suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia vociferatio oritur, alius
tumultus. Coit populus velut publico metu exterritus, vix credit duos
tantum fuisse raptores, cum interim producitur publicus pudicitiae hostis,
quem una nocte unius virginis iniuria non satiaverat.
CESTI PII.
Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio. Quantum suspicor,
ne rapta quidem es. Quaeris argumentum? non irasceris. Quomodo istud fit?
duabus iniuriam fecit, una queritur? "Misericors sum" inquit. Gaude; habes
qui te vindicet. Vide qualem habitura sis virum: non est una contentus.
Argentarius eundem sensum dixit hoc adiecto: non est una contentus, ne
una quidem nocte.
V - II
POMPEI SILONIS.
At quam bene mimum egit, quomodo raptam se questa est,
qua vociferatione! quam paene illi optione cessimus!
TRIARI.
Perieras, raptor, nisi bis perire meruisses.
IVNI GALLIONIS.
Sumatur de illo supplicium, constituatur in conspectu
publico, caedatur diu, toto die pereat qui tota nocte peccavit. subito
fastidiosus raptor occurrit et ait: "iam nec nuptias volo." Stulta,
deciperis; dicam, si vis, quid dixerit tibi; idem enim dixit et huic: "dum
te peto, in illam incidi."
ARELLI FVSCI PATRIS.
Retro amnes fluant, sol contrario cursu orbem ducat,
confugiat sacrilegus ad aras: raptorem rapta vindicat.
V - III
Ex altera parte. Postero die cum illi narratus esset nocturnus error,
dum putat se in unam incidisse, huic priori supplices summisit manus, hanc
prius deprecatus est, exoravit: propter hoc, puto, ista magis raptori
irascitur. Altera ex puellis raptorem mori vult, altera servari: reum alter
iudex damnat, alter absolvit; inter pares sententias mitior vincat. Dicam
quod sentio: magis irasceretur si unam tantum rapuisset; diceret: ergo ego
sola digna visa sum cui iniuriam faceret?"
ARGENTARI.
Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam: plures tamen Sabinae
sunt. Ex tribunis potentior est qui intercedit. Non est invidiosa potestas
quae misericordia vincit. Quid cessas, puella? pro marito roga. (Haec
sententia deridebatur a Cestio quasi inproba.)
V - IV
DIVISIO.
In hac controversia de prima quaestione nulli cum altero
convenit. Latro primam fecit quaestionem: non posse raptorem qui ab rapta
mori iussus esset servari. Si legatus, inquit, exire debet, peribit; si
militare debet, peribit; si ius dicere debet, peribit; si raptam ducere
debet, aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses,
interposito deinde tempore antequam nuberes hanc vitiasset, negares illum
debere mori rapta iubente? Atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor
morte cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. Si rapta
nupsisses, deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori
debere? Atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes
quam nunc raptorem defendis?
V - V
Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil amplius raptori
praestare possit quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius
habeat. Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus. At idem eadem
nocte qua te rapuit si stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium
fecit, occidetur. Licet tu dicas: "quid ergo? ego non nubam?" tu raptori
praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat.
Quomodo sacrilegus, quamvis a te servatus, periret, sic alterius puellae
raptor, vel a te servatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio
deprehensus adservaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta
nuptias optasses - datur enim optio et in absentem -, vetares illum occidi
a marito? Quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem
interpellares quam tuam?
V - VI
Tertiam fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda
sit optio qua ultio ad utramque perveniat. Ait quae mortem optat: mea optio
et te vindicat, tua me non vindicat; nec hoc tibi mea optio praestat quod
mihi: ex occiso raptore invidiam. Illa respondet: Optio tua me non
vindicat: vindictam tu meam putas, non fieri quod volo, fieri quod nolo?
Etiam contumeliosum mihi erit te dignam videri in cuius honorem homo
occidatur, me dignam non videri in cuius honorem servetur. Isto modo et mea
te vindicat: nempe lex duas poenas scripsit vitiatori: alteram passurus
est; non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus: habebit poenam,
indotatam uxorem. Respondet eodem modo: morietur utrique, tibi servabitur
sed non mihi.
Quartam fecit quaestionem: si non potest utriusque rata esse optio, utra
quae valeat dignior sit. Vltimam non quaestionem sed tractationem fecit:
neminem non raptorem impunitum futurum si haec via impunitatis
monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inventurum
aliquam humilem quae se in optionem commodaret.
V - VII
Fuscus Arellius primam quaestionem hanc fecit: an qui duas rapuit
perire utique debeat. Lex, inquit, quae dicit: "rapta raptoris aut mortem
optet aut nuptias," de eis loquitur qui singulas rapuerunt; non putavit
quemquam futurum qui una nocte raperet duas. Non quaero quid optetis; quod
severissime optare potestis occupo: necesse est raptorem mori. Quare?
utrique raptae ultio debet contingere. Vtramque non potest ducere, utrique
mori potest. Vna pars legis ad hunc raptorem pertinet, in qua mors est.
Putate enim utramque nuptias optasse: quid futurum est? in raptoris
matrimonium ambitus erit. putate illum plures rapuisse quam duas: quid
fiet? una nubet? nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad omnes. Qui duas
rapuit utique debet mori. Quare? dicam. Quod quaeque vult eligat: aut
mortem utraque aut nuptias optabunt aut altera mortem, altera nuptias; si
aut nuptias utraque aut altera mortem, altera nuptias optaverint, non
poterit fieri quod utraque volet; uno modo poterit fieri quod utraque
volet, si utraque mortem optaverit: ergo fiat quo uno duae vindicari
possunt.
V - VIII
Hic tractavit: ne exemplum quidem utile esse non utique perire eum
qui duas rapuerit; [ne] hunc morem perniciosissimum civitati introduci, ut
aliquis propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit.
Reliquam partem controversiae Fuscus in haec divisit: utra optio honestior
sit, utra iustior, utra utilior. Cestius hanc partem controversiae sic
divisit: utra optio dignior sit quae valeat; utra optione raptor dignior
sit.
Cestius et coniecturalem quaestionem temptavit: an haec cum raptore
conluserit et in hoc rapta sit, ut huic opponeretur.
V - IX
Latro aiebat non quidquid spargi posset suspiciose, id etiam
indicandum: colorem hunc esse, non quaestionem; eam quaestionem esse, quae
impleri argumentis possit. Cestius aiebat et hanc posse impleri argumentis.
Hunc sensum a Latinis iactatum Nicetes dixit: epi ten triten nux eklinen.
Glycon dixit: ... Diocles Carystius dixit: ... Hunc sensum Vibius Rufus
subtiliter dixit: volo tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet
amicam.
In hac controversia dixit Albucius: ambulet in masculos. Adeo nullum sine
amatore vitium est ut hoc quidam disertum putaverint; ego tamen magis miror
hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos potuisse laudare.
Ex Latinis dixit Triarius: gratulor vobis, virgines, quod citius inluxit.
Argentarius dixit: quaeritis quid isti finem rapiendi fecerit? dies.
Latro: iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset.
VI
ARCHIPIRATAE FILIA
Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur.
Archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem si
dimissus esset; iuravit. Relicto patre secuta est adulescentem.
Redit ad patrem, duxit illam. Orba incidit. Pater imperat ut
archipiratae filiam dimittat et orbam ducat. Nolentem abdicat.
VI - I
PORCI LATRONIS.
Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est?
Prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae
amare potest vel captivum, odisse vel patrem. "Captus" inquit "in tenebris
iacebam." Narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse
securus? Filius meus ait se uxori parricidium debere.
CESTI PII.
Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?
VI - II
EX ALTERA PARTE.
IVLI BASSI.
Hodie captivus essem nisi haec
archipiratae filia fuisset. Vt dixi: "patrem habeo," inter bonos captivos
sepositus sum. Archipiratae filia vocatur, puto ex aliqua nata captiva;
certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur,
flebat, movebatur periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat
piraticum. Promisi nuptias, et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen
inserui. Eo loco me non deseruit in quem venire etiam patres timuerunt.
Artius nos fortuna alligavit [nisi corpus omnia vinculis] quam ut orba
posset divellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra vinculis
pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles
manus: talem quis amare nisi misericors posset?
VI - III
Decepi te, puella, alia pollicitus: cum veneris in patriam mecum, ibi
tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum?
Pater meus, socer tuus - hoc enim te iam pridem vocabat -, socer, inquam,
tibi tuus gratiam referet.
Quidam avitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles
nati fecere posteris genus: in illis non servasse quod acceperant maximum
dedecus, in illis quod nemo dederat fecisse laudabile est. Si possent
homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens,
unusquisque felicem domum invaderet; sed quamdiu non sumus, natura nos
regit et in quemcumque vult casum quemque mittit - hic sumus aestimandi,
cum sumus nostri.
VI - IV
Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in multis
consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem.
Pompeium si hereditariae extulissent imagines, nemo Magnum dixisset.
Servium regem tulit Roma, in cuius virtutibus humilitate nominis nihil est
clarius. Quid tibi videntur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam
fecere rem publicam? Quemcumque volueris revolve nobilem: ad humilitatem
pervenies. Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere?
Nudi hi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa
nobilius: fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium.
Potes obiurgare Romanos quod humilitatem suam cum obscurare possint
ostendunt, et haec non putant magna nisi apparuerit ex parvis surrexisse?
VI - V
"Misereri illius oportet, quia orba est." Ista tamen habet propinquos,
habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum.
Omnes uxores divites servitutem exigunt. Crede mihi, volet in suis regnare
divitiis; et tamen aecum est + eam possidere domum quam me + agnoverit. Si
coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit
domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere
divitiis cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit:
ista si nos reliquerit repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet.
Multi uxores sine dotibus habuere, quidam dictas non accepere dotes, quidam
etiam emptis contenti fuere mancipiis, et, cum possent accipere divitias,
emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam vendere.
VI - VI
Aliquis in adoptionem iuvenis petitur: si volet ire, quaerat senex ille
qui petit quales et quot habeat maiores, quanta bona, an satis magno se
possit addicere. Aliquis capere orbos senes vult et suas spes in alienas
mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census. Vbi vero quaeret
uxorem, videat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an
misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid viro inciderit, mala una
tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est.
Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac,
inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. Ibo, inquit,
sola. tu ibis? Quo, infelix? quas petitura regiones? Est enim tibi
aliquis locus? Pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.
VI - VII
CESTI PII.
Solent qui coguntur a patribus ut uxores ducant illa
dicere: "non sumus etiam nunc apti nuptiis." Ego contra refugio uxorem quia
uxorius sum.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Inpotens malum est beata uxor. Cum inmensum pondus
auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras oneraverit, quid aliud quam
beati serviemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra
magis dives est? Locuples est, pater, quam mihi concilias: o si scires quam
dives et haec fuisset! "Orba" inquit "est": et haec orba est; inter duas
orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.
VI - VIII
DIVISIO.
In hac controversia nihil litium fuit: fere omnes consentiunt.
Latro primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare
filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. Gallio subiecit
huic: etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat, an ei qui iam habet.
Latro secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium
abdicandi, an huic liberum non fuerit parere cum iurasset. Hoc in haec
divisit: an nemo iureiurando teneatur quo per necessitatem adactus est; an
expleverit iusiurandum ducendo illam uxorem; an, etiamsi non explevit, non
teneatur religione qui coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem
cogi a patre. Si per iusiurandum [facit hunc] potest parere patri, an
debeat. Hic de meritis puellae et moribus.
VI - IX
Colore hoc usus est Latro pro patre: puellam non misericordia motam,
sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc
partem tractavit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam
gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut
morbo.
Hispo Romanius alio colore dixit illam non amore adulescentis, sed odio
patris sui secutam; voluit illi et amoris commendationem detrahere.
Buteo longe arcessito colore usus est; voluit enim videri non invito patre,
sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; arte illa
honestam condicionem nuptiarum inventam, cum alio nullo modo posset; neque
enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.
VI - X
Sed aiebat Latro non esse tanti detrahere illi commendationem soluti
adulescentis ut detraheretur invidia relicti patris.
Fuscus Arellius egregie declamavit; non enim propter nuptias orbae dimitti
illam, sed, quamvis orba non esset, eici iussit. Non aliam sibi magis
placere sed illam displicere dixit, et hoc quod Latro transcurrerat
pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas
educatam, inpiam in patrem.
Gallio illud quod omnes scholastici transierunt dixit: timere se ne haec
speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne
videretur; nolle se suspectum esse rei publicae.
Iulius Bassus ex altera parte hoc pressit, se illi iurasse; timuit ne
puella videretur improbe iusiurandum exegisse: ne quid liberi sibi esset,
adiecit iurasse se per patrem.
VI - XI
Triarius dum sententiam puerilem captat, inepte dixit iurasse se et per
orbam. Aiebat enim Cestius male deseri hanc orbam si per eam etiam
iurasset. Latro aiebat alterum quoque iusiurandum ineptum esse; nihil
enim minus convenire quam aliquem per patrem iurare patrem relicturae.
Omnes honestam mentem puellae dederunt, omnes dixerunt eam misericordia
motam, non amore. Solus Pollio iudicio fecisse vult eam [etiam misericordia
discessisse]; dixit enim illam non potuisse cum piratis vivere; ut primam
honestam occasionem invenerit discedendi, discessisse.
VI - XII
Q. Haterius a parte patris pulcherrimam imaginem movit: coepit enim
subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem
tumultum, vastari omnia ac rapi, conburi incendiis villas, fugas agrestium;
et cum omnia implesset terrore, adiecit: quid exhorruisti, adulescens?
socer tuus venit.
Glyconis valde levis [et greca] sententia est: katapontoson ton idion
genetora; echomen patera. Tolerabilem dixit illam rem, cum iurisiurandi vim
describeret: hoc esse quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus:
horkos estin peisma kai para peiratais pepisteumenon.
Artemon circa eundem sensum versatus est a parte adulescentis; cum dixisset
relictum patrem, adiecit: loidorei nyn ton archipeiraten, ton miaiphonon,
ton hierosylon; prosthes, ei theleis, kai ton epiorchon.
VII
A PIRATIS TYRANNICIDA DIMISSVS
Liberi parentes alant aut vinciantur.
Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum
deprecante patre interfecit. A piratis captus scripsit patri de
redemptione. Pater piratis epistulam scripsit: si praecidissent manus,
duplam se daturum. Piratae illum dimiserunt. Patrem egentem non alit.
VII - I
PORCI LATRONIS.
Da mihi epistulam esurientis istius. "Manus" inquit
"praecidantur." In quamvis corporis partem potius saevitia incurrat: cetera
membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid nimium peto tyrannicida?
Talem me dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo quod de fortuna
queri possim mea: qui manus meas praecidi voluit ad manus meas confugit.
"Si praecideritis" inquit "manus." Si irasceris, scribe potius: "si
occideritis": tyrannicida exitum tyranni rogo. Non timeo ne quas manus
piratae solverunt iudices alligent.
VII - II
Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique privatim mala publiceque
congessit, [tyrannum adulterumque piratas] nihil expertus sum durius quam
patrem: tyrannus cum timeret manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii
nihil abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo viverent, gratis
miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui.
O felicem rem publicam, quod sublato inimico non ante tyrannidem
navigavi! "Genui" inquit "te, educavi": nempe istud beneficium et tyranno
praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rem
publicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus
proiectus est. In magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu
pater es quam illi fratres. Audite novam captivi vocem: tutus sum, si pater
meus nihil habet. Quidquid habes, pro redemptione filii mitte; non est quod
timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris te tyrannicidae patrem.
Pro adultero filio rogasti; pro tyrannicida non rogas: quaerite nunc
quomodo tyranni fiant.
VII - III
CESTI PII.
Cedo mihi epistulas patris: quaeris unde habeam cum mihi
nullas miseris? "Duplam dabo pecuniam": apparet, pro unico filio rogat.
"Duplam pecuniam dabo": unam [pecuniam dabo iam] summam pro filio, alteram
pro tyrannicida. "Si manus praecideritis": hoc ne in adulteros quidem
licet. "Non habui pecuniam." Sed rogare illos potes et audacter roga: in
misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum -
[agere] parum est si dixero non redemisti. Alere non possum, perdidi manus.
Non credis? epistulas lege. duplam pecuniam dabas, avaris dabas, piratis
dabas: sic excusabant piratae ipsi se mihi cum praeciderent manus: "pater
iussit" aiebant: "magnum facinus est, sed magno licet."
VII - IV
"Egens sum" inquit. Mentiris. Cedo mihi patris mei censum.
"Quid ergo? ales patrem?" Dimissus fortasse promittam, cum rogaveris: nihil
paciscor.
Etiamnunc manus meas petis? Nega tuam esse epistulam, et habes argumentum -
dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. "Qui non aluit" inquit "patrem
adligetur": plus de manibus meis timui.
CORNELI HISPANI.
Quid me rogarit pater nescio: publica vindicta cruentum
gladium privato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam
alligaverunt. "Duplam pecuniam dabo." Quid? plus polliceris quam petitur?
Vnde tantas patrimoni vires habes? Etiamnunc tamquam de tyranni arca
loqueris? Corrupit frater uxorem meam, quam nec tyrannus violaverat. Vt
pretium piratae constituerunt, gavisus sum: "quam locuples est pater!
poterat dare etiamsi duplam poposcissent." Remiserunt me rei publicae cum
manibus, patri cum epistulis.
VII - V
POMPEI SILONIS.
Pactus sum de redemptione, scripsi patri: quicumque
pro tyrannicida vestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis ut hac
litterae ad patrem pervenirent. "Egeo" inquit. Sic subito? quod ex toto
emi non debet, duplo emit.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Causam meam tenui apud eos qui nihil debebant manibus
meis. tunc primum egere se queritur iste cum manus meas vidit. Quid mirum
si non putaverunt turpe piratae accipere mercedem quam pater dabat? Ades,
pietas; si sancte vixi, si innocenter, effice ut iste manus meas qui odit
desideret. Tarde mihi epistula solvi videbatur. Hoc prorsus ad fabulas
repleto sceleribus nostris saeculo deerat ut narraretur aliquis solutus a
piratis, adligatus a patre.
VII - VI
BLANDI.
Hic, qui unde vivat non habet, quam care tyrannicidas vestros
emancat! Quid ais, pirata fili, piratarum magister, eius crudelitatis
emptor, cuius nec pirata venditor est?
ROMANI HISPONIS.
"Pater piratis salutem": hanc eripis filio. "Duplam
dabo": quid necesse est? potui vilius solvi. "Vt praecidatis manus."
Obstipuerunt piratae, et cum dimitterent dixerunt: "indica patri tuo non
omnia piratas vendere."
MENTONIS.
Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi; verum confitendum:
vobis remissae sunt. Exhibeo, res publica, piratarum depositum tibi: manus
hae tuae salvae ad te perlatae sunt. Fac quod voles: illud unum rogo, si
peccaverunt, cuilibet alii vinciendas trade: si isti trades, sic alligabit
quomodo solvit: praecidet.
VII - VII
ALFI FLAVI.
Adhuc qualem optem patrem nescio. Divitem? debilitat.
Egentem? adligat. Neutrum manibus meis expedit. "Duplam dabo ut manus
praecidatis": filium minus crudelem habuisti.
MARVLLI.
Vt adlata est epistula [qu(a)e], coeperunt iam me piratae
solvere; ut recitata dupla in epistula pecunia est, "hic est" inquam "pater
quem vobis laudaveram".
Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit?
ubi est? Certe in me nil inpendisti.
VII - VIII
PARS ALTERA.
IVLI BASSI.
Infelix futura est etiam victoria mea: si
non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar, ne fame
moriar. duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia
variis generibus inter se, [et] iudices, furentia: alium qui patriam posset
opprimere, alium qui fratrem, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes
cives meos: una servivimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. Argumentum
habeo maximum quod vivo: non pepercissetis mihi si putassetis me patrem
tyranni. dum inter se pugnant, vicit res publica. Reliqui duo, quia non
poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. Habebat iste nescio quam
uxorem, quam in arce cognoverat. Si alligare te possem, proficiscentem
alligassem.
VII - IX
Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem:
magna mihi omnia sunt; tu mecum alimenta partire. Nolo me tam bene alas
quam ego te alui; nolo ignoscas mihi: quidquid passus es, quidquid
timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas. Vstus es? subice ignes,
semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia
extingui non potest, exure. Si parum est, fac quod ais ne piratas quidem
fecisse, manus praecide. Exhibeo tibi. Hac sunt illae quae quidlibet
scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. Tyranno licuit vulnere mori;
adulter uno ictu breviter confectus est: pater te pro beneficio similem
sortem rogo. Ne tu quidem apud piratas famem timuisti. Neminem tyrannus sic
torsit.
VII - X
PORCI LATRONIS.
Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen
inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar
aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: [ut] tu
alligatus eras, ego in senectute immobilis et vincto simillimus; tu in
solitudine mei, ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non videbas, ego
etiam oderam. Hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum
accepisti.
BLANDI.
Deprecabar non pro adultero sed pro domo, ne fratrem occideret,
tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. Roganti mihi et has
interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone
tamquam puerilis: hoc ei provisum est, ut aliquem ex suis reliquisse
videatur quem non occiderit.
VIBI RVFI.
Hac nempe scripserunt epistulam manus: praebeo; praecide et ale.
POMPEI SILONIS.
"Liberi parentes alant aut vinciantur." Ad te legem meam
transfero: licet alliges, et alas.
VII - XI
DIVISIO.
Fere omnes hac usi sunt divisione: an lex causam nec patris
nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit. Latro legem hanc
pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes
alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec divisit: an
alendus sit quod filium a piratis non redemit: hoc loco quaesit an non
potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiamsi praecidi
filii manus voluit; novissime: an praecidi voluerit.
VII - XII
Hispo Romanius separatim quasi iuris quaestionem fecit: an qui non
redemit filium non possit ab eo alimenta petere. Sed hoc utraque quaestio
continet, ut aiebat Gallio, et prior, in qua quaeritur an omnis pater
alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium excaecaverit? quid si quis
non redemerit? et cum ad alteram quaestionem ventum est, in qua quaeritur
an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non alatur quam
quod non redemit, quam quod duplam promisit ut manus praeciderentur.
Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controversiis semel
aut iterum adnotasse, an in tyrannicidam uti pater hac lege possit; quasi
sacras et publicas manus esse in quas sibi ne piratae quidem licere
quicquam putent. Nostri hoc genus quaestionis submoverunt.
VII - XIII
Silo Pompeius non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non
debere hunc patrem ali quod non redemisset filium et quod praecidi manus
filio voluisset, sed a privatis causis transit ad publicam causam; dixit
enim non debere ali hominem perniciosum rei publicae, qui tyrannum filium
habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui vindicaret; et
negavit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi
libertatem publicam et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per
liberos non posset per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius
diceret, patronum filio dedit.
Et illud in hac parte laudatum est [a] Silone declamante: coeperat hoc
tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus faventibus illum fame
necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude
postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. Blandus hunc
sensum, cum postero die declamaret, in ironiam vertit, et, cum obiecisset
quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum aversari; habet quod
adponat: et adulteri pater est.
VII - XIV
Colorem pro patre alius alium introduxit. Fuscus iratum se illi
confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic
loco vehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset.
"Iratus" inquit "ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium
inquinaveras; adparet te morbo quodam adversus tuos furere." Et servavit
hunc actionis tenorem: "iratus fui hodieque irascor nec queror": nec se
demisit in preces aut rogavit, sed iure patrio usus est. Illud ad
excusandam epistulae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo
ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruentatas in
conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam
enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent, quam non mittebam:
denique nec praeciderunt. Et si sperassent, utique praecidissent: sed
apparuit illas epistulas irascentis esse, non promittentis. In ultimo
descripsit quam miser futurus esset alimenta acci piens ab illis manibus
quas paulo ante spectaverit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat
praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri in
Priamo dictum:
kai kyse cheiras
deinas, androphonous, hai hoi poleas ktanon hyias.
VII - XV
Silo Pompeius et ipse iram fassus est: aiebat enim non habiturum fidem
si negasset iratum fuisse; sed irae causam non dixit quam Fuscus;
transeundas aiebat eas offensas quibus ille gloriaretur; hanc causam
posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod invito se navigasset, cum
videret se senem, orbum, iam paene egentem: iam tum illum fugisse ne
aleret; et ad preces patrem deduxit et rogavit in epilogo filium.
Et Sparsum hoc colore declamasse memini, hominem inter scholasticos sanum,
inter sanos scholasticum.
VII - XVI
Cestius colore longe alio usus est; dixit non iram fuisse illam
patris, sed calliditatem. "Non habebam" inquit "unde redimerem. Quem
rogarem pecuniam in tam avara civitate, in qua ne filii quidem patres
alunt? Vsus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse, sed avaros.
Volui efficere ut et desperarent posse illum redimi et propter hoc
supervacuum [et cum] futurum dimitterent. An prudenter cogitaverim nescio;
interim feliciter cogitavi: post epistulas illas quas accusat dimissus
est."
Latro totum se ab istis removit coloribus, et advocavit vires suas tanto
totius actionis impetu ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus
est: Nescio quid scripserim. Olim iam mihi excussa mens est. Ex quo vidi
filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo
respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus,
senex, odi meos. Hic color illius viribus adprobandus est; quanta enim vi
opus est ut aliquis accusando se miserabilem faciat!
VII - XVII
Albucius omnes colores miscuit, et, ut hoc liberum esset, patronum
patri dedit nec voluit narrare. A propositione coepit: alimenta pater a
filio petit; deinde cum ad defendendum venit quod scripsit duplam se
daturum si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc,
inquit, respondeo: nescit quid fecerit, in insaniam malis actus est. Hic
philosophumenon locum introduxit quomodo animi magnis calamitatibus
everterentur; deinde anthypophoran sumpsit: mentiris; ille vero iratus
fuit. Cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse. Exsecutus est
omnia; hoc illi inter cetera obiecit, quod occupasse arcem fratrem suum
ignorasset [aut dissimulavit], ut tyrannicidio quoque eius commendationem
detraheret. Deinde ad illum colorem redit Cestianum: "Sed puto illum
consilio fecisse quae fecit. Quid ergo? quid iste tamen dicit? +quare
scripsisse?+ Nihil dicit; flet, mori vult, sed non fame."
VII - XVIII
In hac declamatione Albucius hanc sententiam dixit dubiam inter
admirantes et deridentes: panem quem cani das patri non das?
Glycon egregie dixit: eleesate auton; hyios kindynevei patera threpsai.
Gargonius fuit Buteonis auditor, postea scholae quoque successor, vocis
obtusae sed pugnacissimae, cui Barrus scurra rem venustissimam dixit:
centum raucorum vocem habes. Hic putavit se vafrum colorem excogitasse pro
patre: Ego, inquit, dictavi: "duplam dabo, si manus non praecideritis."
Librario una syllaba excidit "non," et scripsit "si praecideritis." Digna
res quae voce illa diceretur.
Artemon dixit: philotekne pater, kai soi timorein apoknei tis?
Adaeus dixit: eidomen tachinon skaphos. Kai tis ton antionton en toutoi toi
skaphei pater estin?
Nicetes dixit: "dipla doso an apokopsete tas cheiras." Ezetoun hoi
peiratai; me ti etyranneusas: me ti emoicheusas?
VIII
TER FORTIS
Qui ter fortiter fecerit, militia vacet.
Ter fortem pater in aciem quarto volentem exire retinet; nolentem abdicat.
VIII - I
PORCI LATRONIS.
Miserrimus pater, iam non viderem filium nisi abdicarem.
Fortis plus quam legi aut patri satis est, tertio mihi non redit sed
relatus est. Quod patriae superest patri vindico. Fugit me filius, et
quidem ad hostem? Quousque pavidus proeliorum nuntios exspectabo? Filii
mihi vacationem peto.
CESTI PII.
Abdico filium ut habeam. Non minus vacatio mea rei publicae
profuit quam militia: duxi uxorem. (Sic descendit in narrationem.) Tertio
audivi velut denuntiantes deos, faceret adulescens iam felicitatis suae
finem. Ego advocationem in unam pugnam petii: accidat, inquam, quidquid
timeo si illum amplius in aciem dimisero; cum diis pactus sum. "Non timeo"
inquit: hoc est cur timeam. Obicitur mihi quod me filius oderit?
VIII - II
ARELLI FVSCI PATRIS.
O me filio pugnante iam lassum! Magna omina sunt:
nihil hoc putas, quod viri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis
notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. Miraris si quod legi
satis est, patri nimis est? "Numquid luxuriam" inquit "obicis?" Ego vero te
etiam hortari possum in voluptates. Quousque duro castrorum iacebis
cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus vives? Simus
hilares: trium victoriarum vota solvenda sunt. Tot acies sustinuisti, tot
vulnera; possum cum re publica queri: sero dimitteris. subinde audio te
dicentem: "malo gloriam quam vitam"; hoc ergo me exanimat, quod mori tibi
tam facile est. Denique uno quiesce bello.
VIII - III
POMPEI SILONIS.
Causa mihi abdicandi est, ne sine filio vivam, quem
tam diu non viderem nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati
est.
ROMANI HISPONIS.
Quid fatigante felicitatem molestius est? quid exspectas
donec castris eiciaris? Erubescit res publica tam cicatricoso milite uti.
Non oportet tantam virtutem sine successore concidere: ducenda uxor est;
sed iam nunc te admoneo ne unum tollas.
CORNELI HISPANI.
Non ante te retinere coepi quam dimisit res publica.
Nullum iam tibi vulnus nisi per cicatricem inprimi potest. Adhuc diutius
fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum sanatus es.
IVNI OTHONIS PATRIS.
Optimus virtutis finis est, antequam deficias
desinere.
VIII - IV
Ex altera parte ... ter fortiter ... Certe pugnare abdicatis licet.
ALBVCI SILI.
Quis hic subitus insonuit tumultus? Numquid imperator vocat?
Venio. Plurimum in prima acie laboravi. pudet me: ter victi militant.
P. ASPRENATIS.
Quousque, inquit, periclitaberis? Bene habet, iudices: pater
me putat dignum esse qui salvus sim. Senator post sexagesimum et quintum
annum in curiam venire non cogitur, non velatur. Praetorio licet praetexta
toga uti festis aut sollemnibus diebus: num quid necesse est? Quidquid aut
praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit
praemium esse, cui necessitas iungitur. Pareo tibi, pater, qui gloria nos
inmortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis vulnera osculabaris:
VIII - V
ad haec nova et diversa imperia subito me circumagi putas posse? Non ita
est: ille in nos dominatur affectus qui animum primus intravit. Luxuria,
avaritia, desidia, invidia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec
aut castigantur aut puniuntur tam etiam vitiorum tenaces sumus. Crede mihi,
pater: non sum mei iuris cum ille proelii clamor exortus est: invadere
hostes libet, obstantis cuneos gladiis diducere; hic impetus, hic ardor
animi domum tuam trinis hostium spoliis adornavit, huic supplicationes
illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis. Non animus, non
lingua constat; in alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris non
sedet.
VIII - VI
Ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos
hostium commeatus ire iusseris: non animosiorem videbis militem; otium
imperas animo non otioso.
Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium civium deriguntur
oculi, meas spectant manus; et adhuc - verum dicendum est - nihil patria
debet mihi: numquam pugnavi nisi coactus.
Credisne quicquam referre ubi simus, quem vitae cursum agamus?
eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem viae sunt.
Interdum continvatus labor firmiores facit: saepe quod corroboraverat,
desidia consumpsit.
MARVLLI.
Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea
legis munus est. pugnabo et abdicatus, nec verebor ne inutilis sit opera
mea patriae. Athenienses abdicato vicerunt duce: quantum inter me et illum
interest! ille abdicationem virtute delevit, ego merui.
VIII - VII
DIVISIO.
Prima quaestio illa ab omnibus facta est vulgaris - an
filius ob id quod sui iuris sit abdicari possit; deinde: an debeat; haec
tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare,
quam Romanae aures non ferunt: an vir fortis abdicari possit. Non video
autem quid adlaturi sint quare non possit: nam quod et vir fortis est et
totiens fortiter fecit non plus iuris illi adfert sed plus commendationis.
VIII - VIII
Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; voluerunt enim
videri invisum filio patrem: itaque illum malle cum hostibus vivere quam
cum patre. Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae et propter
id ipsum patri et moderandum et continendum. Quidam ex toto ad patris
indulgentiam refugerunt, et non disputaverunt hoc modo quo Silo Pompeius
disputavit, qui sic divisit ut diceret: etiamsi patrem non haberes,
desinere debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater vetat;
VIII - IX
aut illo modo quo Gallio, qui sic divisit hanc partem: hoc impero rei
publicae causa, tua causa, mea causa. Sequentia duo videtis quemadmodum
potuerit implere: illud, rei publicae causa se imperasse, sic tractavit:
primum, ut pluribus iuvenibus pateat ad virtutem aditus, non debere omnem?
occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. Deinde: expedire rei
publicae non videri tantum ex uno pendere; futurum ut animi et hostium
crescerent et suorum frangerentur si casu ter fortis occidisset. Ad
ultimum: utile esse rei publicae ter fortem servari ut sit qui ostendatur
iuventuti; iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. Illum
sensum veterem: "iam pro viro forti nescio quid etiam lex timet" hoc loco
Gallio posuit: "haec quoque" inquit "ter viro forti aut diffidit aut
consulit."
VIII - X
Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est Blandus, qui
dixit: Militia tibi supervacua est, invidiosa est, periculosa est.
Supervacua est quia non cogeris, immo verecunde vetaris. Gloriae causa
aliquis militat: consecutus es gloriam; vacationis causa: consecutus es;
praemii causa: tria domi praemia sunt; et sic transit ut diceret
invidiosum esse unum hominem totiens optare omnes honores intercipere; quam
periculosa res esset invidia, quam magnos viros oppressisset. Hic exempla.
Periculosam esse militiam eodem modo collegit quo ceteri; illud unum [non]
adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere quia omnes illum
hostes peterent: "et [adiecit] ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam
observari ab hoste."
VIII - XI
His ergo omissis illi qui amantem patrem induxerunt hoc genere egerunt:
"non possum pati, non possum desiderium tui sustinere." Hoc loco Aeschines
ex novis declamatoribus, cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit,
non omnibus admiranda virtus; "confitebor" inquit "adfectus patris, quos ut
quisque volet interpretetur: houtos an kai deilon ephiloun." Videbatur hic,
dum indulgentiam exprimit, non servasse dignitatem patris.
Placebat autem Latroni potius ratione retinere patrem quam adfectu, cum in
ratione habeat aliquem locum et adfectus.
VIII - XII
Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit enim se non negare rei
publicae viri fortis opera, sed ad necessarios casus reservare. Si magnum
aliquod bellum incidat, tunc et veteranos vocari ad arma. Et illa
sententia eius hoc loco valde laudata est: "nunc illi militent quibus
necesse est; tu militabis si erit necesse." Sic venisse populum Romanum ad
Scipionem Aemilianum cum maius bellum Numantinum apparuisset quam quod
sustinere alii duces possent; magnum intervallum inter Carthaginem et
Numantiam Scipioni datum. Sic ad Pompeium cum piratae maria clausissent.
Magna praesidia non esse consumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et
ipse sententiam: videlicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.
VIII - XIII
A parte filii colorem induxerunt quidam ut illum cupidum gloriae et
bellicosum facerent. Nicetes quidem hoc usus est verbo: parastesomen
auton tois dikastais areimanion, et sic egit ut quereretur quod cessarent
manus suae, quod inermes essent. Latroni non placebat hic color: malebat
adulescentem iudicio quam morbo militare. Hoc est, inquit, quod pater
efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis gloriam temerarium,
sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.
VIII - XIV
Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento, qui dixit semel tantum
militare se velle ut aliquid videretur rei publicae supra legem
praestitisse. Quidam perpetuam denuntiaverunt militiam: quamdiu vires
fuissent, non defuturum rei publicae virum fortem. Non probabat hunc
colorem Latro; negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. Vibius
Rufus hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: pervenire ad se voces
invidentium illas: "numquid amplius pugnavit quam quantum necesse illi
fuit?" Quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putaverunt, ut
ego militare vellem, tu vetares.
VIII - XV
Latro vehementer egit a parte patris, et adiecit: abdicato quoque non
permittam exire, iniciam manus, tenebo, novissime ante limen exeuntis
cadaver hoc sternam: ut ad hostem pervenias, patrem calca.
Putabat Plancus, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius
dictum, a Lesbocle Graeco tenerius, qui dixit sic: keisomai; hos teichos,
hos taphron hyperbethi kai patera.
Fuscus Arellius religiosum patrem induxit ominibus territum; aiebat
praeceptorem suum in hac controversia describentem pericula futuri proelii
ab hoc Homeri versu coepisse: daimonie, phthisei se to son menos.
Glycon dixit: ophesthe pos thanatou kataphrono. Toutou pater eimi.
Diocles Carystius dixit: an epitycheis, mian prostheseis aristeian; an
apotycheis, treis aristeias apoleseis.
VIII - XVI
Glycon dixit: ouk estin evoioniston hypo klaiontos propempesthai.
Aeschines, non ille orator - tunc enim non declamandi studium erat -, sed
hic ex declamatoribus novis dixit, cum denuntiaret filio periculum et
praesagiis tangi se diceret: estin ti pater eis hyiou tychen mantikotaton.
Diocles Carystius dixit sententiam quae non in declamatione tantum posset
placere sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae
varietate locum diceret: mia gar estin pros tychen asphaleia to me pollakis
auten peirasai.
Dorion dixit rem paulo quidem elatiorem quam
pressa et civilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos
patris affectus exprimeret: tis epithymia, teknon, heimagmena piein,
heimagmena phagein? phoboumai me tou parataxis, me pou loimos, me pou pathe
shelei. Phoboumai peri tes oikoumenes. Ti, teknon, thrylo?
|