LIBER X
PRAEFATIO - I
SENECA NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.
Quod ultra mihi molesti sitis non est: interrogate si qua vultis,
et sinite me ab istis iuvenilibus studiis ad senectutem meam reverti. Fatebor
vobis, iam res taedio est. Primo libenter adsilui velut optimam vitae meae
partem mihi reducturus: deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem
agam. Hoc habent scholasticorum studia: leviter tacta delectant,
contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire
memoriam meam et dimittite vel adactum iureiurando quo adfirmem dixisse me
quae scivi quaeque audivi quaeque ad hanc rem pertinere iudicavi.
II
Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius, gener T. Livi,
declamaverit (quamvis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum
homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent), quomodo L.
Asprenas aut Quintilianus senex declamaverit: transeo istos, quorum fama
cum ipsis extincta est. De Scauro si me interrogatis, cum illum mecum
audieritis, iniqui estis. Non novi quemquam cuius ingenio populus Romanus
pertinacius ignoverit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis
subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam
agenti cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum et in altercationem
pervenire: vires suas noverat. Nihil erat illo venustius, nihil paratius:
genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse voltus
habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.
III
Sed ex his omnibus sciri potest non quantum oratorem praestaret [ignarus]
Scaurus, sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen
aliquod magni neglectique ingeni vestigium extabat. Raro aliqua actio bona,
sed quam fortunae imputares: eo illum longa, immo perpetua desidia perduxerat
ut nihil curare vellet, nihil posset. Orationes septem edidit, quae deinde
ex senatus consulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed
extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis
actionibus; illas enim, cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi caloris
minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audivimus, et novissume
quidem M. Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.
IV
De T. Labieno interrogatis? Declamavit non quidem populo, sed egregie.
Non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia
putabat turpe ac frivolae iactationis. Adfectabat enim censorium
supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta
eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus pervenerat quam
volentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem
debet esse eloquentia quae invitis placeat, et cum ingenia favor hominum
ostendat, favor alat, quantam vim esse oportet quae inter obstanta erumpat!
Nemo erat qui non, cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.
V
Color orationis antiquae, vigor novae, cultus inter nostrum ac prius
saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi vindicare. Libertas
tanta ut libertatis nomen excederet, et quia passim ordines hominesque
laniabat Rabienus vocaretur. Animus inter vitia ingens et ad similitudinem
ingeni sui violentus et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace
posuisset.
In hoc primum excogitata est nova poena; effectum est enim per inimicos ut
omnes eius libri comburerentur: res nova et invisitata supplicium de
studiis sumi.
VI
Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum versa crudelitas
post Ciceronem inventa est; quid enim futurum fuit si triumviris
libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? sunt di inmortales lenti
quidem sed certi vindices generis humani, et magna exempla in caput
invenientium regerunt, ac iustissima patiendi vice quod quisque alieno
excogitavit supplicio saepe expiat suo. Quae vos, dementissimi homines,
tanta vecordia agitat? Parum videlicet in poenas notae crudelitatis est:
conquirite in vosmet ipsos nova quibus pereatis, et si quid ab omni
patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis,
invenite quemadmodum reducatis ad eadem corporis mala.
VII
Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animadvertere quanta
et quam non contenta cetera materia saevitia est! Di melius, quod eo saeculo
ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in
scripta Labieni sententiam dixerat postea viventis adbuc scripta conbusta
sunt: iam non malo exemplo quia suo.
Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo voluit,
sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, veritus
scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non
finivit tantum se ipse sed etiam sepelivit.
VIII
Memini aliquando, cum recitaret historiam, magnam partem illum libri
convoluisse et dixisse: haec quae transeo post mortem meam legentur. Quanta
in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit! Cassi Severi, hominis
Labieno invisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore quo libri
Labieni ex senatus consulto urebantur: nunc me, inquit, vivum uri oportet,
qui illos edidici. Monstrabo bellum vobis libellum quem a Gallione vestro
petatis. Recitavit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo
suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum provocantis.
IX
Nunc autem, puto, iam nihil quod interrogetis restat. Musa rhetor,
quem interdum solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum
habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut
non extra sanitatem sed extra naturam essent. buis enim ferat bominem de
siphonibus dicentem "caelo repluunt" et de sparsionibus "odoratos imbres"
et in cultum viridarium "caelatas silvas" et in picturam "nemora
surgentia"? aut illud quod de subitis mortibus memini cum dicentem cum vos
me illo perduxissetis: "Quidquid avium volitat, quidquid piscium natat,
quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. Quaere nunc cur
subito moriamur: mortibus vivimus."
X
Non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de corio eius
nobis satis fieri? Nec sum ex iudicibus severissimis qui omnia ad
exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda
vitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt,
non subtraham, licet non plura videantur: vos subiciatis.
Moschus non incommode dixit, sed ipse sibi nocuit; nam dum nihil non
schemate dicere cupit, oratio eius non figurata erat sed prava. Itaque non
inurbane Pacatus rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate
illum salutavit: "poteram" inquit "dicere: ave, Mosche." Ipse ab eloquentia
multum aberat; natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas, nulli non
inpressit aliquid quod effugere non posset.
XI
Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obseenum nomen
inposuit, ille Sparso dixit scholam communem cum rhetore quodam,
declamatore subtili sed arido, habenti: tu potes controversiam
intellegere, qui non intellegis te laterem lavare?
Sparsus autem dicebat violenter, sed dure. Ad imitationem se
Latronis derexerat, nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem
diceret. Vtebatur suis verbis, Latronis sententiis.
XII
Cum Basso certamen illi fuit, quem vos quoque audistis, homine
diserto, cui demptam velles quam consectabatur amaritudinem et simulationem
actionis oratoriae. Nihil est indecentius quam ubi scholasticus forum quod
non novit imitatur. Amabam itaque Capitonem, cuius declamatio est de
Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in
his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum
tetradeum praeferendus.
XIII
Primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Albuci,
Gallionis. Hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes
Gallionem palma; reliquos ut vobis videbitur conponite: ego vobis omnium
feci potestatem. Hos minus nobiles sinite in partem abire, Paternum et
Moderatum, Fabium et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum vobis ad
satietatem vestram me praestiterim, permittite [me] mihi et aliquos quos
non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam pervenirent non
ingenium defuit sed locus.
XIV
Bene declamavit Gavius Silo, cui Caesar Augustus, cum frequenter
causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium
reddidit; dixit enim: "numquam audivi patrem familiae disertiorem." Erat
qui patrem familiae praeferret, oratorem subduceret: partem esse
eloquentiae putabat eloquentiam abscondere.
Solebat declamare studiose et turrinus Clodius, cuius filius fraterno vobis
amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus nisi mallet
exercere quantum habet quam consequi quantum potest.
XV
Sed turrinus pater multum viribus dempserat dum Apollodorum
sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen
superfuit illi virium quantum valeret etiamsi ars abesset.
Sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis.
Numquam non de colore Latroni controversiam fecit. Latro numquam solebat
disputare in convivio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat
quosdam esse colores prima facie duros et asperos: eos non posse nisi
actione probari. Negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse
enim semet suas vires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta
audere; multa se non persuadere iudici sed auferre.
XVI
turrinus contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus
erat sed quia circumspectus.
Causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam
itaque et dignitatem, quam primam in provincia Hispania habuit, eloquentiae
debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, avo divi Iuli hospite, sed
civili bello attenuatas domus nobilis vires excitavit, et ita ad summam
perduxit dignitatem ut, si quid illi defuerit, scias locum defuisse.
Inde filius quoque eius, id est meus - numquam enim illum a vobis distinxi
-, habet in dicendo controversiam paternam diligentiam, qua vires ingenii
sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere vitae sequitur, ad summa
evasurus iuvenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam
modestis cupiditatibus Fortuna praestet fidem.
Horum nomina non me a nimio favore sed a certo posuisse iudicio scietis cum
sententias eorum rettulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut
praeferendas.
I
LVGENS DIVITEM SEQVENS FILIVS PAVPERIS
Iniuriarum sit actio.
Quidam, cum haberet filium et divitem inimicum, occisus inspoliatus
inventus est. Adulescens sordidatus divitem sequebatur; dives eduxit in ius
eum et postulavit ut si quid suspicaretur accusaret se. Pauper ait:
"accusabo cum potero" et nihilominus sordidatus divitem sequebatur. Cum
peteret honores dives, repulsus accusat iniuriarum pauperem.
I - I
VIBI GALLI.
Gratias ago diviti quod quos odit iam reos facere contentus
est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. "Non
ambulabis" inquit "eadem via qua ego, non calcabis vestigia mea, non
offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito me, non
tacebis": perieramus si hic magistratus esset.
ALBVCI SILI.
Quod sordidatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis est; quod
non accusavi, timoris est; quod repulsus est, vestrum est. Non taceam,
qui adhuc vivo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones. Quare iste
honores illo vivo numquam petit? Ego vero omnes quaeso, omnes, ut me in
inquisitione paternae mortis adiuvent; et ad tua genua, dives, venissem
nisi timerem ne invidiam tibi fieri diceres; et iam pridem hoc animo
sequor: occasionem loquendi capto, nec mehercules possum dicere
inhumanitate tua fieri quod non audeo, sed vitium me meum sequitur: taceo.
Vtinam hoc vitium habuisset et pater! dum libere loquitur, multos offendit;
neque enim, puto, te solum in civitate habuit inimicum. Vt iste ait, causam
meam populo probavi.
I - II
IVLI BASSI.
Quando autem istis divitibus non sordidati sumus? "Accusa" inquit.
Pauper divitem, lugens candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo
arbitrio non licet. In ius vocavit: "reum" inquit "me perage, perora." Quis
haec loquentem auderet accusare? "Cur me" inquit "sequeris?" Quasi aliud
iter pauperes, aliud divites habeant.
CESTI PII.
Non essem reus si accusare possem. Barba demissa, sordidatus cum
criminibus meis ad vos veni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere
percussorem et fortasse iam inveni. Cum subito pater meus in media civitate
- quid me intueris? quid observas quid dicam? - subductus est.
I - III
ARELLI FVSCI.
Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est
fortunae meae; ista divites possunt; satis est si vivimus. Cum inspoliatum
cadaver [meum] inventum sit, quis fuerit percussor nescio: quisquis fuit,
quasi dives spolia contempsit. "Quare" inquit "me sequeris per publicum?"
Facinus indignum commissum est: dives et pauper eadem via incessimus.
MOSCHI. "Accusa" inquit. Vbi est qui primo coeperat? "Cur" inquit "me
sequeris?" Vellem pater meus quoque a te non discessisset: viveret.
"Quare" inquit "me reum non facis?" Quia accusatorem me non times. Mortuo
patre meo - timeo enim ne quis sibi iniuriam fieri putet si dixero
"occiso." Occisus est pater meus - a quo? si permittitis, nescio.
I - IV
IVNI GALLIONIS.
"Sordidatus es" inquit; "fles." Quid aliud facere possum
filius occisi pauperis? Pater meus in media civitate salvis legibus
occisus est. Quis hoc sine lacrimis narrare possit? Non deponam has sordes
nisi invenero cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. Nihil amplius
testari potes quam hanc vocem meam: adhuc nescio. Delibero interim cui
illam induam vestem quam patri meo reliquit percussor. "Cur me sequeris?"
Magistratus post terga sua non summovent.
I - V
FVLVI SPARSI.
Quid iste accusanti fecisset qui persequitur tacentem?
"Cur non agis?" Quia adeo non metuis ut cogas tecum agi. Numquid nunc tibi
iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui
patri meo minus praestare? in honorem eius vestem mutavi.
ARGENTARI.
Non vis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas.
CLODI TVRRINI PATRIS.
"Quare" inquit "sordes sumpsisti?" Quid ergo? ne
lugebo quidem quem vindicare non possum? Nulli iniuriam facio nisi patri,
quem adhuc tacitus fleo.
I - VI
PORCI LATRONIS.
Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris
dolorem nihil fortius est quam quod gemit. "Accusa" inquit "me."
Vnde tam securus es? invenisse videris quis alius occiderit. Non erat in
illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa virtus, sed erat,
firmissimum inopiae munimentum, contumax adversus fastidium divitiarum
innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse
inter miserias iuvat, et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium
funere nostro exultat: non solebat vivo illo provocare nos ut reus fieret.
Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem
lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate
praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi
divitis animos non sumpsit, miramini? quia tacet, reus est.
I - VII
Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus
periclitantibus instrumenta non invidiosum vestrae misericordiae praemium
petimus, ut absoluto sic esse tamquam reo liceat. Potens iste et gratiosus,
quod ne ipse quidem negat, dives fuit et qui nihil umquam putaret sibi
timendum, etiam reo. Crescere deinde in dies odium alterius inpotentia,
alterius libertate. Dives nihil aliud quam nocentes nos pauperes existimare,
nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper invicti. Quis
de nostra interim morte cogitaverit nescio: quod dissimulari non potest, scio,
quis optaverit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et adversus
paupertatem totam regiam suam effundit. "Cur me non accusas, non postulas?"
Vix temperabat quin diceret: "quid ego in te accusatorem non audeam qui
occidendum curavi eum qui tantum mecum litigaverat?"
I - VIII
Civitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument;
inter civilia certamina tantum in ultionem satis est quantum quisque ad male
dicendum occupavit. Macerio qua violentia in absentiam Metelli strepit; M.
Cato pulchro obiciente furtorum crimina audivit. Quae maior indignitas illius
saeculi esse potuit quam aut pulcher accusator aut reus Cato! In Cn.
Pompeium terra marique victorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut ait,
digito caput scalpentem; fuit aliquis qui licentia carminis tres auratos
currus contemneret. M. Bruti + sacratissimi + eum eloquentia lacerat, cum
quidem eius civili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait;
atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non
timuit ne esset reus ut etiam disertus esse curaverit. Solus hic est in
nostra civitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior.
I - IX
Latro sic divisit: an in re iniuria sit. Nulla, inquit, iniuria est
si sordidatus sum: quam multi faciunt! Omnia iniuriae genera lege
conprehensa sunt: pulsare non licet, convicium facere contra bonos mores
non licet.
Hoc loco Scaurus dixit: nova formula iniuriarum componitur: "quod ille
contra bonos mores flevit."
Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit tutus sit; an malo
animo faciat. Hoc Latro in duas quaestiones divisit: an, si credidit ab hoc
patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit;
deinde: an crediderit.
Gallio illam fecit primam quaestionem: an, quod licet cuique facere si
facit, iniuriarum non teneatur. Licet, inquit, fiere, licet ambulare qua
velis, licet vestem quam velis sumere. Sed nihil, inquit, licet in
alienam invidiam facere. Sordidatus es, non queror; sed si sordes tuae
invidiam mihi concitant, queror.
I - X
De colore quaesitum est: quidam aperte invecti sunt in divitem, quidam
ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam viam. Cum praeter haec
nihil sit, Latro volebat videri invenisse quartum genus, ut hoc modo in
divitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter
quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras,
quia inspoliatus pater inventus est, et cetera. Hoc est autem medium illud
genus nec dimittendi divitem nec accusandi; nam et dimittere non debet quem
distulit, et accusare propter hoc ipsum non debet, quia distulit.
I - XI
Albucius nihil dixit in divitem; hoc colore declamavit: Committit,
inquit, iniuriam si quem non postulavit accusat. Quare, inquit, sequeris
me? Vt aliquando mei miserearis, ut desinas afflictam domum persequi, ut
scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam
vindicatae mortis. tu solus potes, si voles, invenire quis occiderit, tu
accusare. "At me quidam propter hoc suspectum habent." Potes discutere
istam suspicionem: quaere quis fecerit. "Vt scias" inquit "te invidiam mihi
facere, cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, sed
respondisti: accusabo, cum potero." Ignosce mihi, non magis quemquam adhuc
accusare possum quam absolvere: quaero quis fecerit. Haec levia argumenta
sunt, vana sunt quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille inspoliatus
inventus est, non est quare accusem, est quare suspicer.
I - XII
Rufus Vibius hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te
ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me
quamdiu tecum fuero perire non posse.
Dum hunc colorem sequitur Murredius, ineptissime dixit: Quare te sequor?
pater meus quia solus inambulabat occisus est.
Moschi color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inverdam quis
fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, volet hoc inimico
inputare, ad divitem veniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est si
inquirendi causa facit, si non tantum in convicium sed periculum divitis
sequitur.
Gallio subtiliter agendum putavit et ad positionem controversiae colorem
actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. Quis
enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? Vestem sine dubio
alius nescio quis percussor concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si
inimicus est, protinus interfector est ? Non; ideo non accuso.
I - XIII
Hispo Romanius palam accusavit et dixit non causam sibi desse sed
vires; et hanc sententiam in prooemio magno cum adsensu hominum dixit: eum
accusatorem habeo qui se reum non esse miratur.
Bassus Iulius in hac controversia dixit: "quare me sequeris per publicum?"
Facinus indignum, iudices, factum est: pauper et dives eandem terram
calcavimus. Consectari autem solebat res sordidas et inveniebat qui illas
unice suspicerent. Memini illum declamantem [declarasse] controversiam de
lenone, qui decem iuvenibus denuntiavit ne in lupanar accederent, et foveam
igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et
consumptis accusatur rei publicae laesae. Audit illum declamantem Albucius,
fastidiosus auditor eorum quibus invidere poterat; admirabatur hanc Bassi
sententiam: non mehercules te ferrem si canem ad ostium alligasses.
I - XIV
Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes,
quae summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et
ossa liberorum coniectura dividunt; et illam: produc istam sacerdotem tuam; et
illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar aequandum est. Ipse autem
laudabat haec utique quae docuerat. Nam in hac ipsa controversia, ne
Bassus videretur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt
decem iuvenes propter dipondios tuos?
I - XV
Euctemon a fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite
oppressum et occisum, dixit: dia touto asphalestaton estin meta plousion
peripatein. Et idem: dia ti sigo? ho pater mou legon apethanen.
Hermagoras dixit: ktisomen idiai, o penetes, polin; hoi gar plousioi ten
hauton .... Eichen exthous physei parresiastes kakegorein dynamenos.
Artemon dixit: hotan heuro ton phonea, tot'au grapsomai; kai pote de, an
heuro peneta.
II
FORTIS NON CEDENS FORTI PATRI
Vir fortis quod volet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant.
Pater et filius fortiter fecerunt. Petit pater a filio sibi cederet; ille
non vult. Iudicio contendit; vicit patrem. Praemio statuas patri petivit.
Abdicatur.
II - I
IVNI GALLIONIS. dubito quid de eventu huiusce iudici optem cum crimen
meum sit vicisse. Videtis quemadmodum in hoc quoque iudicio opera sua
iactet: et miratur quisquam si hoc patre natus gloriae cupidior est?
Faciles habetis partes: viros fortes iungite. Dissidemus quia nimium
similes sumus. Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo
pugnaret fortius. Maiorum quoque suorum virtutes referebat, sed omnibus se
praeferebat. Cum ad aetatem tuam pervenero, non contendam cum ullo, quamvis
sit, si exemplum tuum sequi voluero, etiam cum filio contendendum.
II - II
Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti: "non
luxuriabor, non amabo." Hanc emendationem criminum meorum non possum
promittere: "non fortiter pugnabo"; ego vero pugnabo et fortiter et
fortissime. Vidi patrem iam senem loricam induentem: multum est pugnare
cum exemplo. Iudicium vocat quo pater et filius spolia contulimus?
Ecce commilito ego tibi possum cedere, seni non possum.
Quod contendi, legis, quod vici, iudicum, quod pugnavi, patris est.
Volui cedere; concurrerunt iuvenes, aetatis causa agebatur: vici non
filius patrem, sed iuvenis senem. Ego vici, sed omnes patri gratulati sunt.
II - III
Parui adulescens magnis exemplis. Deceptus sum dum cogito
mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summoventem et Mucium
in hostili ara manum urentem et dum te, Deci, cogito, qui et ipse noluisti
patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar invitum: licet
repugnes, fortior sum.
II - IV
FVLVI SPARSI.
Necesse fuit mihi fortiter militare pugnandum habebam non
imperatori tantum sed patri. Si tu vicisses, diceretur: patri cessit;
abdicationem enim timuit. Solebas semper optare ut contingeret tibi filium
habere meliorem. Iudicium vocas duplicem domus nostrae triumphum?
II - V
CLODI TVRRINI.
tu Mucio diceres: "non est quod ostendas istam manum"? tu
Scipioni post deletam Carthaginem: "tace"? Loquax est virtus nec ostendit
se tantum sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: cessit pater filio, et in
hoc abdicat ut videatur verum fuisse certamen. Opta, pater, ut et a nepote
vincaris. "Postea" inquit "pugnare fortiter poteris." Vnde scio? Vulneribus
me senem feci. Quis te felicior? tu omnes vicisti, te filius. Quanto
honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus
victum uter vicisset!
II - VI
dubito quid faciam. Taceam? sed silentium videtur confessio.
Narrem virtutes meas? sed illud quoque mihi novum accidit, quod
uni mihi abdicato eas narrare non prodest. Processi in aciem coram patre:
fortiter, inquit, pugna; turpe est adulescenti vinei a sene. Avidus sum
gloriae: hoc si vitium est, paternum est. Fortis sum: numquid improbas,
pater? At iam abdicabis si dixero: fortissimus sum. Dicam tamen audaciter:
"fortissimus sum" nec timeo in ea civitate hoc crimen in qua fortes etiam
senes novimus.
II - VII
IVLI BASSI.
Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si
a filio abdicando victus est.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Ignosce, iuvenis erravi: ambitiosus non ero cum senex fuero.
GAVI SILONIS.
Vtrum putas vicisse? ego praemium tantum habeo, tu et praemium
et virum fortem.
II - VIII
DIVISIO.
** sic divisit: an filius abdicari possit propter id quod
permittente lege fecit. Nemo, inquit, in eadem re et habet legem et
timet. Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex vindicabit; si quid
quod licet sed non oportet pater. Non quaeritur de scelere filii, sed de
officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud licuit, et mihi hoc
licet. Abdicare liberos liceat. Est aliqua lex quae filio patrem praeferat.
Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an
abdicari etiam propter hoc non possit, propter quod praceium accepit. Non
potest, inquit, in ea re privatim puniri in qua publice honoratur. Eidem
rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. Cetera iura puta
paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de victoria,
de summa virtute quaeritur. Non potes propter hanc legem filium abdicare
propter quam a filio victus es.
II - IX
Si potest abdicari, an debeat. Hoc in haec divisit: an, etiamsi non
debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae
cupiditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi, inquit, et
honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut virum
fortem vincere aut a filio vinci? Si non debuisset contendere, non
vicisset. Et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad
certamen procederet, qui nunc non processit quia sciebat nihil sibi
profuturum si te vicisset, cum deberet a filio tuo vinci. Nulla laus tua
fuisset; apparuisset enim illam victoriam non viri fortis fuisse sed
patris. Silentio virtutes vestrae transissent: nunc inlustratae sunt, dum
conferuntur.
II - X
turrinus hoc loco belle dixit: Plures tibi invidere coeperunt, postquam
victus es. Itaque novi generis res accidit: filius vicerat; omnes aiebant:
o felicem patrem!
Novissimam quaestionem fecit: an, etiamsi quid iudicio peccavit, praemio
emendaverit. Hoc loco dixit Gallio illam sententiam quae valde excepta est
cum diu deprecatus esset, ait: Si nihil profecero, quid me facturum putas?
ad templa iturum aut ad deos supplicem? Ad statuas tuas confugiam.
II - XI
Silo Pompeius temptavit et in hac controversia illam quaestionem quam
in omnibus virorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an vir
fortis abdicari possit; aiebat in nulla magis controversia illam posse
tractari. Non potes, inquit, eum abdicare qui te potest vincere. Miraris si
patri hac lege subducitur qui ei et comparatur et praefertur?
II - XII
Colorem pro adulescente Gallio illum induxit: Concurrerunt ad me,
inquit, iuvenes: aetatis causa agi videbatur. Cum dubitarem, exaudivi
nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo.
Cestius hoc colore usus est: putasse se ipsi patri honestius hoc esse,
certe domui, laudes utriusque in foro inspici.
Montanus Votienus ait: Cogitavi non quid imperares sed quid praecepisses;
dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. invidiosa
omnibus in illo iudicio fortuna tua videbatur, cum quaereretur utrum
pugnasses felicius an genuisses. Non est quod me putes visum illis
fortiorem: decepti sunt, pater; iudicaverunt non quod erat sed quod te
malle crediderunt.
II - XIII
Argentarius ait: Occasionem benefici quaesivi, non concupivi accipere
praemium. Honor ad utrumque pervenit: alter praemium habet, alter accepit.
Fuscus Arellius pater ait: Si navigare imperasses, per hibernos fluctus
egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. Hanc rem
imperabas difficilem forti viro, vinci.
Blandus hoc colore narravit: pater mihi obicit quod illi in una re non
cesserim; ego multiplicabo crimina mea: numquam illi quotiens recte
faciendum fuit cessi, semper volui videri frugalior, videri volui
laboriosior; nam cum ad vires ventum erat, etiam ipse cedebat: non ego
illum vincebam, sed aetas.
II - XIV
turrinus hoc colore usus est: Volui, inquit, cedere, sed erant qui
dicerent non licere; hoc enim [nobis] modo legem saluberrimam tolli.
Disputaturi contra praemium patris videbantur et dicturi: non licet inter
se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa agitur, sed publica; omnium
interest scire quis sit fortissimus. His vocibus hominum missus sum ad id
certamen in quo ad istum utraque pertineret victoria. Quid putatis me
dicturum? fortiorem me visum? Falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis
eram, istius esset. Quid ergo? quare vicerim quaeritis? Visum est ad
ruborem totius iuventutis pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem.
Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit: vici te, pater, sed
nempe vici tibi.
II - XV
Albucius hoc colore narravit: nolui, inquit, videri per collusionem
patri titulum fortissimi viri contigisse: non cessi ante iudicium ut in
iudicio cederem, et feci nihil aliud quam laudavi patrem, virtutes eius
rettuli; visus sum propter hoc ipsum praemio dignus.
II - XVI
Silo Gavius ait: Solebas mihi, pater, insignium virorum exempla
narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: avom fortem virum habuisti; vide
ut sis fortior. Processi tecum in aciem nec illic ...; ubi rediimus, omnis
gloria in una domo erat. Volebat res publica fortes viros recognoseere. O
quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo vidi, quam iuvenilem!
contendere me vetabat imperio, iubebat exemplo. Ventum est in iudicium:
omnium quas ego novi res invidiosissima quaerebatur de patre meo: utrum
fortior esset an felicior.
II - XVII
Moschus hoc colore narravit: Erant qui accederent et dicerent: roga
patrem tuum cedat tibi: non est utile rei publicae excitari hostium animos;
excitabuntur si scierint neminem in hac civitate esse fortiorem quam senem.
Illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem rei
publicae, venire in iudicium: in quo quid habeo? ego iudicatus sum
iuvenior.
Mento dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri vilior fiam [ego]; scimus quam
gloriosus sit.
II - XVIII
Triarius hoc colore usus est: in iudicio volui tibi cedere, ut non
imperasse videreris sed vicisse, et cessi: defunctorie causam meam egi;
+sed notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat.+
Nicetes in hac controversia dixit: ei ho pappos hypo tes physeos apodotheis
hemin pareste toi tote dikasterioi, ouk an eipein;
tis ny moi hemere hede, theoi philoi. E mala chairo hyios th'hyionos
t'aretes peri derin echousin! et: pollon d'o ge patros ameinon.
II - XIX
Scaurus hunc sensum aliter dixit: O si avos meus interesset iudicio,
quam libenter spectaret et discordiam nostram! Clamasset mihi: non est quod
cedas; ipse mihi numquam cessit.
Labienus partem patris declamavit et dixit: Quod etiam deterioribus licet,
nolo habitare cum adversario meo: non capit idem contubernium fortem virum
et victum. "Statuam" inquit "tibi posui": immo, ne possem umquam victum me
obliviset, ignominiam meam in aes incidisti.
III
DEMENS QVOD MORI COEGERIT FILIAM
Dementiae sit actio.
Bello civili quaedam virum secuta est, cum in diversa parte haberet patrem
et fratrem. Victis partibus suis et occiso marito venit ad patrem; non
recepta in domum dixit: quemadmodum tibi vis satis faciam? Ille respondit:
morere. suspendit se ante ianuam eius: accusatur pater a filio dementiae.
III - I
PORCI LATRONIS.
Sic sibi satis fieri ne victor quidem voluit: excusavit
victos, quin restituit. Quoniam reposcis vitam quam dedisti, accipe. Nullum
fuit in proscriptione mulierculae caput.
MOSCHI.
Inquinasti filiae sanguine penates. Quamquam quid ego dico penates,
tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput flevit: hoc
ille propter filiam praestitit.
ARELLI FVSCI.
"Quemadmodum tibi vis satis faciam?" Hoc ipso satis fecisse
debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in
mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. Quam periculose
istum offendo, qui simul irasci coepit nescit ignoscere!
III - II
CLODI TVRRINI PATRIS.
"Morere." Quid aliud meruerat si satisfacere
nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater tibi satis fecisset. Hoc,
certum habeo, unusquisque vestrum suadebat puellae: "ad iratum patrem
venis; in quas potes te compone blanditias; roga, deprecare; si nihil
proficies, habes quemadmodum cogas: morituram te denuntia." Hoc quod
ignovisti, victor, ad viros pertinet: illi tibi gratias agunt; nam feminas
ne si irascereris quidem proscripsisses. "Quare secuta est virum?" Adeo
tibi vetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in quae filiam tuam
solebas sanus hortari? Aliqua spiritum viri redemit suo, aliqua se super
ardentis rogum misit. Inpendisset se puella viro nisi servasset patri.
III - III
FVLVI SPARSI.
Filia ante limen paternum in cruore suo volutatur. Quid
exhorruistis? paterna satisfactio est. Nostis domus nostrae legem: aut
vincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio qua filia
exoratum sibi patrem non sentit?
ALBVCI SILI.
Vtrae meliores partes essent, soli videbantur iudicare di
posse. "Si vis satis facere mihi, morere." Quod ad me attinet, irascare
malo. Si parricidium esset fuisse in diversis partibus, numquam
defendisset apud Caesarem Ligarium Cicero. M. tulli, quam leve iudicasti
crimen de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti; si
hostis, edicto; si pater, naturae; si iudex, causae; si iratus es, fratri.
III - IV
BVTEONIS.
Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset utrum
marito perisset an patri. Vbi istud vidisti? ubi audisti? Nego te istuc in
bello didicisse.
MARVLLI.
"Meruerat" inquit "mori." Etiamnunc accusas? certe iam tibi salis
factum est. O novum monstrum! irato victore vivendum est, exorato patre
moriendum est.
PASSIENI.
Vtinam intervenissem: non satis fecisses sola patri. Furiosum te
dicerem si pro genero non rogasses. Secutus est gener diversas partes, uxor
suas.
III - V
LABIENI.
Hoc obsequio consequatur denique ut intra domum moriatur. M.
Cato, quo viro nihil speciosius civilis tempestas abstulit, potuit
beneficio Caesaris vivere, si ullius voluisset. Optima civilis belli
defensio oblivio est.
MVSAE.
Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar avertisse oculos dicitur, quod
tu ne in morte filiae quidem fecisti.
CORNELI HISPANI.
Pervagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem,
usque in infimae plebis supplicia descendit; nihil in civitate nostra
immune a victoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi
servare licuit. Aut pater noster aut victor insanit.
III - VI
MENTONIS.
Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat, non
fatigatur, scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam
pro genero satis factum est! Non ignoro in quanto periculo sim: nescit
placari iratus et voce etiam filiae excanduit.
TRIARI.
An non exoraretur victor cum pro filio rogaret pater? "Morere."
Illi quoque quibus animadvertere in damnatos necesse est non dicunt
"occide," non "morere," sed "age lege": crudelitatem imperi verbo mitiore
subducunt.
III - VII
DIVISIO.
Latro usus est in hac controversia illa calcata quaestione:
an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam |