LIBER II
PRAEFATIO - I
SENECA, NOVATO, MELAE FILIIS SALVTEM.
I
Cum repeterem quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios
Fabianus philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando
quantae postea in disputando fuit. Exercebatur apud Arellium Fuscum,
cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut
similitudinem eius effugeret quam inpenderat ut exprimeret. Erat explicatio
Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis
adquisitus, conpositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis
fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset; summa inaequalitas
orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa:
principia, argumenta, narrationes aride dicebantur, in descriptionibus
extra legem omnibus verbis dummodo niterent permissa libertas; nihil acre?
nihil solidum, nihil horridum; splendida oratio et magis lasciva quam
laeta.
PRAEFATIO - II
Ab hac cito se Fabianus separavit, et luxuriam quidem cum voluit
abiecit, obscuritatem non potuit evadere; haec illum usque in philosophiam
prosecuta est. Saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa
eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent
vestigia. Quaedam tam subito desinunt ut non brevia sint sed abrupta.
Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias, et, quotiens inciderat
aliqua materia quae convicium saeculi reciperet, inspirabat magno magis
quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro,
splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus
dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio,
nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. Iam videlicet
conpositus et pacatus animus; cum veros conpressisset adfectus et iram
doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.
PRAEFATIO - III
suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium
situs moresque populorum nemo descripsit abundantius. Numquam inopia verbi
substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat
oratio.
Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero quia video animum tuum a
civilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu aversum hoc unum
concupiscentem, nihil concupiscere. tu eloquentiae tamen studeas: facilis
ab hac in omnes artes discursus est; instruit etiam quos non sibi exercet.
Nec est quod insidias tibi putes fieri, quasi id agam ut te bene cedentis
studii favor teneat. Ego vero non sum bonae mentis impedimentum: perge quo
inclinat animus, et paterno contentus ordine subduc fortunae magnam tui
partem.
PRAEFATIO - IV
Erat quidem tibi maius ingenium quam fratribus tuis, omnium bonarum
artium capacissimum: est et hoc ipsum melioris ingenii pignus, non corrumpi
bonitate eius ut illo male utaris. Sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae
sunt foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt,
ego quoque eius alioqui processus avidus et hortator laudatorque vel periculosae
dum honestae modo industriae duobus filiis navigantibus te in portu retineo.
Sed proderit tibi in illa quae tota mente agitas declamandi exercitatio,
sicut Fabiano profuit: qui aliquando cum Sextium audiret nihilominus declamitabat,
et tam diligenter ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.
PRAEFATIO - V
Habuit et Blandum rhetorem praeceptorem, qui primus eques Romanus Romae docuit;
ante illum intra libertinos praeceptores pulcherrimae disciplinae continebantur,
et minime probabili more turpe erat docere quod honestum erat discere. Nam primus
omnium Latinus rhetor Romae fuit puero Cicerone Plotius. Apud Blandum
diutius quam apud Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset,
eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae
causa. Scio futurum ut auditis eius sententiis cupiatis multas
audire. Sed nec ille diu declamationibus vacavit et ego tanto
minorem natu quam ipse eram audiebam quotiens inciderat, non
quotiens volueram. In hunc ergo libellum quaecumque ab illo dicta
teneo conferam.
I
ADOPTANDVS POST TRES ABDICATOS
Dives tres filios abdicavit. Petit a paupere unicum filium in
adoptionem. Pauper dare vult; nolentem ire abdicat.
I - I
PORCI LATRONIS.
Hancine meam esse fortunam? eodem tempore et abdicor et
adoptor. Ista videlicet domus adulescentem me non capit, quae te senem
fecit. Quietiora tempora pauperes habuimus; bella civilia aurato Capitolio
gessimus. Divitias putas aurum et argentum, ludibria fortunae, quae interim
cum ipsis dominis veneunt? Denuntio tibi, dives: etiamsi venero, dabo
operam, quod in tua domo facillimum est, ut abdicer. Etiamsi multa contra
exspectationem accidunt, numquam tamen futurum putavi ut aut pater meus
liberos odisset aut dives concupisceret. Non desidero patrimonium; fragilis
et caduca felicitas est, et omnis blandientis fortunae speciosus cum
periculo nitor: et sine causa saepe fovit et sine ratione destituit. Vidi
ego magni exercitus ducem sine comite fugientem; vidi ab ambitiosa turba
clientium limina deserta sub domino sectore venalia. Nam quid ex summis
opibus ad egestatem devolutos loquar? Multa tibi succurrent exempla,
etiamsi in una domo quaeras.
I - II
RVFI VIBI.
Habendos esse liberos is quoque iudicat qui non libentissime
habet. Ego illos in frivola invitavi nostra: qui illis meam promisi domum,
suam eripiam? Quid faciam? si paruero abdicabor, si non paruero abdicabor.
Patrem amo: haec est contumacia mea. Dives filium non habet: me dabis;
dives reduxerit suos: me recipies; ita non adoptari sed commodari recuso.
I - III
CESTI PII.
Accipe vitae meae testem, quod magnii aestimas, divitem,
cui placere difficile est. Vultis scire quare patrem non relinquam? quia
genuit me, quia educavit, quia abdicavit. Diu dubitavi ille amicum
temptaret an hic filium. "Abdico" inquit. Hoc pater verus! quid ab eo
qui adoptabit sperare possum?
NARRATIO CESTI PII.
Dives sustulit unum filium: non fuit contentus; quid
enim erat diviti unus? tres sustulit; poterat unum in adoptionem dare:
abdicavit unum, alterum, tertium. Iam nihil diviti putatis superesse?
quartum addet.
I - IV
ARELLI FVSCI PATRIS.
Quisquis es avarus pecuniae custos inmensique
cultor soli: cum multa quaesieris, poterisne omnibus frui? Filium quaeris:
ecce turba iuvenum sine patre. Impera quod vis: navigabo, militabo,
dummodo ubicumque fuero tuus sim. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod
divites rogent? Vnde talem patrem? non irasceris nisi ut ames. Quid porro?
ista patrimonia, in quae male sani ruitis, gaudia dominorum an onera sunt?
Mille corruentium inter divitias suas exempla referebas, et inter illa
ponebas et divitis domum. Merito abdicasti an inmerito? si inmerito
abdicasti, odi patrem tot eicientem innocentes: si merito, odi domum tot
facientem nocentes. Aliquid in domo locupleti non agendum agam. Quae apud
nos frugalitas est, apud illos humilitas est.
I - V
Petis iterum potius filios quam recipis. Colit etiamnunc in Capitolio
casam victor omnium gentium populus, cuius tantam felicitatem nemo miratur;
merito potens est: nempe ab eius origine est qui non reliquit patrem.
Egredientem te certe domo redeuntemque comitabor nec nisi in limine deseram;
ero in publico filius.
Amo aeque paupertatem quam patrem: utrique consuevi. Non possum
agere in domo divitis filium. Si carum tibi servum venderes, quaereres
numquid saevus emptor esset. Vnam mehercule horam qua tibi irato satis
faciam ter pluris omni patrimonio puto. Hoc solum omnium, quod sic me
amittere cupis, satis amare non possum. Quid faciam adoptatus? loquar de
filiis eius bene? de abdicatione?
I - VI
Ego in domum vestram intrabo tamquam ego vos eiecerim? ego ornamenta
vestra occupabo, ut me, si illic quid commisero, et vester eiciat nec meus
recipiat pater? Quid est quod aut negandum mihi aut excusandum sit? Non
insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem
habitum neque potatus obicis filio.
Haec si non potes, aliqua saltem ex commentariis amici tui describe:
madentem unguentis externis, convulneratum libidinibus, incedentem ut
feminis placeat femina mollius, et cetera quae morbi non iudici sunt:
abdicatio loquax est.
I - VII
Quam te, paupertas, amo, si beneficio tuo innocens sum! Accusatorem non
habeo; immo, me miserum, etiam laudatorem habeo et eum cui non omnes placent
- hoc enim malo dicere quam "omnes non placent."
Non tibi per multos fulta liberos domus est neque turba lateri
circumerrat nec multus intra limen heres est nec post me alius quem
retineas: quamquam ne sic quidem debuisti dare, quom etiam deos cum votis
patris vidisses certantis. Et tutior adversus fortunam est cui aliquid
post damnum superest, et habemus exemplum posse aliquem tres filios
perdere. Ille Croesus inter reges opulentissimus, memento, post terga
vinctis manibus ductus est. tu, Crasse, post evestigata illa fugitivorum
arma urbis Romanae divitissimus civis, nunc apud Parthos eges sepulchro
quoque.
I - VIII
[dicta praeterea illia corruentium] Non refero quotiens
[enim inter divitias suas exemplo] inter illa istam posueris domum
meliores perdentem divitiis suis liberos. Hoc animo scio nostros fuisse
maiores, hoc illum Aelium tuberonem, cuius paupertas virtus fuit, hoc
Fabricium Samnitium non accipientem munera, hoc ceteros patres nostros,
quos apud aratra ipsa mirantes decora sua circumsteterunt lictores.
Surgite, surgite, miserrimi iuvenes, et meum rogando patrem vestrum rogare
discite.
I - IX
BLANDI.
Tres genuit, quattuor abdicat. "Abdico" inquit: apparet unde
venias.
GALLI VIBI.
Si quis me audit adoptari, iam putat abdicatum. "Quare
respuis divitias?" Respondeo: ne auferam patri filium, filiis patrem.
Nece tam vicino exemplo emendaris? qui abdicat suos, quaerit alienos.
Nulla certa felicitas est: paulo ante ego divitis filiis invidebam, modo
illi mihi. Laudat me pater, cum abdicet, laudo ego patrem, cum abdicer;
haec una inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego me
meo.
I - X
FABIANI PAPIRI.
Ecce instructi exercitus saepe civium cognatorumque
conserturi [praelium] manus constiterunt et colles equis utrimque
complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur;
illa tum in multitudine cadaverum vel spoliantium sic quaesierit aliquis:
quae causa hominem adversus hominem in facinus coegit? - nam neque feris
inter se bella sunt nec, si forent, eadem hominem deceant, placidum
proximumque divino genus; quae tanta vos pestis, cum una stirps idemque
sanguis sitis, quaeve furiae in mutuum sanguinem egere?
I - XI
Quod tantum malum huic uni generi vel fato vel forte iniunctum? An, ut
convivia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit?
Magna enim vero et lauta sunt propter quae mensam et lacunaria sua nocentes
quam lucem innocentes intueri maluerint. An, ne quid ventri negetur
libidinique, orbis servitium expetendum est? In quid tandem sic pestiferae
istae divitiae expetuntur si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur?
Quid tandem est quod non divitiae corruperint? Primum, si inde incipere
velis, aedes ipsas, quas in tantum exstruxere ut, cum domus ad usum ac
munimentum paratae sint, nunc periculo, non praesidio sint: tanta
altitudo aedificiorum est tantaeque viarum angustiae ut neque adversus
ignem praesidium nec ex ruinis ullam [villam] in partem effugium sit.
I - XII
Ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique
gentium silvae; aeris ferrique usus, iam auri quoque, in exstruendis et
decorandis domibus, nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque
metuant; qui sive tectis iniectus est sive fortuitus, ruinae et incendia
illa urbium excidia sunt; quippe non defendunt sua, sed in communi periculo
ad praedandum ut hostes discurrunt appetuntque aliena, et in suis
domini a validioribus caeduntur, accenduntur alia ipsaque cum maxume
flagrantia spolium ex alienis ruinis feruntur. In hos ergo exitus varius
ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit? [quam umetis severe] in
hoc pavimentum tesselatum et infusum tectis aurum?
I - XIII
O paupertas, quam ignotum bonum es! Quin etiam montes silvasque in
domibus marcidis et in umbra fumoque viridia aut maria amnesque imitantur.
Vix possum credere quemquam eorum vidisse silvas virentisque gramine
campos, quos rapidus amnis ex praecipitio vel, cum per plana infusus est,
placidus interfluit; non maria umquam ex colle vidisse lenta, aut hiberna
cum ventis penitus agitata sunt: quis enim tam pravis oblectare animum
imitamentis possit si vera cognoverit? Videlicet haec illis placent ut
infantibus quae tangi conprehendique manibus aut sinu possunt; nam magna
non capit exigua mens. Ex hoc litoribus quoque moles iniungunt
congestisque in alto terris exaggerant sinus; alii fossis inducunt mare:
adeo nullis gaudere veris sciunt, sed adversum naturam alieno loco aut
terra aut mare mentita aegris oblectamenta sunt. Et miraris si fastidio
rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?
I - XIV
HISPANI CORNELI.
Solus omnium abdicor quia me meus pater diligit,
alienus adpetit. Quid mihi obicit? meretricis amo? aes alienum feci? Dic,
dives audiat. "Divitem" inquit "esse te volo": o me abdicandum si talem
patrem relinquo! Laudabat mihi pater paupertatem, narrabat divitum
incommoda, aiebat multos divites accusatos; ego certe memini abdicatos.
"Abdico" non est patris mei verbum.
I - XV
TRIARI.
Quare abdicas? Numquid dies noctesque inpendo turpibus
conviviis? plurimum vivo in lupanari? Si nescis quae crimina obiciantur,
ab amico disce. Si omnes mali sunt, quid isto patre miserius? si omnes
boni sunt, quid isto patre furentius?
ROMANI HISPONIS.
In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a
patre aut totiens peccatur in patrem? Cum prodiero repente dives, dicent
omnes: "Quis est iste quem magna fortuna non decet? Haec est divitis
quarta abdicatio."
I - XVI
SILONIS POMPEI.
Quantumcumque est tibi, satis mihi est; unicus sum.
Fortiter fortunam meam feram; hoc non mihi primum accidit. Vnicus sum
filius et tamen abdicor. Quid videri me velis, nescio: innocentem? sed
abdicor; nocentem? sed adoptotor. Vtcumque tamen abdicatio tolerabilior
est: unum abdicat; adoptio tres abdicavit, quartum abdicatura est. Non
potest mihi dici quod ceteris abdicans: "in tua potestate fuit; si
paruisses patri, non perdidisses patrem"; etiamsi non abdicarer, perditurus
fui.
I - XVII
PARS ALTERA.
LATRONIS PORCI.
Si nescirem quid mali esset paupertas,
nunc intellegerem: abdicationem filius meus non timet. Fabriciorum
imagines Metellis patuerunt; Aemiliorum et Scipionum familias adoptio
miscuit; etiam abolita saeculis nomina per successores novos fulgent. Sic
illa patriciorum nobilitas a fundamentis urbis [habet] usque in haec
tempora constitit: adoptio fortunae remedium est. Non ignoro ego quorum
inopia per otium in angulis divitiarum convictos carpit accusandoque
insequi non desinit. Sed nulla materia in rebus humanis virtutes clarius
ostendit: census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe
secernit, census in castris ordinem promovet, census iudices in foro legit.
Non persuasi tibi? i ergo ad illos quos mavis sequi quam reducere.
I - XVIII
FVSCI ARELLI PATRIS.
Facilius possum paupertatem laudare quam
ferre. Quid mihi Phocionem loqueris, quid Aristiden? tunc paupertas erat
saeculi. Quid loqueris Fabricios, quid Coruncanios? pompae ista exempla;
tunc fictiles fuerunt dii. Facile est ubi non noveris divitias esse
pauperem. Quod vos liberis vestris optatis, ego meo impero.
I - XIX
DIVISIO.
Non puto vos quaerere quomodo haec controversia divisa sit,
cum habeat negotii nihil; Fusciis tamen sic divisit: dico licuisse mihi
adoptari, dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit,
recte tamen recusasse: et quod iure fit [verum est] et quod sine iure, quod
quidem rationem habeat, recte fit. Cum de iure diceret, dixit: "Sub
arbitrio" inquit "patris es." Si ob hoc subicior patri quia filius sum, in
hoc sine dubio, ut filius sim; et ad manum argumentum est: nempe abdicanti
respondeo. Quid ita? qui respondeo, scilicet id ago ne desinam filius esse;
atque idem ago cum respondeo emancipanti. Quid enim ad amittendum patrem
interest utrum eiciar an transferar? Si non licet recusare, cur potius
abdicas me quam tradis? Cum de officio diceret, in haec divisit: dico non
fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te;
dico minime illi.
I - XX
Silo Pompeius sic divisit: coepit a vetere et explosa quaestione, an in
omnia patri parendum sit; etiamsi in omnia, an ibi tamen non sit parendum
quo efficitur ne pater sit; deinde quaesit an invitus filius dari in
adoptionem possit: si non potest, an ob id abdicari possit, quod arbitrio
suo usus est; an, ut possit, possit non cum contra voluntatem patris, sed
cum male arbitrio suo utitur. Hic subiecit an hic bene usus sit. Deinde
officii partem tractavit, et ita divisit: turpem esse adoptionem, inutilem
esse, periculosam esse. Cum diceret turpem, dixit: aliena bona invadere et
trium filiorum subsessorem esse et liberis spem reconciliationis paternae
eripere quam inhumanum est! Cum inutilem diceret, dixit patri inutilem
esse, adoptanti inutilem esse, sibi inutilem esse. Cum patri inutilem
diceret, tractavit quam gratie esset filio carere unico, quanto gravius
eo quem alius concupisceret, et cum diceret divitem ipsum quoque, qui tot
haberet solacia, filium quaerere, dixit: tibi non erit facile adoptare. Cum
inutilem [rem] diviti diceret, sic tractavit: futurum ut ad suos rediret si
non adoptasset.
I - XXI
Hoc loco belle videbatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi
notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse.
Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudavit, in divitias
invectus est; dixit se posse divitiis corrumpi, quibus corrumpi possent
exercitus. Cum in divitias inveheretur, dixit: Aiunt multa vitia divites
habere istos et hoc gravissimum: suos non amant. Nec est quod quisquam se
putet satis firmum ad repellenda vitia: contactu ipso nocent transeunti.
Timeo ne peccare discam: ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit
futurum ut diviti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis
ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur si adoptatus non
placuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram
adoptionem in domo suos dominos desiderante, tota familia expellere
insitivum heredem cupiente.
I - XXII
Latro ultimam quaestionem posuit quam fere solebat: etiamsi non recte
fecit quod adoptari a divite noluit, an tamen, si id bono adversus patrem
animo fecit, non ignoscendum sit; deinde: an bono adversus patrem animo
fecerit. In hac quaestione bona pars adulescentis est patrem amantis et
opibus praeferentis; Latro tamen negabat patrem daturum manus bono adversus
se animo factum, sed consensum filiorum adversus patres dicturum. +tacitum
nescio quam+
I - XXIII
... Brocco cuidam non malo rhetori visum erat, qui dixerat
adulescentem videri sibi habere operta quaedam vitia; male de se existimare
eum qui ire ad iudicem strictum innocentiae nollet.
Argentarius omnes priores transit partes, statim ad hoc venit: debueritne
patri parere an non debuerit; et in figuram contulit declamationem. "Volo"
inquit "aliquis filium abdicet qui petit a patre paupere ut in adoptionem
diviti daretur; quam bonam" inquit "causam pater habebit! dicet hic ..."
deinde sic transit, cum declamasset eam controversiam quae posita non erat:
"si ille filius malam causam habet, ego bonam habeo." Contulit suam causam
cum illo.
I - XXIV
De colore magis quaesitum est: an adulescens debeat in divitem
aliquid dicere. Quid enim faciet? dicet in eum qui tantum honoris illi
habet, et in amicum paternum, non dicet in eum quem fugit? Et illi tamen
qui sibi abstinentiam conviciorum imperaverant non bene praestiterunt;
aliquos sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt obsistere. Aridi
declamatores fidelius quos proposuerunt colores tuentur: nihil enim illos
sollicitat, nullum schema, nulla sententia. Sic quae malam faciem habent
saepius pudicae sunt: non animus illis deest, sed corruptor.
I - XXV
Fabianus philosophus hoc colore usus est ut diceret: etiamsi
sustinerem alicui tradi, at diviti nollem, et in divitias dixit, non in
divitem: illas esse quae frugalitatem, quae pietatem expugnassent, quae
malos patres, malos filios facerent.
Gallus Vibius fuit iam magnae olim eloquentiae quam postea insaniae, cui
hoc accidisse uni scio, ut in insaniam non casu incideret, sed iudicio
perveniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat,
quod simulabat ad verum redegit. Hic controversiam postero die quam erat a
Fabiano dicta declamavit;
I - XXVI
solebat autem sic ad locos pervenire, ut amorem descripturus paene
cantantis modo diceret: "amorem describere volo" sic tamquam "bacchari volo";
deinde describebat et ut totiens coepturus repetebat: "amorem describere
volo." In hac controversia plane quod voluit consecutus est, ut divitias
nobis in odium adduceret: saepe enim ingessit: "divitias describere volo," et
multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus sed dulcius.
Hoc unum occurrit in quo pusillum inest insaniae:
"non me delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia laxi ruris
ergastula: patrem gratis amo."
I - XXVII
Fuscus Arellius [et] hunc colorem dixit: Ominibus offendor. Cum
primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et
audio in ista domo tres fuisse filios nec esse. Timeo infelicem liberis
domum. Et alias causas dixit - licet enim plura abdicato dicere propter
quae non ablegetur -, sed nunc refero cui rei quisque maxime institerit.
Latro illo colore usus est, sodalem se tribus divitis filiis fuisse:
"Semper" inquit "illos colui, immo adhuc colo. Cum abdicati essent, ego
illis suasi ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum primum
tempestivum putabitis, patrem vestrum rogabit meus. Ecce admonent me
aptissimum esse tempus. Verum est; non potest pater invenire
reconciliationis aptius tempus: dives filios quaerit."
I - XXVIII
Cestius illo colore: Quos abdicatione non potuit terrere, putat se
castigaturum adoptione. Non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit.
Cum illos correctos putaverit, me satis minatum abdicabit. "Non faciet"
inquit. Atqui neminem adhuc habuit in quo hoc aut facilius aut iustius
faceret.
Fabianus hoc colore, ut dixi, egit: nolo dives esse.
Rufus Vibius hoc: nescio dives esse. Haec in hoc oco cum diceret excepta
sunt: non est quod putes omnibus divitias convenire; nihil est indecentius
novicio divite. Et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu
divitiarum gloriam petat; ego non dico: "dives esse nolo," sed "nescio."
I - XXIX
Albucius et ipse divitias insecutus est, et dixit pulchram de
Fabricio sententiam: "munera" inquit "regia respuit: cum auro dominum
noluit accipere." Et illum locum egregie tractavit: Omnes cibos habebo
suspectos, omnes potiones; trium paedagogi illic sunt; occidere me volet
quisquis frugalissimus fuerit. Non venenum pauperes timent, non heredem;
adhuc nec abdicationem timebamus.
I - XXX
Silo Pompeius illo colore egit: nemo illi placere potest; ne in hoc
quidem aliquem retinuit, ut non omnes abdicaret. "Ecce nunc" inquit
"invenit novam abdicationem, ne quid de reditu sperare possent." Et cum
multa dixisset in divitem, dixit: non est quod mireris si te odi; amo quos
abdicasti.
Color a parte patris aliquid curae desiderat. Quidam induxerunt patrem
cupidum divitiarum, quod invidiosum est in hoc visum, quia ita divitias
filio dare vult ut filiis eripiat. Itaque Latro optimo colore usus est: in
hoc, inquit, te in adoptionem volo dare, ut facilius per te abdicati
reconcilientur.
Cestius: "timeo" inquit "ne abdicer": vellem timeres.
I - XXXI
Albucius hoc colore usus est: summam sibi amicitiam cum divite
fuisse; dixisse illum sibi dubitanti an filium tolleret: "tolle" inquit "in
meum patrimonium; ego istum fratrem liberorum meorum iudicabo." Itaque
cum et tertium abdicaret, dixit: quid sic mihi illudis tamquam unicus?
etiamnunc filium habeo. Venit ad me et ait: redde quem educasti mihi: si
emendati fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis; si perseveraverint
furere, habebo hunc pro illis. Temptavi statim reducere illum in gratiam
cum filiis: intempestivum erat. Temptavi cogere subtrahendo meum:
respondit, tamquam non posset diviti deesse filius.
I - XXXII
Silo dixit: "amicus" inquit "abdicatorum sum." Quid ergo? mavis
inimicum adoptet? Si intraveris domum, videbis an aliqui animum patris a
filiis avertant. "Si reduxerit" inquit "illos, quid me fiet?" Capit divitis
domus et quattuor liberos. Si te illi fratrem gravabuntur, libentissime
recipiam. Sic de me dives meruit, ut illi et dare filium paratus sim et
commodare.
Blandus hoc colore egit, ut diceret divitem inexorabilem liberis esse.
Omnia se fecisse ut illum placaret; videri esse magnas causas et graves;
itaque certam futuram adoptionem.
I - XXXIII
Otho Iunius pater solebat difficiles controversias belle dicere,
eas in quibus inter silentium et detectionem medio temperamento opus erat.
Edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle Gallio noster Antiphontis
libros vocabat: tantum in illis somniorum est. Et hoc vitium ab antiquis
qui artem dicendi tradebant duxerat; illi enim colores probabant qui non
possunt coargui, non ut somnia, sed ut non essent aliquo nomine offensui.
Sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. Non multum
interest in causa sua falsum aliquis testem det an se: alteri enim credi
non debet, alteri non solet.
I - XXXIV
Otho tamen Iunius bene dicebat has controversias quae suspiciose
dicendae erant. Itaque memini optime illum dicere pro + hac re ne + adulteri
reo, in quem Syriacus Vallius, homo disertus, [ad] calumniam iuraverat.
Erat genus iudici tale: speciosum iuvenem dominus suus deprehendisse cum
uxore in cubiculo testatus est et ob hoc uxorem suam dimisit; hoc nomine
servum adulteri postulatum dominus non defendebat, mulier, in quam
petebatur praeiudicium, tuebatur. Opus erat aliquo colore, cum in cubiculo
visa esset cum servo et marito.
I - XXXV
Otho Iunius nullam rem certam posuit, sed tantum circumventam a viro
mulierem egregie tractavit; cuius actio quam utilis fuisset, statim adparuit
Nigro Bruttedio dicente, qui hoc colore usus est: arcessitum a domino servum
ut inter se medius et dominam recumberet; illam non esse passam; maritum
indignatum prosiluisse quasi in corruptorem.
Verbo in hac re aeque corrupto usus est quam colore: dixit enim arcessitum
servum ut dominicae libidini paparium faceret. Syriacus, cum secunda actione
hunc colorem urgueret, diserte multa dixit, inter quae et hoc: "adulterum
accusator in cubiculum usque perduxit, patronus in lectum," et paene causam
abstulit. [et] Illud autem tum Syriacus vafre fecit et belle respondit: cum
prima actione diceret, non posuit causam, sed argumentatus est; dixit
probaturum se deprehensam in cubiculo cum servo.
I - XXXVI
Niger Bruttedius, cum ageret, obiecit Syriaco quod causam non
posuisset, et [non] institit adsidue quare non appareret quomodo servus
sollicitatus esset, quomodo perductus in cubiculum. Cum responderet
Syriacus, ait: Primum non apud eundem praeceptorem studuimus tu Apollodorum
habuisti, cui semper narrari placet, ego Theodorum, cui non semper. Deinde
quod quaeris, Niger, quare ego non narraverim: ut tu ista narrares feci.
Et contra Maximum Stertinium, a quo premebatur, cum comes eius fuisset,
dixii: Per annos duodecim in officio tuo fui; dic quid in domo tua
peccaverim? Sed haec est consuetudo vestra: iniuriam vocatis finem
servitutis; tamdiu vobis cordi sumus quamdiu usui. Haec a Syriaco dicta et
magnis excepta clamoribus cum occurrerent mihi, praeterire non potui.
I - XXXVII
Ad Othonem redeo, a quo longius aberravi. Solebat hos colores qui
silentium et significationem desiderant bene dicere; itaque et hanc
controversiam hoc colore dixit, tamquam in emendationem abdicatorum et
reconciliationis causa faceret. Hoc non detegebat, sed omnibus sententiis
utebatur ad hoc tendentibus, tamquam: "Non possum" inquit "pati sine
patre." Me autem sine te putas pati posse? quemquam autem patrem putas
pati sine liberis posse? Et illud: credite mihi, impium nihil de liberis
duo patres cogitant. Et illud: "Recipiit" inquit "suos; non possum sine te
pati." Hoc fortasse illi placebit, quod ad tuum patrem reverti voles. Et
illud: Non amas abdicatos? domum illorum occupa.
I - XXXVIII
Amas? serva. Dixit et illud: "libenter" inquit "pauper sum" et e.
Dicet aliquis: "quare ergo in adoptionem diviti filium?" Recipiet
excusationem si dixero: filii mei causa facio; honestius autem nunc facio
quam si filii mei causa facerem.
Et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune;
consentiatis licet: duos senes iungitis. Et illud: O temerariam
adulescentiae et incautam contumaciam! Fortasse iam supervacua esset
adoptio si non repugnasset. Et illud: non recipio; omnia licet facias,
non ego ero pater orbo divite. Et illud in ultimo: Scis et me non invitum
esse pauperem; ego te genui, ego divitias docui contemnere; sequere
auctoritatem meam. Nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco; crede
fidei meae, hoc fieri expedit. "Quoi?" inquit: mihi, tibi, diviti; nihil
amplius dico.
I - XXXIX
Totam [inquit] bene dixit controversiam, sed hoc genere ut putares
illo dicente sic esse dicendam, deinde mirareris quid illi suspiciosa
actione opus fuisset cum aperta uti liceret. Belle de hoc vitio illius
Scaurus aiebat illum acta in aurem legere. Glycon Spyridion ex altera parte
satis dulcem dixit sententiam: agnomonos apokerytteis homologon hoti
ephilesas. Artemon dixit: ouk estin, pater, ton bebaion ktematon ploutos;
henos plousiou treis aporrhetoi hypantosin. Hermagoras dixit:
perieleusometha tessares henos aporrhetoi.
II
IVSIVRANDVM MARITI ET VXORIS
Vir et uxor iuraverunt ut, si quid alteri obtigisset, alter
moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem qui
diceret decessisse virum. Vxor se praecipitavit. Recreata iubetur
a patre relinquere virum; non vult. Abdicatur.
II - I
PORCI LATRONIS.
Dii inmortales, qua debetis providentia humanum genus
regitis: effecistis ut illud non periculum esset amantis sed experimentum.
CESTI PII.
Antequam iuraremus, diu haec inter nos tacita lex erat. Si
abdicata fuerit, non vivet. Hoc illi pater non credit. Non est novum; nec
vir credidit. Quaeris quod iusiurandum fuerit? "ita patri placeam."
FVSCI ARELLI PATRIS.
Iam, uxor, non navigabo, non peregrinabor. Fides tua
me timidum fecit. "Mentitus es" inquit; hoc sollemne est amantibus; ideo
non nisi iurantibus credimus. Hos dividere vult socer quos ne mors quidem
dividet? "Moriar" inquit; "habeo et causam et exemplum: quaedam ardentibus
rogis se maritorum miscuerunt, quaedam vicaria maritorum salutem anima
redemerunt. Quam magna gloria brevi sollicitudine pensata est! "O te
felicem, uxor! inter has viva numeraris.
II - II
MARVLLI.
Adsiduae contentiones erant: "ego magis amo": "immo ego";
"sine te vivere non possum": "immo ego sine te"; qui solet exitus esse
certaminum, iuravimus. Respexistis nos, di, quos numquam violavimus.
HISPONIS ROMANI.
Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere
quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt. Nec est quod putetis de
abdicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. Scitis quemadmodum
suos amet: non magis sine patre vivere potest quam sine viro.
II - III
IVNI GALLIONIS.
Socer - hoc enim te appellabo, quamdiu vixero -, quid
sibi volunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? Nescio
quid videris fortius, puella, promittere. Non sum tanti ut bis pro me
pericliteris.
ARGENTARI.
Nocet illi indulgentia suorum. In duo pericula mulier incidit,
quorum neutrum esset experta si aut minus amaret virum aut minus amaret
patrem.
ALFI FLAVI.
Nec est quod putetis illi facilius istius esse desiderium: et
patrem amat, tamquam mori iuraverit.
II - IV
PARS ALTERA.
P. ASPRENATIS.
Nempe, si quid acciderit viro, uxor
peritura est; et, si bene filiam meam novi, [peritura est] si quid genero
meo acciderit filia mea moritura est; adiciam quod sit indignum: si quid
filiae meae acciderit, vir eius victurus est. Vide qua te lege
constrinxeris: si parueris non vives, si non parueris vives.
BLANDI.
O condicionem aequam! alteri vitam debet, alteri devovet.
PAPIRI FABIANI.
"Non possum" inquit "relinquere virum." Quicquam non potes
quae mori potes? Paene qui falsae mortis nuntium miserat verae recepit.
Vir, dum nimis amat uxorem, paene causa periculi fuit; uxor, dum nimis amat
virum, paene causa luctus fuit; pater, dum nimis amat filiam, abdicat.
Servate, di, totam domum amore mutuo laborantem. "Moriar" inquit: hoc
patri minaris, viro promittis. Potes sine viro pati; peregrinationem eius
tulisti. Facilius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui inpendit.
II - V
Et haec controversia non eget divisione; nam praeter illam quaestionem,
an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem
pertineant, tractationis sunt. Optimam tamen quaestionem coniecturalem
Latro [fecit] proposuit illam: an, etiamsi non malo adversus uxorem animo
[fuit] maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit;
deinde: an etiam malo adversus uxorem animo fecerit. Fuscus Arellius iuris
quaestioni subiecit, non posse illam discedere a viro: nam et hoc illam
iureiurando obligavit. Hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut
vivi non diducerentur, cum illud quoque caverint, ne morte dividerentur.
II - VI
Latroni contrarium videbatur onerari iurisiurandi invidiam, cum
extenuari deberet; ait: illud iusiurandum contra fortunam videtur, hoc
etiam contra patrem.
Cestius contra fecit: ex toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu;
solutos ipsos vinculo religionis et ideo non futurum periculum uxori si
quid accidisset viro.
Silo Pompeius contra dixit illam teneri iureiurando, et adiecit, etiamsi
repudio diducta fuerit, non tamen solvi foederis pactionem; "et ideo"
inquit "honestum morti nostrae titulum vindico, ne, si quid acciderit, aut
ego pro aliena uxore moriar aut illa pro alieno viro."
II - VII
Hispo Romanius hoc colore usus est: iusiurandum iocosum fuisse; sicut
multa cotidie iurarent amantes, et ipsum iurasse; itaque oblitum se eam
iurasse, misisse nuntium ut experiretur an affectus uxoris permaneret.
Vxorem intellexisse falsum nuntium esse et ex eo se loco praecipitasse ex
quo praecipitata perire non posset, "ut, quomodo ego illam" inquit "falso
nuntio terrueram, sic illa" inquit "me falso periculo terreret."
Marullus praeceptor noster licenter verbo usus est satis sensum exprimente,
cum diceret uxorem intellexisse mariti mendacium: et ipsa adversus
temerarios mariti iocos relusit.
II - VIII
Hanc controversiam memini ab Ovidio Nasone declamari apud rhetorem
Arellium Fuscum, cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum
diversum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et
amabile ingenium. Oratio eius iam tum nihil aliud poterat videri quam
solutum carmen. Adeo autem studiose Latronem audit ut multas illius
sententias in versus suos transtulerit. In armorum iudicio dixerat Latro:
mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit:
arma viri fortis medios mittantur in hostis;
inde iubete peti.
Et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est. Memini
Latronem in praefatione quadam dicere quod scholastici quasi carmen
didicerunt: Non vides ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes?
Mollit viros otium, ferrum situ carpitur et rubiginem ducit, desidia
dedocet. Naso dixit:
vidi ego iactatas mota face crescere flammas
et rursus nullo concutiente moli.
II - IX
Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. Hanc certe
controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe
ingeniosius, excepto eo quod sine certo ordine per locos discurrebat. Haec
illo dicente excepta memini: Quidquid laboris est in hoc est, ut uxori
virum et uxorem viro diligere concedas; necesse est deinde iurare permittas
si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis
religiosum nomen fuisti; si mentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit,
ego socerum. Parce, pater: non peieravimus. Ecce obiurgator nostri quam
effrenato amore fertur! queritur quemquam esse filiae praeter se carum.
Quid est quod illam ab indulgentia sua avocet? di boni, quomodo hic amavit
uxorem?
II - X
Amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse, et ab eo abducit
sine quo negat se posse vivere; queritur periculum eius qua paene
caruit, hic qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam
modum. tu hoc obtinebis, ut terminos quasi adprobaturi custodiant, ut nihil
faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut iure pacturi, omnia
verba ratione et fide ponderent? senes sic amant. Pauca nosti, pater,
crimina: et litigavimus aliquando et decidimus et, quod fortasse non putas,
peieravimus. Quid ad patrem pertinet quod amantes iurant? si vis credere,
nec ad deos pertinet.
II - XI
Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaveris:
perit aliqua cum viro, perit aliqua pro viro; illas tamen omnis
aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam:
magnum tibi quam parvo constat exemplum! In reliquum, ut iubes,
diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus
esse tertium qui magis amaret: sic, di, sit semper. Perseveras, socer?
recipe filiam: ego, qui peccavi, poena dignus sum; quare uxori notae causa
sim, socero orbitatis? Discedam e civitate, fugiam, exulabo, utcumque
potero desiderium misera et crudeli patientia perferam. Morerer, si solus
moriturus essem.
II - XII
Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi ethicas;
libentius dicebat suasorias: molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis
minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia
sua sed amavit. Manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis
suis ut tolleret tres versus, invicem petit ut ipse tres exciperet in quos
nihil illis liceret. Aequa lex visa est; scripserunt illi quos tolli vellent
secreto, hic quos tutos esse vellet: in utrisque codicillis idem versus
erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter
arbitros fuit:
semibovemque virum semivirumque bovem;
secundum:
et gelidum Borean egelidumque Notum.
Ex quo adparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam
licentiam carminum suorum sed animum. Aiebat interim decentiorem faciem
esse in qua aliquis naevos esset.
III
RAPTOR PATREM NON EXORANS
Raptor, nisi et suum et raptae patrem intra dies triginta
exoraverit, pereat. Raptor raptae patrem exoravit, suum non
exorat. Accusat dementiae.
III - I
PORCI LATRONIS.
"Moriar," inquit "moriar." Dic ergo verum; non fleo.
Quid contremescis, pectus? quid, lingua, trepidas? quid, oculi,
obtorpuistis? nondum est tricesimus dies. Vitam rogas? dedi et perdidisti.
"Mori" inquit "filium vis." Ego te mori volo? immo furor tuus, illa caeca
et temeraria cupiditas, et inter haec pater illius, qui nimis cito exoratus
est. Quare tam cito senex ille remisit iniuriam? Ne tristiore quidem vultu
expugnatam filiae pudicitiam tulit. Timeo ne verum sit quod audio, ne novo
inauditoque more de nuptiis puellae vitiator exoratus sit.
III - II
CESTI PII.
Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuvenem.
Habui patrem sanae mentis nec tam severum ut crudelis esset, nec tam
indulgentem ut incautus. duxi uxorem quam pater iusserat, nec tamen
nuptiarum mearum me paenitet. Fili, nonne saepe excandui, saepe
reconciliatus sum, saepe quod negaveram dedi? Ipse dispensasti triginta
dies, ut haberet primos socer, medios reus, novissimos pater. Ne omnia
vitia a prima adulescentia repetam, virginem rapuit, patrem accusat: haec
intra dies triginta. putas me accusatori promissurum quod filio negavi?
"Impetravi" inquit "ab illo": alii aiunt illum a te. Mediis me diebus
accusas. Rapuisti virginem, cum tam libenter viveres?
III - III
ARELLI FVSCI PATRIS.
"Moriar" inquit: etiamnunc minaris? nondum rogas?
"Quousque" inquit "rogabo?" Iam lassus es nec adhuc ullum rogasti. "Non
possum" inquit "exorare tam diu." Novo more obicit dementi constantiam.
Quid ergo? tu poteris videre morientem filium? Fortasse non potero et ideo
irascor dum licet.
POMPEI SILONIS.
Haec audacia eius ex parte culpae meae est: nimium
indulgenter nutritus est, omnia sibi putat licere, nihil umquam me rogavit.
"Ignovit" inquit. Ita aliquis ante me rogatus est? Non nosti condicionem
legis tuae: in hac culpa qui pares sententias habent pereunt. Ipse se ad
abenam misit, lex illum misit ad meam. "Raptor, nisi et suum et raptae
patrem exoraverit, pereat." Vis scire lex utrum maluerit? non exorari:
irascitur. Ex duobus patribus cum raptor accusat qui legem sequitur.
III - IV
ARELLI FVSCI.
Miraris me dubitare? ipsa lex inter mortem et nuptias
dubia est. Quid me intempestivae proditis lacrimae? nondum erat tempus
fatendi. Non est quod tibi quicquam promisisse lacrimas putes: fleo quod
necesse mihi est filium spectare morientem. Quid facturus sim adhuc nescio;
utique tu ante tricesimum diem nescies. "Exoravi" inquit "raptae
patrem." Quid ergo mihi molestus es si hoc tibi satis est?
MOSCHI.
Effregit fores et identidem leges invocantem coegit pati stuprum:
nisi tam facile puellam exoravit quam patrem. Mortem vitiatione meruit,
accusatione deprecatur. Consumuntur interim dies: uter nostrum illos
consumit? "Rogo" inquit: non est fortunae meae rogari; nunc ego rogare
debueram, qui periclitor.
III - V
PAPIRI FABIANI.
Demens sum. Vides enim, turpiter vivo, meretricem amo,
legem ignoro, dies tuos non numero. Ad iudices vocat iudicem suum. "Ergo
moriar" inquit. Hoc si reo dicis, non curo; si iudici, videbo; si dementi,
non intellego. Demens, inquit, es: et huic aliquis ignoscere potest qui sic
rogat? Vos mei iudices estis, iste habet suum iudicem, nec potest
inexorabilem queri quem nondum expertus est.
III - VI
IVNI GALLIONIS.
"Rogo" inquit. Nunc? hic sic? Si volebas rogare,
admovisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte
gemitus. Testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. "Quando" inquit
"misereberis?" cum vultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris.
"paenitet quod rapui, quod te priorem non rogavi," cum dixeris te dementem
fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum
tua matre. Me miserum, quam paene promisi! dura, anime, dura; here
fortior eras. Et multum habeo quod deliberem: diversi me adfectus
distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura.
Quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. "Ergo" inquit
"misereberis?" Nihil promittam ante tricesimum diem. O me miserum, quod
tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat.
III - VII
Audi a demente exempla huic crimini. Denis vicenisque annis inter bella
iuventus consenuit; nos dies triginta ferre non possumus! Deliberabo: lex
nihil vult temere fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus
accipe. Effregisti domum civis, ut dicis etiam misericordis; morere: non
est hoc nocenti grave; ego nihil peccavi: propter te mori cupio. Ratio a me
exigitur alienae culpae, meae potestatis. "Quid ergo facturus es?" Non
pronuntiabo ante supremam. Quid miraris si illum citius exorasti? Facilius
est iniuriam donare quam crimen. Agedum, procede in medium, senex, cuius
misericordia crudelis sum: non putasti mecum deliberandum? Vnde scis qualem
filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam habeas. "Iam" inquit
"angustum tempus est": et tibi vacat accusare? Nullum tempus uni verbo
angustum est.
III - VIII
VIBI RVFI.
Quis umquam praeter me ignoscere iussus est? "Iam" inquit
"tempus angustum est." Ita non putas me subducere quantum supersit? "Iam"
inquit "tempus angustum est." Angustum erat si duos rogare deberes.
"Angustum tempus est" exclamat; "nescio quando rogem." Ergo me priorem
rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui prius roger quia pater tuus;
id quod minimum est, propius habito. Hoc videlicet illa pars legis
pertinebat: "et suum patrem exoret."
P. ASPRENATIS.
Sic aliquis exorat? sic deprecatur? Apparet nunc te primum
rogare. Demens sum: immo si vis argumentum dabo tibi: filius meus moriturus
est, et nondum testamentum meum mutavi.
CORNELI HISPANI.
Multi me adfectus diducunt: necesse est de aliis querar,
de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnunc deliberem. Ne
ille quidem, quamvis dicatur nimis exorabilis, ignovisset si sic rogatus
esset.
III - IX
PARS ALTERA.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Me miserum, pater! irae tuae
detractum est nihil, at tempori multum. Infelicior sum quam si neutrum
exorassem; mortem timeo postquam mihi omnes gratulati sunt. Quid tibi,
optime socer, pro ista misericordia tua, qua mihi et patri meo pepercisti,
precer nisi superstitem filiam?
PAPIRI FABIANI.
Non possum dissimulare, pater: quod illum exoravi, tuum
beneficium est; certe cum exoratus est, hoc dixit: Aliud quidem suadebat
dolor meus, sed quid faciam? Patris tui misereor. Miserere, pater: scis
quam brevis sit advocatio mea. "Misereor" inquit (vis verum dicam, quid
dixerit?) "patris tui." Vnde ego miser ab hoc patre veniens timerem patrem?
III - X
CESTI PII.
Timeo mortem nec iam habeo cui peream.
MARVLLI.
Si tibi tam pertinax adversus me odium est, audacter quid sis
facturus pronuntia; dic exorari te non posse. Quid me incerta mortis
exspectatione suspendis? Sollicitus inter somnos quoque velut admotam
cervicibus meis securem expavesco. Si non inpetro ut vivam, hoc certe
inpetrem, ne diu moriar. Non est quod putetis legem in numero dierum
angustam fuisse: est lex illius diu mori. Responde, pater: si servaturus
es filium, iam tempus fuit; si occisurus, iam tempus est. Non possum metum
sustinere ultra nec tormenta tot diebus pati: et in me mihi aliquid
licet.
BLANDI.
Ita parum tibi contigit quod solus periclitante filio non rogas?
III - XI
Latro sic divisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere
possit, sicut non potest qui in custodia est, qui in carcere. Etiamsi cum
alio potest, an cum patre possit, quoi vitae mortisque arbitrium datum est,
an illi accusare eum liberum sit quem mortiferum est non exorasse? Etiamsi
cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri
dedit; "ista enim ratione nihil licet si aut exorari aut accusari ei
necesse est." Deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas
tractavit, quod rapuit, quod alium prius rogavit, quod patrem non rogavit,
quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari
dementiae non possit cum adhuc an exoretur incertum sit. Hic paternos
adfectus tractavit spem facientis. Non probabat Fuscum, qui paulo apertius
agebat: Est, inquit, contra controversiam promittere. Potest nihilominus
et bonus agi pater et non exoratus.
III - XII
Fabianus hanc quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae
non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem,
ut pater a filio sanari deberet, non ut regi.
Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones quae deberent inter res
iudicatas referri, tamquam an quidquid optaverit vir fortis aut tyrannicida
accipere debeat: quasi iam pronuntiatum sit non debere, nemo iam hanc
quaestionem tractat, sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat
faciendum sit. Inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam quae
morbo fieret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e
lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controversias in quibus
pater furiosus probari non possit, nec absolvi tamen propter impietatem
nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat; numquam utar hac quaestione?
utar cum aliis deficiar.
III - XIII
Pollio Asinius aiebat hoc Latronem videri tamquam forensem facere, ut
ineptas quaestiones circumcideret, sed in nulla magis illum re
scholasticum deprehendi. "Remittit" inquit "eam quaestionem quae semper pro
patribus valentissima est." Ego [semper] scio nulli a praetore curatorem
dari quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro
esse curatorem petere quod in scholastica dementiae agere.
III - XIV
Gallio et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum
patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit.
Neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit, nec adulteri quod
adulterium commissurus sit; sic ne dementiae quidem quod demens futurus
sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exoravisti, sed quod non
exoraturus es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. Demens videor
qui uno verbo sanari possum? Lex triginta dies dedit quia iudicavit aliquem
duriorem futurum. Etiamsi demens est qui non exoratur a filio tricensimo
die, numquid et qui vicensimo? Ergo non potes hoc nomine damnare me quod
exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. Ita, si vis verum, agere
mecum hoc crimine non potes; utique intra triginta dies exorari possum,
post triginta queri non potes: aut crimen non habeo aut accusatorem.
III - XV
Silo Pompeius fecit quaestionem qua Gallio usus est et illam adiecit:
nihil acturum adulescentem etiamsi damnaverit patrem; nihilominus enim
periturum quia lex nullam aliam salutis viam dedit raptori quam si
exoraverit patrem.
Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia tractabat,
non ut quaestiones; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere
in qua quaeritur an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem.
"Nam cum dico: non potes accusare eum in cuius arbitrio positum est
moriaris an vivas, non magis quam magistratum in ius vocare, quam de
iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum
animadvertere, adicio: non opus est accusare; nihil enim tibi proderit;
etiamsi damnaveris, morieris; lex enim, si non exoraveris, perire te vult;
non exoras autem etiam si damnas." Quare hoc non in quaestionis loco
ponebat? Inbecillum putabat.
III - XVI
Adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem qui non habet
quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum ut nihil
intellegat: hunc exorari a filio vult? atqui eodem loco est manifestus
inclemens.
Fuscus parum hoc putabat valens esse tamquam quaestionem, satis valens
tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem [satis valens questionem],
non posse cum patre agi eo nomine quod non peccaverit sed peccaturus sit,
in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: Agere mecum dementiae,
etiamsi potes, non debes. Numquid enim peccavi? Non sum exoratus: nondum
transit tempus, etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me
nocentem et iam reum!
III - XVII
Omnes infamaverunt raptae patrem quasi cum raptore conludentem.
Gallio dixit: ingenuam virginem rapuit, si tamen rapuit. Silo Pompeius
eandem suspicionem in omnia contulit: "Exoravi" inquit "raptae patrem."
Immo tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti.
Hispanus dixit: Omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignovit.
Nisi demens sum, aliquid suspicandum.
Argentarius dixit: Rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata,
deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam vis videri. tu exorasse te
dicis, ego te exoratum puto. Dic, quid tibi cum socero convenit?
III - XVIII
Rufus Vibius dixit: Dic mihi quid tibi cum socero convenerit, quanto
tibi nuptias promiserit. Non vis? tum hercules fateberis cum dies venerit.
Asprenas dixit: "iam" inquit "non multum reliquum est ex triginta diebus";
si ex illo dies numerarem cum primum exorasti, aiunt iam triginta dies
praeterisse.
Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: "moriar"; dic ergo
verum.
Cestius hac figura declamavit, ut rogaret patrem, tamquam non exoratus
esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transit: numquid peiorem
causam habeo si apud alterum iudicem vici?
Eadem figura declamavit et Hispo Romanius, sed transit mollius: scio quid
responderi possit mihi: facile est domestico iudici satis facere; videro
de te cum ab raptae patre veneris.
III - XIX
In hac controversia Triarius dixerat: non scies an exores nisi ultimus
dies venerit; et tum quamdiu licebit perseverabo. Deinde cum scholasticorum
summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum strictam sustuleris securem,
antequam ferias, patrem respice.
Belle deridebat hoc Asinius Pollio: filius, inquit, cervicem porrigat,
carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem et dicat: agon? (quod
fieri solet victumis). Sed ioco quoque remoto aiebat rem verissimam, non
posse carnificem venire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.
III - XX
Cestius ex altera parte hoc colore usus est quare priorem rogasset
raptae patrem: suspensum esse nolui patrem meum, volui statim illum
securum esse de me; queritur quod illum potius cogitare de matrimonio fili
quam de periculo volui.
Latro hoc colore usus est: Scitis periclitantes alieno arbitrio agere. Illi
qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: eamus
statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu hi rogantur; nam raptorum patres
- rogant.
III - XXI
Silo Pompeius diversum colorem huic secutus est: nota erat, inquit,
duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne
noceret apud illum, tarde meum exorari patrem.
Hispo Romanius bello idiotismo usus est. Dixerunt, inquit, amici: eamus ad
raptae patrem; hoc curemus, illud domi est.
Fuscus Arellius dixit: prior rogatus est qui magis timebatur.
Triarius a parte adulescentis dixit: timeo ne mutetur etiamsi exoratus est.
Hunc sensum non inprudenter Silo Pompeius inprobabat; aiebat enim non posse
mutari semel latam sententiam.
III - XXII
Quidam voluerunt videri cito exoratum raptae patrem, quidam tarde.
Fuscus Arellius dixit: magnam partem legis consumpsi nec de mora queror:
raptae pater rogabatur. Cestius non probabat, et hac sententia usus est cum
hunc colorem argueret: dum vult videri rogatum diu raptae patrem, efficit
ut videatur suum diu non rogasse; malo autem videri huius patrem tarde
exorari quam tarde rogari.
Hermagoras solebat interdum diu schemata prosequi, interdum breviter et
fortius attingere, sicut in hac sententia fecit, cum suspicionem facere
vellet inter raptae patrem et raptorem collusionis: "pepeistai, phesin, ho
tes phthareises pater.'houtos tacheos? mononou pro tes phthoras."
III - XXIII
Artemon dixit: lege, es ti sy pros ton patera tes ephtharmenes
sympephonekas? lege, pos pepeikas? siopas?
+IORIO.+
Glycon dixit: bradeos eleeis me; Keros rhysis ouk esti. Phthino kryeroteran
thanatou merimna; ou perimeno sou ton eleon.
Hunc sensum commodius dixit Lepidus, Neronis praeceptor: non misereberis
nisi ultimo die? ego mei ante miserebor.
Diocles Carystius a parte patris ethicos dixit:
"hebo thanasimos." apothane; eis ti gar herpazes? eis ti gar epherou? eis
ti gar emainou? Kai tauta de poiesas enedras e ti homoion.
IV
NEPOS EX MERETRICE SVSCEPTVS
Abdicavit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex
illa sustulit filium. Aeger ad patrem misit: cum venisset,
commendavit ei filium suum et decessit. Pater post mortem illius
adoptavit puerum; ab altero [pater] filio accusatur dementiae.
IV - I
PORCI LATRONIS.
Qualem vidi! ipsa fungebatur officiis, sedula circa
aegrotantis lectum in omnia discurrebat ministeria, non incultis tantum sed
laniatis capillis. Vbi est, inquam, meretrix? Venit ad me subito qui
diceret: filius antequam moriatur rogat venias. Non exspectavi dum iste
permitteret: amens cucurri. Cetera quemadmodum narrem nescio: steterim an
sederim, quid locutus sim, quid audierim, nescio; hoc unum scio, iacuisse
me inter duos filios. Accede hoc, puer, depositum, crimen meum; non habeo
miser cui te moriturus commendem.
IV - II
CESTI PII.
Recepi in sinum nepotem: vultis et hunc abdicem? duos
filios sustuli; huic numero iam adsuevi. Patrem accusat, fratrem infamat,
infantem persequitur: rogo vos, non satius est meretricem amare quam
neminem? In me novi generis dementia arguitur: sanus eram si non agnoscerem
meos. Tradidit infantem, exspiravit; non habui cui redderem. Offerebam me
propinquis, exspectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat
propinquorum fratre cessante; illi videlicet in hac cogitatione tacebant:
nos rogabimus cum frater non audeat? "Meretricis" inquit "filium
recepisti": nempe eius quae meum receperat. Fateor aliquando me insanum
fuisse: nescii quis esset abdicandus, meliorem expuli.
IV - III
PAPIRI FABIANI.
Quam nihil in illa domo meretriciae vitae vidi!
Adsidebat mulier tristi vultu, adfecta, aegro simillima ipsa, demissis in
terram oculis. "Pater," inquit "nihil tecum frater locutus est?" In sinu
meo et filium et animam deposuit. Domum pertuli. Dementiam vocat quod
infantem adoptavi. Quid facerem? negarem aliquid filio cum ille rogaret pro
filio? Ignosco tibi quod tam durus es: aegrum fratrem non vidisti. Ille
magni modo successor patrimoni natus in lectulo precario moriebatur; non
servorum turba circumstabat, non amicorum; inter infantem et mulierculam
deficientis adulescentis spiritus in adventum meum sustinebatur. Vt
intravi, cadentes iam oculos ad nomen meum erexit, fugientemque animam
retinuit. "Pater," inquit "quod adhuc nihil deprecatus sum, non contumacia
feci; fratri mandaveram." Indico tibi crimina mea: exspirantem coheredem
tuum ad vitam volui revocare; ut salvus esset rogavi deos et, licet
dementiam voces, si vixisset, recepissem.
IV - IV
ARELLI FVSCI PATRIS.
Securior eram, quoniam putaveram illi omnia
praestare fratrem, cum subito nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc
a fratre. O me miserum, quod solum nepotem recepi!
ALBVCI SILI.
Vt vidit uxorem, vidit patrem, circumspiciebat et fratrem.
IVLI BASSI.
Tibi debeo, mulier, quod habuit filius meus in qua domo
aegrotaret. pudet dicere: ut nepotem agnoscerem rogatus sum. Non potest
ex uno crimine dementia intellegi. Nemo sine vitio est: in Catone
deerat moderatio, in Cicerone constantia, in sulla clementia. Ad summam,
tres fuimus, omnes peccavimus: ego quod abdicavi, frater quod tacuit, tu
quod pro fratre non rogasti. Non sum uno herede contentus, duos habere
volo: et, quo magis concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, aeger. Non
ibo? Mihi crede, aliter tu audis de coherede. Cogitate quis roget, pro
quo roget, quem roget; videbitis neminem negare [non] posse nisi qui
accusare possit et patrem.
IV - V
ALTERA PARS.
PORCI LATRONIS.
Quem honestius subiecit meretrix quam
peperit. Pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur si et mater.
FVSCI ARELLI PATRIS.
Errat si quis me putat pecunia moveri. Primum adsuevi
coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna divisi, quia multo
illi pater donavit plus quam suam partem.
ROMANI HISPONIS.
Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam.
Vere mimicae nuptiae in quibus ante in cubiculum rivalis venit quam
maritus.
ARGENTARI.
Cum abdicaret, aiebat: hoc scilicet exspectabo, donec e meretrice
liberos tollas? Mulier, nescio an adversus patrem iniuriosior quod
abstulisti illi heredem an quod dedisti.
IV - VI
ALBVCI SILI.
Sine veniant illuc amici, sine propinqui: nolunt,
erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione
honeste nominari non potes, cedo istum puerum nulli agnoscendum si mater
adserat. Severissimus pater abdicavit etiam quem sciebat suum. Erat in domo
puer, qui omnes vocabat patres. Adoptavit eius filium propter quam etiam
suum eiecerat.
CESTI PII.
Nullum genus iudicum recuso: si severi erunt, nocebit isti quod
recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicavit suum. Clamavit
pater: in domum ergo meam meretrix veniet aut, quod turpius est, filius ad
illam ibit? Misit in domum nostram publicum puerum. Quis illis nuptiis
interfuit nisi abdicatus aut abdicandus?
IV - VII
Latro sic divisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob
hanc debeat.
Omnes infamaverunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit ut
frater abdicaretur; et ideo sententia laudatur Fabiani: nihil tecum locutus
[sum] est? Cum hoc unum puero noceat, quod ex meretrice natus est, omnes
operam dederunt ut, quantum in hac controversia licebat, huic vitio
mederentur, efficerentque ne quicquam in illa videretur meretricis fuisse
nisi nomen.
Marullus decenter hoc dixit, simul obiciens fratri impietatem: nihil,
inquit, in illa domo meretricium fuit: scires, si mecum fuisses.
IV - VIII
Albucius ethicos, ut multi putant, dixit - certe laudatum est cum
diceret -: exeuntem me puer secutus est. Non probabat hanc Messala
sententiam: non habet, inquit, fiduciam si mavult videri recepisse puerum
quam adduxisse; et sine ratione est adoptatum esse non quia debuerit sed
quia secutus sit. Fuit autem Messala exactissimi ingenii quidem in omni
studiorum parte, sed Latini utique sermonis observator diligentissimus;
itaque cum audisset Latronem declamantem, dixit: sua lingua disertus est.
Ingenium illi concessit, sermonem obiecit. Non tulit hanc contumeliam
Latro, et pro Pythodoro Messalae orationem disertissimam recitavit, [que]
conpositamque suasoriam de Theodoto declamavit per triduum. Quae dixerit
suo loco reddam, cum ad suasorias venero.
IV - IX
A parte adulescentis non unus omnibus color placuit. Quidam personam
eius qualem acceperant introduxerunt duram et asperam, ex quibus fuit et
Hispo Romanius: hoc unum aiebat efficiendum, ut non durus videretur sed
severus. In hac parte dixit nobilem illam sententiam quam Fabius Maximus
circum ferebat: venit adsidue in domum meretrix, non recedit, paulum abest
quin noverca sit.
Cestius bella figura egit: "Dementia" inquit "res est sanitati contraria.
Non quaeram extra exemplar sani hominis ad quod patris mei mentem exigam:
ipsum sibi comparabo. Fuit aliquando sanus: tunc quid faciebat? Oderat
luxuriam, vitia castigabat. Hunc tam severum senem putabitis sanum si vobis
in lupanari ostendero?" Sic declamavit ut patri accusatorem patrem daret et
illum argueret sibi ipsum conparando.
IV - X
Latro patri pepercit; puerum pressit et dixit fratris filium non esse et
ne fratrem quidem hoc fateri voluisse; illa verba aegro imperata.
Fabianus ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala
posse non tantum bonam partem adulescentis fieri sed etiam honestam:
obiecit patri quod fratrem abdicasset, non schemate, sed derecto: "Nihil"
inquit "peccaverat; amat meretricem; solet fieri: adulescens est, exspecta,
emendabitur, ducet uxorem. Quare ergo tunc non egisti dementiae? tuam
exspectabam paenitentiam; aiebam: iam recipiet. Hoc per transitum obicere
coepit, quod non recepisset quom vidisset in lupanari habitantem.
"Abdicasti" inquit "ut emendares? Vitia augeri vides. Nullum illius
vitium: aetatis est, amoris est; recipe, antequam aliquid faciat cuius mox
pudore moriatur."
IV - XI
Ad ultumum obiecit illi quod aegrum non secum tulisset.
"Potest" inquit "convalescere si viderit penates suos, si minus,
certe morietur in solo paterno, suo, puro. Quare, inquit, tu apud
fratrem non fuisti? Et ego queror. Ille, cum ad te mitteret, putavit se ad
duos mittere. Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum filio, sed
tuo." De adoptione novissime questus est et hac figura: Abstulisti mihi
fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum.
Indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut huius vocetur pater.
Sed ut aliquid iocemur, Fabius Maximus nobilissimus vir fuit, qui primus
foro Romano hunc novicium morbum quo nunc laborat intulit; de quo Severus
Cassius, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi
formonsus es, quasi dives es; unum tantum es non quasi, vappa.
IV - XII
Hanc controversiam cum declamaret, Maximus dixit [quasi] tricolum tale
qualia sunt quae basilicani sectantur. Dicebat autem a parte patris: Omnes
aliquid ad vos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in
ultimis annis, nepos in primis +abdicatur nullus+. Haec autem subinde
refero quod aeque vitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum.
In hac controversia Latro contrariam rem non controversiae dixit sed
sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente et M. Agrippa, cuius
filios, nepotes suos, Caesar [Lucium et Gaium] adoptaturus diebus illis
videbatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles sed facti.
IV - XIII
Cum diceret partem adulescentis Latro et tractaret adoptionis locum,
dixit: "iam iste ex imo per adoptionem nobilitati inseritur" et alia in
hanc summam. Maecenas innuit Latroni festinare Caesarem; finiret iam
declamationem. Quidam putabant hanc malignitatem Maecenatis esse; effecisse
enim illum non ne audiret quae dicta erant Caesar, sed ut notaret. Tanta
autem sub divo Augusto libertas fuit ut praepotenti tunc M. Agrippae non
defuerint qui ignobilitatem exprobrarent. Vipsanius Agrippa fuerat, at
Vipsani nomen quasi argumentum paternae humilitatis sustulerat et M.
Agrippa dicebatur. Cum defenderet reum, fuit accusator qui diceret:
"Agrippa Marce et quod in medio est" - volebat Vipsanium intellegi -; fuit
qui diceret: "concurrite! Agrippa malum habebit." Responde sis, Marce
uterque." Mihi videtur admiratione dignus divus Augustus, sub quo tantum
licuit, sed horum non possum misereri qui tanti putant caput potius quam
dictum perdere. Latro dignus fuit miseratione, qui ne excusare quidem
errorem suum potuit. Nihil est autem crudelius quam sic offendere ut magis
sis offensurus si satis feceris.
V
TORTA A TYRANNO PRO MARITO
Torta a tyranno uxor numquid de viri tyrannicidio sciret,
perseveravit negare; postea maritus eius tyrannum occidit. Illam
sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem.
Ingrati actio est.
V - I
PORCI LATRONIS.
Cum liberis torta esset, indicasset. "Escende," inquit
"occide tyrannum; nisi occideris, indicabo." subito iniecta manu satelles
"quid moraris?" inquit; "iam exposita tormenta sunt." "Bene est," inquit
mulier, "ad stuprum non vocor." Instabat cotidie viro uxor, exigebat
tyrannicidium: "tempus est; escende; si nihil aliud, ut liberos habeas:
in tyrannide paritura non sum." "Miraris si eo tempore parere non potui
quo a tyranno torqueri matrona potuit?" "Escende, occide tyrannum; comes
sequerer nisi me inutilem dimisisset tyrannus. Escende: ego iam feci
tyrannicidium meum." Eas nuptias tyrannicidium diduxit quas non diduxit
tyrannus.
V - II
CESTI PII.
[Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit.]
Trahebantur matronae, rapiebantur virgines; nihil tutum erat;
nullae feliciores tunc videbantur quam quae liberos non habebant.
Quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam
moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agat sane Fortunae gratias
quod illo tempore nihil peperit. Tyrannus suspicatus est nescio
quid istum de tyrannicidio cogitare, sive isti aliquid excidit,
sive magna consilia non bene voltus texit. Vtique de uxoris
garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit
satellites: "attrahite" inquit "uxorem, et" adiecit "si quos filios habet."
V - III
Veniunt in domum crudelissimi carnifices, in quorum vultibus
tormenta erant: iactatur misera inter satellitum manus, et toto
itinere non ducitur sed trahitur. Hanc aliquis, etiamsi torta non
sit, mirabitur non peperisse cum cogitaret iste de tyrannicidio?
Audacter iam consilium indicamus, iam enim, puto, licet. Nupsit
isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus
oppressit; hoc publicum divortium fuit. Rapitur in arcem mulier,
inter satellitum manus vexatur atque distrahitur. Hanc aliquis,
etiamsi non torqueatur, non parere miretur? Inposita in eculeum
saepius ad absentem virum respexit quam ad praesentem tyrannum.
Quam multas matres audivi illo tempore: quid mihil volui quae peperi?
V - IV
ARELLI FVSCI.
Explicatur crudelitatis adversus infelicem feminam
adparatus et illa instrumenta virorum quoque animos ipso visu frangentia ad
excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante
denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. Videt
intentum tyranni vultum, videt oculos minaces: [et] tacet. Plus tibi
praestare non potuit si de te liberos sustulisset. Flagellis caeduntur
artus, verberibus corpus abrumpitur exprimiturque sanguis ipsis
vitalibus: tacet. Res publica, an sit tibi ista datura liberos nescio;
tyrannicidam dedit. Ita tu, mulier, non vis parere? delicata es,
cruciatus puerperi times? Fremebat indignatione captae civitatis maritus
et consilio suo et uxoris adiutorio fortior. "Quomodo occidam tyrannum?
quae pars accedenti maxime vacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci
minore munimento virtutem non summovet?" Sic vir et uxor noctes exercebant:
miraris si transit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum virum?
Saeviebat etiamnunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum uxores;
paenitebat matres fecunditatis suae.
V - V
HISPONIS ROMANIS.
In quid desideras liberos? ut sint quibus relinquas
patrimonium? Ingrate, ita tu hac salva heredem non habes? Nullum tormenti
genus omisit; omnia membra laniata, omnes artus convolsi sunt, scissum
corpus flagellis, igne exustum, convulsum tormentis. Ignoscetis puto
mulierculae si dixero: fessa est.
HISPANI CORNELI.
Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in
tyrannicidium poterat inpelli; prorsus, cum uxorem vidisses, posses timenti
ignoscere. Adsidue tormenta variantur; accenduntur extincti ignes; tortor
vocatur sub quo mariti uxores prodiderant. Pacisci me tecum puta: ut
taceam, donas quinquennium? Quid gloriaris tamquam non facilius sit
occidere tyrannum quam sustinere? duplici beneficio uxoris suae obligatus
est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui
fecit.
V - VI
IVNI GALLONIS.
Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam potest;
subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor; seca, verbera, oculos
lancina, fac iam ne viro placeat matrix.
PAPIRI FABIANI.
Describam nunc ego cruciatus et miram corporis patientiam
inter tyrannica tormenta saevientia: extincti sanguine refovebantur ignes;
in hoc desinebatur torqueri aliquando ut saepius posset. Exquisita verbera,
lamnae, eculeus, quidquid antiqua saevitia invenerat, quidquid et nova
adiecerat - quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de
tyrannicidio quaereret. O nos felices quod nullis exhausta puerperiis
fuit! Tacuit ac silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam.
Convolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex
arce sed proiecta.
V - VII
Quid est quare uxorem dimiseris? Numquid premit
censum onerosa sumplibus? et, ut saeculi mos est, in detelius luxu fluente
muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna privatis insanit.
Numquid gemmas et ex alieno litore petitos lapillos et aurem vestemque
nihil in matrona tecturam concupivit? Si talis esset, facile illam
corrupisset tyrannus. Exspecta, potest parere; non respondet ad propositum
nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges
humanas conponitur: modo properat et vota praecurrit, modo lenta est et
demoratur. Exspecta, pariet. Quid dicis? "Non potest fieri." Quare? quod
torta est. Imputat tibi quod +publica+ est; imputat tibi quod torta est;
imputat tibi quod sterilis est.
IVLI BASSI.
Aiebat tyrannus: ure, caede ventrem.
ARGENTARI.
Caede ventrem, ne tyrannicidas pariat.
V - VIII
TRIARI.
Non ex formula natura respondet nec ad praescriptum casus
obsequitur; semper exspectari fortuna mavult quam regi. Aliubi effunditur
inprovisa segetum maturitas, aliubi sera magno fenore moram redemit. Licet
lex dies finiat, natura non recipit. Aiebat tyrannus: "indica; nulla tua
culpa est": tacet. Caeditur: tacet; uritur: tacet. Vtrum putas mirandum
esse, iuum tyrannicidium an huius silentium? Exspectasse aliqua per longum
tempus maritum dicitur: quanta laus est servasse cum exspectasse tanta sit!
Alia desiderio viri attonita in ardentem rogum se misisse: haec non cum
viro arsisset, quae pro viro arsit? Alia pro incolumitate mariti vicaria
morte decidit: creditisne hanc in tormentis oppressam horruisse amplius
pro viro praestitisset si quid amplius exegisset tyrannus.
V - IX
MARCELLI.
Si quid tamen peccasset in partu, ignosci ei posset; nupserat
enim isti occupato. Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille
torsit, sed dimisit ad virum.
ALBVCI SILI.
Vicerat saevitiam patientia; deerat iam sanguis, supererat
fides. Aliquando proiecta est; deserebatur distortis manibus, emotis
articulis; nondum in sua membra artus redierant. Talem uxorem tortor
dimisit ad partum. Ingratus vocabatur quod in praemio nullam uxoris fecerat
mentionem. "Res tuas tibi habe." Inicere debuit manum et ipsum te inter res
suas trahere; nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit
tyrannicidium pati quam facere.
V - X
PARS ALTERA.
ARGENTARI.
"Ego tamen torta sum." Merito obiceres nisi te
vindicassem.
FVLVI SPARSI.
Vobiscum, iudices, loquor; quid faciam? Non agam gratias quod
non indicavit uxor? timeo ne vobis ingrati iam teneri videar; agam
gratias? liberorum expers manebo ...
DIVISIO.
* * voluit in tali controversia hanc reum facere primam, si
materia patitur: "non accepi, beneficium," aut "accepi quidem sed
reddidi" aut "accepi quidem sed non potui reddere," aut isto novissime
confugere: "non quisquis non reddidit beneficium ingrati tenetur; animus
aestimandus est non reddentis."
Pollio Asinius aiebat numquam temptandam esse quaestionem primam, nisi
manifesto obtineri posset, qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota
causa nisi in hoc vicit; apparet enim ingratum esse qui ne fatetur quidem
se accepisse beneficium.
V - XI
Gallio noster putat, quotiens possit, hoc auferendum adversario;
quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem possit, ita
transeundum quasi donemus et possimus quidem facere controversiam sed
nolimus.
Idem Attico Dionysio, Apollodori discipulo, placuit. Hoc ille amplius:
quotiens non potuerimus, aiebat, an beneficium acceperimus controversiam
facere, de modo faciamus: non esse tam magnum quam ille dicat, sicut in
criminibus facimus; quotiens negare non possumus, esse quidem crimen illud
fatemur, sed leviore poena dignum quam accusator arguat.
V - XII
Latro in hac controversia non dubitabat facere primam quaestionem, an
beneficium dederit. Hoc in haec divisit: etiamsi scisti de tyrannicidio
viri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti
quidem; non enim tibi indicavi nec tam magnum consilium, virilibus quoque
animis grave, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere
quod nescit. Alteram fecit: etiamsi dedit beneficium, an receperit.
Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus
sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me rei publicae causa
fecisse: et tu rei publicae causa tacuisti. Tertiam: an ob id tutus sit
quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis tractatio: an quod fecit facere
debuerit.
V - XIII
Hoc divisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam
bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit.
Novi declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus veneficii fuit et a
Pollione Asinio defensus damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in
hac controversia fecerunt: an inter viros et uxores data beneficia ingrati
lege teneantur. Non est beneficium sed officium facere quod debeas: sic
filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et Gallio
noster.
Blandus in ultima parte controversiae, qua de re publica disputatur,
quaestionem fecit an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide. Illud
tempus non debet inputari quasi sterili quo matres etiam editos partus
abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo rei publicae pariunt,
non illud quo tyranno. Huic subiecit an, etiamsi aliis imputari tempus
tyrannidis solet, huic non debeat.
V - XIV
Latro ex suo more has non quaestiones putabat, sed membra illius
ultimae partis ex aequitatis quaestione pendentis. An ne sterilis quidem,
altius repetit: "Non quaecumque quinquennio non peperit sterilis est. Quid
enim si vir alicuius afuerit toto paene quinquennio peregrinatione, utri
imputabitur? quid si vir aegrotaverit? Si hic maritus a tyranno tortus
inutilis in concubitu suae uxoris iacuisset, utri imputari debuit
quinquennium? Quaeris quare non pepererit? Tyrannis erat; nemo non cum
parentibus suis querebatur quod natus esset. Adice quod torta est haec,
quod maritus occupatus tyrannicidio non vacavit in uxoris voluptates."
V - XV
Buteo, aridus quidem declamator, sed prudens divisor controversiarum,
contra Latronem sentiebat, Blando accedebat. Aliud enim esse aiebat: "quae
intra quinquennium non peperit, non utique sterilis est"; aliud: "quae
intra quinquennium non peperit, non statim dimitti potest sterilitatis
nomine"; hic quaeri de condicione iuris, illic de spe fecunditatis. Sed
Blandum quoque arguebat; aiebat enim non sic fuisse quaerendum, an
tyrannidis tempus excipi deberet, deinde, [an] etiamsi non in aliis, an in
hac, tamquam inter has gradus essent. Ipse sic hanc partem vel
quaestionem dividebat: an, quaecumque quinquennio non peperit, tamquam
sterilis dimitti possit.
V - XVI
puta accidere, quod Atheniensibus in bello accidit, ut liberi et
coniuges in aliquo tutiore loco deponantur: inputabitur hoc tempus feminis,
quo viros non destituunt, sed non habent?
Si tyrannus non vetuisset istam parere, quin intra quinquennium parere
potuerit, quis dubitet? Et cum hoc vehementer implevisset et probasset,
non omnes posse dimitti si quinquennio non peperissent, tunc illo transit:
an haec posset; et hic etiamnunc non hoc quaerebat, an deberet dimitti, sed
an posset, et hoc contra Latronem dicebat: quomodo istam quaestionem putas
in aequitatis tractationem cadere, cum quid liceat quaeratur, non quid
oporteat? Hoc enim, an haec possit, per illa impleo: non potest quia in
tyrannide non conceperat. Aliquod tempus immune a legibus miseriae faciunt.
Non dico: non peperit quia torta est - hoc adhuc praetereo et aequitatis
tractationi reservo -, sed quia tu maximae rei cogitatione occupatus nihil
de liberis cogitasti.
V - XVII
Passienus, vir eloquentissimus et temporis sui primus orator, hanc
subtilitatem Buteonis non probabat: Latroni se adsentiri dicebat ideo quod
istae quaestiones tractandae per se essent si haec mulier iniusti repudi
ageret; nunc ingrati agit: ita non quaeritur an legitime sed an ingrate
dimissa sit; itaque in aequitatis tractationem cadunt etiam quae iuris
sunt. Nam cum quaeratur an non oportuerit hanc dimitti etiamsi licuit,
apparet quam utique non oportuerit si ne licuit quidem.
Albucius itaque decentissime fecit - solebat enim fere in aliquas figuras
declamationem discribere - et prius egit iniusti repudii, deinde ingrati:
+ inquit putat emet an ullum beneficium a quo tamquam iniquae dimissa. + Hinc
omnes quaestiones ad sterilitatem et aestimationem quinquenni pertinentis
libere tractavit; deinde transit in ingrati accusationem.
V - XVIII
Cestius pro viro hunc introduxit colorem: quo tempore uxor torta
est, nihil adhuc de tyrannicidio cogitabam; postea cogitavi et haec ipsa
mihi causa cogitandi fuit uxoris ultio. Vtrumque secutus est, ut et illa
marito silentium imputare non posset et maritus imputare illi tyrannicidium
posset. Latro dixit se iam tunc de tyrannicidio cogitasse, sed uxori non
indicasse. Fabianus philosophus colorem non magis bono viro convenientem
introduxit quam oratori callido. Dixit enim et cogitasse se tyrannicidium
et uxori indicasse et illam tum quidem fecisse quod probam feminam facere
oportuit, nunc peccare quod putet beneficium esse recte facere. Hic color
illi et in illa parte profuit: si beneficium putas te dedisse quod
tyrannicidium non prodidisti, ego prior dedi, qui tibi tyrannicidium
credidi. + Repudium ex tuo quo ius liberorum cupiditatem, quo semper uti
tamquam civis debuisset, postea magis tamquam tyrannicida. +
V - XIX
L. Vinicius, + vinci fater +, Fabiani colorem valde probabat, et aiebat
onerari uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum ab illa maritus
habuisset. Si dixerit, inquit, post tormenta se de tyrannicidio cogitasse,
tum tyrannicidium uxori debemus. Melius de viro meruit si torta
tyrannicidam fecit quam si tacuit. Sed apparet ei aliquid de tyrannicidio
cogitatum, de quo tyrannus usque eo suspicatus est ut torqueret. Si
dixerit cogitasse quidem se de tyrannicidio ante tormenta, sed uxori non
indicasse, augebit uxoris beneficium: liberius enim potuit tyrannicidium
indicare quod illi commissum non erat; potuit enim uxor etiam non indicante
marito tam magni consili molitionem deprehendere. At si hunc colorem
Fabiani sequor, multa efficiam. Si olim de tyrannicidio cogitavi, honestior
sum vetus tyrannicida et non privatis sed publicis malis ad ultionem
inpulsus. Si cum cogitarem non celavi uxorem, facilius persuadebo malum me
hodie maritum non esse, qui semper tam deditus fui. Ad ultimum hoc
consequar, quod, si quod audierat tacuit, non beneficium est sed fides.
V - XX
Hic est L. Vinicius quo nemo civis Romanus in agendis causis
praesentius habuit ingenium: quidquid longa cogitatio alii praestatura
erat, prima ingentio animi dabat; ex tempore causas agebat, sed non
desiderabat hanc commendationem, ut ex tempore agere videretur. De hoc
eleganter dixit divus Augustus: L. Vinicius ingenium in numerato habet.
Hispo Romanius maligne et accusatorie "Nihil" inquit "ego isti narraveram;
ista, ut erat necesse, aliquid ex vultu, aliquid ex nocturnis vigiliis
suspicata est. Vnde emanaverit sermo scietis - videtis quo veniat tyrannus:
non ad amicum meum, non ad servum, sed ad istam, quae nihil negoti
habuisset si tacuisset. tua etiam causa tacuisti: sciebas te perituram si
confessa esses tyrannicidium."
Hybreas dixit: + anaxais oun epi ten akran epion, kai ei eutolmeis, nyn labe
to xiphos. +
VI
PATER ET FILIVS LVXVRIOSI
Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. Filius accusat patrem
dementiae.
VI - I
PORCI LATRONIS.
Vtriusque tamen conparetur luxuria. tu consumis
patrimonium patris tui, ego accusatoris mei. Naviga, milita, peregrinare,
quaere adulescens, senex utere. Accusator meus diversos et inter se
contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolvi.
CESTI PII.
Potest nobis convenire; similes sumus. puta te patrem: dic
quid me velis facere. Si tu bona fide frugi es, et hoc imitor. Te ego
imitor an tu me? Rogo vos: uter prior coepit? "Luxuriaris" inquit.
Patrimonium conputemus. "Sed tu senex es" inquit. Hoc dicis: luxuria tua
serius coepit, citius desinet.
VI - II
ARELLI FVSCI PATRIS.
"Sed tu" inquit "senex es." Vnde scis te non
futurum luxuriosum senem? Omnia a te vitia: quod unguento coma madet, tuum
est; quod laxior usque in pedes demittitur toga, tuum est. Quid est aliud
quod non a te senes discant? Quid porro? domus nostra luxuriosos duos non
capit? Indulgentius te abdicare non potui. Ecquid mihi licet seniles annos
meliore vita reficere? Hoc novissimum meum meritum est et quod tibi pro
maximo imputo: pro te etiam luxuriosus factus sum.
FABIANI.
Noli pecuniam concupiscere. Quid tibi dicam? Haec est quae auget
discordiam urbis et terrarum orbem in bellum agitat, humanum genus cognatum
natura in fraudes et scelera et mutuum odium instigat, haec est quae senes
corrumpit. Quidam summum bonum dixerunt voluptatem et omnia ad corpus
rettulerunt. Nihil est mihi opus praecipientibus: habeo exemplum, proposui
quidquid tu feceris facere; navigabo si navigaris, militabo si mihtaris:
dic hodie, quid putes melius. Sed illud excipio: non obicies quod elegeris.
BLANDI. Obicit luxuriam; poteram ei hoc dicere: adulescens, frugaliter vixi
quamdiu patrem habui. Ante me desisti, ante me coeperas.
VI - III
+ BLANDI. + "Senex luxuriaris." Respondeo tibi: adulescens enim
navigavi. "Ego" inquit "iam desii, tu nondum." Non miror si prior desisti;
prior coeperas.
MENTONIS.
Quid? gaudiorum taedium cepisti? Vere luxurior.
POMPEI SILONIS.
Si modo emendatus est filius meus - solet enim etiam
luxuria dissimulari -, suo quisque ordine reus sit. Vis me ducere uxorem?
Si novercam haberes, iam abdicatus esses.
VIBI GALLI.
Convivae certe tui dicunt: vivamus, moriendum est. Si
intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi. Ostendi tibi luxuriam
in te non videbas. Adliga me, dum te custodias.
P. ASPRENATIS.
Quia nihil proficiebam obiurgando, volui illi vitam suam ostendere.
IVNI OTHONIS.
Malam causam haberem si alium accusatorem haberem; malam
causam haberem si te filium non haberem.
VI - IV
PARS ALTERA.
IVNI GALLONIS.
A laudibus patris incipiam. Fuit hic
adulescens temperatissimus, et lubricum tempus sine infamia transit; duxit
uxorem, filium sustulit, ad aetatem perduxit. Iam senex factus est, nisi
quod sibi nondum videtur; in luxuriam usque eo se proiecit ut accusem.
Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in
praeteritos annos se retro agens et validius in voluptatibus quam iuvenis
exultans, nonne portentum est? Luxuriosus adulescens peccat; at senex
luxuriosus insanit; aetas exhaurit virtutes: vitia lasciviunt.
PAPIRI FABIANI.
Navem in portu mergis. Alter solito tempore labitur, alter
insolito; alter alieno, alter suo; alter annos sequitur, alter senectuti
repugnat. Non est luxuria tua qualem videri velis: non simulas ista sed
facis, nec amantem agis sed amas, nec potantem adumbras sed bibis, nec te
dicis bona dissipare sed dissipas. Nemo, puto, vitia quia odit imitatur.
Quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus?
quis, ut ambitum comprimeret, ipse honores mercatus est? quis, ut
seditionem leniret, turbavit rem publicam? Non coercet vitia qui provocat.
VI - V
Latro sic divisit: an ob hoc accusari pater possit, quod luxuriatus
sit. Hic illam volgarem quaestionem posuit quam solebat fastidire: + se
leviter + minime patri obici solere luxuriam, non magis quam avaritiam, quam
iracundiam; non vitia patris accusari solere, sed morbum. Vt possit aliquid
praeter dementiam obici patri, an luxuria non possit. "Alioqui filiis"
inquit "abdicare permittitis patres; sed lex patri filium quia de alieno
consumit abdicare permittit, hic de suo consumit." Etiamsi ob hoc accusari
pater a filio potest, an a tali filio possit? Hic vitiorum exprobratio.
"Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriarum damnatus?"
Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an, si ad castigandum
filium hoc consilio usus est, damnandus sit. Ait enim adulescens: Quolibet
alio genere debuisti me obiurgare. Quid si adulterium velles vindicare
committendo? turpe est sic castigare vitia ut imiteris. Deinde, an
consilio luxurietur. Non enim concedit hoc filius: "alioqui" inquit
"quare, si coepisti sic emendare filium, cum emendaveras non desinis?"
VI - VI
Cestius a parte patris aiebat simulationem luxuriae significandam
magis quam profitendam. Ita, inquit, apparebit illum simulasse si etiamnunc
simulat; si desinit simulare, ostendit iam sibi nihil opus esse eo
consilio, quasi filius emendatus sit; emendatum autem esse non concessit,
et adsidue dixit nihil magis se quam intervallum hoc luxuriae timere;
intermissa vitia vehementius surgere.
Latro aperte putabat simulationem confitendam. Incipio, inquit, non tantum
honestum senem sed prudentem defendere si, quod vitium videri poterat,
efficio consilium. Quare potius significet quam dicat frugi se esse?
Blandus hac figura declamavit filium: ut pro abdicato respondit.
VI - VII
Cestius aiebat adulescentis partem diligentius colorandam: facere
illum rem non ita probam: patri non remittere quod a patre ipsi remissum
sit. Itaque sic narravit ut suam quoque luxuriam imputaret patri. Non
severam fuisse disciplinam, non bene institutam domus legem, quae posset
adulescentis mores formare et a vitiis aetatis abducere. "Quodammodo"
inquit "ad luxuriam a patre praemissus sum ... unguento canos madentis et
comissatorem senem: utique nulli nimis luxuriosus sed parum sanus
videbatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam vindicant: cito
desinunt. Desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis quae res
mihi remedio fuerit? aetas - illa quae faciebam iam putabam me non
decere."
VI - VIII
Hunc sensum ipse Cestius sano genere dixit; Flavum Alfium, auditorem
suum, qui eandem rem lascivius dixerat, obiurgavit. Flavus hoc modo dixit:
cum desidiae se eripuisset, paulatim se ad frugalitatem redisse et odio se
vitiorum captum. "Hoc fuit" inquit "quare desinerem: sentiebam" inquit "me
senem fieri." Cestius hoc aiebat dulcius quidem esse, sed corrumpi
ultimam sententiam. "Incredibile est," inquit "cum iuvenis sit, sensisse
illum se senem fieri, et nolim videri tam diu luxuriatum donec sentiret
senem se fieri."
VI - IX
Fuscus Arellius dixit: Non accusaturus patrem sed me defensurus sum, ne
aliena luxuria male audiam. Hoc consilium luxuriante filio honestum
emendato est supervacuum. In narratione hunc colorem habuit: subito
furore conlapsam patri mentem. Meretricem vidi pendentem collo senis et
parasitorum circumfusum patri gregem, turpes cum rivalibus rixas et
ebrietati nocturnae additum diem. putavi initio et ego consilium esse, non
morbum: desii luxuriari; desinet, inquam, si propter me coepit. Permanet in
iuvenalibus vitiis et turpius luxuriosus et diutius. Quid faciam? ex suo
more emendare patrem volo: luxuriandum est.
VI - X
Silo Pompeius patronum adulescenti dedit; quod non putabat in
accusatoris persona Latro faciendum: numquam certe esse factum ut aliquis
per patronum accusaret patrem.
Rufus Vibius a parte adulescentis: festivum senem! in honorem filii sui
ebrius fit. In narratione hoc usus est colore: solutum patrem iam mente
eius labente laudare coepisse luxuriam; dicere enim eos felicius vivere
qui sibi amare permitterent nec cessarent tantum habere quantum cuperent;
obiurgare interim se quasi non commodaret. "Rusticum" inquit "iuvenem!"
Praematura inquit "severitas non est frugalitas sed tristitia: quid tu
senex facies?". Non creditis haec illum dixisse qui vitia dum obiurgare vult
luxuriatur?
VI - XI
Argentarius hoc colore declamavit: duo luxuriantur una in domo: alter
iuvenis, alter senex; alter flius, alter pater; uterque aeque licenti cultu
per publicum incedit. Alter vobis hoc ait: "Concessis aetati iocis utor et
iuvenali lege defungor; id facio quod pater meus fecit cum iuvenis esset.
Negabit? Bona ego aetate coepi; simul primum hoc tirocinium adulescentiae
quasi debitum ac sollemne persolvero, revertar ad bonos mores." Qui qualem
causam habeat videritis; facit etiamsi non quod oportet fieri, at quod
solet. Alter ait: "scio me novum civitatis miraculum incedere, luxuriosum
senem, sed hoc castigandi genus commoventius visum; ut emendarem filium,
ipse peccare coepi." Ita, si avos viveret, ut nemo in domo luxuriosus
esset, tres luxuriosi fuissetis.
VI - XII
A parte patris Glycon Spyridion dixit: ego men archomai dapanon, sy d'ou pavei.
Agroitas Massiliensis longe vividiorem sententiam dixit quam ceteri Graeci
declamatores, qui in hac controversia tamquam rivales rixati sunt. Dicebat
autem Agroitas arte inculta, ut scires illum inter Graecos non fuisse,
sententiis fortibus, ut scires illum inter Romanos fuisse. Sententia quae
laudabatur haec fuit: epi tes asotias touto diapephonekamen; sy men
dapanais hedomenos, ego de lypoumenos.
Damas Scombrus: estygemenen asotian asotevei.
VI - XIII
Diocles Carystius: eith'eucharistoies; arti ek tes asotias
metaballomai.
Hermagoras raras sententias dicebat, sed argutas et quae auditorem
diligentem penitus adficerent, securum et neglegentem transcurrerent. In
hac controversia dixit: o tyches deines; tauta epitattontes allelois
epoioumen.
Barbarus dixit vulgarem sensum satis vulgariter: gnosei, teknon, hoti nous
gerai synanthei.
Elegantius hoc conposuit Hispo Romanius: Placet vobis frugalitas mea, quod
patrimonium servavi, quod adquisivi, quod uxorem mature duxi, semper
dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti. Illud adfirmo, nihil tota
vita frugalius feci.
Rem ab omnibus dictam celerrime Syriacus Vallius dixit: fili, quando vis
desinamus?
VII
PEREGRINVS NEGOTIATOR
Quidam, cum haberet formonsam uxorem, peregre profectus est. In viciniam
mulieris peregrinus mercator commigravit; ter illam appellavit de stupro
adiectis pretiis; negavit illa. Decessit mercator, testamento heredem
omnibus bonis reliquit formonsam et adiecit elogium: "pudicam repperi."
Adit hereditatem. Redit maritus, accusat adulteri ex suspicione.
VII - I
PORCI LATRONIS.
Quamquam eo prolapsi iam mores civitatis sunt ut nemo ad
suspicanda adulteria nimium credulus possit videri, tamen ego adeo longe ab
eo vitio afui ut magis timeam ne quis in me aut nimiam patientiam aut
nimium stuporem arguat quod tam seram querellam detuli. Non accuso
adulteram nisi divitem factam; ex ea domo ream protraho in qua iam nihil
meum est. Cum ego tamdiu peregrinatus sim, nullum periculum terra marique
fugerim, plus ista intra unam viciniam quam ego toto mari quaesit. Post
tantos inpudicitiae quaestus si tacere possum, confitendum habeo hac me
causa afuisse, ut in accessionem patrimoni peregrinando cum uxore certarem.
Illud, iudices, mihi tormentum est, quod notata iudicio vestro, ut
multiplicatam dotem perdat, plus tamen ex quaestu habitura est quam quantum
damnatae perdendum est; tantum in istam dives amator effudit ut post poenam
quoque expediat fuisse adulteram.
VII - II
Quae praeceperim uxori proficiscens, scio; cetera, quemadmodum
adulescens formonsus, dives, ignotus in viciniam formonsae et in absentia
viri nimium liberae mulieris commigraverit, quemadmodum adsidua satietate
cotidianae per diem noctemque libidinis exhaustis viribus perierit,
interrogate rumorem. Vos interrogo, iudices, quid offici mei fuerit:
poteram ego salvo pudore meo nihil de hereditate suspicari in qua etiam
nomen auctoris ab uxore doctus sum? Veni nihil aliud quam ut fortunam meam
querar; nam causam melius vos nostis.
VII - III
Tempus est, iudices, de uxore marito credi mulierem tam formonsam
amari potuisse pudice; certe sic amari, ne sollicitaretur, potuit; neque
est quod dicat: non in meo istud arbitrio positum erat. Erratis vos,
iudices, si non maius ad sollicitandam matronam putatis inritamentum spem
corrumpendi quam faciem quamvis amabilem venustam. Si tantum in formonsa
sperari posset quantum placere potest, omnes formonsae in se universos
oculos converterent. Matrona, quae tuta esse adversus sollicitatoris
lasciviam volet, prodeat in tantum ornata quantum ne inmunda sit; habeat
comites eius aetatis quae inpudicum, si nihil aliud, in verecundiam annorum
movere possit; ferat iacentis in terram oculos; adversus officiosum
salutatorem inhumana potius quam inverecunda sit; etiam in necessaria
resalutandi vice multo rubore confusa sit. Sic se inverecundiam pigneret
ut longe ante inpudicitiam suam ore quam verbo neget. In has servandae
integritatis custodias nulla libido inrumpet.
VII - IV
Prodite mihi fronte in omne lenocinium composita, paulo obscurius quam
posita veste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro
blandientes ut quisquis viderit non metuat accedere: deinde miramini si,
cum tot argumentis inpudicitiam praescripseritis, cultu, incessu, sermone,
facie, aliquis repertus est qui incurrenti adulterae se non subduceret.
Internuntium, puto, illa sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella
et verbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi
vix inbecillitatem muliebris manus continuit. Nemo sic negantem iterum
rogat.
VII - V
Quotiens absentis viri nomen inploravit? quotiens quod non una
peregrinaretur questa est? cum quo questa es? apud quem indignata es?
Abunde te in argumentum pudicitiae profecturam putas si stuprum tantum
negaveris, quod plerumque etiam inpudicissima, spe uberioris praemi, de
industria simulat? Quando de iniuria tua viro scripsisti et, ne in
occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum
rogasti? Et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula
quam testamento sollicitatoris cognoscerem! Miserrimus omnis saeculi
maritus sic contempta absentia mea etiamnunc iniuriam meam nescirem si qui
fecerat tacere voluisset.
VII - VI
Totiens sollicitata non istam faciem qua placere poteras convestisti?
non omne ornamentum veluti causam talis iniuriae exsecrata es? Quod
proximum est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite adulterae
censum; ex eo inpune sit quod adulter isti dedit si est aliquid quod non
dederit. Quid singillatim omnia percenseo? quid ego non emi in mundo tibi?
Me miserum: maritus cum omni censu meo inter munera adulteri lateo. "Sola
heres esto." Quid ita? Habes, inquit; scripsit causas: "quia, cum semel
appellassem, cum iterum appellassem, cum tertio appellassem, non
corrupi."
VII - VII
O nos nimium felici et aureo, quod aiunt, saeculo natos!
Sic etiam qui inpudicas quaerunt pudicas honorant? "Omnium bonorum meorum,
omnis pecuniae meae sola heres esto quia corrumpi non potuit, quia tot
sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam
custodivit." Tace paulisper nomen auctoris: numquid non testamentum viri
creditis? Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam, inter mutuum eius
amorem aut certe ita creditum iam moriturus tabellas occupare si volo et
muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est.
"Sola heres esto, quamvis aliena, quamvis ignota; tantum quia pudica, quia
incorrupta est."
VII - VIII
Quid? isti tam censorio adultero non mater est? non
soror? non propinqua? an nulla earum pudica est? Idcirco scilicet cum
tantis divitiis peregrinas urbes in honorem pudicitiae ignotae perambulat.
Illic ubi natus est nulla pudica erat, atque illic ubi negotiatus est nulla
non prostituta erat; vacuo testamento pudica heres per errorem quaesita
est.
Ego adulteram arguo, qui in matrimonium recepi, qui communis ex ista
liberos precatus sum, qui pudicam libentissime crederem. Adeone iam ad
omnem patientiam saeculi mos abiit ut adversus querimoniam viri uxor alieno
teste defendatur? At hercules adversus externorum quondam opiniones
speciosissimum patrocinium erat: ego viro placeo.
VII - IX
Atque ego, si hunc morem scribendi recipitis, in conspectu vestro ita
scribam: "uxor mea heres ne esto, quod peregrinante me adamata est, quod
heres ab adulescente alieno ac libidinoso relicta est, quod tam infamem
hereditatem adit." A duobus vos testamentis in consilium mitto: utrum
secuturi estis? quo ab adultero absolvitur, an quo damnatur a viro? Vnus
pudicitiae fructus est pudicam credi, et adversus omnes inlecebras atque
omnia delenimenta muliebribus ingeniis est veluti solum ac firmamentum in
nullam incidisse fabulam. + novos fortasse non in omnium existimationem
ocure et horrendum multa deinde ab variae daturis experimenta.+ Feminae
quidem unum pudicitia decus est; itaque ei curandum est esse ac videri
pudicam ...
Muliebrium vitiorum fundamentum avaritia est. Quae potest non timere
opinionem adulterii, potest non timere adulterium. Ex omni rupe conchylium
contrahitur quo vestis cruentetur. Infelices ancillarum greges laborant ut
adultera tenui veste perspicua sit et nihil in corpore uxoris suae plus
maritus quam quilibet alienus peregrinusque cognoverit. Futuram eius
aestimabo pudicitiam; interim, quod negat, conperi inpudicam. Omnes te
inpudicam locuntur, pudicam tantum et unus et peregrinus, qui plus laudator
quam accusator nocet. Vxorem meam nusquam pudicam audivi nisi in adulteri
elogio. Deice in terram oculos et aures externorum vocibus claude: sibi
quisque pro te neget. pudicam ille dixit, ego inpudicam: puto, plus
credetis civi quam peregrino, marito quam adultero. Ipsum elogium scripsit
corruptoris animo. Quia pudicam, inquit, conperi: quod nulli praeter me
contigit.
Pars altera. Formosa est: hoc natura peccavit. Sine viro fuit: hoc maritus
peccavit. Appellata est: hoc alius peccavit. Negavit: hoc pudice. Heres
relicta est: hoc feliciter. Hereditatem adiit: hoc consulte fecit.
|