LIBER III
PRAEFATIO - I
SENECA NOVATO, SENECAE, MELAE FILLIS SALVTEM.
I
Quosdam disertissimos cognovi viros non respondentes famae suae cum
declamarent, in foro maxima omnium admiratione dicentes, simul ad
has domesticas exercitationes secesserant desertos ab ingenio suo.
Quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est.
Memini itaque me a Severo Cassio quaerere quid esset cur in
declamationibus eloquentia illi sua non responderet.
II
In nullo enim hoc fiebat notabilius. Oratio eius erat valens, culta,
vigentibus plena sententiis; nemo minus passus est aliquid in actione
sua otiosi esse; nulla pars erat quae non sua virtute staret, nihil in quo
auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquid petentia; nemo
magis in sua potestate habuit audientium affectus. Verum est quod de illo
dixit Gallio noster: "Cum dicebat, rerum potiebatur: adeo omnes imperata
faciebant; cum ille voluerat, irascebantur. Nemo non illo dicente timebat
ne desineret."
III
Non est quod illum ex his quae edidit aestimetis; sunt quidem et hic quibus
eloquentia eius agnoscatur; tamen auditus longe maior erat quam
lectus. Non hoc ea portione illi accidit qua omnibus fere, quibus maiori
commendationi est audiri quam legi, sed in illo longe maius discrimen est.
Primum tantundem erat in homine quantum in ingenio: corporis magnitudo
conspicua, suavitas valentissimae vocis - quamvis haec inter se raro
coeant, ut eadem vox et dulcis sit et solida -, pronuntiatio quae
histrionem posset producere, nec tamen quae histrionis posset videri.
IV
Nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod gravitas, quae deerat
vitae, actioni supererat: quamdiu citra iocos se continebat, censoria
oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat.
Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in
his quae inveniebat quam in his quae attulerat. Iam vero iratus commodius
dicebat, et ideo diligentissime cavebant homines ne dicentem
interpellarent.
V
Vni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam
cura de illo merebatur. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit
neglegentiam. Vno die privatas plures quam duas non agebat, et ita ut
alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam vero numquam
amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se
contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis
suis habuit.
VI
Sine commentario numquam dixit, nec hoc commentario contentus
erat in quo nudae res ponuntur, sed ex maxima parte perscribebatur
actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur;
sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis
recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non
utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres
quod diligentiam non relinquebat cum illi tam bene temeritas cederet.
VII
Omnia ergo habebat quae illum ut bene declamaret instruerent: phrasin
non vulgarem nec sordidam sed electam, genus dicendi non remissum aut
languidum sed ardens et concitatum, non lentas nec vacuas explicationes,
sed plus sensuum quam verborum habentes, diligentiam, maximum etiam
mediocris ingenii subsidium. Tamen non tantum infra se cum declamaret sed
infra multos erat; itaque raro declamabat et non nisi ab amicis coactus.
VIII
Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec
aiebat: Quod in me miraris, paene omnibus evenit. Magna quoque ingenia - a
quibus multum abesse me scio - quando plus quam in uno eminuerunt opere?
Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas
ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem
historiarum leguntur; eloquentissimi viri Platonis oratio, quae pro Socrate
scripta est, nec patrono nec reo digna est.
IX
Hoc non ingeniis tantum sed corporibus videtis accidere, quorum vires non
ad omnia quae viribus efficiuntur aptae sunt: illi nemo luctando par est;
ille ad tollendam magni ponderis sarcinam praevalet; ille quidquid
adprehendit non remittit, sed in proclive nitentibus vehiculis moraturas
manus inicit. Ad animalia venio: alii ad aprum, alii ad cervum canes faciunt;
equorum non omnium, quamvis celerrimi sint, idonea curriculis velocitas est;
quidam melius equitem patiuntur, quidam iugum.
X
Vt ad meum te morbum vocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia
multum a se aberrant; nomini meo cum velocitas pedum non concedatur
tantum sed obiciatur, lentiores manus sunt; quidam cum hoplomachis,
quidam cum Thraecibus optime pugnant, quidam sic cum scaeva conponi
cupiunt quomodo alii timent. In ipsa oratione quamvis una materia sit,
tamen ille qui optime argumentatur neglegentius narrat, ille non tam bene
implet quam praeparat. Passienus noster cum coepit dicere, secundum
principium statim fuga fit, ad epilogum omnes revertimur, media tantum
quibus necesse est audiunt.
XI
Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere, aut
eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controversias dicere?
Silo Pompeius sedens et facundus et litteratus est, et haberetur disertus
si a praelocutione dimitteret; declamat tam male ut videar belle optasse
cum dixi: numquam surgas.
Magna et varia res est eloquentia, neque adhuc ulli sic indulsit ut tota
contingeret; satis felix est qui in aliquam eius partem receptus est.
XII
Ego tamen et propriam causam videor posse reddere: adsuevi non
auditorem spectare sed iudicem; adsuevi non mihi respondere sed adversario;
non minus devito supervacua dicere quam contraria. In scholastica quid non
supervacuum est, cum ipsa supervacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum
in foro dico, aliquid ago; cum declamo, id quod bellissime Censorinus
aiebat de his qui honores in municipiis ambitiose peterent, videor mihi in
somniis laborare.
XIII
Deinde res ipsa diversa est: totum aliud est pugnare, aliud ventilare.
Hoc ita semper habitum est, scholam quasi ludum esse, forum arenam;
et ideo ille primum in foro verba facturus tiro dictus est.
Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum: cum loco
mutabuntur; velut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub divo stare
non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, vix se inveniunt;
adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse.
XIV
Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes.
Quid si velis gubernatorem in piscina aestimare?
Diligentius me tibi excusarem, tamquam huic rei non essem natus,
nisi scirem et Pollionem Asinium et Messalam Corvinum et Passienum, qui
nunc primo loco stat, minus bene videri dicere quam Cestium aut Latronem.
XV
Vtrum ergo putas hoc dicentium vitium esse an audientium? Non illi
peius dicunt, sed hi corruptius iudicant: pueri fere aut iuvenes scholas
frequentant; hi non tantum disertissimis viris, quos paulo ante rettuli,
Cestium suum praeferunt sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides
timerent. Quo tamen uno modo possunt praeferunt; huius enim declamationes
ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
XVI
Memini me intrare scholam eius cum recitaturus esset in Milonem;
Cestius ex consuetudine sua miratus dicebat: si Thraex essem, Fusius essem;
si pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melissio. Non continui
bilem et exclamavi: si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens;
scholastici intueri me, quis essem qui tam crassas cervices haberem.
Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non invenit, sed negavit
se executurum nisi exissem de domo. Ego negavi me de balneo publico
exiturum nisi lotus essem.
XVII
Deinde libuit Ciceroni de Cestio in foro satis facere. subinde
nanctus eum in ius ad praetorem voco et, cum quantum volebam iocorum
conviciorumque effudissem, postulavi ut praetor nomen eius reciperet lege
inscripti maleficii. Tanta illius perturbatio fuit ut advocationem peteret.
Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulavi. Iam apud praetorem
urbanum curatorem ei petebam; intervenientibus amicis, qui ad hoc
spectaculum concurrerant, et rogantibus dixi molestum me amplius non
futurum si iurasset disertiorem esse Ciceronem quam se. Nec hoc ut faceret
vel ioco vel serio effici potuit.
XVIII
Hanc, inquit, tibi fabellam rettuli ut scires in declamationibus
tantum non aliud genus hominum esse. Si comparari illis volo, non ingenio
mihi maiore opus est sed sensu minore. Itaque vix iam obtineri solet ut
declamem; illud obtineri non potest, ut velim aliis quam familiarissimis
audientibus. Et ita faciebat.
Declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant, in quacumque
declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent. Conpositio aspera et quae
vitaret conclusionem, sententiae vivae. Iniquom tamen erit ex his eum
aestimari quae statim subtexam; non enim haec ille optime dixit, sed haec
ego optime teneo.
I
LVXVRIOSVS A SODALIBVS EXCAECATVS
Caecus de publico mille denarios accipiat.
Decem adulescentes, cum bona comedissent, sortiti sunt ut cuius
nomen exisset ex pacto excaecaretur et ita acciperet mille
denarios. Exiit sors cuiusdam; excaecatus est. Petit mille
denarios. Negantur.
Hi sunt oculi quos timuistis, mariti. O legem, si excaecat homines,
abrogandam! Mille denarios nulli res publica dat nisi qui invitus accipit.
Dic nunc: miserere; hoc, cum excaecareris. non dixisti. Res publica
debilitatem consolatur, non emit. Consumptis patrimoniis membra conferunt.
Vtilius est rei publicae unum caecum repelli quam novem fieri. Non solus a
vobis petit alimenta, sed primus. Alam qui propter debilitatem alitur, non
alam qui propter alimenta debilitatur. Sic fit, ubi homines maiorem vitae
partem in tenebris agunt, ut novissime solem quasi supervacuum fastidiant.
Pars altera. Illis novem nihil daturus est: nulli non favorabilis erit si
eos a quibus excaecatus est decipit. "Circumventus adulescens ab illis
novem veteranis consumptoribus solus" inquit "novem consentientibus non
potui resistere." Omnia ex composito facta sunt: unus mentionem intulit,
omnes adprobaverunt; electus est qui sortiretur; sors huius quae exiret
prima subiecta est. Cum repugnaret, excaecatus est. Si circumventus,
inquit, est, persequatur iniuriam, de vi agat, talionem petat. Videbimus;
primum est ut habeat unde vivat.
II
PARRICIDA AEQVIS SENTENTIIS ABSOLVTVS
Quidam filium accusavit parricidii. Aequis sententus absolutum
abdicat.
Minus est iam quod rogo; non peto ut me a parricida vindicetis, sed ut
separetis. Parricidam non accuso, sed fugio. Quomodo iste accusatori
parcet qui patri non pepercit? Ergo nihil medium est inter testamentum et
culleum? Non absolutus parricida sed dubius: ut absolvaris, multis tibi
sententiis opus est, ut damneris, una. Non absolverunt reum, sed saeculo
pepercerunt. Miraris in hac civitate misericordiam, in qua lex
absolutionem et paribus tabulis dat? Quaeris quam multis non placeas? si
unum adiecero, parricida es. Absolutionem legi, non innocentiae debes.
Absolutus, inquit, sum. Non abdico te propter parricidium, sed propter
alia vitia, quae te fecerunt tam credibilem parricidam.
Pars altera. Manifestus aduleseentis color est ut
se dicat patris auctoritate oppressum.
III
ABDICANDVS QVI ABDICATVM FRATREM ADOPTAVIT
Cum tricenario filio pater patrimonium dividat.
Quidam habuit filios, frugi et luxuriosum. Abdicavit luxuriosum.
Frugi peregre profectus est; captus est a piratis; de redemptione
scripsit patri. Patre cessante luxuriosus praevenit et redemit.
Redit frugi; adoptavit fratrem suum. Abdicatur.
Nec est quod quisquam me laudet: prior frater inter nos fecit pietatis
exemplum; una navigavit, una periclitatus est, una omnes emensus est
terras, reliquit me tantum ad paternam domum. Non est quod excusatione
aetatis utaris: potes navigare. Vtrique gratias agere deberet: frater me
isti reduxit, ego isti fratrem. Si tamquam inertem abdicasti, navigavit, si
tamquam impium, suos redemit. Non potest eripi filio quod accepit a lege.
Quomodo enim potest pater eripere quod non potest non dare?
Pars altera. Per alterum mihi necesse est abdicare quem nolo. Hoc uno
alter alteri placet, quod uterque patri displicet. Vtamur medicina qua
cogimur: quod in vulneribus fieri periculosis solet, ut malum cum ipso
corpore exsecetur. Adoptare permittitis adulescenti, quem lex in
patrimonio dividendo experitur? Lex te ad ministerium patrimonii admisit,
noli in dominium. Est aliqua aetas a qua aliquis filius esse desinat? Ne
tricenario quidem adoptare filio licet; neque enim quisquam alium potest in
manum suam recipere qui ipse in aliena manu est. Quomodo fieri potest ut
tibi potestas vitae necisque [aut] in fratrem sit, mihi in filium non sit?
Si bene de te meruerat, patrem pro illo rogasses. Nam quod ego non redemi,
paupertatis fuit: nihil in medio conparebat; quidquid tricenarius
reliquerat, abdicatus abstulerat. Quid facerem solus, senex, inops, cuius
patrimonium alter diviserat, alter absumpserat?
IV
SERVATVS A FILIO
Servatus contra servatorem ne quam habeat actionem.
Servatus a filio abdicat. Ille praescribit.
O si licuisset perire, si loqui non licet! Servatum me putatis? captus
sum. Redde me hosti; captivis loqui licet. Quoniam tantopere vitae
beneficia iactat, audite quis prior dederit. Si quis me hosti reddiderit,
servatorem vocabo. An vos abdicationem actionem putatis? Etiamsi actio
est, lex quae de servato loquitur ad personas tantum extraneas pertinet,
ad filium et ad patrem non magis quam ad servum et ad dominum, libertum et
patronum. Vt a patris potestate discedas et ad aestimationem beneficii
venias, qui vitam dat, si prior accepit, non obligat sed reddit. Processi
in aciem exemplum filio meo; vicit me non hostis sed aetas. Servavit quem
saepe servaveram. Redivivum me senem meretrix vocat, parasitorum iocantium
materia sum; omnibus istis tamquam servatoribus tacere iubeor. Fili, si
vivere mihi non licet, cur perire non licuit? Ego te, inquit, protexi. Ita
tu adulescens in acie non ante patrem stetisti? Audite filii mei gloriam:
parricidium non fecit; cum posset servare, servavit.
Pars altera. Hic me genuit; hic mihi spiritum, hic has manus quibus
servaretur dedit.
V
PATER RAPTAM CONTINENS
Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet.
Raptor postulat ut rapta educatur. Pater non vult.
Iste raptor est, ego in ius educor. Non est tam facile homini probo
occidere quam perdito mori. Communis, inquit, lex est. Dii faciant ne me
experiri cogas an tota ista mea sit. Quando ergo, inquit, optabis? Hoc
tempore non possum; curo vulnera, familiam reficio, expugnatam domum lugeo,
ereptam virginitatem consolor, minantem sibi ipsi custodio. Quando
optabis? Cum rapta voluerit, non cum raptor. Quando optabis? Cum tu
noles. Quando, inquit, optabis? Paro me optioni, confirmo animum; non est
facile hominem occidere; premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes
lacrimas ago. Scio quid futurum sit: vultus te meus decepit. Stulte,
quemquam putas morari filiae suae nuptias? In securem incurris et
carnificem ultro vocas. Cum rogare debeas, convicium facis. Nemo vindicare
se cogitur.
Pars altera. Nihil est miserius quam incertum inter vitam mortemque
destitui. Iam beneficium erit, etiamsi mortem optaverit. In amorem filiae
istius incidi. Appellare debui de nuptiis patrem: feci; sed videtis quam
etiam in lege lentus sit. Raptor vitam alieni arbitrii habet, libertatem
sui. Lex ista communis est: habet hic raptor quod timeat, habet et quod
sperare possit. In lege, inquit, non est scriptum quando. Immo statim;
quotiens tempus non adicitur, praesens intellegitur. Tam longum tibi ius in
caput civis permittitur? Crudelius est quam mori semper mortem timere.
VI
DOMVS CVM TYRANNO INCENSA
Damni inlati actio sit.
Quidam tyrannum ex arce fugientem cum persequeretur, in privatam domum
conpulit. Incendit domum: tyrannus cum domo conflagravit. Praemium accepit.
Agit cum illo dominus damni.
Quem exclusisti et quem recepisti? Quare nullam aliam domum tyrannus petit?
nemo non venienti domum clusit. Aditum in domum non habui qui in arcem
habui. Non gaudes impendisse te aliquid publicae libertati? "Hic est in
cuius domo tyrannus occisus est": tamquam tyrannicida monstraris.
Redde,
inquit, domum. Ita vivo tyranno non perdideras? Tyranni amicus, tyranni
satelles, certe, quod negare non potes, hospes. Diu expectavi an eiceretur
tyrannus. Facilius potes accusare aut te, qui tam familiaris tyranno fuisti
ut illi tua maxime placeret domus, qui illum recepisti, aut tyrannum, qui
tibi damnum dedit, quod in domum tuam confugit, aut, ut culpa te liberem,
facilius potes accusare fortunam, quae tyrannum potissimum ad te detulit.
Pars altera. Eius debet esse damnum cuius praemium est. Non est iniquum
eius rei tibi iniuriam inputari cuius fructum percepisti. Non elegit domum
tyrannus - nec enim hoc illi vacabat -, sed in eam quam potuit inrupit, cum
ego in ea non essem. Nactus hic occasionem nocendi intrare noluit, sed
tyrannicidium elegit dubium, lentum, periculosum urbi. Accepit praemium
maius sine dubio quasi damnum sarcire deberet.
VII
VENENVM FVRENTI FILIO DATVM
Filio furenti et membra sua lanianti pater venenum dedit. Accusatur ab
uxore malae tractationis.
Non mirum est quare vivat quae filium perdidit: vivit qui occidit.
Pars altera. Quem cotidie perdebam aliquando extuli. Falleris, misera
mulier, in orbitatis tuae tempore: non tunc perdidisti filium, sed tunc
extulisti.
Extra. Alfius Flavus hanc sententiam dixit: ipse sui et alimentum erat et
damnum. Hunc Cestius quasi corrupte dixisset obiurgans: Apparet, inquit, te
poetas studiose legere: iste sensus eius est qui hoc saeculum amatoriis non
artibus tantum sed sententiis implevit. Ovidius enim in libris
metamorphoseon dicit:
ipse suos artus lacero divellere morsu
coepit et infelix minuendo corpus alebat.
VIII
OLYNTHIVS PATER REVS CONCVRSVS
Qui coetum et concursum fecerit, capital sit.
Victa Olyntho cum filio adulescente Olynthius senex Athenas venit.
Athenienses omnibus civitatem Olynthiis decreverunt. Invitatus ad cenam
ab adulescente luxurioso cum filio venit. Ibi cum de stupro filii mentio
esset, pater profugit, adulescens retentus est. Pater flere ante domum
coepit; incensa est domus; decem adulescentes perierunt et filius Olynthii.
Accusatur pater quod coetum concursumque fecerit.
Misero si flere non licet, magis flendum est. Imperari dolori silentium non
potest. Fuerunt ex populo qui dicerent: "hic meum filium, hic meam
corrupit uxorem"; suum quisque illo et ignem attulit et dolorem. Timeo,
fili, ne, dum te quaero, in ossa raptoris alicuius incidam. Vbi Athenarum
fides? ubi hospitales invicem dexterae? Capti, inquam, fili, sumus; dum
licet, fugiamus, sed tamquam a Philippo, pariter. Apud Philippum certe viri
fuimus. Lacrimae meae vocantur in crimen, quasi ex quo Olynthos capta est
flere desierim. Tantus scilicet sum ut in ea civitate populum concitare
potuerim in qua filium servare non potui. Non quotiens convenerunt in
aliquem locum plures coetus et concursus est, sed quotiens convocati,
quotiens parati quasi ad ducem suum concurrerunt; non si una vicinia coit
aut transeuntium paucorum numerus adfluxit, sed ubi totus aut ex magna
parte populus, ubi divisa in partes civitas. Coetus multitudinis magnae
nomen est coeuntis ex consensu quodam: at illic initio pauci fuerunt,
deinde reliqui non ad me convenerunt, sed ad incendium, quod tamen populus
spectare maluit quam extinguere. Lex non eum punit propter quem coetus
factus est sed eum a quo factus est. Non mihi tanti ultio fuit ut amittere
filium vellem; et temptavi populum rogare nec potui.
Pars altera. Quid coetu opus est? sunt scriptae ad vindictam iniuriarum
omnium leges. Mota semel multitudo modum non servat. Ardere illo incendio
civitas potuit.
IX
NEGANTIS CRVX SERVI VENENVM DOMINO
Aeger dominus petit a servo ut sibi venenum daret; non dedit. Cavit
testamento ut ab heredibus crucifigeretur. Appellat servus tribunos.
Lex Cornelia, te appello; ecce erus iubet quod tu vetas. Ne quis illum
displicuisse domino putet, tunc huic parari iussit crucem cum sibi venenum.
Plura servi crimina confitemur: intempestivas potiones, inutiles cibos
desideranti negavit. Quid enim ille non voluit qui venenum petivit? Malui
crucem pati quam mereri. Si vincitur, periturus est, si non vincitur,
serviturus ei a quo in crucem petitur. Ex altera parte lex est, ex altera
testamentum, crux utrimque. Furiosus servum sine causa voluit occidere.
Quaeritis insaniae argumentum? Et se voluit occidere. Servo, inquit,
tribuni non possunt succurrere. Serva natum regem habuimus; servo indice
patefacta est Bruti liberorum cum Tarquiniis coniuratio. Ergo nihil
interest venenum domino dederit aliquis an negaverit? Etiam ubi remedium
est mori, scelus est occidere. Tam cito vos de vita domini servum desperare
vultis quam heredem? Mortem si supplicium putas, quid rogas, si beneficium,
quid minaris? Venenum quisquam obicit nisi datum? Vllum tu finem facies
tribuniciae potestati, quam populus Romanus, ut ipse plurimum posset, plus
valere quam se voluit? Venenum habere scelus est tam magnum quam dominum
occidere.
Pars altera. Mori volens elegit huic ministerio nequissimum servum,
audacem, infestum sibi. Ille non saluti consuluit domini, quem videbat
insanabili morbo tabescere, sed tormenta eius extendit. Servus erilis
imperii non censor est sed minister. Agitur de iure testamentorum, quorum
interiit omnis potestas si vivorum imperia neglexerint servi, mortuorum
tribuni. Itane, furcifer, tu non morieris domini arbitrio, morietur
dominus tuo?
|