Senecae Rhetoris
Controversiae
PreviousBack to MainNext

LIBER VII

PRAEFATIO - I
SENECA, NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.

PRAEFATIO - I
Instatis mihi cotidie de Albucio: non ultra vos differam, quamvis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquiens sexiesve populo diceret et ad secretas exercitationes non multi inrumperent; quos tamen gratiae suae paenitebat: alius erat cum turbae se committebat, alius cum paucitate contentus erat. Incipiebat enim sedens, et si quando illum produxerat calor exsurgere audebat. Illa intempestiva in declamationibus eius in philosophia sine modo tunc et sine fine evagabatur; raro totam controversiam implebat: non posses dicere divisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam divisioni multum supererat. Cum populo diceret, omnes vires suas advocabat et ideo non desinebat. Saepe declamante illo ter bucinavit, dum cupit in omni controversia dicere non quidquid debet dici sed quidquid potest. Argumentabatur moleste magis quam subtiliter: argumenta enim argumentis colligebat, et, quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat.

II
Erat et illud in argumentatione vitium, quod quaestionem non tamquam partem controversiae sed tamquam controversiam implebat. Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. Ita unam controversiam exponebat, plures dicebat. Quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos implenda est? Quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. Nullum habile membrum est si corpori par est.
Splendor orationis quantus nescio an in ullo alio fuerit. Non hexis magna, sed phrasis. Dicebat enim citato et effuso cursu, sed praeparatus. Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse. Sententiae, quas optime Pollio Asinius albas vocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes, sed vocales et splendidae.

III
Adfectus efficaciter movit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. Nihil est autem tam inimicum quam manifesta praeparatio; apparet enim subesse nescio quid mali. Itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non confessio. Locum beate implebat. Non posses de inopia sermonis Latini queri cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. Numquam se torsit quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum voluerat explicandi vis; itaque ipse dicere solebat, cum vellet ostendere non haesitare se in electione verborum: cum rem animus occupavit, verba ambiunt.
Inaequalitatem in illo mirari licebat. Splendidissimus erat; idem res dicebat omniurn sordidissimas - acetum et puleium et + dammam et philerotem + lanternas et spongias: nihil putabat esse quod dici in declamatione non posset.

IV
Erat autem illa causa: timebat ne scholasticus videretur. dum alterum vitium devitat, incidebat in alterum, nec videbat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi sed inquinari; et hoc aequale omnium est, ut vitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non quomodo non esset scholasticus quaerebat, sed quomodo non videretur. Nihil detrahebat ex supervacuo strepitu; haec sordida verba ad patrocinium aliorum adferebat. Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat imitari volebat. Memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum, tanto iuveniorem quam ipse erat, cum codicibus sedere;

V
memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius ardescere. Nulla erat fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse volt nudisque rebus haerere, modo horridus et valens potius quam cultus, modo brevis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuvenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset novum. Idiotismos est inter oratorias virtutes res quae raro procedit; magno enim temperamento opus est et occasione quadam. Hac virtute varie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. Nec tamen mirum est si difficulter adprehenditur vitio tam vicina virtus. Hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius.

VI
Iam aduleseentulus cum declamaret, apte et convenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum sed quod sordido simile est.
Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamvis paenituisset audisse, libebat audire. Tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum illi erat. Haec illum sollicitudo fugavit a foro, et tantum unius figurae crudelis eventus. Nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando delata ab adversario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.

VII
Placet, inquit, tibi rem iureiurando transigi?
Iura, sed ego iusiurandum mandabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam; et executus est locum. Quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: accipimus condicionem; iurabit. Clamabat Albucius: non detuli condicionem; schema dixi. Arruntius instabat. Centumviri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: ista ratione schemata de rerum natura tolluntur. Arruntius aiebat: tollantur; poterimus sine illis vivere. summa rei haec fuit: centumviri dixerunt dare ipsos secundum adversarium Albucii si iuraret; ille iuravit. Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit; erat enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam nec pati sciret.

VIII
Et solebat dicere: Quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant quam quemquam in foro? Cum volo dico, dico quamdiu volo, adsum utri volo. Et quamvis non fateretur, delectabat illum in declamationibus quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. Cum in quadam controversia dixisset Albucius: quare calix si cecidit frangitur, spongia si cecidit non frangitur? aiebat Cestius: ite ad illum cras; declamabit vobis quare turdi volent, cucurbitae non volent.

IX
Cum dixisset Albucius in illa de fratre qui fratrem parricidii damnatum in exarmata nave dimisit: "inposuit fratrem in culleum ligneum," Cestius eandem dicturus sic exposuit controversiam: quidam fratrem domi a patre damnatum noverca accusante, cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum.
Ingens risus omnium secutus est. Sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. Et cum a scholasticis non laudaretur, nemo, inquit, imponit hos in culleum ligneum, ut perveniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur?
Video quid velitis: sententias potius audire quam iocos. Fiat: audite sententias in hac ipsa controversia dictas.

I
AB ARCHIPIRATA FILIO DIMISSVS
Mortua quidam uxore, ex qua duos filios habebat, duxit aliam. Alterum ex adulescentibus domi parricidi damnavit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato navigio imposuit. Delatus adulescens ad piratas archipirata factus est. Postea pater peregre profectus captus est ab eo et remissus in patriam. Abdicat filium.

I - I
ALBVCI SILI.
De fratre nec iudicare audeo nec loqui: uno nomine ei et gratias ago et gratulor, quod patrem servare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui. Plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae videris ipse nosse indicabo. Solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, nescio: quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit; nec satis memineram tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? Non possum, pater. Non ignoscis? an non credis? Ego contendo ne te quidem posse si quis tibi dixisset tyrannus: veni, tuis manibus filium insue. In hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? Si potes, timeo ne innocentem damnaveris; si non potes, quid frater in fratrem non posset patrem testem dedi.

I - II
Quid accusas quod inpunitatem fratri dederim, quom fato consilium meum victum sit?
A me frater ut viveret non impetravit, ut fugeret non impetravit: nihil aliud impetravit quam ut aliter quam in culleo moreretur. Malam causam habeo, ut inter fratres. Vbi spes? In gubernaculo? nulla est. In remigio? ne in hoc quidem est. In comite? nemo repertus est naufragi comes. In velo? in antemna? omnia [paene] instrumenta circumcisa sunt, adminiculum spei nullum est. Patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: Quamdiu in patrio solo morari licet, civis est: proiectus in mare quidquid post exilium et naufragium vel facit vel patitur, ab omni foedere vitae communis abstractus, poenarum eius pars est, non nequitiae opus est. Sed aliis querentibus te ipsum testem dabo, non esse piratam.

I - III
Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; Fortuna ipsa, quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit.
"Moriendum est mihi; pater iussit: neque ego te deprecor ne moriar, nec tibi licet non facere quod iussus es. Inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte; volo mori, sed pura manu tua; hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori."

I - IV
ASINI POLLIONIS.
Aequas mihi praebete aures: dabo vobis etiam damnatum absolvendum. "Vivit" inquit "frater"; non credo. "Servavit" inquit "me"; fecisti ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: in ea domo in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. "Quid mihi cum ista tabula? Semel mori volo."
Q. HATERI.
Emicabant densis undique nubibus fulmina et terribili fragore horridae tempestates absconderant diem: imbres undique et omnia procellis saevientia; expectat, inquam, parricidam mare. Intumuerat subitis tempestatibus mare iustis quoque navigiis horrendum. Fateor, fateor, dixi: fratrem tibi, si innocens est, Fortuna, commendo. inveni relictum etiam a naufragis navigium, fragmentum, infelix [etiam] navigaturis omen, quod si quis gubernator vidisset, iter suum distulisset. Naufragus a litore emittitur.

I - V
MARCELLI AESERNINI.
Habes, inquam, frater, si innocens es, navigium, si nocens, culleum. Non feci parricidium et - quam facile erramus homines! - factum putavi. Deliberabam an parerem patri: "frater," inquit "tu primus in domo parricidium facies."
ARGENTARI.
Quod iusseras factum est: periit frater. "Vivit" inquit "et me dimisit"; bono argumento probatur vivere. Vtrasque ad caelum manus sustulit: "si nihil umquam impie cogitavi, si patrem meum etiam damnatus diligo, di immortales, veri rerum omnium iudices, adeste." Si aliter sentiret, infelicia sibi imprecatus est maria: sic navem suam rexit.

I - VI
BLANDI.
Iacebat in litore navigium, quod etiam integrum infeliciter vexerat. Credam parricidam si tibi proficiscenti navigium suum reddidit. Subito mihi non sentienti ferrum cum animo pariter excidit; torpent manus? et nescio qua perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. Intellexi quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperaret pater. Ita mihi quae sola miseros in domo nostra respicis, Fortuna, succurras, ita mihi contingat aut honeste degere aut mori, ita ex domo nostra ego sim ultimus reus, ut ille iurabat meliorem se novercam habuisse quam fratrem.

I - VII
CORNELI HISPANI.
Fateor, volui occidere; sed tunc intellexi quam difficile esset parricidium. "Ego" inquit "patrem occidere volui? ne nunc quidem possum." Pater noster navigavit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra nave. Quid hoc est? felicius navigavit damnatus quam qui damnaverat. "Vade" inquit; "patrem te habere mihi non licuit, habebo patronum; revertere." Magnum pietatis argumentum filio carus pater etiam post supplicium. Vtrum vobis videtur innocentiam apud piratas didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse?
ARELLI FVSCI PATRIS.
Potuit patrem occidere: ecquem testem timebat?
Abdicatus a patre quo me conferam? In maria? Non possum: iratos habeo piratas. Cum traditus est mihi frater imperatumque ut sumerem supplicium, si qua est fides, temptari me putavi an possem parricidium facere.

I - VIII
PORCI LATRONIS.
Perieras, pater, nisi in parricidam incidisses.
TRIARI.
In naufragio navigabat. Parum est quod non occidit patrem, immo etiam integra nave dimisit. Etiam pirata dicitur: iterum falso crimine male audit.
CESTI PII.
Erat navigium, immo fuerat, sed putre, resolutis compagibus, infelix omen navigationis. "insue me culleo: certe sentiam maria, non et videbo." Scissa quoque vela fecerant sinus et armatas classes naufraga praecesserat ratis: scires navigare qui servaturus esset patrem. O crudelis et pertinax noverca! post omnia devicta nihilominus saevit. Maria iam quiescunt, praedones iam miserentur, irati iam parcunt. Ibamus praeter sepulchrum matris, ille mortem timens, ego scelus. Expectate, iudices, an fortuna nobis obiciat scelus. Iacebat navigium pervetus et attritum salo, vix unius capax animae.

I - IX
Veni ad vos victoriam pulchram petiturus, ut probem me parricidam. Non occidisti, inquit, fratrem. Noverca, audi iucundissimam vocem: fateor me parricidam, occidi fratrem; tutus sum, pater, si hoc probavero? Imposui in exarmatam navem: non est hoc occidere? Novercae quidem numquam satis privignus occiditur. Multas rerum natura mortis vias aperuit et multis itineribus fata decurrunt, et haec est condicio miserrima humani generis, quod nascimur uno modo, multis morimur: laqueus, gladius, praeceps locus, venenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae. Et hoc occidere vocatur, sed diutius. Si quis nunc stat in turba, hoc dicit: huic quisquam pareat, qui fratrem suum occidit et occidisse se probat?

I - X
Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in navem frater. Qualem navem?
Scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa navigia: parva materia seiungit fata. Quid vero si non rudentibus committitur illa anima, non velis, non gubernaculo defenditur? Exarmata navis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, navigio per se pessum ituro pondus insuper additur. Ecce navem divinitas armat: subito visa sunt vela, subito navis coepit erigere se et attollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. Saevum mare volvitur, procellae spumante impetu latera navigii urgent, pulsatur undique navis periculis innocentia tamen tuta est.

I - XI
O maria iustiora iudiciis! o mitiores procellae patre! Quam eiecit is vos servavistis animam! Nec hoc tantum divinitus gestum est, quod pervenit tutus in portum: excipitur classe praedonum. Habet pater mentem navigandi: capietur iudex ut illum paeniteat sententiae suae. "Damnare me noverca parricidii potuit; parricidam facere ne damnando quidem potuit. Cognosce innocentiam meam in mari quam domi noluisti." Complexu, osculis prosecutus est: sic patrem parricida dimisit ?

I - XII
IVNI GALLIONIS.
Multa non adgnosco: frater domi damnatus est, ego in publico; illi obiectum est quod parricidium fecerit, mihi quod non fecerim; ille negabat, mihi novo patrocinio utendum est: "fratrem occidi"; in ea domo in qua parricidia damnantur haec innocentia est. Video vos invitos audire hoc genus defensionis: malo itaque me vobis innocentem probare quam patri. Fratrem non occidi, non potui fratrem occidere; idem timuimus, idem doluimus, idem flevimus, eundem patrem habuimus, eandem matrem, eandem novercam; mitioris natura pectoris sum, mollioris animi.

I - XIII
Non idem omnibus mortalibus natura tribuit ingenium: animus huius durior est, illius clementior; apud piratas quoque invenitur qui non possit occidere.
Putatis me electum ne alius occideret? Si mater nostra viveret, puto, illi tradidisset: quod proximum fuit, mihi tradidit. Vtrum vobis videtur per manus fratris punire filium voluisse, an ablegare privignum? pudet me patrocini mei; timeo, ne, cum coepero narrare quid fecerim, dicatis: certe negabas posse te hominem occidere.

I - XIV
MVSAE.
Traditus est frater puniendus mihi potissimum. Quo istud proposito, pater, feceris apud plerosque disputationem habet: ego, si quid mitius illo tempore voluisti fieri, non intellexi; imposui multum recusantem et insui culleo postulantem. Obicis mihi molliorem animum: alius mitior est [plus] quam debet, alius saevior quam necesse est, mediis alius affectibus inter utrumque positus totus in sua potestate est. Quidam et accusare et damnare possunt et occidere, quidam tam mites sunt ut non possint in caput ne testimonium quidem dicere. Non possum hominem occidere; hoc vitium et apud piratas invenitur. Alii vivere sine rei publicae administratione non possunt, aliis in privato latere et extra omnem invidiam secessisse praecipua tranquillitas est, aliis non potest persuaderi ut matrimonio obligentur, aliis ut careant; sunt qui castra timent, sunt qui cicatricibus suis gaudent.

I - XV
In tanta morum varietate videte quantulum sit quod excusem: non ambitioni, non inertiae veniam peto; misericors sum, non possum occidere hominem. Gratulare, pater, naturae meae: numquam eiusmodi filius parricidium faciet. Hoc vitium a te traxisse videor: an non putatis misericordem qui quem damnavit puniendum fratri dedit?
Centurio Luculli Mithridaten non potuit occidere - dextra simul ac mens elanguit - pro bone Iuppiter, Mithridaten quam non dubium parricidam!
POMPEI SILONIS.
Gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit.
Dimisi a portu naufragum. Narra, pater, quomodo te dimiserit sic dimissus. Vis, pater, scire accusator nocentior sit an reus? Conice in alteram navem novercam; illa faciat vota, precetur: si neminem innocentem accusavit, si privignum immerentem non oppressit, in eos piratas incidet qui sciant captos dimittere.

I - XVI
ALTERA PARS.
MVSAE.

Parricida meus in mari regnat.
SEPVLLI BASSI.
Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse piratam.
GAVI SABINI.
Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: "morere."
DIVISIO.
Latro in has quaestiones divisit: an licuerit illi quod iubebat pater facere. Non licet, inquit, fratrem necare; nec iure ille damnatus erat: non enim iudicio publico ceciderat. Ignosce si diligentior sum cum videam hominem tam facile damnari: timeo ne quis me parricidi postulet - facile est. Si dicenda erit domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero: in foro quid respondebo? "occidi fratrem"? Parricidam me quidam vocant quod non adfui reo.

I - XVII
Si licuit, an debuerit. Nocens est iste, sed mihi frater est. Naturae iura sacra sunt etiam apud piratas. Quid de me tu iudicaturus es si fecero? puto, difficulter postea in me parricidium credes.
Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit? Fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures: [fratrem offensurum est] patri parere volui, volui fratrem occidere, non potui. Obortae sunt subito tenebrae, deriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. Non possum fratrem occidere. Pone hoc loco piratam: non poterit. Quidam occidere hominem [tantumt] non possunt; quorundam adversus hostes deficit manus. Fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed non potuit. Novissimas illas partes fecit: quamvis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. Dicit enim pater: si non poteras, negasses, et misisses ad me non posse te.

I - XVIII
Hoc loco dixit Latro rem valde laudatam: "Dixisses" inquit "te non posse." Ita tu nesciebas? putasti me posse occidere? Quid ergo sic loquebaris tamquam unum parricidi condemnasses? Deinde, an punierit fratrem. Hic descriptio supplicii, quod dixit gravius etiam culleo fuisse, et adiecit hodie quoque illum poenas dare inter barbaros inclusum, per quos necesse est illi patria, populo, lare carere; sed ne per illos quidem necesse est parricidium facere.
Hac divisione usi sunt quibus placuit damnati causam non defendere et tantum suam agere; alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et Geminus Varius fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem; patitur autem materia.

I - XIX
Fecit ergo has quaestiones Geminus et quibus idem placuit:
an abdicari non debeat, etiamsi nocentem fratrem non occidit.
Hic dixit: non licuit, non debui, non potui. An innocentem non occiderit. Bellam rem hoc loco Geminus dixit, cum coepisset per omnis numeros fratrem tamquam reum defendere: Dicet, inquit, aliquis: "tam sero defendis?" Non potui citius: hodie primum res in forum delata est. Novissime: an etiam nocentem satis punierit.

I - XX
De colore inter maximos et oratores et declamatores disputatum est, utrumne aliquid deberet dici in novercam an nihil. Passienus et Albucius et praeter oratores magna novorum rhetorum manus in hanc partem transit; fuerunt et qui in novercam inveherentur; fuerunt et illi qui non quidem palam dicerent, sed per suspiciones et figuras, quam rem non probabat Passienus et aiebat minus verecundum esse aut tolerabile infamare novercam quam accusare. Quidam principia tantum habuerunt in sua potestate, deinde ablati sunt impetu. Excusatius est autem in malum colorem incidere quam transire.
Latro illum introduxit colorem rectum in narratione, quo per totam actionem usus est: non potui occidere. Et cum descripsisset ingenti spiritu titubantem et inter cogitationem fratris occidendi concidentem, dixit:
noverca, aliud quaere in privignum tuum crimen; hic parricidium non potest facere.

I - XXI
Cestius colore alio usus est. Transiebamus, inquit, secundum matris sepulchrum. invocare coepit manes eius. Motus sum. Et puerili sensu colorem transcucurrit: quid facerem? inquit: occidere pater iubebat, mater vetabat. Et cum colore dixit: haec mecum cogitavi: non est imperatum ut manu occiderem, non ut laqueo, non ut mari; eligere supplici genus liberum est. Fuscus Arellius hoc colore usus est: temptari me putavi a patre; uno, inquam, supplicio alterum filium punire, alterum experiri volt.
Albucius in argumentis plura posuit et omnes fere colores contrectavit. In narratione hoc colore usus est: [et] dixit: hoc unum mihi praesta beneficium: sine me non tamquam parricidam mori.

I - XXII
Argentarius, tamquam non frater esset huius consili inventor, dixit: cogitavi quid facerem; tandem inveni quomodo parricidium vindicarem sine parricidio.
Passienus hoc colore usus est: Non putavi patrem velle utique occidi filium. Videbatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognoverat, quod inter suos. Fratri, inquam, tradidit: age, si parcere voluisset, cui tradidisset?
Pollio Asinius dixit in novercam; itaque illo colore usus est: cogitavi mecum quid liceret, quid oporteret. Si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt: ad expiandum scelus triumviris opus est, comitio, carnifice. Tanti sceleris non magis privatum potest esse supplicium quam iudicium.
Marcellus dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam rettuli: habes, inquam, frater.

I - XXIII
Varius Geminus et ipse dixit: nolui occidere. Egregie, inquam, noverca inter privignos divisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. Et hac illum figura defendit in narratione: Interrogavi fratrem: Apud quem praetorem causam dixisti? "Apud nullum" inquit. Quis accusator fuit? "Nemo" Quis testis? immo qui testes? uni enim etiam de minore scelere non creditur. "Nemo" inquit. Quis de te pronuntiavit? "Nemo. Quid porro?" inquit "ego si reus fuissem, ad te non misissem?"
Sepullius Bassus hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes: parricidam tamen in maria proieci.

I - XXIV
Hispanus duro colore usus est: Hoc, inquit, supplicium tamquam gravius elegi. Quid? iste, inquam, insuetur et statim omnem sensum supplici effugiet? Immo sollicitus pendeat et, quod ne insuti quidem parricidae patiuntur, ipse poenam suam spectet; nihil speret, timeat omnia. Peius debet quam ceteri parricidae mori: a patre damnatus est. Et hoc colore per totam declamationem usus est, ut diceret hoc se tamquam gravius elegisse. Displicebat color hic prudentibus. Quam enim spem habet absolutionis si nec paruit nec pepercit?
Haterius hoc colore usus est: Diu mecum disputavi. Parricida est quem non testis protrahit, non index coarguit? Quid ergo? innocens est quem condemnat pater? invenioque poenam simillimam rei: mersam, non tamen ex toto perditam ratem, quae vel punire fratrem posset vel absolvere.

I - XXV
Triarius et ipse quasi sententiam de fratre ferri voluisset egit et dixit: tandem ad caelum manibus levatis "quidquid est" inquam "quod terris imperat, quod regnat profundo, quidquid est quod ex sublimi res spectat humanas, invoco: damnatus alto committitur; di, iudicate post patrem!" Haec sententia dicebatur ex Graeco translata, sed Graeca corruptior est:
Poseidon, ametreton despota bython, ten enalion klerosamene basileian, anagetai patroktonos; meta patera dikason.
A parte patris, quod ab archipirata dimissus est, sic Cestius: poenam, inquit, putavit mihi hanc esse morte graviorem. Et sic posuit in narratione: rogabam ut occiderer; non impetravi.

I - XXVI
Varius Geminus ait: in hoc me dimisit, non quia me volebat salvum esse, sed ad patrocinium suum, ut, quia non nunc occiderat, videretur nec ante voluisse.
Latro dixit: quis porro me uno miserior est, qui vitam parricidae debeo? Diocles Carystius elegantem sensum in prooemio posuit pro adulescente cum diceret causas se abdicationis non invenire, luxuriae se occasionem non habuisse, parricidium sibi non obici, etiam contrario se nomine laborare: fortasse, inquit, queritur quod captum non redemerim. Adiecit: ouk edei lytron: pais en. Et cum tractaret in ultima parte debere patrem etiam vitia liberorum ferre, utique in unico, adiecit: pepeirasai, pater, hoti kai poneros eniote hyios estin euchrestos.
Artemo in descriptione tempestatis laudatus est; et belle accessit ad eam: ten tou euploesantos anagogen akouson, et cum de ipso navigio diceret, pulchre coepit: skaphos eremon, anostou tyches, et ultimam descriptionis sententiam proposuit: navagos apo limenon anechthe, et ad partem narrationis eleganter transit: diegesai nyn, pater, pos s'apelysen houtos apolytheis.
Glycon dixit: idia kritou henos ouk arkei katadike; epi navagiai eis naun estetheis; heuriskei to meden adikein tychen.

I - XXVII
Soleo dicere vobis Cestium Latinorum verborum inopia ut hominem Graecum laborasse, sensibus abundasse; itaque, quotiens latius aliquid describere ausus est, totiens substitit, utique cum se ad imitationem magni alicuius ingeni derexerat, sicut in hac controversia fecit. Nam in narratione, cum fratrem traditum sibi describeret, placuit sibi in hac explicatione una et infelici: nox erat concubia, et omnia, iudices, canentia sub sideribus muta erant. Montanus Iulius, qui comes fuit Tiberii, egregius poeta, aiebat illum imitari voluisse Vergili descriptionem:
nox erat et terras animalia fessa per omnis,
alituum pecudumque genus, sopor altus habebat.
At Vergilio imitationem bene cessisse, qui illos optimos versus Varronis expressisset in melius:
desierant latrare canes urbesque silebant;
omnia noctis erant Placida composta quiete.
Solebat Ovidius de his versibus dicere potuisse fieri longe meliores si secundi versus ultima pars abscideretur et sic desineret:
omnia noctis erant.
Varro quem voluit sensum optime explicuit, Ovidius in illius versu suum sensum invenit; aliud enim intercisus versus significaturus est, aliud totus significat.

II
POPILLIVS CICERONIS INTERFECTOR
De moribus sit actio.
Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. Proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium rettulit. Accusatur de moribus.

II - I
BASSI SEPVLLI.
Si accusasset Cicero Popillium, viveret. Occidit Ciceronem Popillius: puto, iam creditis occisum ab isto patrem. Vt uno ictu pereat, tantum dabo: pro Ciecrone sic liceat pacisci?
GAVI SABINI.
Quod unum potuimus effecimus, ut veniret tempus quo Popillius Ciceronem desideraret. "Popilli, potes" inquit "Ciceronem occidere; potes vel patrem."
PORCI LATRONIS.
Prorsus occisurus Ciceronem debebat incipere a patre.
"Antonius" inquit "me iussit." Non pudet te, Popilli? Imperator te tuus credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputavit manum, effecit ut minimum in illo esset crimen quod Ciceronem occidit. Facinus indignum! Felicissime licet cedat actio, id solum proficiemus, ut qui Ciceronem occidit tantum erubescat. Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores voco.

II - II
ALBVCI SILI.
Caedit cervices tanti viri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. Hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudicem movit quam pro se clientem. Id vos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicumque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid paenitet absolvisse?
ARGENTARI.
Impius est, ingratus est, audeo dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti; respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit cervices loquentis: haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandavit Antonius. duo fecit parricidia, quorum alterum audistis, alterum vidistis.

II - III
CESTI PII.
Si dixero: "adulescentia turpis est, infamis pueritia,"
respondebit: iam ista Cicero defendit. Non pudet te, Popilli? accusator tuus vivit." Quid tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?" Parricida, sic etiam tu perisses.
FVLVI SPARSI.
Non credidisset Popillium facturum Antonius nisi in mentem illi venisset illum et parricidium fecisse. Facinus indignum! A me defenditur Cicero, cum Popillium Cicero defenderit.
MENTONIS.
Non magis quisquam alius occidere Ciceronem potuit praeter Popillium quam quisquam alius Popillium praeter Ciceronem defendere. Parricidam quom vivos negarit Cicero, occisus ostendit. Fortunam Ciceronis! Antonius illum proscripsit, qui accusatus est, Popillius occidit, qui defensus est. Si damnatus esses, carnifex te culleo totum insuisset. Video quid respondeat: non credet Antonius occisum Ciceronem a Popillio nisi ei signum attulerit.

II - IV
TRIARI.
Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodi praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est.
POMPEI SILONIS.
Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius.
CORNELI HISPANI.
Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Potuisti Ciceronem occidere? At quam nobis bene persuaserat Cicero parricidium te facere non posse! Occidisti tu Ciceronem loquentem: numquid, inquit, est aliquis ex tuis verendus index? an nemo Ciceroni timendus est qui cum Popillio venit?

II - V
Q. HATERI.
Qui modo Italiae umeris relatus est, nunc sic a Popillio refertur? Proposito in rostris capite Ciceronis, quamvis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit.
IVLI BASSI.
"Proscriptus" inquit "erat Cicero." Pater certe tuus proscriptus non fuit.
BLANDI.
Di manes Popilli senis et inultae patris, Cicero, te persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias.
CAPITONIS.
Deduxi ad vos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni viderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satis faciam. Maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.

II - VI
Ciceronem quisquam potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto vidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine viderat Marium in sella figuravit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero servavit.

II - VII
Metullus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. Glorietur devicto Hannibale Scipio, Pyrrho Fabricius, Antiocho alter Scipio, Perse Paulus, Spartaco Crassus, Sertorio et Mithridate Pompeius: nemo hostis Catilina propius accessit. Fertur adprensum coma caput et defluente sanguine hunc ipsum inquinat locum in quo pro Popillio dixerat.
BVTEONIS.
Quanta est vis eloquentiae! probavit ab eo non occisum patrem a quo occidi poterat etiam Cicero.
MAVRILLI.
Si inimicus essem patronis, optarem ut reus absolveretur. turpe iudico in ea civitate Ciceronem non defendi in qua defendi potuit etiam Popillius.

II - VIII
Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in privato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolvi ut ne accusari quidem potuerit.
Latroni non placebat illum sic accusari quomodo quidam accusaverunt: obicio tibi quod occidisti hominem, quod civem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. Hac enim ratione non adgravari indignationem sed fatigari. Statim illo veniendum est ad quod properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius ut, detracto eo quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius est civilis belli necessitas. Itaque nolo per illos reum gradus ducere quos potest tutus evadere. Licuit enim in bello et hominem et civem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est, quod Ciceronem, sed quod patronum. Naturale est autem ut, quod in nullo patrono fieri oportuit, indignius sit factum in Cicerone patrono.

II - IX
Latro accusavit illum de moribus, primum quod sic vixisset ut causam parricidi diceret, deinde quod patronum suum occidisset. Et fecit has quaestiones: an non possit eo nomine accusari quo absolutus est. "Si quis" inquit "volet hodie parricidi me postulare, non poterit. Quomodo quod crimen obici non potest puniri potest?" An in bello civili acta obici non possint. Honeste dixit, cum hunc locum tractaret, Varius Geminus: si illa, inquit, tempora in crimen vocas, dicis non de hominis sed de rei publicae moribus. Si potest quod civili bello actum est obici, an hoc obici debeat. Hanc quaestionem in illa divisit: an, etiamsi necesse ei fuit facere, non sit tamen ignoscendum. Ad quaedam enim nulla nos debet necessitas conpellere. Hoc loco Latro dixit summis clamoribus: ita tu, Popilli, si Antonius iussisset, et patrem tuum occideres? Deinde an non fuerit illi necesse. Potuisti excusare te, potuisti praemittere aliquem ad Ciceronem, ut sciret et fugeret; necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo.

II - X
Colorem pro Popillio Latro simplicem habuit necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori?
Albucius dixit in poenam Ciceronis ab Antonio electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset. Molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi.
Marcellus Aeserninus eundem colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: Quod Ciceroni excogitabo supplicium? Occidi iussero? Olim iam adversus hunc metum emunivit animum: scit mortem nec inmaturam esse consulari nec miseram sapienti. Fiat aliquid novi, quod non expectat, quod non timet; non indignatur cervicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis vocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint.

II - XI
Silo Pompeius hoc colore usus est: Offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. "Non miror; Ciceronis cliens es: tanto magis occide Ciceronem tuum." Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diverso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere.
Marullus, praeceptor noster, sic narravit: iussit, inquit, imperator, iussit victor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare res publica?
Blandus hoc colore: Volui, inquit, me excusare; dixi: "Cicero me defendit"; respondit: "Scio; me accusavit. I ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse."

II - XII
Buteo hoc colore: vocetur, inquit, ille Ciceronianus [ille] cliens, amicus; excogitavi quomodo Cicero sua periret manu."
Cestius hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antoni castris fuit ob hoc ipsum, quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque vocatus sum quasi ad poenam: "i," inquit "occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput"; magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere.

FORUM ROMANUM