Appendix Vergiliana
Copa
This text comes from an unknown edition.

Copa Syrisca caput Graeca redimita mitella,
crispum sub crotalo docta movere latus,
ebria fumosa saltat lasciva taberna,
ad cubitum raucos excutiens calamos.
Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse
quam potius bibulo decubuisse toro?
Sunt topia et calybae, cyathi rosa, tibia chordae
et trichila umbrosis frigida harundinibus.
En et, Maenalio quae garrit dulce sub antro,
rustica pastoris fistula in ore sonat.
Est et vappa, cado nuper defusa picato,
et strepitans rauco murmure rivus aquae,
sunt etiam croceo violae de flore corollae
sertaque purpurea lutea mixta rosa
et quae virgineo libata Achelois ab amne
lilia vimineis attulit in calathis.
Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat,
sunt autumnali cerea pruna die
castaneaeque nuces et suave rubentia mala,
est hic munda Ceres, est Amor, est Bromius;
sunt et mora cruenta et lentis uva racemis
et pendet iunco caeruleus cucumis.
Est tuguri custos, armatus falce saligna,
sed non et vasto est inguine terribilis.
Huc calybita veni. Lassus iam sudat asellus,
parce illi: Vestae delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae,
nunc varia in gelida sede lacerta latet:
si sapis, aestivo recubans nunc prolue vitro,
seu vis cristalli ferre novos calices.
Hic age pampinea fessus requiesce sub umbra
et gravidum roseo necte caput strophio,
formosum tenerae decerpens ora puellae
a pereat cui sunt prisca supercilia.
Quid cineri ingrato servas bene olentia serta?
Anne coronato vis lapide ista tegi?
Pone merum et talos. Pereat qui crastina curat.
Mors aurem vellens Vivite, ait, venio.

FORUM ROMANUM