| This text comes from an unknown edition.
Dices pulchrum esse inimicos
ulcisci. Id neque maius
neque pulchrius cuiquam
atque mihi esse videtur, sed
si liceat re publica salva
ea persequi. Sed quatenus id
fieri non potest, multo
tempore multisque partibus
inimici nostri non peribunt
atque, uti nunc sunt, erunt
potius quam res publica
profligetur atque pereat.
... Verbis conceptis deierare ausim,
praeterquam qui Tiberium Gracchum
necarunt, neminem inimicum
tantum molestiae tantumque
laboris, quantum te ob has
res, mihi tradidisse; quem
oportebat omnium eorum, quos
antehac habui liberos,
partis eorum tolerare atque
curare, ut quam minimum
sollicitudinis in senecta
haberem, utique quaecumque
ageres, ea velles maxime
mihi placere, atque uti
nefas haberes rerum maiorum
adversum meam sententiam
quicquam facere, praesertim
mihi, cui parva pars vitae
restat. Ne id quidem tam
breve spatium potest
opitulari, quin et mihi
adversere et rem publicam
profliges? Denique quae
pausa erit? Ecquando desinet
familia nostra insanire?
Ecquando modus ei rei haberi
poterit? Ecquando desinemus
et habentes et praebentes
molestiis desistere?
Ecquando perpudescet
miscenda atque perturbanda
re publica? Sed si omnino id
fieri non potest, ubi ego
mortua ero, petito
tribunatum; per me facito
quod lubebit, cum ego non
sentiam. Ubi mortua ero,
parentabis mihi et invocabis
deum parentem. In eo tempore
non pudebit te eorum deum
preces expetere, quos vivos
atque praesentes relictos
atque desertos habueris? Ne
ille sirit Iuppiter te ea
perseverare, nec tibi tantam
dementiam venire in animum.
Et si perseveras, vereor ne
in omnem vitam tantum
laboris culpa tua recipias,
uti in nullo tempore tute
tibi placere possis. |