| Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori; | |
| hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. | |
| Nunc insanus amor duri me Martis in armis | |
| tela inter media atque adversos detinet hostis. | 45 |
| Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum) | |
| Alpinas, a, dura, nives et frigora Rheni | |
| me sine sola vides. A, te ne frigora laedant! | |
| a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! | |
| Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu | 50 |
| carmina pastoris Siculi modulabor avena. | |
| Certum est in silvis inter spelaea ferarum | |
| malle pati tenerisque meos incidere Amores | |
| arboribus: crescent illae, crescetis, Amores. | |
| Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis, | 55 |
| aut acris venabor apros; non me ulla vetabunt | |
| frigora Parthenios canibus circumdare saltus. | |
| Iam mihi per rupes videor lucosque sonantis | |
| ire; libet Partho torquere Cydonia cornu | |
| spicula; tamquam haec sit nostri medicina furoris, | 60 |
| aut deus ille malis hominum mitescere discat! | |
| Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis | |
| ipsa placent; ipsae rursus concedite, silvae. | |