a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Laurentius Corvinus
Epithalamium in nuptiis Sigismundi, Regis Poloniae et Bonae Sphorciae
Cracoviae 1518, apud H. Vietorem

Edite Cesarea, Rex magne, propagine et ingens
     Stemmate de veteri nobilitatis honos,
Cuius ad excelsi solii sapientia dextram
     Robur et ad levam cum bonitate sedent,
5 Erigone ante oculos niveo stat fortis amictu
     Olim te superis impositura plagis.
Ingenio quamvis hebeti sum, frigore durus
     Slesiaco et sensus obriguere mei,
Nostra Ariadneae nam Slesia adacta coronae
10      Sub Septem gemino mersa Trione iacet.
Nec mihi in Ausoniis unquam studuissc palaestris
     Non Helicona sacrum scandere sorte datum est;
Te licet augusta deceat gravitate verendum
     Aurea Maeonia barbitos acta manu;
15 Me tamen alma tuo radians in pectore virtus
     Impulit exiguae tendere plectra lyrae,
Quam mihi Palladia pius ista Phoebus in urbe
     Compactam fidibus praebuit imparibus
Cum tibi clivosi stabilis moderator Olympi
20      Sarmaticae gentis contulit imperium,
Gentis Martigenae, quae quondam fida Quirino Gens Polona testa
     Strenuaque Evandri tempore regis erat, Pompilio Romano
Gentis, quae fato profugi de sanguine claro ab Italo praeside
     Principium traxit praesidis Ausonii, primem creditur
25 Cum modo nulla tibi sit successura virilis duxisse originem.
     Proles, virtutem et sceptrum habitura tuum,
Venit Iapygiae laeta telluris: ab ora
     Praestanti in thalamos virgo pudore tuos.
Venit et ipsa tuae longaeva ab origine gentis
30      Augeat ut priscae nobilitatis opus.
Et velut Evandri nomen venerabile regis
     Denotat insignem cum bonitate virum:
Sic regina Bona est praeclarum nomen adepta
     Congrua cumque suis nomina rebus habet.
35 Omnibus Arctois longe praelata puellis
     Ingenio, eloquio, moribus atque fide.
Splendidior tanto faciem, quanto aurea Phoebe
     Ignibus effulget clarior aethereis.
Lucifer Eois et quanto lotus in undis
40      Cetera candidior quam nitet astra poli.
Cui Venus egregios oculorum inflavit honores
     Fulgidus atque animum Iuppiter ingenuum:
Et licet ante tuam Tritonia Pallas in urbem
     Venit ab Arctois Marte fugata plagis,
45 Et pulchram sapiens in ea sibi condidit arcem
     Cirrheum temnens Phoebus Apollo iugum,
Quasque prius Rhodope sinuosus et audiit Hebrus
     Nunc audit Musas Vistula dulcisonas;
Pegasides tamen haec, quas possidet Itala tellus
50      Infert gymnasio sponsa venusta tuo.
Sic quas quondam habuit tellus Memphitica et omnis
     Graecia, nunc retinet Sarmatia dives opes,
Quae longe exsuperant aurum omne quod Arcades Ursae Cracoviensis urbis
     Axis et oppositus vesper et ortus habent. origo praesagit
55 Prima etiam docte signant fundamina Crocae Apollinem et Musas
     Haec loca Pierio grata fuisse choro. in Italia celebres
Arce sub hac celsa rupes cava pandit hiatum huc esse
     Immensum, laterum brachia bina rigent. profectas.
Intus acuta silex raroque simillima tofo
60      In testudineum cedit abesa specum
Caecus et in latebris sedet error, tecta putares
     Unde per insuetum Daedalus ibat iter;
Hic se condiderat draco saevus, acerba colono
     Pestis et admoto maximus hostis agro.
65 Haec ubi militibus Gracci est ad inhospita ventum
     Occupat hirsutus culmina summa frutex.
Quae pulchrae Dryades Satyri et coluere petulci
     Istula quasque suo Naiades amne fovet,
Hic ubi Cracovia est stabat densissima dumis
70      Silva bisontinis dulce cubile feris.
Sorte aderat medica grandaevus in arte colonus,
     Cui dederat doctum curva senecta caput;
Is pecudum spolia ignifero cum sulphure miscens
     Illa venenosae praebet edenda ferae;
75 Ignoscunt fibrae, nimius calor intima siccat
     Viscera, flumineae saepe bibuntur aquae,
Quoque magis potant sitiunt magis ora liquores
     Dum tumor in bibulam pergis aquose cutem.
Impatiens gelidi laticis moribunda dehiscit
80      Hydra et cum tumido vita fluore fugit.
Hinc sibi montano princeps in culmine sedem
     Adque pedem rupis moenia prima locat.
A duce munifico capit urbs haec regia nomen,
     Viveret ut multos Graccus in orbe dies,
85 Convolat ingenti Phoebeius ales acervo
     Ad putridas magna garrulitate dapes,
Cuius ab assiduo fertur clamore, futurum
     Cracovia auspicium sedis Apollineae.
Cui tua Romuleam non abs ratione Minervam
90      Nunc tulit a Latio sponsa profecta solo.
Sic non fortuito nec casu contigit ullo,
     Sed tibi connubium hoc fata dedere deum;
Quod stabile efficiat pater optimus aetheris alti
     Qui geminos uno firmat in axe polos.
95 Et te mellifluo caeli cum rore vigoret
     Fecundetque tori claustra pudica tui,
Ut sis magnifici et generosi sanguinis auctor
     Inque tua vivat posteritate genus.
Splendida te faciat coniunx cum prole parentem
100      Auctura populi regna superba tui,
Strenua fulmineo quae sit cum Marte, profanas
     Eversura tuas, perfide Mosce, domos.
Illustresque tua veniant de prole nepotes,
     Qui Scythiae gentes Massagetasque regant.
105 Et dicione sua Maeotica Cymmeriorum
     Regna premant tenebris obsita perpetuis.
Sic tua progenies regnum fortissime et altum
     Nomen, perdurent tempus in omne tuum.
Nec ruat in praeceps tua magni gloria regni
110      Istula Danubias donec inundat aquas.



FORUM ROMANUM