Ausonii
Cupido Cruciatus
This text comes from an unknown edition.

1. AUSONIUS GREGORIO FILIO SALUTEM.
En umquam vidisti nebulam pictam in pariete? Vidisti utique et meministi. Treveris quippe in triclinio Zoili fucata est pictura haec: Cupidinem cruci affigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum, quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. Hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. Deinde mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. Mihi praeter lemma nihil placet. Sed commendo tibi errorem meum. Naevos nostros et cicatrices amamus, nec soli nostro vitio peccasse contenti, affectamus ut amentur. Verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? Certus sum, quodcumque meum scieris, amabis; quod magis spero quam ut laudes. Vale ac dilige parentem.

2. CUPIDO CRUCIATUS
Aeris in campis, memorat quos musa Maronis,
myrteus amentes ubi lucus opacat amantes,
orgia ducebant heroides et sua quaeque,
ut quondam occiderant, leti argumenta gerebant,
errantes silva in magna et sub luce maligna
inter harundineasque comas gravidumque papaver
et tacitos sine labe lacus, sine murmure rivos.
Quorum per ripas nebuloso lumine marcent
fleti, olim regum et puerorum nomina, flores:
mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus
et Crocus auricomans et murice pictus Adonis
et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas;
omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis
exercent memores obita iam morte dolores:
rursus in amissum revocant heroidas aevum.
Fulmineos Semele decepta puerpera partus
deflet et ambustas lacerans per inania cunas
ventilat ignavum simulati fulguris ignem.
Irrita dona querens, sexu gavisa virili,
maeret in antiquam Caenis revocata figuram.
Vulnera siccat adhuc Procris Cephalique cruentam
diligit et percussa manum. Fert fumida testae
lumina Sestiaca praeceps de turre puella.
Et de nimboso saltum Leucate minatur
...........................
Harmoniae cultus Eriphyle maesta recusat,
infelix nato nec fortunata marito.
Tota quoque aeriae Minoia fabula Cretae
picturarum instar tenui sub imagine vibrat.
Pasiphae nivei sequitur vestigia tauri,
Licia fert glomerata manu deserta Ariadne.
Respicit abiectas desperans Phaedra tabellas.
Haec laqueum gerit, haec vanae simulacra coronae:
Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuvencae.
Praereptas queritur per inania gaudia noctes
Laudamia duas, vivi functique mariti.
Parte truces alia strictis mucronibus omnes
et Thisbe et Canace et Sidonis horret Elissa,
Coniugis haec, haec patris et haec gerit hospitis ensem.
Errat et ipsa, olim qualis per Latmia saxa
Endymioneos solita affectare sopores
cum face et astrigero diademate Luna bicornis.
Centum aliae veterum recolentes vulnera amorum
dulcibus et maestis refovent tormenta querellis.
Quas inter medias furvae caliginis umbram
dispulit inconsultus Amor stridentibus alis.
Agnovere omnes puerum memorique recursu
communem sensere reum, quamquam umida circum
nubila et auratis fulgentia cingula bullis
et pharetram et rutilae fuscarent lampados ignem;
agnoscunt tamen et vanum vibrare vigorem
occipiunt hostemque unum loca non sua nactum,
cum pigros ageret densa sub nocte volatus,
facta nube premunt. Trepidantem et cassa parantem
suffugia in coetum mediae traxere catervae.
Eligitur maesto myrtus notissima luco,
invidiosa deum poenis. Cruciaverat illic
spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonin,
Huius in excelso suspensum stipite Amorem
devinctum post terga manus substrictaque plantis
vincula maerentem nullo moderamine poenae
affěciunt. Reus est sine crimine, iudice nullo
accusatur Amor. Se quisque absolvere gestit,
transferat ut proprias aliena in crimina culpas.
Cunctae exprobrantes tolerati insignia leti
expediunt: haec arma putant, haec ultio dulcis,
ut quo quaeque perit studeat punire dolore.
Haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem
ingerit, illa cavos amnes rupemque fragosam
insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor.
Nonnullae flammas quatiunt trepidaeque minantur
stridentes nullo igne faces. Rescindit adultum
Myrrha uterum lacrimis lucentibus inque paventem
gemmea fletiferi iaculatur sucina trunci.
Quaedam ignoscentum specie ludibria tantum
sola volunt, stilus ut tenuis sub acumine puncti
eliciat tenerum, de quo rosa nata, cruorem
aut pubi admoveant petulantia lumina lychni.
Ipsa etiam simili genetrix obnoxia culpae
alma Venus tantos penetrat secura tumultus.
Nec circumvento properans suffragia nato
terrorem ingeminat stimulisque accendit amaris
ancipites furias natique in crimina confert
dedecus ipsa suum, quod vincula caeca mariti
deprenso Mavorte tulit, quod pube pudenda
Hellespontiaci ridetur forma Priapi,
quod crudelis Eryx, quod semivir Hermaphroditus.
Nec satis in verbis. Roseo Venus aurea serto
maerentem pulsat puerum et graviora paventem.
Olli purpureum mulcato corpore rorem
sutilis expressit crebro rosa verbere, quae iam
tincta prius traxit rutilum magis ignea fucum.
Inde truces cecidere minae vindictaque maior
crimine visa suo, Venerem factura nocentem.
Ipsae intercedunt heroides et sua quaeque
funera crudeli malunt adscribere fato.
Tum grates pia mater agit cessisse dolentes
et condonatas puero dimittere culpas.
Talia nocturnis olim simulacra figuris
exercent trepidam casso terrore quietem.
Quae postquam multa perpessus nocte Cupido
effugit, pulsa tandem caligine somni
evolat ad superos portaque evadit eburna.

FORUM ROMANUM