IX
Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella civilia; nam et
insociabile est regnum, et a pluribus expetebatur. Primum ergo conlisere
vires; deinde disperserunt; et cum pluribus corpus, quam capiebat,
onerassent, cetera membra deficere coeperunt; quodque imperium sub uno
stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit. Proinde iure meritoque
populus Romanus salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam
paene supremam habuimus, novum sidus inluxit. Huius, hercule, non solis
ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra
trepidarent. Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quantam
tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed
etiam floret imperium. Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora
eiusdem domus, utinam perpetua, certe diuturna posteritas.
Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis
averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte
reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi
maxime infestum occupandum esse. Sed alta dissimulatione consilium
premebat, ut opprimeret incautum. Ergo clam quosdam ex copiis, quibus
praeerat, subornavit ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam
Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone Meleager ad se relato
furens ira Perdiccae, quae conperisset, exponit. Ille velut nova re
exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit. Ad
ultimum, convenit ut conprehenderentur tam seditiosae vocis auctores. Agit
Meleager gratias, amplexusque Perdiccam fidem eius in se ac benivolentiam
conlaudat. Tum communi consilio rationem opprimendi noxios ineunt. Placet
exercitum patrio more lustrari, et probabilis causa videbatur praeterita
discordia. Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae
canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque
abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites,
illinc phalanx.
Itaque eo die, quem huic sacro destinaverant, rex cum equitibus
elephantisque constiterat contra pedites, quis Meleager praeerat. Iam
equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem
discordiam haud sane pacati quicquam exspectantes, parumper addubitavere an
in urbem subducerent copias: quippe pro equitibus planities erat. Ceterum,
veriti ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad
dimicandum animis, si quis vim inferret. Iam agmina coibant, parvumque
intervallum erat quod aciem utramque divideret: itaque rex cum una ala
obequitare peditibus coepit, discordiae auctores, quos tueri ipse debebat,
instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens; minabaturque omnes turmas cum
elephantis inducturum se in recusantes. Stupebant inproviso malo pedites;
nec plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut animi: tutissimum ex
praesentibus videbatur exspectare potius quam movere fortunam. Tum Perdicca,
ut torpentes et obnoxios vidit, CCC fere, qui Meleagrum erumpentem ex
contionem quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a
ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit; omnesque
beluarum pedibus obtriti sunt, nec prohibente Philippo, nec auctore:
adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc
bellorum civilium Macedonibus et omen et principium fuit. Meleager, sero
intellecta fraude Perdiccae, tum quidem, quia ipsius corpori vis non
adferebatur, in agmine quietus stetit. Sed mox, damnata spe salutis, cum
eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis videret
inimicos, confugit in templum, ac ne loci quidem religione defensus
occiditur.
X
Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum
virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem
summam eius obtineret, satrapes Ptolomaeus Aegypti esset et
Africae gentium, quae in dicione erant. Leomedonti Syria cum
Phoenice data est; Philotae Cilicia destinata; Lyciam cum
Pamphylia et maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus; in Cariam
Cassander, Menander in Lydiam missi. Phrygiam minorem Hellesponto
adiunctam Leonnati provinciam esse iusserunt. Cappadocia Eumeni
cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad
Trapezunta defenderet, bellum cum Ariarathe gereret: solus hic
detrectabat imperium; Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam
adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae,
quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut Oceani aut Rubri maris
accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperium
obtinerent, decretum est; Perdicca ut cum rege esset copiisque
praeesset, quae regem sequebantur. Credidere quidam testamento
Alexandri distributas
esse provincias; sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus
tradita est, vanam fuisse conperimus. Et quidem suas quisque opes
divisis imperii partibus, ut videbatur, ipsi fundaverant, si
umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret. Quippe
paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli
ingentia invaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes
eiusdem gentis essent, et a ceteris sui quisque imperii regione
discreti. Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat
occasio: quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur.
Itaque omnibus expeditius videbatur augere regna, quam fuisset accipere.
Septimus dies erat, ex quo corpus regis iacebat in solio, curis
omnium ad formandum publicum statum a tam sollemni munere aversis.
Et non alias quam Mesopotamiae regione fervidior aestus existit,
adeo ut pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit,
extinguat: tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne
torrentur! Fontes aquarum et rari sunt, et incolentium fraude
celantur: ipsis usus patet; ignotus est advenis. Traditum magis
quam creditum refero: ut tandem curare corpus exanimum amicis
vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre qui
intraverant. Vigor quoque, qui constat ex spiritu, nondum
destituerat vultum. Itaque Aegyptii Chaldaeique iussi corpus suo
more curare primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus.
Deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum,
purgavere corpus; repletumque est odoribus aureum solium, et
capiti adiecta fortunae eius insignia. Veneno necatum esse
credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam
nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox
Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium, maioremque esse
praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum, omnia a
se data adserentem sibi. Credebant etiam Craterum cum veterum
militum manu ad interficiendum eum missum. Vim autem veneni, quod
in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque
exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse constat suci.
Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Hoc per
Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae
regis potioni inditum. Haec, utcumque sunt credita, eorum, quos
rumor asperserat, mox potentia extinxit. Regnum enim Macedoniae
Antipater et Graeciam quoque invasit. suboles deinde excepit
interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua
cognatione contigerant.
Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et
inde paucis post annis Alexandream translatum est, omnisque
memoriae ac nomini honos habetur.