XII
Rex, qui diu Dareum persequendo fatigabatur, postquam et nox adpetebat
et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit.
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit, quippe summa
dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio, cum
repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque
permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad
tabernaculum regis, verita ne maioris motus principium esset, armare se
coeperat. Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis
nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu
eiulatuque deflebant. Vnus namque e captivis spadonibus, qui forte ante
ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante
dictum est, ne cultu proderetur abiecerat, in manibus eius qui repertum
ferebat agnovit, ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis
eius attulerat. Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et
pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis
tradiderat, peritum linguae persicae, ire ad consolandas eas iusserat;
veritus deinde ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum
ex purpuratis suis misit, iussum indicare falso lamentari eas vivum. Ille
cum paucis armigeris in tabernaculum in quo captivae erant pervenit,
missumque se a rege nuntiare iubet. At hi, qui in vestibulo erant, ut
armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt,
vociferantes adesse supremam horam missosque qui occiderent captas. Itaque,
ut quae nec prohibere possent nec admittere auderent, nullo responso dato
tacitae opperiebantur victoris arbitrium. Leonnatus exspectato diu qui se
intromitteret, postquam nemo producere audebat, relictis in vestibulo
satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod
inrupisse non admissus videbatur. Itaque mater et coniunx provolutae ad
pedes orare coeperunt ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis
patrio more sepelire permitteret: functas supremi in regem officio inpigre
se esse morituras. Leonnatus et vivere Dareum et ipsas non incolumes modo,
sed etiam apparatu pristinae fortunae reginas fore. Tum Darei demum mater
adlevari se passa est.
Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora
invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet,
matrique Darei permittit quos vellet patrio more sepeliret. Illa paucos
arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit,
apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebraret, invidiosum fore
existimans, cum victores haud pretiose cremarentur. Iamque iustis
defunctorum corporibus solutis praemittit ad captivas, qui nuntiarent ipsum
venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat.
Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter eductus,
secretorum omnium arbiter; libertatis quoque in admonendo eo non alius ius
maius habebat, quod tamen ita usurpabat ut magis a rege permissum quam
vindicatum ab eo videretur: et sicut aetate par erat regi, ita corporis
habitu praestabat. Ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae
sunt. Inde ex captivis spadonibus quis Alexander esset monstrantibus,
Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis
excusans; quam manu adlevans rex: "Non errasti", inquit, "mater: nam et hic
Alexander est".
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset,
feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi patris
imitaretur triumphum ab Hellesponto usque ad Oceanum omnes gentes victoria
emensus. Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic
abstinuisset inter epulas caedibus amicorum, egregiosque bello viros et tot
gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere. Sed nondum
fortuna se animo eius superfuderat: itaque orientem tam moderate et
prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit. Tunc quidem ita se
gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et clementia vincerentur.
Virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo
ipse parente genitae forent; coniugem eiusdem, quam nulla aetatis suae
pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit
curam, ne quis captivo corpori inluderet: omnem cultum reddi feminis
iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter
fiduciam defuit. Itaque Sisigambis: "Rex", inquit, "mereris ut ea precemur
tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus; et, ut video, dignus es,
qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris. Tu
quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confiteor.
Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum:
tua interest, quantum in nos licuerit si id potius clementia quam saevitia
vis esse testatum." Rex bonum animum habere eas iussit. Darei filium collo
suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus
cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri
Hephaestionem intuens "Quam vellem", inquit, "Dareus aliquid ex hac indole
hausisset!" Tum tabernaculo egressus. Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi
atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit, Damascum ubi regis gaza
erat Parmenione praemisso.
XIII
Atque cum praecessisse et Darei satrapam conperisset, veritus ne
paucitas suorum sperneretur accersere maiorem manum statuit. Sed forte in
exploratores ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona
perductus litteras ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei; nec
dubitare eum, quin omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet,
adiecit. Parmenio adservari eo iusso litteras aperit, in quis erat
scriptum, ut mature Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu
exigua cui traderet quaecumque rex penes ipsum reliquisset. Itaque Mardum
datis comitibus ad proditorem remittit. Ille e manibus custodientium lapsus
Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias
timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi. Felicitati tamen
regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit:
quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit, iam metuente
praefecto ne sibi fides habita non esset. Igitur, quasi parum munimentis
oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam, - gazam Persae vocant, -
cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera ut praedam
hosti offerret. Multa milia virorum feminarumque excedentem oppido
sequebantur, omnibus miserabilis turba praeter eum, cuius fidei commissa
erat. Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat
gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, praetorum Darei coniuges
liberosque, praeter hos urbium graecarum legatos, quos Dareus velut in arce
tutissima in proditoris reliquerat manibus. Gangabas Persae vocant humeris
onera portantes: ii cum tolerare non possent, - quippe et procella subito
nivem effuderat et humus rigebat gelu tum adstricta, - vestes, quas cum
pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt, nullo prohibere auso,
cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret. Praebuere
ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem. Qui intentiore cura suos
quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et
acri impetu in hostem invehi. At illi, qui sub oneribus erant, omissis per
metum capessunt fugam; armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu
arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt. Praefectus, quasi et
ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis
opes regia: illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus
tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum, aurea vasa, aurei freni,
tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta,
ingentis opulentiae plena: facies etiam praedantibus tristis, si qua res
avaritiam moraretur. Quippe tot annorum incredibili et fidem excedente
fortuna cumulata, tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa
eruebantur: non sufficiebant praedantium manus praedae. Iamque etiam ad
eos, qui primi fugerant, ventum erat. Feminae pleraeque parvos trahentes
liberos ibant; inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum
regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione
detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna. In eodem
grege uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque, - frater hic erat Darei, -
filia et coniunx Artabazi principis purpuratorum, filiusque cui Ilioneo
fuit nomen. Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex
dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi
ducis Memnonis coniunx et filius, - vixque ulla domus purpurati afuit
tantae cladi, - Lacedaemonii et Athenienses societatis fide violata Persas
secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses genere
famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum
Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles. summa pecuniae signatae
fuit talentorum II milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta
aequabat: praeterea XXX milia hominum cum VII milibus iumentorum dorso
onera portantium capta sunt. Ceterum tantae fortunae proditorem dei ultores
celeriter debita poena persecuti sunt. Namque unus e consciis eius, credo,
regis vicem etiam in illa sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad
Dareum tulit, opportunum solacium prodito; quippe et ultus inimicum erat,
et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.