XV
Interim Alexander, ut et demonstratum a transfuga insidiarum locum
circumiret et Dareo, qui cornu tuebatur, occurreret, agmen obliquum
incedere iubet. Dareus quoque eodem suum obvertit Besso admonito, ut
Massagetas equites in laevum Alexandri cornu a latere invehi iuberet. Ipse
ante se falcatos currus habebat, quos signo dato universos in hostem
effudit. Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis proviso
impetu obtererent. Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes, alios
ab utroque latere demissae falces laceravere. Nec sensim Macedones
cedebant, sed effusa fuga turbaverant ordines. Mazaeus quoque perculsis
metum incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi
iussis, ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vincula,
cum suos adpropinquantes vidissent. Non fefellerat Parmenionem, qui in
laevo cornu erat: propere igitur Polydamanta mitti, qui regi et periculum
ostenderet et quid fieri iuberet consuleret. Ille, audito Polydamante:
"Abi, nuntia", inquit, "Parmenioni si acie vicerimus, non nostra solum nos
recuperaturos, sed etiam, quae hostium sunt, occupaturos. Proinde non est
quod virium quicquam subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre dignum
est, contempto sarcinarum damno, fortiter dimicet." Interim barbari
inpedimenta turbaverant, caesisque plerisque custodum captivi vinculis
ruptis quidquid obvium erat, quo armari possent, arripiunt, et adgregati
suorum equitibus Macedonas ancipiti circumventos malo invadunt. Laeti, qui
circa Sisigambim erant, vicisse Dareum, ingenti caede prostratos hostis, ad
ultimum etiam inpedimentis exutos esse nuntiant: quippe eandem fortunam
ubique esse credebant, et victores Persas ad praedam discurrisse.
Sisigambis hortantibus captivis, ut animum a maerore adlevaret, in eodem,
quo antea fuit, perseveravit. Non vox ulla excidit et, non oris color
vultusve mutatus est. Sedit inmobilis, - credo, praecoci gaudio verita
inritare fortunam, adeo ut, quid mallet, intuentibus eam fuerit incertum.
Inter haec Menidas, praefectus equitum Alexandri, cum paucis turmis opem
inpedimentis laturus advenerat, - et incertum suone consilio an regis
imperio, - sed non sustinuit Cadusiorum Scytharumque impetum: quippe vix
temptato certamine refugit ad regem, amissorum inpedimentorum testis magis
quam vindex. Iam consilium Alexandri dolor vicerat, et, ne cura recuperandi
sua militem a proelio averteret, non inmerito verebatur. Itaque Areten,
ducem hastatorum, - sarisophoros vocabant, - adversus Scythas mitti. Inter
haec currus, qui circa signa prima turbaverant aciem, in phalangem invecti
erant: Macedones confirmatis animis in medium agmen accipiunt. Vallo
similis acies erat: iunxerant hastas, et ab utroque latere temere
incurrentium ilia suffodiebant. Circumire deinde et currus et propugnatores
praecipitare coeperunt. Ingens ruina equorum aurigarumque aciem
conpleverat: hi territos regere non poterant, qui crebra iactatione
cervicum non iugum modo excusserant, sed etiam currus everterant, vulnerati
interfectos trahebant, nec consistere territi nec progredi debiles
poterant. Paucae tamen evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus
inciderunt, miserabili morte consumptis: quippe amputata virorum membra
humi iacebant, et, quia calidis adhuc vulneribus aberat dolor, trunci
quoque et debiles quidem arma non omittebant, donec multo sanguine effuso
exanimati procumberent. Interim Aretes Scytharum, qui inpedimenta
diripiebant, duce occiso gravius territis instabat. supervenere deinde a
Dareo Bactriani, pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo
impetu obtriti sunt; plures ad Alexandrum refugerunt. Tum Persae clamore
sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem, quasi ubique
profligatum, incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium,
quod iam elanguerat, solus accendere; confirmatisque tandem animis, ire in
hostem iubet. Rarior acies erat in dextro cornu Persarum: namque inde
Bactriani discesserant ad opprimenda inpedimenta; itaque Alexander laxatos
ordines invadit et multa caede hostium invehitur. At qui in laevo cornu
erant Persae, spe posse eum includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt:
ingensque periculum in medio haerens adisset, ni equites Agriani calcaribus
subditis circumfusos regi Barbaros adorti essent aversosque caedendo in se
obverti coegissent. Turbata erat utraque acies. Alexander et a fronte et a
tergo hostem habebat. Qui averso ei instabant et ab Agrianis equitibus
premebantur; Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos
recuperare non poterant; plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque
alium alii fors miscuerat, dimicabant.
Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant; plures Persae
cadebant, par ferme utrimque numerus vulnerabatur. Curru Dareus, Alexander
equo vehebatur: utrumque delecti tuebantur, sui immemores; quippe, amisso
rege, nec volebant salvi esse nec poterant; ante oculos sui quisque regis
mortem occumbere ducebat egregium. Maximum tamen periculum adibant, quos
maxime tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus. Ceterum,
sive ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant
vidisse se crediderunt paululum super caput regis placide volantem aquilam,
non sono armorum, non gemitu morientium territam, diuque circa equum
Alexandri pendenti magis quam volanti similis adparuit. Certe vates
Aristander, alba veste indutus et dextra praeferens lauream, militibus in
pugnam intentis avem monstrabat, haud dubium victoriae auspicium. Ingens
ergo alacritas ac fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique
postquam auriga Darei, qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta
transfixus est. Nec aut Persae aut Macedones dubitavere quin ipse rex esset
occisus. Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere
aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri.
Laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte
stipati in medium agmen receperunt. Dicitur acinace stricto, Dareus
dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret. Sed eminens curru nondum
omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat, dumque inter
spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant
ordines. Alexander, mutato equo, - quippe plures fatigaverat, -
resistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga. Iamque non pugna, sed
caedes erat, cum Dareus quoque currum suum in fugam vertit. Haerebat in
tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad
caelum efferebatur, abstulerat; ergo haud secus quam in tenebris errabant,
abstulerat; ergo haud secus quam in tenebris errabant, ad sonum notae vocis
aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus
equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia
excepta sunt.
XVI
At in laevo Macedonum cornu, - Parmenio, sicut ante dictum, tuebatur, -
longe alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum
equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum alas; iamque, abundans
multitudine, aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet
Alexandro in quo discrimine ipsi essent: ni mature subveniretur, non posse
sisti fugam. Iam multum viae praeceperat rex inminens fugientium tergis,
cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare equos iussi qui
vehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro eripi sibi victoriam e
manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi. Interim ad Mazaeum superati
regis fama pervenerat. Itaque, quamquam validior erat, fortuna tamen
partium territus, perculsis languidius instabat. Parmenio ignorabat quidem
causam sua sponte pugnae remissae, sed occasione vincendi strenue est usus.
Thessalos equites ad se vocari iubet: "Ecquid", inquit, "videtis istos, qui
ferociter modo instabant, pedem referre subito pavore perterritos? Nimirum
nobis quoque regis nostri fortuna vicit. Omnia Persarum caede strata sunt.
Quid cessatis? an ne fugientibus quidem pares estis?" Vera dicere
videbatur, et spes languentis quoque erexerat; subditis calcaribus proruere
in hostem. Et illi iam non sensim sed citato gradu recedebant, nec quicquam
fugae, nisi quod terga nondum verterant, deerat. Parmenio tamen, ignarus
quaenam in dextro cornu fortuna regis esset, repressit suos. Mazaeus dato
fugae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu Tigrin
superat, et Babylona cum reliquiis devicti exercitus intrat.
Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum amnem contenderat; quo traiecto
dubitavit an solveret pontem, quippe hostem iam adfore nuntiabatur. Sed tot
milia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant ponte reciso videbat hostis
praedam fore. Abeuntem, cum intactum sineret pontem, dixisse constat malle
se sequentibus iter dare quam auferre fugientibus. Ipse ingens spatium fuga
emensus media fere nocte Arbela pervenit.
Quis tot ludibria fortunae, ducum agminum caedem multiplicem, devictorum
fugam, clades nunc singulorum, nunc universorum, aut animo adsequi queat
aut oratione conplecti? Propemodum saeculi res in unum illum diem proh!
fortuna cumulavit. Alii, qua brevissimum patebat iter, alii devios saltus
et ignotas sequentibus calles petebant. Eques pedesque confusi sine cue,
armatis inermes, integris debiles inplicabantur. Deinde misericordia in
metum versa, qui sequi non poterant, inter mutuos gemitus deserebantur.
Sitis praecipue fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus rivis
prostraverant corpora, praeterfluentem aquam hianti ore captantes; quam cum
avide turbidam hausissent, tendebantur extemplo praecordia premente limo,
resolutisque et torpentibus membris, cum supervenisset hostis, novis
vulneribus excitabantur. Quidam occupatis proximis rivis deverterant
longius, ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent; nec ulla
adeo avia et sicca lacuna erat, ut vestigantium sitim falleret. E proximis
vero itineri vicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur, barbaro ritu
Dareum adhuc regem clamantium.
Alexander, ut supra dictum est, inhibito suorum impetu ad Lycum amnem
pervenerat, ubi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem, et plerique,
cum hostis urgeret, in flumen se praecipitaverant gravesque armis et
proelio ac fuga defetigati gurgitibus hauriebantur. Iamque non pons modo
fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide subinde
cumulantis; quippe, ubi intravit animos pavor, id solum metuunt quod primum
formidare coeperunt. Alexander, instantibus suis ne inpune abeuntem hostem
intermitteret sequi hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu
corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est; re vera,
de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad
ferendam opem suis statuit. Iamque signa converterat, cum equites a
Parmenione missi illius quoque partis victoriam nuntiant. Sed nullum eo die
maius periculum adiit quam dum copias reducit in castra. Pauci eum et
incompositi sequebantur ovantes victoria, - quippe omnes hostes aut in fuga
effusos, aut in acie cecidisse credebant, - cum repente ex adverso apparuit
agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate
conspecta turmas in obvios contiaverunt. Ante signa rex ibat, dissimulato
magis periculo quam spreto; nec defuit ei perpetua in dubiis rebus
felicitas: namque praefectum equitatus avidum certaminis et ob id ipsum
incautius in se ruentem hasta transfixit; quo ex equo lapso, proximum ac
dein plures eodem telo confodit. Invasere turbatos amici quoque; nec Persae
inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae manus
vehementius iniere certamen. Tandem Barbari, cum obscura luce tutior fuga
videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario
periculo defunctus incolumis quos reduxit in castra.
Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire potuerunt, milia XL;
Macedonum minus quam CCC desiderati sunt. Ceterum hanc victoriam rex maiore
ex parte virtuti quam fortunae suae debuit: animo, non, ut antea, loco
vicit. Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnavit et
magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in
ipsa acie summum rei videret esse discrimen, dubioque adhuc pugnae eventu
pro victore se gessit; perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in
illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutus est.
Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus
perseverasset, aut culpa sua victus esset aut aliena virtute vicisset. Iam
si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, victori aut foede
fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit. Ne duces quidem copiarum sua
laude fraudandi sunt; quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia
virtutis sunt: Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos
et Menidas sagittis prope occisi. Et, si vere aestimare Macedonas qui tunc
erant volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege
fuisse dignissimos.