XII
At Bessus occidendi protinus regis impetum ceperat: sed veritus, ne
gratiam Alexandri, nisi vivum eum tradidisset, inire non posset, dilato in
proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis
insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque vitasset: donum
eum hosti laturum fuisse regis caput. Nec mirari hominem mercede conductum
omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem,
ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri. Arguenti deinde se deosque
patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius
quin vera deferrentur a Graecis; sed eo rerum ventum erat, ut tam
periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum
inclinata in scelus levitas timebatur, IIII milia Patron habebat. Quibus si
credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem
videbat offerri; itaque praeoptabat inmerito quam iure violari. Besso tamen
insidiarum consilium purganti respondit Alexandri sibi non minus iustitiam
quam virtutem esse perspectam: falli eos, qui proditionis ab eo praemium
exspectent; violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque. Iamque
nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex
proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat,
armati stabant.
Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque quae Patron
detulerat haud dubitare Artabazus quin transeundum esset in castra
Graecorum: Persas quoque periculo vulgato secuturos. Destinatus sorti suae
et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem
Artabazum, ultimum illum visurus, amplectitur, perfususque mutuis lacrimis
inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde velato, ne inter gemitus
digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit. Tum
vero custodiae eius adveti, quos regis salutem vel periculis vitae tueri
oportebat, dilapsi sunt, tot armatis, quos iam adventare credebant, haud
rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis
spadonibus, quia quo discederent non habebant, circumstantibus regem. At
ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat.
Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen
vocari iubet. Quem intuens: "Ite", inquit, "consulite vobis ad ultimum regi
vestro, ut decebat, fide exhibita; ego hic legem fati mei exspecto. Forsitan
mireris, quod vitam non finiam: alieno scelere, quam meo mori malo." Post
hanc vocem spado gemitu non tabernaculum modo sed etiam castra conplevit.
Inrupere deinde alii, laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatu
regem deplorare coeperunt. Persae ad illos clamore perlato attoniti metu
nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne
inpie deserere regem viderentur. Varius ac dissonus clamor, sine duce ac
sine imperio totis castris referebatur.
Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esse:
planctus eos deceperat; itaque citatis equis advolant, sequentibus quos ad
ministerium sceleris delegerant; et, cum tabernaculum intrassent, quia
regem vivere spadones indicabant, conprehendi vincirique iusserunt. Rex
curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac suis honoribus cultus nulla
externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus
undique contectus inponitur. Pecunia regis et supellex quasi belli iure
diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt.
Artabazus cum his qui imperio parebant Graecisque militibus Parthienen
petebat, omnia tutiora parricidarum contuitu ratus. Persae promissis Bessi
onerati, maxime quia nemo alius erat quem sequerentur, coniunxere se
Bactrianis, agmen eorum tertio adsecuti die. Ne tamen honos regi non
haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt, nova ludibria subinde
excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis
pellibus vehiculum intexerant; ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in
agmine monstrari posset. Custodes procul sequebantur.
XIII
Alexander, audito Darium movisse ab Ecbatanis, omisso itinere quod
patebat in Mediam fugientem insequi pergit strenue. Tabas, - oppidum est in
Paraetacene ultima, - pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipitem fuga
Bactra petere Dareum. Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio; non
equidem vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum
adfirmabat. Rex, ducibus convocatis: "Maximum", inquit, "opus, sed labor
brevissimus superest. Dareus haud procul, destitutus a suis aut oppressus.
In illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est
praemium." Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec
periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo
ducit, ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. Itaque D stadia
processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat.
Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen
adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex
hoc acta cognoscit. Sed fatigatis necessaria quies erat; itaque delectis
equitum VI milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi
graviora arma portabant, ceterum equis vehebantur; cum res locusque
posceret, pedestris acies erant.
Haec agentem Alexandrum adeunt Orsilos et Mithracenes: Bessi parricidium
exosi transfugerant, nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius
iter monstraturos. Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima
vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur
phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine
incedens ita cursum regebat, ut primi coniungi ultimis possent. CCC stadia
processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam
praetor; is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam CC stadia
abesse, exercitum, utpote qui non caveret, incompositum inordinatumque
procedere; Hyrcaniam videri petituros; si festinaret sequi palantes
superventurum; Dareum adhuc vivere. Strenuo alioquin cupiditatem
consequendi transfuga iniecerat. Itaque calcaribus subditis effuso cursu
eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed
prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec
consideret pulvis. Iamque conspecti a Barbaris erant et abeuntium agmen
conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad
proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero Barbari
praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant.
Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pavidos in
fugam avertit. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum
Darei adsecuti coeperunt hortari eum conscenderet equum et se hosti fuga
eriperet. Ille deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans
negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela
coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt. Iumenta
quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus sevis qui regem
comitabantur occisis. Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent,
Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant.
Barbari ducibus destituti qua quemque aut spes ducebat aut pavor
dissipabantur; D tantum equites congregaverant se, incerti adhuc resistere
melius esset an fugere.
Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad
inhibendam fugam emittit; ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia
resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur,
iubente rege ut caedibus abstineretur. Nemo captivorum erat, qui monstrare
Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec
tamen ullum vestigium fugae regis exstabat. Festinantem Alexandrum vix III
milia equitum persecuta sunt, at in eos, qui lentius sequebantur,
incidebant universa fugientium agmina. Vix credibile dictu, plures captivi
quam qui caperent erant: adeo omnem sensum territis fortuna penitus
excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis
cernerent.
Interim iumenta quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari
via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant,
aestu simulque vulneribus fatigata. Haud procul erat fons, ad quem
monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit; ac, dum
galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa
conspexit. Miratusque confossas potius quam abacta esse, semivivi
hominis ...