X
Tum Philotas: "Verba" inquit, "innocenti reperire facile est, modum
verborum misero tenere difficile. Itaque inter optimam conscientiam et
iniquissimam fortunam destitutus ignoro quomodo et animo meo et tempori
paream. Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire
noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam
damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absente non
possum, qui a praesente damnatus sum. Sed quamquam vincti hominis non
supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere
videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non
deseram nec committam ut damnatus etiam mea sententia videar. Equidem cuius
criminis reus sim, non video. Inter coniuratos nemo me nominat, de me
Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus quam audierat scire non potuit.
Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum
praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso
fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? Non enim
detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse,
Nicomacho, quem taciturum arcana de semet ipso credebat, confessus aliis
nominatis me unum subtrahebat. Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non
adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam
nullo me nominante? Dymnus sane, ut viveret adhuc, vellet mihi parcere:
quid ceteri? qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est
calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno.
Tot conscii nec in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo
parcit morturo, nec cuiquam moriturus, ut opinor. Ad verum crimen et ad
unum praevertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam
securus audisti? Hoc qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es,
Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi,
convivio quoque interfui. Si credidisti mihi, absolutus sum; si pepercisti,
dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus
sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum
tuum? Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem meis inimici
vinciendo excitaverunt. Vnde et parricidae et proditori tam alti quies
somni? Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt; agitant
eos Furiae, non consummato modo, sed etiam cogitato parricidio. At mihi
securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera obtulerat; non timui
ne plus alienae crudelitati apud te liceret quam clementiae tuae. Sed ne te
mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem,
non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset
audiri. Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et
fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius
subornaret; timui ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis
amicorum regis fuisse periculi causa. Sic quoque, cum laeserim neminem,
inveni qui mallet perire me quam incolumem esse! quid inimicitiarum creditis
excepturum fuisse, si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num
igitur facturum eum divinare potui? minime. Ita, quod solum indicio fidem
fecit, id me, cum a Cebalino interpellatus sum, movere non poterat. At
hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo proditos
esse nos dissimulare non debui; Cebalinus ipse tolli de medio nulloque
negotio potuit. Deinde post delatum indicium, quod operturus eram,
cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus: cur distuli facinus?
an sine Dymno non sum ausus? Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub
illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis
corruptus est donis? quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi
quidem obicitur quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum
mores fastidiam: sic ego imperio, quod dedignor, immineo. Iam pridem
nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tum victoribus quam
victis peregrina lingua discenda est. Non, mehercule, ista me magis laedunt
quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum quo quod
amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit
diligi a nobis. Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari
necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum
amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu
vivo? si iniustum, cur nunc demum occidor? At enim scripsi misereri me
eorum, quibus vivendum esset sub eo qui se Iovis filium crederet! Fides
amicitiae, veri consilii periculosa libertas, me decepistis! vos, quae
sentiebam, ne reticerem inpulistis! Scripsisse me haec fateor regi, non de
rege scripsisse. Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior
mihi Alexander videbatur qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui
praedicatione iactaret. Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus
causae meae testis: retinete me in vinculis, dum consulitur Hammo, num
arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium,
neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur. Si certiora
oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem
deprecor.
Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi,
patrem nec ostendere possum, nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis
reus sit. Parum est enim tot modo liberorum parentem, in unico filio
adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur. Ergo,
carissime pater, et propter me morieris et mecum. Ego tibi vitam adimo, ego
senectutem tuam extinguo. Quid enim me procreabas infelicem adversantibus
diis? an ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent? Nescio,
adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis
eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna exspectare
voluisset, natura poscebat. Admonuit me patris mei mentio, quam timide et
cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio
enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum
voluit epistula scripta, quominus medicamentum biberet quod medicus dare
constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius
litterae habuerunt? Ego ipse quotiens quae audieram detuli, et cum ludibrio
credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus,
suspecti sumus, quid facere nos oportet?" Cumque unus e circumstantium
turba exclamasset: "bene meritis non insidiari", Philotas: "Recte", inquit,
"quisquis es, dicis. Itaque, si insidiatus sum, poenam non deprecor, et
finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus."
Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
XI
Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis
habitus rudis, vetus miles, ab humili ordine ad eum gradum in quo tunc erat
promotus; qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit,
quotiens suis quisque diversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut
purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones
expulissent. Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, at
ne in viciniam quidem diversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed
per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, ne
femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur.
Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos,
qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem
audire. Nunc cum Hammonem consuli vellet, eundem Iovis arguisse mendacium
Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum ne invidiosum esset quod
dii offerrent. Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum
Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet quis praesit in
Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad
societatem sceleris impellat. Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem
interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro
incolumitate regis optimi persolvant.
Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium
factum clamantibus discerpendum esse parricidam manibus eorum: id quidem
Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat.
Rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut
diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit; et,
quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet. Et
ceteris quidem placebat Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et
Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt; et illi
quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt. Consilio ergo
dimisso, Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota
habendam consurgunt. Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa
non edita est, in intimam diversorii partem secessit, et remotis arbitris
in multam noctem questionis exspectavit eventum.
Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.
Et ille ultro: "Quid cessatis", inquit, "regis inimicum, interfectorem
confitentem occidere? quid questione opus est? cogitavi, volui." Craterus
exigere ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret. Tum corripitur
et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura
nequiquam apud surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote
et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur. Ac primo,
quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam
ingerebantur, non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate; sed
postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus
incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum
se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore iurare
eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores. Et utroque
inpetrato: "Cratere", inquit, "dic quid me velis dicere". Illo indignante
ludificari eum rursusque revocante tortores, tempus petere coepit dum
reciperet spiritum cuncta, quae sciret, indicaturus. Interim equites,
nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione
contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum
veriti, qua cautum erat ut propinqui eorum qui regi insidiati essent cum
ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque
solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex
tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere
edixit.
Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, anceps
coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris
finis ostenditur. Ceterum "Pater", inquit, "meus Hegelocho quam
familiariter usus sit non ignoratis; illum dico Hegelochum, qui in acie
cecidit: omnium malorum nobis fuit causa. Nam cum primum Iovis filium se
salutari iussit rex, id indigne ferens ille: "Hunc igitur regem
agnoscimus", inquit, "qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis,
si ista perpeti possumus. Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui
postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in
superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit,
tolerabilem. Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui
gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a
dis adoptabimur. Quis proavum huius Archelaum, quis deinde Alexandrum, quis
Perdiccan occisos ultus est? hic quidem interfectoribus patris ignovit."
Haec Hegelochus dixit super cenam; et postero die prima luce a patre
accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae
sollicitudinem incuterent. Itaque, ut experiremur utrumne vino gravatus
effudisset illa, an altiore concepta consilio, accersi eum placuit:
advenit, eodemque sermone ultro reperito adiecit se, sive auderemus duces
esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium
silentio esse tecturum. Parmenioni vivo adhuc Dareo intempestiva res
videbatur; non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo vero
sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse
cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta. Quod
ad Dymnum pertinet, nihil scio, et haec confessus intellego non prodesse
mihi quod prorsus sceleris expers sum." Illi rursus tormentis admotis, cum
ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere ut hoc
quoque crimen confiteretur. Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati
sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse
respondit ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae
pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus
occidendi regis causa non esset. Festinasse ergo se, dum praemium in
manibus haberet, repraesentare consilium: cuius patrem fuisse nisi
crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.
Illi conlocuti satis quaesitum videri, ad regem revertuntur, qui postero
die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non
poterat, iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi
sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique
pariter et constantia et vultus abnuens quicquam sibi in regem cogitatum
esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum: cum Philotas circumlatis
oculis, ut incidere in Calin quendam haud procul stantem, propius eum
iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum: "Patieris",
inquit, "Demetrium mentiri rursusque me excruciari?" Calin vox sanguisque
defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur,
quia nec a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset
adulescens; qui, ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et
semetipsum id facinus cogitasse confessus est. Omnes ergo a Nicomacho
nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt. Magno non salutis, sed
etiam invidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et
Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius
exercitus non potuissent damnari. Itaque anceps quaestio fuit: dum
infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur; post confessionem
etiam neque amicorum Philotas misericordiam meruit.