XIII
Postero die legati Abisarae adiere regem. Omnia dicioni eius, ita ut
mandatum erat, permittebant; firmataque invicem fide remittuntur ad regem.
Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad
eum Cleocharen, qui denuntiaret ei ut stipendium penderet et in primo
suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese
respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus. Iam Hydaspen
Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis
auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum
adversus Indos auxilium, quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac
virium illis erat. Samaxusque rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se
coniunxerat, vinctus adductus est. Igitur transfuga et regulo in custodiam,
elephantis autem Taxili traditis ad amnem Hydaspen pervenit; in cuius
ulteriore ripa Porus consederat, transitu prohibiturus hostem.
LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore; ultraque eos currus
CCC, et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante
dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent. Ipsum vehebat
elephantus super ceteras beluas eminens; armaque auro et argento distincta
corpus rarae magnitudinis honestabant. Par animus robori corpori, et quanta
inter rudes poterat esse sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum,
sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. IIII in
latitudinem stadia diffusus, profundo alveo et nusquam vada aperiente,
speciem vasti maris fecerat. Nec pro spatio aquarum late stagnantium
impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus
ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae
repercussae. Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant.
Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo
stridore aures fatigabant. Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae
spei pectora et saepe se experta inproviso tamen pavore percusserant.
Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse
credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et
Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia
conserebantur; et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur
eventum. Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes
fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium
felicitate ad spernendum omne periculum accensi. Quis ducibus promptissimi
iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis
tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati
interemerunt. Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix
inveniret modum. Sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque
exspectant, circumventi ab his, qui occulti enaverant, eminus obruti telis
sunt. Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus
inpliciti; eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa.
Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit:
erat insula in flumine amplior ceteris, silvestris eadem et tegendis
insidiis apta; fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse,
non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere. Igitur, ut
a custodia huius opportunitatis oculos hostium averteret, Ptolomaeum
omnibus turmis obequitare iussit procul insula, et subinde Indos clamore
terrere, quasi flumen transnaturus foret. Per conplures dies Ptolomaeus id
fecit; eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere
simulabat, coegit advertere. Iam extra conspectum hostis insula erat;
Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit,
adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem
apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi.
Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis,
utique cum procul viseretur, veste regia exornat, praebiturum speciem ipsum
regem illi ripae praesidere nec agitare de transitu. Huius consilii
effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit, incommoda quoque ad bonos
eventus vertente fortuna. Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem
insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum
Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis
tolerabilem effundit; obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis
ratibusque desertis. Sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab
hoste non poterat audiri. Deinde momento temporis repressus est imber;
ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem, vixque
conloquentium inter ipsos facies noscitarentur. Terruisset alium obducta
nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam
ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente. At rex periculo
gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem
ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse
vehebatur, primam iussit expelli. Vacua erat ab hostibus ripa quae
petebatur; quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Vna ergo navi,
quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt; armaque capere
milites et ire in ordines iussit.
XIV
Iamque agmen in cornua divisum ipse ducebat, cum Poro nuntiatur armis
virisque ripam obtineri et rerum adesse discrimen. Ac primo, humani ingenii
vitio spei suae indulgens Abisaren belli socium, - et ita convenerat, -
adventare credebat. Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas
et IIII milia equitum venienti agmini obiecit. Dux erat copiarum quas
praemisit Spitaces, frater ipsius. summa virium in curribus; senos viros
singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere
dispositos; aurigae erant ceteri haud sane inermes; quippe iacula conplura,
ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant.
Ceterum vix ullus usus huius auxilii eo die fuit. Namque, ut supra dictum
es, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles
fecerat; gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus
haerebant. Contra Alexander expedito ac levi agmine strenue invectus est.
Scythae et Dahae primi omnium invasere Indos, Perdiccam deinde cum
equitibus in dextrum cornu hostium emisit. Iam undique pugna se moverat,
cum hi, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum rati effusis
habenis in medium discrimen ruere coeperunt. Anceps id malum utrisque erat.
Nam et Macedonum pedites primo impetu obterebantur, et per lubrica atque
invia inmissi currus excutiebant eos, a quibus regebantur. Aliorum turbati
equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere
curricula. Pauci telis hostium exacti penetravere ad Porum acerrime pugnam
cientem. Is, ut dissipatos tota acie currus vagari sine rectoribus vidit,
proximis amicorum distribuit elephantos. Post eos posuerat peditem ac
sagittarios, tympana pulsare solitos; id pro cantu tubarum Indis erat. Nec
strepitu eorum movebantur olim ad notum sonum auribus mitigatis. Herculis
simulacrum agmini peditum praeferebatur: id maximum erat bellantibus
incitamentum, et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur. Capitis
etiam sanxerant poenam his, qui ex acie non rettulissent, metu, quem ex
illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem venerationemque
converso. Macedonas non beluarum modo, sed etiam ipsius regis aspectus
parumper inhibuit. Beluae dispositae inter armatos speciem turrium procul
fecerant; ipse Porus humanae magnitudinis propemodum excesserat formam;
magnitudini Pori adicere videbatur belua, qua vehebatur, tantum inter
ceteras eminens quanto aliis ipse praestabat. Itaque Alexander contemplatus
et regem et agmen Indorum: "Tandem", inquit, "par animo meo periculum
video: cum bestiis simul et cum egregiis viris res est." Intuensque Coenon:
"Cum ego", inquit, "Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in
laevum hostium cornu impetum fecero viderisque me in medio ardore
certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer. Tu, Antigene, et tu,
Leonnate, et Tauron, invehemini in mediam aciem, et urgebitis frontem.
Hastae nostrae praelongae et validae non alias magis quam adversus beluas
rectoresque earum usui esse poterunt: deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas
confodite. Anceps genus auxilii est, et in suos acrius furit. In hostem
enim imperio, in suos pavore agitur."
Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, invaserat
ordines hostium, cum Coenus ingenti vi in laevum cornu invehitur. Phalanx
quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua equitem
invehi senserat, beluas agi iussit; sed tardum et paene inmobile animal
equorum velocitatem aequare non poterat. Ne sagittarum quidem ullus erat
barbaris usus, quippe longae et praegraves: nisi prius in terra statuerent
arcum, haud satis apte et commode inponunt. Tum humo lubrica et ob id
inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur. Ergo
spreto regis imperio, - quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux
imperare coepit, - totidem erant imperatores, quot agmina errabant. Alius
iungere aciem, alius dividere; stare quidam, et nonnulli circumvehi terga
hostium iubebant. Nihil in medium consulebatur. Porus tamen cum paucis,
quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire
pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet. Magnum beluae iniecere
terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal,
sed viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae circumspiciebant locum
paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos,
meliorem concursatione quam comminus militem, emisit in beluas. Ingentem hi
vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos; phalanx quoque
instare constanter territis coepit. Sed quidam avidius persecuti beluas in
semet inritavere vulneribus. Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius
instarent, fuere documentum. Praecipue terribilis illa facies erat, cum
manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps
ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei
varium certamen extraxit, donec securibus, - id namque genus auxilii
praeparatum erat, - pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios
leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec
quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii
timor omitteat. Ergo elephanti vulneribus tandem fatigati suos impetu
sternunt et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis
obterebantur. Itaque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra aciem
exigebantur, cum Porus destitutus a pluribus tela multo ante praeparata in
circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere, multisque eminus vulneratis
expositus ipse ad ictus undique petebatur. Novem iam vulnera hinc tergo,
illinc pectore exceperat, multoque sanguine profuso languidis manibus magis
elapsa quam excussa tela mittebat. Nec segnius belua instincta rabie nondum
saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit,
fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis. Tum beluam in
fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis vulneribus
confossus deficiensque procubuit, posito magis rege quam effuso. Itaque dum
equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum,
praemissus ab Alexandro monere coepit Porum ne ultima experiri
perseveraret, dederetque se victori. At ille, quamquam exhaustae erant
vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: "Agnosco",
inquit, "Taxilis fratrem imperii regnique sui proditoris", et telum, quod
unum forte non effluxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus
penetravit ad tergum. Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit;
sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat. Itaque sistit
fugam, peditemque sequenti hosti obiecit.
Iam Alexander consecutus erat, et pertinacia Pori cognita vetabat
resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela
congesta sunt; quis tandem gravatus, labi ex belua coepit. Indus, qui
elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere
iussit in genua; qui ut se submisit, ceteri quoque, - ita enim instituti
erant, - demisere corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros victoribus
tradidit. Rex spoliari corpus Pori interemptum esse credens iubet, et qui
detraherent loricam vestemque concurrere, cum belua dominum tueri et
spoliantes coepit adpetere, levatumque corpus eius rursus dorso suo
inponere. Ergo telis undique obruitur, conpositoque eo in vehiculum Porus
inponitur. Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio sed miseratione
commotus: "Quae, malum!" inquit, "amentia te coegit, rerum mearum cognita
fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae
tam propinquum tibi exemplum?" At ille: "Quoniam", inquit, "percontaris,
respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti. Neminem me fortiorem
esse censebam: meas enim noveram vires, nondum expertus tuas; fortiorem esse
te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi."
Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: "Quod
hic", inquit, "dies tibi suadet, quo expertus es quam caduca felicitas
esset." Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem
animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo,
sed etiam honore excipere dignatus est. Aegrum curavit haud secus, quam si
pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum
recepit; mox donavit ampliore regno, quam tenuit. Nec sane quicquam
ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae
laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive.
Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse; eandem clariorem
fore, quo maiores fuissent quos ipse vicisset.