IX
Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant,
misit qui conquirerent alios; nec repertis pervicax cupido visendi Oceanum
adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum
totque fortissimorum virorum salutem permittere conpulit. Navigabant ergo
omnium, per quae ferebantur, ignari: quantum inde abesset mare, quae gentes
colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset,
anceps et caeca aestimatio augurabatur. Vnum erat temeritatis solacium
perpetua felicitas. Iam cccc stadia processerant, cum gubernatores
agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse
indicant regi. Laetus ille hortari nauticos coepit incumberent remis:
adesse finem laboris omnibus votis expetitum. Iam nihil gloriae deesse;
nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine orbem
terrae ab illis capi. Ne naturam quidem longius posse procedere, brevi
incognita, nisi inmortalibus, esse visuros. Paucos tamen navigio emisit in
ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora nosci posse
sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere. Qui
interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne
fama quidem accepisse; ceterum tertio die perveniri posse ad aquam amaram?
quae corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturae
eius. Itaque ingenti alacritate nautici remigant; et proximo quoque die,
quo propius spes admovebatur, crescebat ardor animorum. Tertio iam die
mixtum flumini subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas.
Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu
reverberabatur, adplicant classem; et ad commeatus petendus discurrunt,
securi casus eius, qui supervenit ignaris.
Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et
retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde vehementius pulsum maiore
impetu adversum agebatur, quam torrentia praecipiti alveo incurrunt. Ignota
vulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia cernere
videbantur. Identidem intumescere mare, et in campos paulo ante siccos
descendere superfusum. Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui
expositi erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo attoniti
recurrunt. Sed in tumultu festinatio quoque tarda est: hi contis navigia
pellebant; hi, dum remos aptari prohibebant, consederant; quidam enavigare
properantes, sed non exspectatis qui simul esse debebant, clauda et
inhabilia navigia languide moliebantur; aliae navium inconsulte ruentes non
receperant: pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur.
Clamor hinc exspectare, hinc ire iubentium, dissonaeque voces nusquam idem
atque unum tendentium non oculorum modo usum, sed etiam aurium
abstulerant. Ne in gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec
exaudiri vox a tumultuantibus poterat, nec imperium a territis
inconpositisque servari. Ergo conlidi inter se naves abstergerique invicem
remi, et alii aliorum navigia urgere coeperunt. Crederes non unius
exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen. Incutiebantur
puppibus prorae, premebantur a sequentibus qui antecedentes turbaverant;
iurgantium ira perveniebat etiam ad manus. Iamque aestus totos circa flumen
campos inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus velut insulis parvis, in
quos plerique trepidi omissis navigiis enare properant. Dispersa classis
partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado
haerebat, utcumque inaequale terrae fastigium occupaverant undae, cum
subito novus et pristino maior terror incutitur. Reciprocari coepit mare,
magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus, reddebatque terras paulo
ante profundo salo mersas. Igitur destituta navigia alia praecipitantur in
proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis,
avulsarum tabularum remorumque fragmentis. Miles nec egredi in terram, nec
in nave subsistere audebat identidem praesentibus graviora, quae
sequerentur, exspectans. Vix, quae perpetiebantur, videre ipsos credebant,
in sicco naufragiam in amni mare. Nec finis malorum: quippe aestum paulo
post mare relaturum, quo navigia adlevarentur, ignari famem et ultima
sibimet ominabantur. Beluae quoque fluctibus destitutae terribiles
vagabantur.
Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine
adfecerat; non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte
persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare
rursus exaestuare sensissent, praecederent. Navigia quoque et lacerata
refici et eversa fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, cum
rursus mare terras inundasset. Tota ea nocte inter vigilias
adhortationesque consumpta, celeriter et equites ingenti cursu refugere, et
secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit levare
navigia; mox, totis campis inundatis etiam inpulit classem. Plaususque
militum, nauticorum insperatam salutem immodico celebrantium gaudio
litoribus ripisque resonabat. Vnde tantum redisset subito mare, quo pridie
refugisset, quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo
imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant. Rex cum ex eo, quod
acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut
aestum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit. Evectusque os
eius CCCC stadia processit in mare, tandem voti sui compos; praesidibusque
et maris et locorum dis sacrificio facto ad classem rediit.
X
Hinc adversum flumen subit classis, et altero die adpulsa est haud procul
lacu salso, cuius incognita natura plerosque decepit temere ingressos
aquam; quippe scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in alios
vulgatum est. Oleum remedio fuit. Leonnato deinde praemisso ut puteos
foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur, - quippe sicca
erat regio, - ipse cum copiis subsistit vernum tempus exspectans. Interim et
urbes plerasque condidit. Nearcho atque Onesicrito, nauticae rei peritis,
imperavit ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad
tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne, vel Euphrate subire
eos posse, cum reverti ad se vellent.
Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra
ducebat exercitum. Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus
in Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se;
nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est. Quinto hinc die venit
ad flumen; Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops
excipit; quam emensus in Horitas transit: ibi maiorem exercitus partem
Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus
est. Tria simul agmina populabantur Indos, magnaeque praedae actae sunt;
maritimos Ptolomaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant.
In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii.
Hinc pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque regionem late tenent,
ac ne cum finitissimis quidem ullo commercii iure miscentur. Ipsa solitudo
natura quoque inmitia efferavit ingenia; prominent ungues numquam recisi,
comae hirsutae et intonsae sunt; tuguria conchis et ceteris purgamentis
maris instruunt. Ferarum pellibus tecti, piscibus sole duratis et maiorum
quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne vescuntur.
Consumptis igitur alimentis, Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum
famem sentire coeperunt, radices palmarum, - namque sola ea arbor gignitur,
- unique rimantes. Sed, cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta
caedere adgressi ne equis quidem abstinebant; et cum deessent, quae
sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis
peragraverant, cremabant incendio. Famem deinde pestilentia secuta est;
quippe insalubrium ciborum novi suci, ad hoc itineris labor et aegritudo
animi vulgaverant morbos: et nec manere sine clade nec progredi poterant;
manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat. Ergo strati erant
campi paene pluribus semivivis, quam cadaveribus; ac ne levius quidem aegri
sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem
salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando
praeciperent. Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut adlevarentur,
orabant; sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma
portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo,
saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in
formidinem versa. Illi relicti deos testes et sacra communia regisque
inplorabant opem; cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem
desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et
contubernales precabantur. Rex, dolore simul ac pudore anxius, quia causa
tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit,
qui iuberet camelis cocta cibaria adferri; aliosque finitimarum regionum
praefectos certiores necessitatis suae fecit. Nec cessatum est ab his.
Itaque, fame dumtaxat vindicatus, exercitus tandem in Cedrosiae fines
perducitur. Omnium rerum solo fertilis regio est, in qua stativas habuit,
ut vexatos milites quiete firmaret. Hic Leonnati litteras accepit
conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum
prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen,
nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse.
Praeposito igitur regioni Sibyrtio, - namque Menon, praefectus eius, nuper
interierat morbo, - in Carmaniam ipse processit. Astaspes erat satrapes
gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex est. Quem
occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret quae delata
erant, in eodem honore habuit. Cum inde praefecti, sicut imperatum erat,
equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat,
regione misissent, quibus deerant inpedimenta restituit. Arma quoque ad
pristinum refecta sunt cultu, quippe haud procul a Perside aberant non
pacata modo, sed etiam opulenta. Igitur, ut supra dictum est, aemulatus
Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed
etiam famam, sive illud triumphus fuit ab eo primum institutus, sive
bacchantium lusus, statuit imitari animo super humanum fastigium elato.
Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus
aedium creterras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi,
vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in
tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa.
Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque, -
alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur, - item, vehiculis pro
copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus armis, quae maxime decora
erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat, creterris
aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis. Hoc modo per dies
VII bacchabundum agmen incessit, parta praeda, si quid victis saltem
adversus comissantes animi fuisset. Mille, hercule, viri modo et cobrii VII
dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt. Sed fortuna, quae
rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in
gloriam; et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes
nondum satis domitas incessisse temulentos Barbaris, quod temeritas erat,
fiduciam esse credentibus. Hunc apparatum carnifex sequebatur; quippe
satrapes Astaspes, de quo ante dictum est, interfici iussus est: adeo nec
luxuriae quicquam crudelitas, nec crudelitati luxuria obstat.