Damasi
Epigrammata
This text comes from an unknown edition.

1
Nunc Damasi monitis aures praebete benignas.
quisque sitit veniat cupiens haurire fluenta,
inveniet latices servant qui dulcia mella:
sordibus expositis purgant penetralia cordis
pectora cum renovant Christo servire parati.
Prophetam Christi sanctum cognoscere debes.
pastorem puerum, multis de fratribus unum,
angelus ex ovibus rapuit regemque dicavit,
organa qui sciret manibus componere solus,
psallere per citharam populis caelestia regna.
ingentem clipeoque gravi frustraque minantem
impia, maledicum, faleras telaque gerentem,
surdorum demens coleret qui templa deorum,
mactavit saxo tereti truncumque reliquit,
iudicioque dei ingenti mox caede peracta
monstravit populis tulerat quae ex hoste tropaea.
haec Damasus scit, sancte, tuos celebrare triumphos.

2
Iamdudum Saulus procerum praecepta secutus
cum domino patrias vellet praeponere leges,
abnuerat sanctos Christum laudasse prophetas,
caedibus adsiduis cuperet discerpere plebem,
cum lacerat sanctae matris pia foedera caecus,
post tenebras verum meruit cognoscere lumen.
temptatus sensit posset quid gloria Christi.
composuit mores Christi praecepta secutus.
mutato placuit postquam de nomine Paulus,
mira fides rerum: subito trans aethera vectus
noscere promeruit possent quid praemia vitae.
conscendit raptus martyr penetralia Christi,
tertia lux caeli tenuit paradisus euntem;
conloquiis domini fruitur, secreta reservat,
gentibus ac populis iussus praedicere vera,
profundum penetrare maris noctemque diemque
visere, cui magnum satis est vixisse latentem.
verbera, vincla, famem, lapides rabiemque ferarum,
carceris inluviem, virgas, tormenta, catenas,
naufragium, lacrimas, serpentis dira venena,
stigmata non timuit portare in corpore Christi.
credentes docuit possent quo vincere mortem.
dignus amore dei vivit per saecla magister.
versibus his breviter, fateor, sanctissime doctor
Paule, tuos Damasus volui monstrare triumphos.

3
Tityre, tu fido recubans sub tegmine Christi
divinos apices sacro modularis in ore,
non falsas fabulas studio meditaris inani.
illis nam capitur felicis gloria vitae,
istis succedent poenae sine fine perennes.
unde cave, frater, vanis te subdere curis,
inferni rapiant miserum ne tartara taetri.
quin potius sacras animo spirare memento
scripturas, dapibus satiant quae pectora castis.
te domini salvum conservet gratia semper.

4
Cingebant latices montem teneroque meatu
corpora multorum, cineres atque ossa rigabant.
non tulit hoc Damasus, communi lege sepultos
post requiem tristes iterum persolvere poenas.
protinus adgressus magnum superare laborem
aggeris inmensi deiecit culmina montis.
intima sollicite scrutatus viscera terrae
siccavit totum quidquid madefecerat umor.
invenit fontem, praebet qui dona salutis.
haec curavit Mercurius levita fidelis.

5
Non haec humanis opibus, non arte magistra
.........................................
sed praestante Petro, cui tradita ianua caeli est,
antistes Christi conposuit Damasus.
una Petri sedes, unum verumque lavacrum,
vincula nulla tenent <Acatius votum solvi>

6
O semel atque iterum vero de nomine Felix,
qui intemerata fide contempto principe mundi
confessus Christum caelestia regna petisti.
o vere pretiosa fides, cognoscite, fratris
qua ad caelum victor pariter properavit Adauctus.
presbyter his verus Damaso rectore iubente
composuit tumulum sanctorum limina adornans.

7
Militiae nomen dederant saevumque gerebant
officium pariter spectantes iussa tyranni,
praeceptis pulsante metu servire parati.
mira fides rerum: subito posuere furorem,
conversi fugiunt, ducis impia castra relinquunt,
proiciunt clipeos faleras telaque cruenta,
confessi gaudent Christi portare triumfos.
credite per Damasum, possit quid gloria Christi.

8
Qui gradiens pelagi fluctus compressit amaros,
vivere qui praestat morientia semina terrae,
solvere qui potuit letalia vincula mortis,
post tenebras fratrem, post tertia lumina solis
ad superos iterum Marthae donare sorori,
post cineres Damasum faciet quia surgere credo.

9
Hoc tumulo sacrata deo nunc membra quiescunt:
hic soror est Damasi, nomen si quaeris, Irene.
voverat haec sese Christo cum vita maneret,
virginis ut meritum sanctus pudor ipse probaret.
bis denas hiemes necdum compleverat aetas,
egregios mores vitae praecesserat aetas,
propositum mentis pietas veneranda puellae,
magnificos fluctus dederat melioribus annis.
te germana soror nostri tunc testis amoris,
cum fugeret mundum, dederat mihi pignus honestum.
quam sibi cum raperet melior tunc regia caeli,
non timui mortem, caelos quod libera adiret,
sed dolui, fateor, consortia perdere vitae.
nunc veniente deo nostri reminiscere, virgo,
ut tua per dominum praestet mihi facula lumen.

10
Insons vita fuit Marci, quam novimus omnes,
... amore dei posset qui temnere mundum,
...sravit populus quod disceret omnis.
parvus honor vitae, grandis contemptus habendi
...... virtus tenuit penetralia cordis
...... te custos, Christi perfectus amicus.
...... et Damasus tumulum cum reddit honorem.
<hic Marcus Marci vita fide nomine consors
et meritis ..............................>

11
Hic congesta iacet quaeris si turba piorum
corpora sanctorum retinent veneranda sepulcra,
sublimes animas rapuit sibi regia caeli.
hic comites Xysti, portant qui ex hoste tropaea;
hic numerus procerum, servat qui altaria Christi;
hic positus longa vixit qui in pace sacerdos;
hic confessores sancti quos Graecia misit;
hic iuvenes puerique senes castique nepotes,
quis mage virgineum placuit retinere pudorem.
hic, fateor, Damasus volui mea condere membra,
sed cineres timui sanctos vexare piorum.

12
Tempore quo gladius secuit pia viscera matris,
hic positus rector caelestia iussa docebam.
adveniunt subito rapiunt qui forte sedentem,
militibus missis populi tunc colla dedere.
mox sibi cognovit senior quis tollere vellet
palmam, seque suumque caput prior obtulit ipse,
impatiens feritas posset ne laedere quemquam.
ostendit Christus, reddit qui praemia vitae,
pastoris meritum, numerum gregis ipse tuetur.

13
Par meritum, quicumque legis, cognosce duorum,
quis Damasus rector titulos post praemia reddit.
Iudaicus populus Stephanum meliora monentem
perculerat saxis, tulerat qui ex hoste tropaeum,
martyrium primus rapuit levita fidelis.
Tarsicium sanctum Christi sacramenta gerentem
cum male sana manus premeret vulgare profanis,
ipse animam potius voluit dimittere caesus
prodere quam canibus rabidis caelestia membra.

14
Heraclius vetuit lapsos peccata dolere,
Eusebius miseros docuit sua crimina flere:
scinditur in partes populus gliscente furore,
seditio, caedes, bellum, discordia, lites.
extemplo pariter pulsi feritate tyranni,
integra cum rector servaret foedera pacis,
pertulit exilium domino sub iudice laetus,
litore Trinacrio mundum vitamque reliquit.

15
................to tenebrisque fugatis
................. tumulumque sacratum
............. Damasi praestantia fecit
............ melior populisque paratum
............. valeas si fundere puro
............ melior consurgere posset,
...........r tenuit mage cura laboris

16
Sanctus ab officio, vita gravis, indole priscus,
sedulus ac penitus legis praecepta secutus,
nobilibus gratus, quorum magis auctor amici
carmine luctifico decorat de more suprema:
diaconus hic Tigridas tumulo custode fovetur.

17
Stringe, dolor, lacrimas. quaeris, plebs sancta, Redemptum
levitam: subito rapuit sibi regia caeli.
dulcia nectario promebat mella canore
prophetam celebrans placido modulamine senem:
haec fuit insontis vita, laudata iuventus.
invidia infelix tandem compressa quiescit,
nunc paradisus habet, sumpsit qui ex hoste tropaea.

18
Aspice: et hic tumulus retinet caelestia membra
sanctorum, subito rapuit quos regia caeli.
hi crucis invictae comites pariterque ministri
rectoris sancti meritumque fidemque secuti
aetherias petiere domos regnaque piorum.

19
Hic habitasse prius sanctos cognoscere debes,
nomina quisque Petri pariter Paulique requiris.
discipulos oriens misit, quod sponte fatemur:
sanguinis ob meritum (Christumque per astra secuti
aetherios petiere sinus regnaque piorum)
Roma suos potius meruit defendere cives.
haec Damasus vestras referat nova sidera laudes.

20
Eutychius martyr crudelia iussa tyranni
carnificumque vias pariter tunc mille nocendi
vincere quod potuit monstravit gloria Christi.
carceris inluviem sequitur nova poena per artus,
testarum fragmenta parant ne somnus adiret,
bis seni transiere dies, alimenta negantur,
mittitur in barathrum, sanctus lavat omnia sanguis
vulnera quae intulerat mortis metuenda potestas.
nocte soporifera turbant insomnia mentem,
ostendit latebra insontis quae membra teneret,
quaeritur, inventus colitur, fovet, omnia praestat.
expressit Damasus meritum: venerare sepulchrum.

21
Presbyter hic voluit Sisinnius ponere membra
omnibus acceptus populis dignusque sacerdos,
qui sciret sanctae servare foedera matris
blandus amore dei, semper qui vivere nosset
contentusque suo nesciret divitis aulam.

22
Marcelline tuos pariter Petre nosse triumphos
percussor retulit Damaso mihi, cum puer essem.
haec sibi carnificem rabidum mandata dedisse:
sentibus in mediis vestra ut tunc colla secaret,
ne tumulum vestrum quisquam cognoscere posset;
vos alacres vestris manibus mundasse sepulcra
candidule, occulto postquam iacuisse sub antro,
postea commonitam vestra pietate Lucillam,
hic placuisse magis sanctissima condere membra.

23
Tempore quo gladius secuit pia viscera matris,
egregius martyr contempto principe mundi
aetheris alta petit Christo comitante beatus:
hic tibi sanctus honor semper laudesque manebunt.
care deo, ut foveas Damasum precor, alme Tibarti.

24
Martyris hic tumulus magno sub vertice montis
Gorgonium retinet, servat qui altaria Christi.
hic, quicumque venit, sanctorum limina quaerat,
inveniet vicina in sede habitare beatos,
ad caelum pariter pietas quos vexit euntes.

25
Verbera carnificis, flammas, tormenta, catenas
vincere Laurenti sola fides potuit.
haec Damasus cumulat supplex altaria donis
martyris egregii suspiciens meritum.

26
Omnia quaeque vides proprio quaesita labore,
cum mihi gentilis iamdudum vita maneret,
institui cupiens censum cognoscere mundi.
iudicio post multa dei meliora secutus
contemptis opibus malui cognoscere Christum.
haec mihi cura fuit, nudos vestire petentes,
fundere pauperibus quidquid concesserat annus,
psallere et in populis volui modulante profeta.
sic merui plebem Christi retinere sacerdos.
hunc mihi composuit tumulum Laurentia coniunx
moribus apta meis semper veneranda fidelis.
invidia infelix tandem compressa quiescet.
octoginta Leo transcendit episcopus annos.

27
Quisque vides tumulum, vitam si quaeris operti,
ter morior denos et post his quattuor annos
servatum Christo reddens de corpore munus,
cuius ego in sacris famulus vel in ordine rector
officio levita fui Florentius ore.
qui pater in terris, item mihi sancte sacerdos
contigit et natum tenuit iam sorte secunda;
hoc superante meo discedit spiritus orae.
iste seni casus gravis est, mihi morte beatus,
quod patris homicii tene mea membra quiescunt.

28
Hippolytus fertur, premerent cum iussa tyranni,
presbyter in scisma semper mansisse Novati;
tempore quo gladius secuit pia viscera matris,
devotus Christo peteret cum regna piorum,
quaesisset populus ubinam procedere posset,
catholicam dixisse fidem sequerentur ut omnes.
sic noster meruit confessus martyr ut esset.
haec audita refert Damasus, probat omnia Christus.

29
Fama refert sanctos dudum retulisse parentes
Agnen, cum lugubres cantus tuba concrepuisset,
nutricis gremium subito liquisse puellam,
sponte trucis calcasse minas rabiemque tyranni.
urere cum flammis voluisset nobile corpus,
viribus inmensum parvis superasse timorem,
nudaque profusum crinem per membra dedisse,
ne domini templum facies peritura videret.
o veneranda mihi, sanctum decus, alma, pudoris,
ut Damasi precibus faveas precor, inclyta martyr.

30
Discite quid meriti praestet pro rege feriri:
femina non timuit gladium, cum natis obivit,
confessa Christum meruit per saecula nomen.

31
Sanctorum, quicumque legis, venerare sepulchrum.
nomina nec numerum potuit retinere vetustas.
ornavit Damasus tumulum, cognoscite, rector,
pro reditu cleri Christo praestante triumphans
martyribus sanctis reddit sua vota sacerdos.

32
Tempore quo gladius secuit pia viscera matris,
sexaginta duo capti feritate tyranni
extemplo ducibus missis tunc colla dedere.
confessi Christum superato principe mundi
aetheriam petiere domum regnaque piorum.

33
Martyris hic Mauri tumulus pia membra retentat,
quem Damasus rector longo post tempore plebis
ornavit supplex, cultu meliore decorans
insontem puerum, cui poena nulla +deiecti.

34
tempore quo gladius secuit pia viscera matris,
sanguine mutavit patriam nomenque genusque;
Romanum civem sanctorum fecit origo.
mira fides rerum: docuit post exitus ingens.
cum lacerat pia membra, fremit Gratianus ut hostis,
posteaquam fellis vomuit concepta venena,
cogere non potuit Christum te, sancte, negare;
ipse tuis precibus meruit confessus abire.
supplicis haec Damasi vox est: venerare sepulchrum.
solvere vota licet castasque effundere preces,
sancti Saturnini tumulus quia martyris hic est.
Saturnine tibi martyr mea vota rependo.

35
Cultores domini Felix pariterque Philippus
hinc virtute pares contempto principe mundi
aeternam petiere domum regnaque piorum,
sanguine quod proprio Christi meruere coronas.
his Damasus supplex voluit sua reddere vota.

36
Veridicus rector lapsos quia crimina flere
praedixit, miseris luit omnibus hostis amarus.
hinc furor, hinc odium sequitur, discordia, lites,
seditio, caedes, solvuntur foedera pacis.
crimen ob alterius Christum qui in pace negavit,
finibus expulsus patriae est feritate tyranni.
haec breviter Damasus voluit comperta referre,
Marcelli ut populus meritum cognoscere possit.

37
Extremo tumulus latuit sub aggere montis.
hunc Damasus monstrat, servat quod membra piorum.
te Protum retinet melior sibi regia caeli,
sanguine purpureo sequeris, Hyacinthe, probatus.
germani fratres, animis ingentibus ambo,
hic victor meruit palmam, prior ille coronam.

38
Iam dudum, quod fama refert, te Graecia misit;
sanguine mutasti patriam: +civemque fratrem
fecit amor legis. sancto pro nomine passus,
incola nunc domini, servas qui altaria Christi,
ut Damasi precibus faveas, precor, inclyte, martyr.

39
Quid loquar aut sileam? prohibet dolor ipse fateri.
hic tumulus lacrimas retinet, cognosce, parentum
Proiectae, fuerat primo quAe iuncta marito,
pulcra decore suo, solo contenta pudore,
heu dilecta satis miserae genetricis amore.
accipe (quid multis?) thalami post foedera prima
erepta ex oculis Flori genitoris abiit
aetheriam cupiens caeli conscendere lucem.
haec Damasus prestat cunctis solacia fletus.

40
Haec Damasus tibi, Christe deus, nova tecta dicavi
Laurenti saeptus martyris auxilio.

41
Cunctis porta patet, quis porrigit ubera mater.

42
Hinc pater exceptor, lector, levita, sacerdos,
creverat hinc meritis quoniam melioribus actis,
hinc mihi provecto Christus, cui summa potestas,
sedis apostolicae voluit concedere honorem.
archivis, fateor, volui nova condere tecta,
addere praeterea dextra laevaque columnas,
quae Damasi teneant proprium per saecula nomen.

43
Hanc aram domini servant Paulusque Iohannes
martyrium Christi pariter pro nomine passi,
sanguine purpureo mercantes praemia vitae.

44
Corpore mente animo pariterque et nomine Felix,
sanctorum in numero Christi societate triumphis
qui ad te sollicite venientibus omnia praestas
nec quemquam pateris tristem repedare viantem:
te duce servatus mortis quod vincula rupi
hostibus extinctis, fuerant qui falsa locuti,
versibus his Damasus supplex tibi vota rependo.

45
Grates, Christe, tibi refero, spes vita bonorum,
qui mihi rite m.... donasti noscere sancta
quem impius apostata<m> Iulianus destruxit
ac superare malos regni caelestis amore.
fac, rogo quaeso, deus, sine me complere beata
et tua, quae cupio, fac gaudia cernere sancta.

46
Psallere qui docuit dulci modulamine sanctos,
noverat iste decem legis qui verba dedisset,
quot digitis citharam chordis totidemque dicavit,
nomina vel signum, numerum crux ipsa notaret.
credere quid dubitas? virtus regit omnia Christi,
qui varias iunxit uno sub carmine linguas,
ut pecudes volucresque deum cognoscere possint.
hic sonus est fidei, mentes qui mulcet amaras,
sic creatura prior tanto pro munere gaudet,
offerat ut domino salvet quos gratia vocis.

47
In rebus tantis trina coniunctio mundI
Erigit humanum sensum laudare venustE.
Sola salus nobis et mundi summa potestaS
Venit peccati nodum dissolvere fructU,
Summa salus cunctis nituit per saecula terriS.

48
Iure pari regnat communis conditor aevi
Et cum patre pia regebat sublimis in aerE,
Sidereo sanctis insidit numine regniS;
Unde mare et terras solo videt omnia nutU,
Suggerit humanis et donat munera rebuS.

49
Ad sedem propriam deus exule morte resurgit.
ut vitam docent credentibus esse futurum.
angelus hoc verbum cecinit quod uterque reportans
'sic venturus erit', sic Christum credere fas est.

50
Spes via vita salus ratio sapientia lumen
iudex porta gigas rex gemma propheta sacerdos
Messias Sabaoth Rabbi sponsus mediator
virga columba manus petra filius Emmanuelque
vinea pastor ovis pax radix vitis oliva
fons paries agnus vitulus leo propitiator
verbum homo rete lapis domus omnia Christus Iesus.

51
Decus sacrati nominis,
vitamque nomine exprimens,
hoc te decorum praedicat
crucis beatae gloria.
Andrea, Christi apostole,
hoc ipso iam vocabulo
decorus, idem mystice
signaris isto nomine.
crux quem beata diligit,
cui crux amara praeparat
lucis futurae gaudia.
in te crucis mysterium
cluit gemello stigmate,
dum probra vincis per crucem
crucisque pandis sanguinem.
iam nos foveto languidos
curamque nostri suscipe,
quo per crucis victoriam
caeli petamus patriam.

52
Martyris ecce dies Agathae
virginis emicat eximiae,
Christus eam sibi qua sociat
et diadema duplex decorat.
stirpe decens, elegans specie,
sed magis actibus atque fide,
terrea prospera nil reputans,
iussu dei sibi corde ligans.
fortior haec trucibusque viris
exposuit sua membra flagris;
pectore quam fuerit valido,
torta mamilla docet patulo.
deliciae cui carcer erat,
pastor ovem Petrus hanc recreat,
inde gavisa magisque flagrans
ethnica turba rogum fugiens
huius et ipsa meretur opem;
quos fidei titulus decorat,
his venerem magis ipsa premat.
iam renitens quasi sponsa polo
pro miseris suplicet domino;
sic sua festa coli faciat,
se celebrantibus ut faveat.

53
Sumite perpetuam sancto de gurgite vitam.
cursus hic est fidei, mors ubi sola perit.
roborat hic animos divino fonte lavacrum,
et dum membra madent, mens solidatur aquis.
auxit apostolicae geminatum sedis honorem
Christus et ad caelos hanc dedit esse viam.
nam cui siderei commisit limina regni,
hic habet in templis altera claustra poli.

54
Istic insontes caelesti flumine lotas
pastoris summi dextera signat oves.
huc undis generate veni, quo sanctus ad unum
spiritus ut capias te sua dona vocat.
tu cruce suscepta mundi vitare procellas
disce magis monitus hac ratione loci.

55
Perdiderat laticum longaeva incuria cursus,
quos tibi nunc pleno cantharus ore vomit.
provida pastoris per totum cura Leonis
haec ovibus Christi larga fluenta dedit.
unda lavat carnis maculas, sed crimina purgat
purificatque animas mundior amne fides.
quisque suis meritis veneranda sacraria Pauli
ingrederis supplex, ablue fonte manus.

56
Hic positus caeli transcendit culmina Paulus,
cui debet totus quod Christo credidit orbis.

57
Hic Festus iacet, cognoscite .........,
quem puerum, Christe, monuisti temnere mundum.
pro meritis credo quin sa.............
bis duodenos necdum compleverat annos.
composuit versos Marcianus ...........

58
Nata Maria simul caro cum fratre Nione
gaudentes sacram promeruere fidem.

divitias proprias Christi praecepta secuti
pauperibus larga distribuere manu.
quorum praeclaris monitis multoque labore
accessit summo sancta caterva deo.
post animas Christo tradentes sanguine fuso
ut vitam caperent, non timuere mori.
horum virtutes quem passio lecta docebit,
rite suis famulis discet adesse deum.

59
Olim sacrilegam quam misit Graecia turbam,
martyrii meritis nunc decorata nitet.
quae medio pelagi votum miserabile fecit,
reddere funereo dona nefanda Iovi.
Hippolyti sed prima fides caelestibus armis
respuit insanam pestiferamque luem,
quem monachi ritu tenuit spelunca latentem
Christicolis gregibus dulce cubile parans,
post hunc Adrias sacro mundatur in amne
et Paulina suo consociata viro.

60
Haec quicumque vides nimio perfecta labore,
desine mirari, minus est quam martyr habetur.
hic aetate puer rudibus iam victor in annis
tempore sub parvo matura laude triumphans
aspera innocuo maculavit tela cruore,
et sitiens tenero suxit sibi sanguine praedo.
sic victor superas auras regnumque petivit
et nos caelesti placidus de sede revisit,
nomine Gordianus, Christi quem palma coronat.
marmore concludens arcam cineresque beatos
presbyter ornavit renovans vincentius ultro.

61
Martyris haec Nemesi sedes per saecula floret
serior ornatu, nobilior merito.
incultam pridem dubitatio longa reliquit,
sed tenuit virtus adservitque fidem.

62
Te duce venerius rapidas commiscuit iras
atque vesana nimis inimici iurgia vicit,
Castule, tu dignus praestas cultoribus ista.
[haec] tibi servatus [nunc] offert munera supplex.

63
Laeta deo plebs sancta canat, quod moenia crescunt
Et renovata domus martyris Hippoliti.
ornamenta operis surgunt auctore Damaso,
Natus qui antistes sedis apostolicae.
Inclita pacificis facta est haec aula triumphis
Servatura decus perpetuamque fidem.
Haec omnia nova quaeque vidis Leo presbyter ornat.

64
Devastata iterum summota plebe precantum
priscum perdiderant antra sacrata decus.
nec tua iam, martyr, poterant venerande sepulcra
huic mundo lucem mittere qua frueris.
lux tamen ista tua est, quae nescit funera, sed quo
perpetuo crescat nec minuatur habet.
nam nigra nox trinum stupuit per saecula lumen
admittuntque novum concava saxa diem.
frustra barbaricis fremuerunt ausibus hostes
foedaruntque sacrum tela cruenta locum.
inclyta sed melius splendescit martyris aula
auctoremque gravant impia facta suum.
praesule vigilio sumpserunt antra decorem,
praesbyteri Andreae cura peregit opus.

65
Constantina deum venerans Christoque dicata
omnibus impensis devota mente paratis
Numine divino multum Christoque iuvante
Sacravi templum victricis virginis Agnes,
Templorum quod vincit opus terrenaque cuncta,
Aurea quae rutilant summi fastigia tecti.
Nomen enim Christi celebratur sedibus istis,
Tartaream solus potuit qui vincere mortem
Invectus caelo solusque inferre triumphum
Nomen Adae referens et corpus et omnia membra
A mortis tenebris et caeca nocte levata.
Dignum igitur munus martyr devotaque Christo
Ex opibus nostris per saecula longa tenebis,
O felix virgo, memorandi nominis Agnes.

66
Amplificam sequitur vitam dum casta Afrodite,
Fecit ad astra viam, Christi modo gaudet in aula.
Restitit haec mundo semper caelestia quaerens,
Optima servatrix legis fideique magistra
Dedit egregiam sanctis per saecula mente
Inde per eximios paradisi regnat odores,
Tempore continuo vernant ubi gramina rivis,
Expectatque deum superans quo surgat ad auras.
Hoc posuit corpus tumulo mortalia linquens,
Fundavitque locum coniunx Evagrius instans.

67
Hic votis paribus tumulum duo nomina servant
Chrysanthi Dariae, nunc venerandus honor,
effera quem rabies neglecto iure sepulchri
sanctorum in tumulos praeda furentis erat.
pauperis ex censu melius nunc ista resurgunt,
divite sed voto plus placitura deo.
pange tuum, gens saeva, nefas: periere furores,
crevit in his templis per tua damna decus.

68
Saturnine tibi martyr mea vota rependo.

69
Dum peritura Getae posuissent castra sub urbe,
moverunt sanctis bella nefanda prius
istaque sacrilego verterunt corde sepulchra
martyribus quondam rite sacrata piis,
quos monstrante deo Damasus sibi papa probatos
affixo monuit carmine iure coli.
sed periit titulus confracto marmore sanctus,
nec tamen his iterum posse latere fuit:
hostibus expulsis omne novavit opus.

70
Qui natum passumque deum repetisse paternas
sedes atque iterum venturum ex aethere credit,
iudicet ut vivos rediens pariterque sepultos,
martyribus sanctis pateat quod regia caeli
respicit interior, sequitur si praemia Christi.

71
Praesul apostolicae sedis venerabilis omni
quem rexit populo, decimum dum conderet annum,
Caelestinus agens vitam migravit in illam,
debita quae sanctis aeternos reddit honores.
corporis hic tumulus: requiescunt ossa cinisque
nec perit hinc aliquid domino, caro cuncta resurgit.
terrenum nunc terra tegit, mens nescia mortis

72
Liberium lector mox et levita secutus,
post Damasum, clarus totos quos vixit in annos,
fonte sacro magnus meruit sedere sacerdos,
cunctus ut populus pacem tunc soli clamaret.
hic pius, hic iustus felicia tempora fecit,
defensor magnus, multos ut nobiles ausus
regi subtraheret ecclesiae aula defendens.
misericors largus meruit per saecula nomen.
ter quinos populum qui rexit in annos amore
nunc requiem sentit caelestia regna potitus.

73
Dum lucem cupimus tectis admittere, martyr,
nostra dies meruit lumen habere tuum.
te paradisus habet, lux est quaesita sepulchro,
ne tibi vel tumulum mortis imago gravet.

74
Aspice descensum, cernes mirabile factum.
sanctorum monumenta vides patefacta sepulcrhis.
martyris hic Proti tumulus iacet adque Yachinti,
quem cum iam dudum tegeret mons, terra, caligo,
hoc Theodorus opus construcxit presbyter instans,
ut domini plebem opera maiora tenerent.

75
Martiribus sanctis Proto pariterque Hiacyntho
Simmachus hoc parvo beneratus honore patronos
exornabit opus, sub quo pias corpora rursus
condidit; his aevo laus sit perennis in omni.

76
Felix digna tulit parum munera Christi
Et suo contentus habuit per saecula nomen
Laetificum renovans prima ab origine tempus
Infandaque fugiens istius iurgia saecli.
Certum est in regnum caeli perque amoena virecta
Istum cum electis ire et habiturum praemia digna,
Semper et assiduae benedici pro munere tali.

77
Hic furor hostilis templum violavit, iniquus
cum premeret vallo moenia septa Getes.
nullius hoc potuit temeraria dextera gentis,
haec modo permissa est quod peritura fuit.
nil gravat hoc tumulo sanctorum pessimus hostis,
materiam potius repperit alma fides,
in melius siquidem reparato fulget honore,
cum scelere hostili crevit amor tumulis.
suscipe nunc gratus devotae munera mentis,
Diogenis martyr, cui dedit ista volens.

78
Iste salutares fons continet inclitus undas
et solet humanam purificare luem.
munia sacrati quae sint vis scire liquoris:
dant regnatricem flumina sancta fidem.
ablue fonte sacro veteris contagia vitae,
o nimium felix, vive renatus aqua.
hunc fontem quicumque petit, terrena relinquit,
subicit et pedibus caeca ministeria.

79
Non mirum est, fallax nimium quod flamma minatur
martyris et corpus nil nocitura cremat.
namque docet fidei magnam sine vindice poena
ad caelum mediis ignibus esse viam.
hunc etenim fruitur martyr Laurentius ignem
et meritis summis ne moriatur agit.

80
Quisque plena deo mysteria mente requiris
huc accede, domus religiosa patet.
haec sunt tecta pio semper devota timori
auditumque deus commodat hic precibus.
ergo letiferos propera compescere sensus,
iam propera sacras laetus adire fores,
ut transacta queas deponere crimina vitae
et quicquid scelerum noxius error habet.
Attica Felicis Magni clarissima coniunx
sumptibus hoc propriis aedificavit opus.

81
Antistes Damasus picturae ornarat honore
tecta, quibus nunc dant pulchra metalla decus.
divite testatur pretiosior aula nitore,
quos rerum effectus possit habere fides.
papae Hilari meritis olim devota Severi
nec non Cassiae mens dedit ista deo.

82
Qui peccatorum sordes abolere priorum
terrenisque optas maculis absolvere vitam,
huc ades ad Christi fontem sacrumque liquorem,
corpus ubi ac mentes pariter sensusque lavantur
aeternumque datur casto baptismate munus.
hanc aulem fidei sedem construxit ab imo
militiae clarus titulis aulaeque fidelis
Romanaeque urbis praefectus Longinianus.

83
Antistes domini celsa sacraria Christi,
vestibulum decorat gratia pulchra loci.
quae quia compta nitet primaque in fronte renidet,
ostendit quantum numinis intus inest.
quis tantas Christo venerandas condidit aedes,
si quaeris: cultor Pammachius fidei.

84
Virginis hic tenerae, lector, miserere sepulchro:
unius huic lustri vix fuit arta dies.
o quam longinquae fuerat dignissima vitae,
heu, cuius vivit nunc sine fine dolor!
addamus meritis lacrimas tam mortis acervae,
nam quae grata forent, sunt modo flenda diu.
haec Theodote habuit nomen, quae gaudia matris
perculit aeterno vulnere rapta cito.
sola tamen tanti restant solamina luctus,
quod tales animae protinus astra petunt.

85
.......................... devotam.
haec tibi, martyr, ego rependo munera laudis.
hoc opus est nostrum, haec omnis cura laboris,
ut dignam meritis ................
haec populis c................. gloria facti,
haec, Quirine, tuas ............... probabi<t>.

86
Intonuit metuenda dies, surrexit in hostem,
impia tela mali vincere cum properat;
carnificis superare vias tunc mille nocendi
sola fides potuit, quam regit omnipotens.

87
Corporeis resoluta malis duce praedita Christo
aetheris alma parens atria celsa petit.
insontes pueros sequitur per amoena virecta,
tempora victricis florea serta ligant.
purpuream rapiunt animam caelestia regna,
sanguine lota suo membra tegit tumulus.
si titulum quaeris, meritum de nomine signat,
ne opprimeris ....... fuit ista mihi.

FORUM ROMANUM