Ausonii
[Libri de Fastis] Conclusio
This text comes from an unknown edition.

1. AUSONIUS HESPERIO FILIO SALUTEM
(Consulari libro subiciendi quem ego ex cunctis consulibus unum coegi. Gregorio ex praef.).
Ignota aeternae ne sint tibi tempora Romae,
regibus et patrum ducta sub imperiis,
digessi fastos et nomina praepetis aevi,
sparsa iacent Latiam si qua per historiam.
Sit tuus hic fructus, vigilatas accipe noctes:
obsequitur studio nostra lucerna tuo.
Tu quoque venturos per longum consere Ianos,
ut mea digessit pagina praeteritos.
Exemplum iam patris habes, ut protinus et te
adgreget Ausoniis purpura consulibus.

2. SUPPUTATIO AB URBE CONDITA IN CONSULATUM NOSTRUM
Annis undecies centum coniunge quaternos,
undecies unumque super, trieterida necte:
haec erit aeternae series ab origine Romae.

3. IN FINE EIUSDEM LIBRI ADDITI
Hactenus adscripsi fastos. Si fors volet, ultra
adiciam: si non, qui legis, adicies.
Scire cupis, qui sim? Titulum, qui quartus ab imo est,
quaere: leges nomen consulis Ausonii.

4. DE EODEM
Urbis ab aeternae deductam rege Quirino
annorum seriem cum, Procule, accipies,
mille annos centumque et bis fluxisse novenos
consulis Ausonii nomen ad usque leges.
Fors erit, ut, lustrum cum se cumulaverit istis,
confectam Proculus signet Olympiadem.

FORUM ROMANUM