|
This text comes from an unknown edition.
Consideranti mihi et diligentius intuenti, et saepe alias, Faustine
fili? virtutis indagatrix expultrixque vitiorum, divinarum particeps rerum
philosophia videbatur, et nunc maxime, cum naturae interpretationem et
remotarum ab oculis rerum investigationem sibi vindicet. Nam cum ceteri
magnitudine rei territi, eiusmodi laborem arduum et profundum
existimarent, sola philosophia suum non despexit ingenium, nec indignam se
existimavit, cui divinarum et humanarum rerum disc[r]eptatio deferatur; sed
concinere (addicere) tam bonas artes et eiusmodi operam cum ingenuitate
professionis suae credidit, et congruere istius modi curam talibus studiis
et moribus. Nam cum mundum homines eiusque penetralia corpore adire non
possent, ut terreno domicilio relicto illas regiones inspicerent,
philosophiam ducem nancti eiusque inventis inbuti, animo peregrinari
ausi sunt per caeli plagas, his itineribus quae exploratione acuminis
sui pervia sapientiae solis cogitationibus viderant, ut, cum ipsius intervalli
condicione a mundi vicinia natura nos secretos esse voluisset, inmensitati
tamen eius volucrique curriculo cogitationum nostrarum nos pernicitas
intimaret; facillimeque ea, de quibus origo eius est, anima divinis suis
oculis aspexit, agnovit, aliis etiam eius scientiam tradidit, veluti
prophetae quidam deorum maiestate conpleti effantur ceteris, quae divini
beneficio soli vident. Quare et eos, qui unius loci ingenia nobis
qualitatesque describunt, aut moenia urbis aut alicuius amnis fluenta aut
amoenitates et magnitudines montium, alia multa descripta ab aliis,
plerique studiose legunt: Nysae iuga et penetralia Corcyci, et Olympi
sacra, et Ossae ardua, alia huiuscemodi sola dumtaxat et singula
extollunt. Quorum me miseret, cum tanto opere nec magnis et oppido paucis
inexplebili admiratione capiuntur. Hoc illis evenire adeo non est mirabile,
cum nihil maius suspexerint neque ad aliquid intenderint, quod maiore
diligentia contemplandum esset. Ceterum si terrarum orbem omnemque mundum
contemplari pariter aliquando potuissent, minus exiguas eius et singulas
partes dignas laudibus credidissent, quibus esset universitas conprehensa.
Quare nos Aristotelen prudentissimum et doctissimum philosophorum et
Theophrastum auctorem secuti, quantum possumus cogitatione contingere, dicemus
de omni hac caelesti ratione, naturasque et officia conplexi et cur et
quemadmodum moveantur explicabimus.
I
Mundus omnis societate caeli et terrae constat et eorum natura quae
utriusque sunt; vel sic: mundus est ornata ordinatio dei munere, deorum
recta custodia. Cuius cardinem - sic enim dixerim kentron - robustum et
inmobilem genetrix atque altrix animantium omnium habet tellus, supernis
omnibus, ut videri potest, aeris liquiditate ad modum tegminis saeptis et
opertis. Vltra deorum domus est, quod caelum vocamus: quod quidem divinis
corporibus onustum videmus, pulcherrimis ignibus et perlucidis solis et
lunae reliquorumque siderum, cum quibus fertur per orbem dierum noctiumque
curriculis, agens et stellarum choros intermino lapsu, finem nulla aevi
defectione factura. Sed cum omne caelum ita revolvatur ut sphaera, eam tamen
radicibus oportet teneri, quas divina machinatio verticibus adfixit, ut in
tornando artifex solet forcipe materiam conprehensam reciproco volumine
rotundare; eos polos dicimus, a quibus, veluti a cardinibus, directio
quaedam profecta axis est dictus, divisor et disterminator mundi, orbem
terrae in medietate constituens. Verum hi vertices, quos inmobiles diximus,
ita sunt ut supra caput alter adpareat ex parte boreae, qui
septemtrionalis vocatur; alter antarcticus humo tegitur, umidus et austrinis
vaporibus mollis. Sed caelum ipsum stellaeque caeligenae omnisque siderea
conpago aether[a] vocatur, non, ut quidam putant, quod ignitus sit et
incensus, sed quod cursibus rapidis semper rotetur, elementum non unum ex
quattuor quae nota sunt cunctis, sed longe aliud, numero quintum, primum
ordine, genere divinum et inviolabile.
II
Iam astrorum innumerabilis multitudo partim labitur cum orbis
inerrantis regione, quam circulus ambit signifer, obliqua conplexione
circumdatus, et signis XII inluminatus, partim errantibus stellis, quae
neque priorum motus habent neque sane inter se similes et aequales, sed
adfixae diversis globis inordinatum, ut sic dixerim, ordinem servant;
aliaeque ultra sunt, aliae citra. Stellae, quae propter naturam eiusmodi
nullis creduntur erroribus vagae, et infinitos numero greges ducunt et
simplex aetheris dorsum alma et sacrata amoenitate lucis coronant. Septem
vero deorum nominibus inlustres, totidem orbibus adfixae sunt et gradatim
sibimet superlatae, ut superior inferiore sit maior, ac vicissim mutuis
adhaesionibus nexae conplexu illius orbis, qui inerrabilis dicitur,
continentur. Hic Phaenonis globus, quem appellamus Saturnum; post quem
Phaethontis secundus est, quem Iovem dicimus: et loco tertio Pyrois, quam
multi Herculis, plures Martis stellam vocant. Stilbon, cui quidam Apollinis,
ceteri Mercuri nomen dederunt. Quintus Phosphorus, Iunonia, immo Veneris
stella censetur. Deinde lolis est orbis et ultima omnium luna, altitudinis
aetheriae principia disterminans, quae divinas et inmortales vivacitates
ignium pascens, ordinatis ac semper aequalibus invectionibus solvitur atque
reparatur.
III
Post eam vero partem, quae sancti aetheris finibus coercetur, cuius
mensa pensaque distinctio est et natura inmutabilis, regio est mortalis ac
iam paene terrena, cuius primae sunt partes tenuiores et vaporatae, quippe
cum finitimis aetheris adtingantur ardoribus, quantum maximis parva et
quantum rapidis possunt pigriora contingi. Sed ex ea parte, quae curriculis
finitimi inuritur solis, se iaculari atque emicare et scintillare flammae
quaedam ostensae oculis nostris videntur, quas Graeci cometas et docidas et
bothynos appellant quasque labi et fluere frequenter videmus,
lucere facile faciliusque restingui. Exin inferioris aeris qualitas
turbidior infunditur, cui permixtus est glacialis rigor; sed superioris
vicinia claritatis et propinqui caloris adflatu nitescit ac sinceriore
interdum luce vestitur. Huius saepe mutabilis convertitur species, cum sit
natura vitiabili: et in nubes cogitur et reciprocis flabris aperitur et
nimbis vehementibus rumpitur, nivibus etiam et glacie inhorrescit et
praecipiti grandique desuper verberatur; turbinum flatibus typhonumque
conflictu fit procellosa, sed telis fulminum et missilium caelestium iaculis
ignescit.
IV
Aeri terra coniungitur eaque in se suscipit maria. Haec frequentatur
animantibus, haec silvarum viriditate vestitur, haec perennitate recreatur,
haec fluminum frigidos lapsus nunc erroribus terrenis vehit, modo profundo
in mari confundit; eadem infinitis coloribus floret, altitudine montium,
camporum aequore, nemorum opacitate variatur, sinuosis inflexa litoribus,
distincta insulis, villuis urbibusque conlucens, quas sapiens genus,
homo communibus usibus fabricatur. Nec sum nescius, plerosque huius
operis auctores terrarum orbem ita divisisse: partem eius insulas esse,
partem vero continentem vocavere, nescii omnem hanc terrenam inmensitatem
Atlantici maris ambitu coerceri insulamque hanc unam esse cum insulis suis
omnibus. Nam similes huic alias maiores et alias minores circumfundit
Oceanus, quae tamen merito videntur ignotae, cum ne hanc quidem, cuius
cultore sumus, omnem peragrare possimus. Nam sicut hae insulae interfluuntur,
quae sunt in nostro mari, ita illae in universo salo fretis latioribus
ambiuntur.
V
Elementorum inter se mutui nexus artis adfinitatibus inplicantur, et
quinque coniuges copulae his ordinatae vicibus adtinentur, ut adhaereant et
gravioribus leviora: aquam in se habet tellus aut aqua, ut alii putant,
vehit teram; aer ex aqua gignitur, ignis aeria densitate conflatur; aether
vicissim ignesque illi inmortalis dei vivacitate flammantur. Huius divini
ignis origine incensi per totius mundi convexa inlustribus facibus
ignescunt. Superna quapropter dii superi sedes habent, infima ceterorum
animantium terrena possident genera, per quae serpunt et erumpunt et scatent
flumina, fontes et maria, quae meatus et lacunas et origines habent in
gremio terrarum.
Ipsarum vero insularum, quae sunt in nostro mari, digna memoratu Trinacria
est, Euboea, Cypros, Cyrnos atque Sardinia, Creta, Peloponnesos,
Lesbos: minores autem aliae, ut naevuli quidam, per apertas ponti sunt
sparsae regiones, aliae Cyclades dictae, quae frequentioribus molibus
adluuntur.
VI
Maria maiora sunt Oceanus et Atlanticum, quibus orbis nostri
terminantur anfractus. Sed occiduarum partium mare per angustias oris
artatum in artissimos sinus funditur et rursus a Columnis Herculis refusum,
in inmensam latitudinem panditur, saepiusque coeuntibus terris, veluti
quibusdam fretorum cervicibus, premitur et idem rursus cedentibus est
terris inmensum. Primum igitur a Columnis navigantibus dextrum latus duobus
sinibus maximis cingitur, quorum primus duas Syrtes habet, alter inparibus
quidem sinuatur figuris, sed in maxima divisus est maria, quorum unum
Gallicum dicitur, alterum Africum, quod quidem Aristoteles Sardiniense
maluit dicere, tertium Adriaticum pelagus. His iungitur Siculum et post
Creticum, eo indiscretis finibus Pamphylium, Assyrium, Aegyptium. Sed ante
Aegaea et Myrtoa sunt maria. His sane vicinus est Pontus, sinus
amplissimus maris nostri, cuius extremus recessus in Maeotim senescit; ex
Hellesponti fonte concipitur vestibulumque eius Proponti(u)s vocatur. Ab
ortu solis Oceanus est, Indicum et Persicum mare conferens. Hinc patescunt
finitima Rubri maris, quae per angustas longinquasque faucis in Hyrcanium
et Caspium flectuntur sinus, ultraque profundae vastitatis esse maria
creduntur. Deinde paulatim Scythicum et Hibernium freta, et rursum mare,
per quod Gallicum sinum atque Gaditanas Columnas circumvectus Oceanus
orbis nostri metas includit.
VII
Sed in altera parte orbis iacent insularum aggeres maximarum,
Britanniae duae, et Labeon et Hibernia, iis quas supra diximus
[esse] maiores. Verum hae in Celtarum finibus sitae.
Sunt minores vero ultra Indos, Probane atque Loxe. Multaeque aliae, orbis
ad modum sparsae, hanc nostram insulam [id est hunc terrarum orbem], quam
maximam diximus, ornamentis suis pingunt et continuatione ut quibusdam
sertis coronant. At enim huius terrae, quam nos colimus, latitudo XL,
prolixitas LXX milia stadiorum tenet. Sed in divisione terrarum orbis Asiam
et Europam et cum his vel, sicut plures, praeterea Africam accepimus.
Europa ab Herculis columnis usque Ponticum et Hyrcanium mare ac flumen
Tanain fines habet, Asia ab isdem angustiis Pontici maris usque
ad alias angustias, quae inter Arabicum sinum et interioris ambitum pelagi
iacent, constringiturque Oceani cingulo et societate nostri maris. Sed
alii alio modo, ut quidam ab exordio Tanais ad ora Nili Asiae terminos
metiuntur. Africam vero ab isthmo Rubri maris vel ab ipsi fontibus Nili oriri
putandum eiusque in Gaditanis locis fines esse. Sed ipsam Aegyptum plerique
Asiae, plures Africae adiungunt, ut insularum situs sunt qui cum finitimis
locis conprehendunt et sunt qui in alia divisione eas habendas putant. De mari
satis dictum.
VIII
Terreni vero casus ita se habent. Exhalationes duas physici esse
dicunt: tenues et frequentes vixque visibilis ad superiora minari ex gremio
telluris, nebularum agmina halitu amnium fontiumque constare, matutinis
temporibus crassiora. Harum altera arida est atque fumo consimilis, quae
terrenis eructationibus surgit, altera umida et egelida; hanc ex fluentis
superioris vaporis natura ad se trahit; et ex hac quidem nebulae, rores,
pruinae, nubila et imbres, nix atque grando generantur; de illa superiore,
quam diximus siccam, venti, animae atque flamina et fulmina atque aliae
ignitorum telorum gignuntur plurimae species. Nebula constat aut ex ortu
nubeculae aut ex eius reliquiis; est autem exhalatio vaporata et umore
viduata, aere crassior, nube subtilior, cui serenitas abolitionem
infert.
Nec aliud est serenitas, quam aer purgatus caligine et perspicue sincerus.
Ros vero nocturnus umor est, quem tenuiter serenitas spargit.
IX
Glaciem dicimus umorem sereno rigore concretum. Huic est pruina
consimilis, si mollitia roris matutinis frigoribus incanuit. Ergo aer actus in
nubem nubilum denset et ea crassitudo aquarum fetu gravidatur. Imber
exprimitur, cum inter se urguentur nubium densitates; totque diversitatibus
pluviae cadunt, quot modis aer nubili condicionibus cogitur. Raritas enim
nubium stillicida dispergit, quae concretae vehementius effundunt agmina
largiora et eas aquas, quas imbres vocamus, a quibus hoc differunt nimbi,
quod imber pluvia iugis est, nimbus autem quanto repentinus est, tanto
vehementior, et quanto improvisior praecipitatio eius est, tanto breviore
casu restringitur. Nives autem colligi iactatione densarum nubium constat;
nam priusquam in aquam defluant, fractae ac discissae spumas agitationibus
suis faciunt et mox gelatus umor rigore frigoris inhorrescit.
Haec cum, victis nubibus, crebrior ad terram venit, eam nos tempestatem
ningorem vocamus. Grandinare vero tunc dicimus, cum aqua nubem lapidoso
pondere et festinante perrumpit eademque vi et ad pernicitatem incitata et,
cedente aeris molli liquore, praecipitata(m) indignatione vehementi humum
verberat.
X
Haec sat erit de iis quae udis elementis aquosisque contingunt. Verum
aliae sunt passiones, cum impulsu frigidioris aeris venti generantur.Nec enim
aliud est nisi multum et vehemens in unum coacti aeris flumen. Hunc
spiritum dicimus,licet spiritus ille etiam nominetur, qui animalia
extrinsecus omnia (vitalia) tractus suis vitali et fecunda ope vegetat.
Siccos et superioris mundi flatus ventos nominamus, auras vero umidos
spiritus. Sed ventorum binae sunt species. Qui facti e telluris halitu
constant, terrigenae nuncupantur; at illi qui excutiuntur e sinibus
enkolpiai graece sunt nominati. Consimiles his haberi oportet eos qui de
fluminibus, lacubus et stagnis vel ruptis nubibus per aperta caeli manare
adsolent, rursumque in crassam nubium speciem conglobantur, vel cum imber
effusus concient flabra, quae exydriai Atticorum lingua vocitantur.
XI
Nunc nomina exsequemur regionesque ventorum. Euros oriens,
boreas septemtrio, occidens Zephyros, austros medius dies mittit. Hos quattuor
ventos alii plures interfl[u]ant. Nam quamvis eurus sit ventus orientis, idem
tamen aparctias accipit[ur] nomen, cum eum oriens aestivus effundit;
apeliotes autem vocatur, cum aequidianis exortibus procreatur; eurus
est, quando hiemalis ortus portis emittitur. Zephyrus vero, quem Romana
lingua favonium novit, hic cum de aestivis occiduis partibus surgit, iapygis
nomine cieri solet; at ille qui propior est aequinoctiali plagae ...
(notus) et quia, qui VII stellarum regione generatur, et huic vicinus
est aparctias; hic (propior est) ... ad diem medium. Thrascias
et argestes:
sunt indidem flantes. Austrorum in nominibus illa est observata diversitas;
namque cum de abscondito polo flatus adveniunt, notus est, euronotus
ille qui inter notum atque eurum medius effringit, ex alio latere libonotus
e duobus unum facit.
XII
Excursores venti habentur, qui directo spiritu proflant;flabris
reciprocis caecias putatur esse. Et quidam hiemales habentur, ut noti;
etesiae frequentiores sunt aestate, animis septemtrionis ac zephyri
temperatis. Veris ornithiae venti appellantur, aquilonum genus ex aere
prosati, minore nisu, nec iugi perseverantia spiritus perferentes. At enim
procellosus flatus cataegis dicitur, quem praefractum possumus dicere,
ventus qui, de superiore caeli parte submissus, inferiora repentinis
inpulsibus quatiat. Turbo autem dicitur, qui repentinis flabris prosilit
atque universa perturbat. Vertex ille est vel, uti dicitur,
pinea(s), cum torquetur humus arida et ab infimo erigitur ad summum.
Anaphysemata Graeci vocant eos spiritus, qui de fundo vel hiatibus terrae
explosi ad superna minari solent. Hi cum maiore vi torti sunt, fit procella
terrestris; a Graecis prester nomen accepit. Sed cum tormentum illud ire
pergit densasque et (t)umidas nubes prae se agit coactasque collidit, fit
sonitus et intonat caelum, non secus ac si commotum ventis mare cum ingenti
fragore undas litoribus inpingat.
XIII
At Favorinus, non ignobilis sapiens, halec de ventis refert: quattuor
mundi plagas inparem numerum habere ventorum, eo quod ortus et occasus
mutentur terna vice cum solis accessu, meridies et arctos isdem semper
regionibus sint notatae. Ortus quippe accepimus aequinoctialem et
solstitialem et brumalem, quibus occasus redduntur eadem
intervallorum fratione conversa(e). Eurus igitur aequinoctialis orientis est
ventus nec invenusta nominis eius fictio est, qui sit apo tes heoias rheon.
Idem apheliotes a Graecis, subsolanus a nostris solet dici. Sed qui ab aestiva
solstitiali(s) orientis meta venit, boreas graece, latine aquilo nominantur;
hunc aithregenen quod sit alias serenus, Homerus ait; borean vero apo tes
boes quod non sine clamore soleat intonare. Tertium ventum, qui ab oriente
hiberno venit, Graeci euronoton vocant. Item occidui sunt tres: caurus, qui
graece argestes vocatur, is est adversus aquiloni; item favonius, Zephiros
euro contrarius; tertius africus, lips, vulturno reflat. Meridies vero,
quoniam eadem semper regione signatur, uno austro, id est notoi, flatur
... et is septemtrio habet cognomentum, qui tamen graecma lingua
aparktias dictus est.
XIV
Horum nomina plerique commutant de loco vel similitudine aliqua, ut
Galli circium appellant a turbine eius et vertice, Apuli iapyga ventum ex
Iapygiae sinu, id est ex ipso Gargano venientem. Hunc caurum esse
manifestum; nam et ex occiduo venit et Vergilius eius sic meminit:
Illam inter caedes pallentem morte futura
fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri.
Est etiam caecias ventus quem Aristoteles ait ad se
trahere nubes et est adagium de eo tale:
elkon eph'hauton hoste kaikias nephos.
Sunt etesiae et prodromi spirantes ex omni parte eo tempore aestatis, quod
(de) Canis oritur. Cato autem in libris Originum non circium, sed cercium
dicit. Is ventus cercius, cum loquare, buccam inplet, armatum hominem,
plaustrum oneratum percellit.
XV
Nunc de nubium praestigiis referam. Quando illa perfracta
nubecula patefecerit caelum, ignescunt penetrabiles spiritus, emicatque lux
clara; hoc dicitur coruscare. Et ordine quidem tonare prius oportet, postea
coruscare. Quippe ubi nubes adflictrix ignem, ut ignifera saxa adtrita
inter se, dat, obtutus velocius inlustriora contingit, auditus, dum ad aures
venit, seriore sensu concipitur; ita prius coruscare caelum creditur et mox
tonare; tum quod ignes, pernicitate sui claricantes, dicto citius nostrae
visioni convibrant, sonus, aere verberato, alterius indicio sentitur.
Flamma vero illa, quam nubium adflictus excussit, si robustiore fuerit
incendio, inpetu devehitur in terras et fulminis habet nomen atque
formidinem. Presteras vero nominamus, cum flammarum in illis minus fuerit.
Sed si ignitum non erit fulmen, typhon vocatur. Sceptos generale omnibus quae
e nubibus cadunt nomen est.
XVI
Atque, ut breviter conprehendam cuncta generis eiusdem, eorum, quae
eiusmodi praestigias humanis inferunt oculis, alia sunt quae speciem tantum
spectaculi pariunt, alia quae nihil ab eo quod ostenderint mentiuntur.
Fallunt imaginen irides et arcus et talia; vere videntur cometae, fulgores
et similia pleraque. Irin, vulgo arcum, esse aiunt, quando imago solis vel
imago lunae umidam et cavam nubem densamque ad instar speculi colorat et
medietatem orbis eius secat. Rhabdos autem generis eiusdem ad virgae
rigorem perlongum colorata nubecula dicitur. Alysis est catena quaedam luminis
clarioris, per solis ambitum in se revertens. Hanc et irida illud interest,
quod iris multicolora est et semicirculo figurata proculque a sole atque
luna, catena clarior est, astrumque ambit orbe incolumi, corona non
discolora. Selas autem Graeci vocant incensi aeris lucem; horum pleraque
iaculari credas (alia labi), stare alia. Iaculatio igitur tunc fieri
putatur, cum aeris meatu atque inpulsu generatus ignis celeritate sua
adlabitur cursumque rapidae festinationis ostendit. Stativa lux est, quam
sterigmon illi vocant, sine cursu iugis et prolixa lux, stellaeque fluor
et ignitus liquor, qui, cum latius panditur, cometes vocatur. Sed plerumque
luces istae repentino ortae statim occidunt; aliae autem, ut se
ostenderint, aliquantisper manent. Et sunt multa eiusmodi imaginum genera,
quas Graeci faces et docidas et pithos et bothynos ad eorum similitudines,
unde dicta sunt, nominant; et quaedam vespertina vel matutina sunt
notiora; perrara de septemtrione vel meridie videas; nihil horum quippe
loci vel temporis in nascendo fidem potuit obtin[g]ere.
XVII
De aere tantum habuimus, quod diceremus. Sed non aquarum modo tellus
in se fontis habet, verum spiritu et igni fecunda est. Nam quibusdam sub
terris occulti sunt spiritus et flant incendia indidem et suspirant, ut
Liparae, ut Aetna, ut Vesuvius etiam noster solet. Illi etiam ignes, qui
terrae secretariis continentur, praetereuntes aquas vaporant et produnt
longinquitatem flammae cum tepidiores aquas reddunt, viciniam cum
ferventiores opposito incendio aquae uruntur, ut Phlegethontis amnis, quem
poetae [s]ciunt in fabulis inferorum. At enim illos quis non admirandos
spiritus arbitretur, cum ex his animadvertat accidere, ut eorum religione
lymphantes alii sine cibo potuque sint, pars vero praesagiis effantes
futura? quod in oraculis Delphicis est ceterisque. Vidi et ipse apud
Hierapolim Phrygiae non adeo ardui montis vicinum latus nativi oris hiatu
reseratum et tenuis neque editae marginis ambitu circumdatum. Sive illa, ut
poetae volunt, Ditis spiracula dicenda sunt, seu mortiferos anhelitus eos
credi prior ratio est, proxima quaeque animalia et in alvum prona atque
proiecta venenati spiritus contagione corripiunt et vertice
circumacta(s) interimunt. Antistites denique ipsos semiviros esse, qui
audeant propius accedere, ad superna semper sua ora tollentes; adeo illis
cognitum est vim mali, ad inferiora aeris noxii crassitate densata,
inferiores quoque facilius adire atque percellere.
XVIII
Saepe accidit ut nativi spiritus, per terrae concavas partes
errantes, concuterent solida terrarum, saepius ut spiritus,
crescente violentia et insinuantes se telluris angustiis nec invenientes
exitum, terram moverent. Horum motuum tam varia nomina quam diversi ...
Namque obliquis lateribus proxima quaeque iactantes et acutis angulis mobiles
epiclintae graece appellantur; sed qui subsiliunt, excutientes onera et
recuperantes directis angulis, brastae vocitantur; illi, qui abstrudere
videntur, hiematiae dicti(s); quorum inpulsu dissilit tellus, rhectae sunt
nominati. His passionibus contigit ut quaedam terrae expirent halitus,
aliae vomant saxa, nonnullae caenum; sunt quae fontes pariunt insolentibus
locis, peregrinorum fluminum sulcantes vias. Ostae sunt motus, quibus
semel solum quatitur; palmatiae vero appellantur, quorum pavitatione illa
quae trepidant sine inclinationis periculo nutabunt, cum directi tamen
rigoris statum retinent. Mycetias vocatur taetri odoris inquietudo terrena.
Audiuntur mugitus, interioribus gemitibus expressis, cum spiritus invalidus
ad terram movendam per aperta telluris inventis itineribus progreditur.
XIX
His talibus marina sunt paria, cum fluctuum currentium mole nunc
progressibus litora, nunc recursibus sinus caesi quatiuntur. Sentitur etiam
caeli marisque cognatio, cum menstruis cursibus lunae detrimenta et
accessus fretorum atque aestuum deprehenduntur.
Verum enimvero ut, quatenus possum, de universitate quod sentio breviter
absolvam, elementorum inter se tanta concordia est, aeris, maris atque
terrae, ut admirari minus deceat, si illis eadem incommoda soleant ac
secunda contingere,particulatim quidem rebus ortus atque obitus adferentia,
universitatem vero a fine atque initio vindicantia. Sed quibusdam mirum
videri solet, quod, quum ex diversis atque inter se pugnantibus elementis
mundi natura conflata sit, aridis atque fluxis, glacialibus et ignitis,
tanto rerum divortio nondum sit eius mortalitas dissoluta. Quibus illud
simile satisfaciet, cum in urbe ex diversis et contrariis corporata rerum
inaequalium multitudo concordat; sunt enim pariter dites et egentes,
adolescens aetas permixta senioribus, ignavi cum fortibus, [pessimi optimis
congregati. Aut profecto quod res est fateantur, hanc esse civilis rationis
admirandam temperantiam, cum quidem de pluribus una sit facta et similis
sui tota, cum dissimilia membra sint (cum) receptrixque sit naturarum ad
diversa tendentium fortunarumque per varias fines exitusque
pergentium. Et, ut res est, contrariorum per se natura amplectitur et ex
dissonis fit unus idemque concentus.
XX
Sic mare et femineum secus iungitur ac diversus utriusque sexus ex
dissimilibus simile animal facit; artesque ipsae, naturam imitantes, ex
inparibus paria faciunt: pictura ex discordibus pigmentorum coloribus,
atris atque albis, luteis et puniceis, confusione modica temperatis,
imagines iis quae imitatur similes facit. Ipsa etiam musica, quae de longis
et brevibus, acutis et gravioribus sonis constat, tam diversis et dissonis
vocibus, harmoniam consonam reddit; grammaticorum artes vide, quaeso, ut ex
diversis collectae sint litteris, ex quibus aliae sunt insonae, semisonantes
aliae, pars sonantes: hae tamen mutuis se auxiliis adiuvantes syllabas
pariunt, et de syllabis voces. Hoc Heraclitus sententiarum suarum nebulis
ab hunc modum est elocutus: Syllapsies hola kai ouch hola, sympheromenon
diapheromenon, synadion diaidon; ek panton hen, kai ex henos panta.
XXI
Sic totius mundi substantiam, initiorum inter se inparium
conventu[s],
pari nec discordante consensu, natura veluti musicam temperavit; namque
uvidis arida et glacialibus flammida, velocibus pigra, directis obliqua
confu[n]dit unumque ex omnibus et ex uno omnia, iuxta Heraclitum,
constituit.
Terramque et mare et caelum solis orbe et lunae globo ceterisque orientium
et conditorum siderum facibus oravit, una illa potestate mixta, quam
quidem cunctis constat inplicatam, dum inconfusa, dum libera elementorum
substantia, ignis, aquae, aeris, terrae, ex quibus huius sphaerae convexa et
disparibus qualitatibus naturae conflata, adacta est fateri concordiam, et
ex ea salutem operi machinata. Principiorum igitur consensus sibi concordiam
peperit, perseverantiam vero amicitiae inter se elementis dedit specierum
ipsarum aequa partitio, et dum in nullo alia ab alia vincitur, modo vel
potesate. Aequalis quippe omnium diversitas, gravissimorum, levissimorum,
ferventium, frigidorum, docente ratione naturae, diversis licet rebus,
aequalitatem deferre concordiam, concordiam omni(a) parentis mundi
amoenitatem aeternitatemque repperisse.
XXII
Quid enim mundo praestantius? Lauda, quam putas, speciem: portio a te
laudabitur mundi; admirare, quam voles, temperantiam, ordinationem,
figuram: hic et per hunc illud quodcumque est invenietur esse laudandum.
Nam quid, oro te, ornatum atque ordinatum videri potest, quod non ab
ipsius exemplo imitat[ur]a sit ratio? Vnde kosmos graece nomen accepit.
Euntibus sole atque luna ceteraque luce siderea per easdem vias, custoditis
temporum vicibus nec ullius erroris interiectione, confusis,
digeruntur tempora et rursus incipiunt pulchraeque et fecundae horae
procreantur, nunc aestivos vapores revolventes, nunc pruinas hiemis circum
referentes; dierum etiam noctiumque curriculis ordiuntur menses, menses
texunt annos, anni seriem conficiunt saeculorum. Et hic quidem mundus
magnitudine inmensus curbisus rapidus, splendore perlucidus, valenti
habitudine, pubertate iuvenali (causa). Hic animalium nantium atque
terrestrium, pinnigerarumque cunctarum distinxit genera, species separavit
fixitque leges vivendi atque moriendi. Ex hoc animantia vitalis spiritus
ducunt. Hinc illi statis cursibus temporum eventus, qui admirationi
solent esse, cum vel ter se ventorum proelia ciuntur, vel disiectis nubibus
fulminat caelum et tempestates inter se serenae hibernaeque confligunt,
micant ignes, imbres rumpuntur, et rursus, placatis omnibus, amoena laetitia
mundi reseratur.
XXIII
Videas et viridantibus comis caesariatam esse terram et scatebris
fontium manantem, et aquarum agminibus concientem, parientem atque
educantem, nec occasibus fatigari, nec saeculis anilitari, excussam
erumpentibus semper tam pigris quam moventibus faecibus, aquarum saepe
adluvionibus mersam, flammarum per partes voracitate consumptam. Quae tamen
illi cum regionaliter videantur esse pestifera, ad omnem salvaria sunt et
ad redintegrationem eius valent; et cum movetur, profecto spirat illos
spiritus, quibus clausis et effugia quaerentibus moveba[n]tur, imbribus etiam
madefacta non solum ad educandos fetus suos opimatur, verum etiam pestifera
contagione proluitur. Flabris autem spirantium aurarum graviores et minus
puri aeris spiritus differuntur atque purgantur. Tepores frigus glaciale
mitificant et brumalis austeritas terrestrium viscerum venas remittit. Et
pars gignentium, alia adolescentium, cetera occidentium vices
sustinent sorsque nascentium obitorum loco pullulat et
occidentium numerus nascentibus locum pandit.
XXIV
Restat, quod caput est sermonis huius, ut, super mundi rectore verba
faciamus. Indigens quippe orationis huius videbatur ratio, nisi de mundo
disputantes, etsi minus curiose, at quoquo modo possemus ... diceremus. De
rectore quippe omnium non, ut ait ille, silere melius est, sed vel parum
dicere. Vetus opinio est atque cogitationes omnium hominum penitus
insedit, deum (esse) originis haberi auctorem deumque ipsum salutem esse et
perseverantiam earum, quas effecerit, rerum. Neque ulla res est tam
praestantibus viribus, quae eius viduata auxilio sui natura contenta sit.
Hanc opinionem vates secuti profiteri ausi sunt, omnia Iove plena esse,
cuius praesentiam non iam cogitatio sola, sed oculi et aures et sensibilis
substantia conprehendit. At haec conposita est potestati, non autem mai
etati dei conveniens oratio. Sospitator quidem ille et genitor est
omnium, qui ad conplendum mundum nati factique sunt; non tamen ut corporei
laboris officio orbem istum manibus suis instruxerit, sed qui quadam
infatigabili providentia et procul posita cuncta contingit, et maximis
intervallis disiuncta conplectitur.
XXV
Nec ambigitur eum praestantem ac sublimem sedem tenere et poetarum
laudibus nomen eius consulum ac regum nuncupationibus praedicari et in
arduis arcibus habere solium consecratum. Denique propiores quosque de
potestate evis amplius trahere: corpora illa caelestia, quanto finitima
sunt ei, tanto amplius de deo capere; multo minus, quae ab illis sunt
secunda, et ad haec usque terrena pro intervallorum modo indulgentiarum dei
ad nos usque beneficia pervenire. Sed cum credamus deum per omnia permeare
et ad nos et (ad) ultra potestatem sui numinis tendere, quantum abest vel
inminet, tantum existimandum est eum amplius minusuae rebus utilitatis
dare. Qua(m) re(m) rectius est atque honestius sic arbitrari: summam illam
potestatem, sacratam caeli penetralibus, et illis qui longissime
separentur, et proximis, una et eadem ratione et per se et per alios opem
salutis adferre, nec penetrantem atque adeuntem specialiter singula nec
indecore adtrectantem comminus cuncta. Talis quippe humilitas deiecti
et minus sublimis officii, ne cum homine quidem convenit, qui sit vel
paululum conscientiae celsioris. Militiae principes et curiae proceres
et urbium ac domorum rectores dico numquam commissuros esse, ut id
suis manibus factum velint, quod sit curae levioris fuscioris quodque
possint nihilo sequius facere dominorum imperia ministeria servulorum.
Exemplo quale sit istud intellege.
XXVI
Cambyses et Xerxes, et Darius potentissimis reges fuerunt; horum
praepotentiam, quam ex opibus collegerant, lenocinium vitae effecerat
celsiorem, cum eorum alter, apud Susam et Ecbatanas ut in fano quodam
sacratus, nulli temere notitiam oris sui panderet, sed esset
circumsaeptus admirabili regia, cuius tecta fulgerent eboris nive, argenti
luce, flammis ex auro vel electri claritate. Limina vero alia prae aliis
erant; interiores fores exteriores ianuae muniebant portaeque ferratae et
muri adamantina firmitate. Ante fores viri fortes stipatoresque regalium
laterum tutela pervigili custodiam per vices sortium sustinebant.Erant
inter eos et divisa officia; in comitatu regio armigeri quidam, at
extrinsecus singuli custodes locorum erant et ianitores et atrienses. Sed
inter eos aures regiae et imperatoris oculi quidam homines vocabantur. Per
quae officiorum genera rex ille deus esse ab omnibus credebatur, cum omnia
quae ubique gererentur (quae) ille otacustarum relatione discebat.
Dispensatores pecuniae, quaestores vectigalium, tribunos aerarios habebat;
alios et alios praefecerat ceteris muneribus: alii venatibus
ugendis provinciam nacti, pars domibus et urbibus praefecti putabantur et
ceteri, perpetuis magnisque curis, observationi singularum rerum adpositi
erant. Sed omne Asiaticum regnum ab occidente Hellespontus terminabat, ab ortu
gens inchoabat Indorum; duces ac satrapae ubique dispositi et permixta
locis omnibus mancipia regalia. Ex eo numero erant excursores diurni atque
nocturni, exploratores ac nuntii et specula[to]rum incensores adsidui; tum
horum per vices incensae faces, ex omnibus regni sublimibus locis, in uno
die imperatori significabant quod erat scitu opus.
XXVII
Igitur regnum illud ita conponi oportet cum mundi aula, ut inter se
conparantur summus atque exsuperantissimus divum et homo ignavus et
pessimus. Quod si cui viro vel cuilibet regi indecorum est per semetipsum
procurare omnia quae perficere vult, multo magis de(e)o inconveniens erit.
Quare sic putandum est eum maxime dignitatem maiestatemque retinere, si
ipse in solio residat altissimo, eas autem potestates per omnes partes
mundi orbisque dispendat, quae sint penes solem ac lunam cunctumque caelum;
horum enim cura salutem terrenorum omnium gubernari. Nec multis opus est
nec partitis hominum conservitiis, quibus propter ignaviam adpositum est
pluribus indigere. An non eiusmodi conpendio machinatores fabricarum
astutia unius conversionis multa et varia pariter administrant?
En! etiam illi, qui in ligneolis hominum figuris gestus movent, quando
filum membri, quod agitari volent, traxerint, torquebitur cervix, nutabit
caput, oculi vibrabunt, manus ad[que] ministerium praesto erunt nec invenuste
totus videbitur vivere. Haud secus etiam caelestis potestas, cum initium
sciente et salutifera opera moverit, ab imo ad secundum et deinceps ad
proximum et usque ad supremum adtactu continuo vim suae maiestatis insinuat,
aliud alio commovetur motusque unius alteri movendi se originem tradit. Mundo
equidem consentiunt, non una, sed diversa via et plerumque contraria.
XXVIII
Sed prima remissione ad motum data simplicique inchoato principio,
inpulsibus mutuis, ut supra dictum est, moventur quidem omnia, sed ita ut,
si quis sphaeram et quadratum et cylindrum et alias figuras per proclive
simul iaciat, deferentur quidem omnia, sed non eodem genere movebuntur. Nec
illud dissimile exemplum videri oportet, si quis pariter patefacto gremio
animalis simul abire patiatur, volucrum, natatilium atque terrestrium;
enimvero ad suum locum quaeque, duce natura, properabunt: pars aquam
repetent, illa inter cicures atque agrestes legibus et institutis suis
adgregabuntur, ibunt per aeris vias praepetes, quibus hoc natura largita
est; atquin una ab humano sinu abeundi facultas concessa omnibus fuerat.
XXIX
Sic natura mundi est constituta. Nam cum omne caelum ,simplici
circumactu volvatur nocte diunque distinctum, diversis mensurarum
aequalitatibus separatum, quamvis una omnia sphaera concluserit, incrementis
tamen globi sui, decisione luminis menstrua tempora luna significat et caeli
spatium sol annua reversione conlustrat eiusque comites amoenus Lucifer et
com[mun]is Cyllenius. Stella etenim Pyrois, Mavortium sidus, circuli sui
biennio conficit spatia; Iovis clarum fulgagensque sexies eadem multiplicat
cursibus suis tempora, quae Saturnus sublimior XXX spatiis annorum
circumerrat. Verum inter haec una mundi conversio unusque reversionis est
orbis et unus concentus atque unus stellarum chorus ex diversis occasibus
ortibusque. Hoc ornamentum et velut monile kosmos rectissime Graeca lingua
significat. At enim ut in choris, cum dux (carmini) hymno praecinit,
concinentium vulgus virorum et feminarum, mixtis gravibus et acutis clamoribus,
unam harmoniam resonant, sic divina mens mundanas varietates ad instar unius
concentionis relevat. Nam cum caelum confixum vaporatis et radiantibus
stellis inerranti cursu feratur et reciprocis itineribus astra
consurgant, sol quidem omnituens ortu suo diem pandit, occasu noctem reducit
conditusque vel relatus per plagas mundi IV temporum vices mutat. Hinc
tempestivi imbres et spiritus haud infecundi, hinc alimenta roris et
cetera[rum], quae accidere deus his mundi mediis partibus voluit. His
adpositi sunt torrentium cursus et tumores undarum emicationesque silvarum,
frugalis maturitas, fetus animalium, educationes etiam atque obitu singulorum.
XXX
Cum igitur rex omnium et pater, quem tantummodo animae oculis nostrae
cogitationes vident, machinam omnem iugiter per circuitum suis legibus
terminatam, claram et sideribus relucentem speciesque innumeras modo
propalam, saepe conectas, ab uno, ut supra dixi, principio
agitari iubet, simile istuc esse bellicis rebus hinc liceat arbitrari. Nam
cum tuba bellicum cecinit, milites clangore incensi alius accingitur gladio,
alius clipeum capit, ille lorica se induit, hic galea caput vel crura ocreis
involvit et equum temperat frenis et iugales ad concordiam copulat; et
protinus unusquisque conpetens capessit officium: velites excursionem
adornant, ordinibus principes curant, equites cor[di]nibus praesunt, ceteri
negotia quae nacti sunt agitant cum interea unius ducis imperio tantus
exercitus paret, quem praefecerit, penes quem est summa rerum. Non aliter
divinarum et humanarum rerum status regitur, quando uno moderamine contenta
omnia pensum sui operis agnoscunt curatque omnibus occulta vis, nullis
oculis obvia, nisi quibus mens aciem suae lucis intendit.
XXXI
Nec tamen hoc vel illi ad moliendum vel nobis ad intelligendum obest.
De inferiore licet imagine capiamus exempla. Anima in homine non videtur
et tamen fateantur omnes necesse est huius opera omnia quae per hominem
praeclara fiunt provenire nec ipsius animae qualitatem ac figuram oculis
occurrere, sed momentis ab ea gestarum rerum intellegi, qualis et
quanta sit.
Omne quippe humanae vitae praesidium ingenio eius est paratum: cultus
agrorum ususque frugum, artificum sollertia, proventus artium,
commoditates vitae humanae. Quid de legibus dicam, quae ad
mansuefaciendos homines inventae sunt? quid de civilibus institutis ac
moribus, qui nunc populorum otiosis conventibus frequentantur, et asperitate
bellorum pacata, mitigantur quiete? Nisi forte tam iniustus rerum aestimator
potest esse, qui haec eadem de deo neget, quem videat esse viribus
exsuperantissimis, augustissima specie, inmortalis aevi, genitorem virtutum
ipsamque virtutem. Vnde nihil mirum est, si mortales oculi non capiunt eius
adspectum, quando divinorum operum vestigiis sit perspicuus atque
manifestus.
XXXII
Ceterum ea, quae vel caelo accidere oculis advertimus et terra et
aqua fieri, dei etiam illa credenda sunt. Quidni? (de) verum eius cui
tutela mundi huius et cura est, de quo Empedocles prudenter his verbis
sensit:
Panth'osa t'en, hosa t'esth', hosa t'estai opisso
Dendrea t'ethlastese kai aneres ede gynaikes,
Theres t'oionoi te, kai hydatothremmenos ichthys.
Phidian illum, quem fictorem probum fuisse tradit memoria, vidi ipse in
clipeo Minervae, quae arcibus Atheniensibus praesidet, oris sui
similitudinem conligasse, ita ut, si quis olim artificis voluisset exinde
imaginem separare, soluta conpage simulacri totius incolumitas interiret.
Ad hoc instar mundi salutem, tuetur deus, aptam et revinctam sui numinis
potestate.
XXXIII
Huius locum si quaerimus, neque finitimus est terrae
contagionibus nec tamen medius in aere turbido,
verum in mundano fastigio, quem Graeci ouranon recte vocant, ut qui sit
altitudinis finis. Olympon etiam idem illa ratione eum
nominant, quem ab omni fuscitate ac perturbatione vident liberum. Neque
enim caliginem nubium recipit vel pruinas et nives sustinet nec pulsatur
ventis nec imbribus caeditur. Haec enim nec Olympo, qui est celsitudinis
summae, contingere poeta his verbis cecinit:
Oulympond'hoti phasi theon hedos asphales aiei
Emmenai; out'anemoisi tinassetai oute pot'ombroi
Devetai oute chion epipilnatai, alla mal'aithre
Peptatai annephelos, leuke d'epidedromen aigle.
Hanc opinionem communis mos et hominum observationes secutae adfirmant
superiora esse deo tradita. Namque habitus orantium sic est ut manibus
extensis ad caelum precemur. Romanus etiam poeta sic sensit:
Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem.
Vnde illa, quae videntur suntque omnibus praestantiora, easdem sublimitates
regionum tenent, astra caelestia et mundi lumina; ac merito illis ordine
licet perpetuo frui nec diversis spatiis et temporibus observantissimam
legem suorum aliquando itinerum mentiuntur.
XXXIV
Terrena omnia mutationes et conversiones, postremo interitus habent.
Namque inmodicis tremoribus terrarum dissiluisse humum et interceptas urbes
cum populis saepe cognovimus. Audimus etiam abruptis imbribus prolutas esse
totas regiones; illas etiam, quae prius fuerint continentes, hospitibus
atque advenis fluctibus insulatas, alias, desidia maris, pedestri accessu
pervias factas. Quid? qui ventis et procellis civitates eversas esse
meminerunt? Quid? cum incendia de nubibus emicarunt? cum orientis regiones
Phaethontis ruina, ut quidam putant, conflagratae perierunt? in occidentis
plagis scaturrigines quaedam ac proluviones easdem strages dederunt? Sic ex
Aetnae verticibus quondam effusis crateribus divino incendio per declivia,
torrentis vice, flammarum flumina cucurrerunt. In quo periculi vertice
egregium pietatis meritum fuisse cognovimus.Namque eos qui, principio
fragoris territi, sensum tamen clementiae misericordiaeque retinebant et
grandaevos parentes ereptos volucri clade suis cervicibus
sustinebant, illa flammarum fluenta, divino separata discidio, quasi duo
flumina ex uno fonte manantia, locum illum ambire maluerunt obsidione
innocenti, ubi erant boni baiuli religiosis sarcinis occupati.
XXXV
Postremo, quod est in triremi gubernator, in curru rector, praecentor
in choris, lex in urbe, dux in exercitu, hoc est in mundo deus, nisi quod
ceteris aerumnosum et multiplex et curarum innumerabilium videtur esse hoc
ipsum, alicuius officii principem fieri, deo vero nec tristis nec onerosa
est imperii sui cura. Namque inmobilis circumfert et regit cuncta(s),
naturas formasque diversis regionibus commovens, ut est lex civitatis semel
promulgata, perpetuis observationum rationibus fixa, ipsa quidem inmutabilis,
at eius arbitrio parentium mentes agitantur nutuque eius et dominatione
flectuntur: ex scitis eius magistratus tribunalia, principia milites
frequentabunt, recuperatores iudiciis praesidebunt, decuriones et
quibus ius est dicendae sententiae ad consessum publicum commeabunt; et
alius ad Minuciam frumentatum venit et aliis in iudiciis dies dicitur;reus
purgandi se necessitate, insectandi studio accusator venit; ille moriturus
ad supplicii locum dicitur, hic ad convivii repotia (et) vespertinus
comisator adventat. Sunt et publicarum epularum apparatus et lectisternia
deorum et dies festi, ludi scaenici ludique circenses; diis sacrificatur,
Geniis ministratur, obitis libatione profunditur aliusque alio fungitur
munere parentque omnes iussis legum et communis imperii. Videasque illam
civitatem pariter spirantem Panchaeis odoribus et graveolentibus caenis,
resonantem hymnis et carminibus et canticis, eandem etiam lamentis et
ploratibus heiulantem.
XXXVI
Ad hunc modum res agi et in mundo aestimemus; lex illa vergens ad
aequitatis tenorem sit deus, nulla indigens correctione mutabili. Quippe
sic et mundi universitas regitur, dum speculatur ad omnia rector eius
atque inmutabiliter incumbit spargiturque vis illa seminibus inclusa per
naturas omnium speciesque et genera digesta. Sic faciles vitium lapsus et
palmarum ardua, persicorum rubor, laevitas mali gignitur, dulcitas fici; et
quae infelicia propter infecunditatem vocamus, tamen utilia sunt alio
pacto: platani, ut ait poeta, umbras potantibus ministrantes et acuta pinus
et rasiles buxi, odora laurus, cupressorum odoratius lignum; tandem
omnium animalius agrestium et cicurum, pinnatarum et pedestrium et aquatilium
natura gignitur, nutritur, absumitur, parens caelestibus institutis: pan
gar hempeton plegei nemetai, ut Heraclitus ait.
XXXVII
Et cum sit unus, pluribus nominibus cietur, specierum multitudine,
quarum diversitate fit multiformis vis. Idem ab iuvando Iuppiter
dictus, quem Zena Graeci, quod vitae nostrae auctor sit, rectissime appellant.
Saturnum etiam illi Kronon, quasi chronon quendam, incoeptum ab origine,
interminum ad finem tempus appellant. Fulgurator et tonitrualis et
fulminator, etiam imbricitor, et item dicitur serenator; et plures eum
frugiferum vocant, multi urbis custodem, alii, hospitalem, amicalem et
omnium officiorum nominibus appellant. Est militaris, est triumphator et
propagator, tropaeophorus; et multo plura eiusmodi apud haruspices et Romanos
veteres inveneris. Orpheus vero hanc effari potestatem volens, his de eo
verbis canit:
Zeus protos geneto, Zeus hysteros, archikeraukos;
Zeus kephale, Zeus messa; Dios d'ek panta tetyktai.
Zeus pythmen gaies te kai ouranou asteroentos.
Zeus arsen trepheto, Zeus amthropos epleto nymphe.
Zeus pnoie panton, Zeus akamatou pyros horme.
Zeus pontou rhiza, Zeus helios ede selene.
Zeus basileus, Zeus archos hapanton, archikeraunos;
Pantas gar krypsas authis phaos es polygethes
Ek katharas kradies anenenkato mermera rhethon.
XXXVIII
Fatum autem Graeci heimarmenen a tractu quodam invicem
causarum se continentium volunt dici, decretum idem pepromenen
dicunt, quod omnia in hoc statu rerum definita sint nec sit in
hoc mundo aliquid interminatum; idem fatum moiran vocant, quod
ex partibus constet; hinc ennomon, quod unicuique adtributio sua
sit adscripta . Adrasteia denique est ineffugibilis necessitas
ultionis. Sed tria Fata sunt, numerus cum ratione temporis
faciens, si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis
referas. Nam quod in fuso perfectum est praeteriti temporis habet
speciem, et quod torquetur in digitis momenti praesentis indicat
spatia, et quod nondum ex colo tractum est subactumque cura
digitorum, id futuri et consequentis saeculi posteriora videtur
ostendere. Haec illis condicio; et nominum eiusdem proprietate
contingit, ut sit Atropos praeteriti temporis fatum, quod ne deus
quidem faciet infectum; futuri temporis Lachesis a fine
cognominata, quod etiam illis quae futura sunt finem suum deus
dederit. Clotho praesentis temporis habet curam, ut ipsis
actionibus suadeat, ne cura sollers rebus omnibus desit. Deum vero
ire per omnes
Terrasque tractusque maria caelumque profundum
non frustra arbitrabitur, qui audiet Platonis haec verba: "deus
namque, sicut vetus", inquit, "continet ratio, principia et fines
et media rerum omnium penetrat atque inlustrat ac curru volucri
superfertur; eundem deum ultrix Necessitas semper et ubique
comitatur, eorum qui a sacra lege discesserint vindex futura; quam
faciet ille mitificam, qui statim a tenero et ipsis incunabulis
intellexit, extimuit eique se totum dedit atque permisit".
|