| This text comes from an unknown edition.
I
Plato omnem naturam rerum, quod eius ad animalia praecipua
pertineat, trifariam divisit
censuitque esse summos deos. Summum,
medium et infimum fac
intellegas non modo loci disclusione
verum etiam naturae dignitate, quae
et ipsa neque uno neque gemino modo sed pluribus cernitur.
Ordiri tamen
manifestius fuit a loci dispositione. Nam proinde ut maiestas postulabat,
diis
inmortalibus caelum dicavit, quos quidem deos caelites partim visu
usurpamus, alios intellectu
vestigamus.
Ac visu quidem cernimus
...vos, o clarissima mundi
lumina, labentem caelo quae ducitis
annum;
nec modo ista praecipua: diei opificem lunamque, solis aemulam, noctis
decus, seu
corniculata seu dividua seu
protumida seu plena sit, varia ignium face, quando longius facessat
a sole,
tanto largius conlustrata, pari incremento itineris et luminis, mensem suis
auctibus ac
dehinc paribus dispendiis aestimans; sive illa proprio sed
perpeti candore pollens, ut Chaldaei
arbitrantur, parte luminis
conpos,
parte altera cassa fulgoris, pro circumversione oris
discoloris multiiuga
speciem sui variat, seu tota proprii candoris expers, alienae lucis
indigua, denso corpore sed levi ceu quodam speculo radios solis obstipi vel
adversi usurpat et,
ut verbis utar Lucreti,
notham iactat de corpore lucem;
II
utracumque harum vera sententia est nam hoc postea videro, tamen
neque de luna neque de sole
quisquam Graecus aut barbarus facile
cunctaverit deos esse, nec modo istos, ut dixi, verum
etiam quinque
stellas, quae vulgo vagae ab inperitis nuncupantur, quae tamen indeflexo
et certo
et stato cursu meatus longe ordinatissimos divinis vicibus aeterno
efficiunt. Varia quippe
curriculi sui specie, sed una semper et aequabili
pernicitate, tunc progressus, tunc vero
regressus mirabili vicissitudine
adsimulant pro situ et flexu et instituto circulorum, quos
probe callet
qui signorum ortus et obitus conperit. In eodem visibilium deorum numero
cetera
quoque sidera, qui cum Platone sentis, locato:
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones
aliosque itidem radiantis deos, quibus caeli chorum comptum et coronatum
suda tempestate
visimus, pictis noctibus severa gratia, torvo decore,
suspicientes in hoc perfectissimo mundi,
ut ait Ennius, clipeo miris
fulguribus variata caelamina.
Est aliud deorum genus, quod natura
visibus nostris denegavit, nec non
tamen intellectu eos rimabundi contemplamur, acie mentis
acrius
contemplantes. Quorum in numero sunt illi duodecim (numero) situ nominum in
duo versus
ab Ennio coartati:
Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars, Mercurius, Iovis,
Neptunus,
Vulcanus, Apollo
ceterique id genus, quorum nomina quidem sunt nostris auribus iam diu
cognita,
potentiae vero animis coniectatae per varias utilitates in vita
agenda animadversas in iis
rebus, quibus eorum singuli curant.
III
Ceterum profana
philosophiae turba inperitorum, vana sanctitudinis,
priva verae rationis, inops religionis,
inpos veritatis, scrupulosissimo
culto, insolentissimo spretu deos neglegit, pars in
superstitione, pars in
contemptu timida vel tumida. Hoc namque cunctos deos in sublimi aetheris
vertice locatos, ab humana contagione procul discretos plurimi sed non rite
venerantur, omnes
sed inscie metuunt, pauci sed impie diffitentur. Quos deos
Plato existimat naturas
incorporalis, animalis, neque fine ullo neque exordio,
sed prorsus ac retro aeviternas, a
corporis contagione suapte netura remotas,
ingenio ad summam beatitudinem perfecto, nullius
extrarii boni participatione
sed ex sese bonas et ad omnia conpetentia sibi promptu facili,
simplici,
libero, absoluto. Quorum parentem, qui omnium rerum dominator atque auctor
est,
solutum ab omnibus nexibus patiendi aliquid gerendive, nulla vice ad
alicuius rei munia
obstrictum, cur ergo nunc dicere exordiar, cum Plato
caelesti facundia praeditus, aequiperabilia
diis inmortalibus disserens,
frequentissime praedicet hunc solum maiestatis incredibili quadam
nimietate
et ineffabili non posse penuria sermonis humani quavis oratione vel modice
conprehendi, vix sapientibus viris, cum se vigore animi, quantum licuit, a
corpore removerunt,
intellectum huius dei, id quoque interdum, velut in
artissimis tenebris rapidissimo coruscamine
lumen candidum intermicare?
Missum igitur hunc locum faciam, in quo non mihi (quidem) tantum,
sed ne
Platoni quidem meo quiverunt ulla verba pro amplitudine rei suppetere,
[f]ac iam rebus
mediocritatem meam [in] longe superantibus receptui canam
tandemque orationem de caelo in terram
devocabo. In qua praecipuum animal
homines sumus, quamquam plerique se incuria verae
disciplinae ita omnibus
erroribus ac piacularibus depravaverint, sceleribus inbuerint et prope
exesa mansuetudine generis sui inmane efferarint, ut possit videri nullum
animal in terris
homine postremius. Sed nunc non de errorum disputatione,
sed de naturae distributione
disserimus.
IV
Igitur homines ratione gaudentes, oratione
pollentes, inmortalibus
animis, moribundis membris, levibus et anxiis mentibus, brutis et
obnoxiis
corporibus, dissimilis moribus, similibus erroribus, pervicaci audacia,
pertinaci spe,
casso labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cunctim
tamen universo genere perpetui,
vicissim sufficienda prole mutabiles,
volucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula
vita, terras incolunt.
Habetis interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentis
loci
sublimitate, vitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se
propinquo
communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo
fastigii dispescat et
vivacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca
et subsiciva, et ingenia illa ad
beatitudinem sublimata sint, haec ad
miserias infimata. Quid igitur? Nullone conexu natura se
vinxit, sed in
divinam et humanam partem partitam se et interruptam ac veluti debilem
passa
est? Nam, ut idem Plato ait, nullus deus miscetur hominibus, sed hoc
praecipuum eorum
sublimitatis specimen est, quod nulla adtrectatione nostra
contaminantur. Pars eorum tantummodo
obtutu hebeti visuntur, ut sidera, de
quorum adhuc et magnitudine et coloribus homines
ambigunt, ceteri autem
solo intellectu neque prompto noscuntur. Quod quidem mirari super diis
inmortalibus nequaquam congruerit, cum alioquin et inter homines, qui
fortunae munere opulenti
elatus et usque ad regni nutabilem suggestum et
pendulum tribunal evectus est, raro aditu sit,
longe remotis arbitris in
quibusdam dignitatis suae penetralibus degens. Parit enim conversatio
contemptum, raritas conciliat admirationem.
V
Quid igitur,
orator, obiecerit aliqui, post istam caelestem quidem sed
paene inhumanam tuam sententiam
faciam, si omnino homines a diis inmortalibus
procul repelluntur atque ita in haec terrae
tartara relegantur, ut omnis sit
illis adversus caelestes deos communio denegata nec quisquam
eos e caelitum
numero velut pastor vel equiso vel busequa ceu balantium vel hinnientium vel
mugientium greges intervisat, qui ferocibus moderetur, morbidis medeatur,
egenis opituletur?
Nullus, inquis, deus humanis rebus intervenit: cui igitur
preces allegabo? Cui votum nuncupabo?
Cui victimam caedam? Quem miseris
auxiliatorem, quem fautorem bonis, quem adversatorem malis in
omni vita ciebo?
Quem denique, quod frequentissimum est, iuri iurando arbitrum adhibebo? An ut
Vergilianus Ascanius per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat? At enim,
o Iule, pater
tuus hoc iure iurando uti poterat inter Troianos stirpe cognatos
et fortasse an inter Graecos
proelio cognitos; at enim inter Rutulos recens
cognitos si nemo huic capiti crediderit, quis pro
te deus fidem dicet? An ut
(se) ferocissimo Mezentio dextra et telum? Quippe haec sola
advenerat, quibus
propugnabat: dextra mihi deus et telum, quod missile libro.
Apage sis tam
cruentos deos, dextram caedibus fessam telumque sanguine
robiginosum: utrumque idoneum non est,
propter quod adiures, neve per ista
iuretur, cum sit summi deorum hic honor proprius. Nam et
ius iurandum Iovis
iurandum dicitur, ut ait Ennius. Quid igitur censes? Iurabo per Iovem
lapidem Romano vetustissimo ritu? Atque si Platonis vera sententia est,
numquam se deum se deum
cum homine communicare, facilius me audierit lapis
quam Iuppiter.
VI
Non usque adeo responderit enim Plato pro sententia sua mea voce
non usque adeo, inquit, seiunctos et alienatos a nobis deos praedico, ut ne
vota quidem nostra
ad illos arbitrer pervenire. Neque enim illos a cura
rerum humanarum, sed contrectatione sola
removi. Ceterum sunt quaedam
divinae mediae potestates inter summum aethera et infimas terras
in isto
intersitae aeris spatio, per quas et desideria nostra et merita ad eos
commeant. Hos
Graeci nomine daemonas nuncupant, inter terricolas
caelicolasque vectores hinc petitiones inde
suppetias ceu quidam utri[u]sque
interpretes et salutigeri. Per hos eosdem, ut Plato in Symposio
autumat,
cuncta denuntiata et magorum varia miracula omnesque praesagiorum species
reguntur.
Eorum quippe de numero praediti curant singuli [eorum], proinde
ut est cuique tributa provincia,
vel somniis conformandis vel extis
fissiculandis vel praepetibus gubernandis vel ostinibus
erudiendis vel
vatibus inspirandis vel fulminibus iaculandis vel nubibus coruscandis
ceterisque
adeo, per quae futura dinoscimus. Quae cuncta caelestium
voluntate et numine et auctoritate,
sed daemonum obsequio et opera et
ministerio fieri arbitrandum est.
VII
Horum enim munus atque opera atque cura est, ut Hannibali somnia
orbitatem oculi commin[ar]entur, flaminio extispicia periculum cladis
praedicant, Attio Navio
auguria miraculum cotis addicant; item ut nonnullis
regni futuri signa praecurrant, ut
Tarquinius Priscus aquila obumbretur ad
apice, Servius Tullius flamma conluminetur a capite;
postremo cuncta
hariolorum praesagia, Tuscorum piacula, fulguratorum bidentalia, carmina
Sibyllarum. Quae omnia, ut dixi, mediae quaepiam potestates inter homines ac
deos obeunt. Neque
enim pro maiestate deum caelestium fuerit, ut eorum quisquam
vel Hannibali somnium fingat vel
Flaminio hostiam conruget vel Attio Navio
avem velificet vel Sibyllae fatiloquia versificet
vel Tarquinio velit
apicem rapere sed reddere, Servio vero inflammare verticem nec exurere. Non
est operae diis superis ad haec descendere: mediorum divorum ista sortitio
est, qui in aeris
plagis terrae conterminis nec minus confinibus caelo perinde
versantur, ut in quaque parte
naturae propria animalia, in aethere volventia,
in terra gradientia.
VIII
Nam cum quattuor sint elementa notissima, veluti quadrifariam
natura
magnis partibus disterminata, sintque propria animalia terrarum, aquarum,
flammarum,
Siquidem Aristoteles auctor est in Fornacibus flagrantibus
quaedam (propria) animalia, pennulis
apta volitare totumque aevum suum in igne
deversari, cum eo exoriri cumque eo extingui,
praeterea cum totiuga sidera,
ut iam prius dictum est, sursum in aethere, id est in ipso
liquidissimo ignis
ardore, conpareant, cum hoc solum quartum elementum aeris, quod tanto spatio
intersitum est, cassum ab omnibus, desertum a cultoribus suis natura
pateretur, quin in eo
quoque aeria animalia gignerentur, ut in igni flammida,
in unda fluxa, in terra glebulenta? Nam
quidem qui aves aeri attribuet,
falsum sententiae meritissimo dixeris, quippe (quae aves) nulla
earum ultra
Olympi verticem sublimatur. Qui cum excellentissimus omnium perhibeatur, tamen
altitudinem perpendiculo si metiare, ut geometrae autumant, decem stadia
altitudo fastigii non
aequiperat, cum sit aeris agmen inmensum usque ad
citiman lunae helicem, quae porro aetheris
sursum versus exordium est. Quid
igitur tanta vis aeris, quae ab humillimis lunae anfractibus
usque ad
summum Olympi verticem interiacet? Quid tandem? Vacabitne animalibus suis
atque erit
ista naturae pars mortua ac debilis? Immo enim si sedulo advertas,
ipsae quoque aves (per)
terrestre animal, non aerium rectius perhibeantur.
Enim semper illis victus ommis in terra,
ibidem pabulum, ibidem cubile,
tantum quod aera proximum terrae volitando transuerberant.
Ceterum cum illis
fessa sunt remigia pinnarum, terra ceu portus est.
IX
Quod si manifestum flagitat ratio debere propria animalia etiam in
aere
intellegi, superest ut, quae tandem et cuiusmodi ea sint, disseramus. Igitur
terrena
nequaquam devergant enim pondere sed nec flammida, ne sursum
versus calore rapiantur.
Temperanda est ergo nobis pro loci medietate media
natura, ut ex regionis ingenio si etiam
cultoribus eius ingenium. Cedo
igitur mente formemus et gignamus animo id genus corporum texta,
quae
neque tam bruta quam terrea neque tam levia quam aetheria, sed quodam modo
utrimque
seiugata vel enim utrimque commixta sint, sive amolita seu
modificata utrisque rei
participatione: sed facilius ex utroque quam ex
neutro intellegentur. Habeant igitur haec
daemonum corpora et modicum
ponderis, ne ad superna inscendant, et aliquid levitatis, ne ad
inferna
praecipitentur.
X
Quod ne vobis videar poetico ritu
incredibilia confingere, dabo primum
exemplum huius libratae medietatis: neque enim procul ab
hac corporis
subtilitate nubes concretas videmus; quae si usque adeo leves forent ut ea
quae
omnino carent pondere, numquam infra iuga, ut saepenumero
animadvertimus, gravatae caput editi
montis ceu quibusdam curvis
torquibus coronarent. Porro si suapte natura spissae tam graves
forent ut
nulla illas vegetioris levitatis admixtio subleverat, profecto non secus
quam plumbi
robus et lapis suopte nisu caducae terris inliderentur. Nunc
enimvero pendulae et mobiles huc
atque illuc vice navium in aeris pelago
ventis gubernantur, paululum inmutantes proximitate et
longinquitate. Quippe
si aliquo umore fecundae sunt, veluti ad fetum edendum deorsus
degrassantur.
Atque ideo umectiores humilius meant aliquo[nis] agmine, tractu segniore(s),
sudis
vero sublimior cursus est, cum lanarum velleribus similes aguntur, cano
agmine, volatu
pernicione. Nonne audis, quid super tonitru Lucretius
facundissime disserat? principio tonitru
quatiuntur caerula caeli propterea
quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra
pugnantibus ventis.
XI
Quod si nubes sublime volitant, quibus
omnis et exortus est terrenus et
retro defluxus in terras, quid tandem censes daemonum corpora,
quae sunt
concretio multo tanta subtilior? Non enim ex hac faeculenta nubecula et
umida caligine
conglobata, sicuti nubium genus est, sed ex illo purissimo
aeris liquido et sereno elemento
coalita eoque nemini hominum temere
visibilia, nisi divinitus speciem sui offerant, quod nulla
in illis terrena
soliditas locum luminis occuparit, quae nostris oculis possit obsistere,
qua
soliditate necessario offensa acies inmoretur, sed fila corporum
possident rara et splendida et
tenuia usque adeo ut radios omnis nostri
tuoris et raritate transmittant et splendore
reverberent et subtilitate
frustrentur. Hinc est illa Homerica Minerva, quae mediis coetibus
Graium cohibendo Achilli intervenit. Versum Graecum, si paulisper opperiamini,
Latine enuntiabo,
atque adeo hic sit inpraesentiarum: Minerva igitur, ut
dixi, Achilli moderando iussu Iunonis
advenit: soli perspicua est, aliorum
nemo tuetur. Hinc et illa Vergiliana Iuturna, quae mediis
milibus auxiliabunda
fratri conversatur miscetque viris neque cernitur ulli, prorsus quod
Plautinus
miles super clipeo suo gloriatur, praestringens oculorum aciem hostibus.
XII
Ac ne ceteros longius persequar, ex hoc ferme daemonum numero
poetae
solent haudquaquam procul a veritate osores et amatores quorundam hominum
deos fingere:
hos prosperare et evehere, illos contra adversari et
adfligere; igitur et misereri et indignari
et angi et laetari omnemque
humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis ad omnes
cogitationum aestus fluctuare, quae omnes turbelae tempestatesque procul
a deorum caelestium
tranquillitate, exulant. Cuncti enim caelites semper
eodem statu mentis aeterna aequabilitate
potiuntur, qui numquam illis nec
ad dolorem versus nec ad voluptatem finibus suis pellitur nec
quoquam a
sua perpetua secta ad quempiam subitum habitum demovetur nec alterius vi
nam nihil est
deo potentius neque suapte natura nam nihil est deo
perfectius. Porro autem qui potest videri
perfectus fuisse, qui a priore
statu ad alium rectiorem statum migrat, cum praesertim nemo
sponte capessat
nova, nisi quem paenituit priorum? Non potest enim subsequi illa mutata
ratio
sine praecedentium infirmatione. Quapropter debet deus nullam
perpeti vel odii vel amoris
temporalem perfunctionem et idcirco nec
indignatione nec misericordia contingi, nullo angore
contrahi, nulla
alacritate gestire, sed ab omnibus animi passionibus liber nec dolere
umquam
nec aliquando laetari nec aliquid repentinum velle vel nolle.
XIII
Sed et haec cuncta et id genus cetera daemonum mediocritati
rite
congruunt. Sunt enim inter nos ac deos ut loco regionis ita ingenio mentis
intersiti,
habentes communem cum superis inmortalitatem, cum inferis
passionem. Nam proinde ut nos pati
possunt omnia animorum placamenta vel
incitamenta, ut et ira incitentur et misericordia
flectantur et
donis invitentur et precibus leniantur et contumeliis exasperentur et
honoribus
mulceantur aliisque omnibus ad similem nobis modum varient. Quippe,
ut fine conprehendam,
daemones sunt genere animalia, ingenio rationabilia,
animo passiva, corpore aeria, tempore
aeterna. Ex his quinque, quae
commemoravi, tria a principio eadem quae nobis sunt, quartum
proprium,
postremum commune cum diis inmortalibus habent, sed differunt ab his passione.
Quae
propterea passiva non absurde, ut arbitror, nominavi, quod sunt iisdem,
quibus nos,
turbationibus mentis obnoxii.
XIV
Vnde etiam religionum
diversis observationibus et sacrorum variis
suppliciis fides inpertienda est, esse nonnullos ex
hoc divorum numero, qui
nocturnis vel diurnis, promptis vel occultis, laetioribus vel
tristioribus
hostiis vel caerimoniis vel ritibus gaudeant, uti Aegyptia numina ferme
plangoribus, Graeca plerumque choreis, barbara autem strepitu cymbalistarum
et tympanistarum et
choraularum. Itidem pro regionibus et cetera in
sacris differunt longe varietate: pomparum
agmina, mysteriorum
silentia, sacerdotum officia, sacrificantium obsequia; item deorum effigiae
et
exuviae, templorum religiones et regiones, hostiarum cruores et colores.
Quae omnia pro
cuisque more loci sollemnia et rata sunt, ut plerumque
somniis et vaticinationibus et oraculis
conperimus saepenumero indignata
numina, si quid in sacris socordia vel superbia neglegatur.
Cuius generis
mihi exempla adfatim suppetunt, sed adeo celebrata et frequentata sunt ut
nemo ea
commemorare adortus sit, quin multo plura omiserit quam
recensuerit.
Idcirco supersedebo
inpraesentiarum in his rebus orationem occupare, quae
si non apud omnis certam fidem, at certe
penes cunctos notitiam promiscuam
possident. Id potius praestiterit Latine dissertare, varias
species
daemonum philosophis perhiberi, quo liquidius et plenius de praesagio
Socratis deque
eius amico numine cognoscatis.
XV
Nam quodam significatu et animus humanus etiam nunc in
corpore situs
daemon nuncupatur:
...dine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale, an sua cuique deus
fit dira cupido?
Igitur et bona cupido animi bonus deus est. Vnde nonnulli arbitrantur, ut
iam
prius dictum est, eudaemonas dici beatos, quorum daemon bonus id est
animus virtute perfectus
est. Eum nostra lingua, ut ego interpretor, haud
sciam an bono, certe quidem meo periculo
poteris Genium vocare,
quod is deus, qui est animus sui cuique, quamquam sit inmortalis, tamen
quodam
modo cum homine gignitur, ut eae preces, quibus Genium et genua precantur,
coniunctionem
nostram nexumque videantur mihi obtestari, corpus atque
animum duobus nominibus
conprehendentes, quorum communio et copulatio
sumus. Est et secundo significatus species
daemonum animus humanus
emeritis stipendiis vitae corpore suo abiurans. Hunc vetere Latina
lingua
reperio Lemurem dictitatum. Ex hisce ergo Lemuribus qui posterorum suorum
curam sortitus
placato et quieto numine domum possidet, Lar dicitur
familiaris; qui vero ob adversa vitae
merita nullis (bonis) sedibus incerta
vagatione ceu quodam exilio punitur, inane
terriculamentum bonis hominibus,
ceterum malis noxium, id genus plerique Larvas perhibent. Cum
vero incertum
est, quae cuique eorum sortitio evenerit, utrum Lar sit an Larva, nomine Manem
deum nuncupant: scilicet et honoris gratia dei vocabulum additum est;
quippe tantum eos deos
appellant, qui ex eodem numero iuste ac prudenter
curriculo vitae gubernato pro numine postea ab
hominibus praediti fanis et
caerimoniis vulgo advertuntur, ut in Boeotia Amphiaraus, in Africa
Mopsus,
in Aegypto Osiris, alius alibi gentium, Aesculapius ubique.
XVI
Verum haec omnis distributio eorum daemonum fuit, qui quondam in
corpore humano fuere. Sunt autem non posteriore numero, praestantiore longe
dignitate, superius
aliud, augustius genus daemonum, qui semper a corporis
conpedibus et nexibus liberi certis
potestatibus curant. Quorum e numero
Somnus atque Amor diversam inter se vim possident, Amor
vigilandi, Somnus
soporandi. Ex hac igitur sublimiore daemonum copia Plato autumat (singulis)
hominibus in vita agenda testes et custodes singulis additos, qui nemini
conspicui semper
adsint arbitri omnium non modo actorum verum etiam
cogitatorum. At ubi vita edita remeandum
est, eundem illum, qui nobis
praeditus fuit, raptare ilico et trahere veluti custodiam suam ad
iudicium
atque illic in causa dicunda adsistere, si qua commentiatur, redarguere, si
qua vera
dicat, adseverare, prorsus illius testimonio ferri sententiam.
Proinde vos omnes, qui hanc
Platonis divinam sententiam me interprete
auscultatis, ita animos vestros ad quaecumque agenda
vel meditanda formate,
ut sciatis nihil homini prae istis custodibus nec intra animum nec foris
esse secreti, quin omnia curiose ille participet; omnia visitet, omnia
intellegat, in ipsis
penitissimis mentibus vice conscientiae deversetur. Hic,
quem dico, privus custos, singularis
praefectus, domesticus speculator,
proprius curator, intimus cognitor, adsiduus observator,
individuus arbiter,
inseparabilis testis, malorum inprobator, bonorum probator, si rite
animadvertatur, sedulo cognoscatur, religiose colatur, ita ut a Socrate
iustitia et innocentia
cultus est, in rebus incertis prospector, dubiis
praemonitor, periculosis tutator, egenis
opitulator, qui tibi queat tum
insomniis, tum signis, tum etiam fortasse coram, cum usus
postulat, mala
averruncare, bona prosperare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura
clarare, secunda regere, adversa corrigere.
XVII
Igitur
mirum, si Socrates, vir adprime perfectus et Apollinis quoque
testimonio sapiens, hunc deum suum
cognovit et coluit, ac propterea eius
custos prope dicam Lar contubernio familiaris cuncta et
arcenda arcuit
et praecavenda praecavit et praemonenda praemonuit, sicubi tamen
interfectis
sapientiae officiis non consilio sed praesagio indigebat, ut ubi
dubitatione clauderet, ibi
divinatione consisteret? Multa sunt enim, multa
de quibus etiam sapientes viri ad hariolos et
oracula cursitent.
An non apud Homerum, ut quodam ingenti speculo, clarius cernis haec duo
distributa, seorsus divinationis, seorsus sapientiae officia? Nam cum duo
columina totius
exercitus dissident, Agamemnon regno pollens et Achilles
bello potens, desideraturque vir
facundia laudatus et peritia memoratus,
qui Atridae superbiam sedet, Pelidae ferociam conpescat
atque eos
auctoritate advertat, exemplis moneat, oratione permulceat, quis igitur
tali in
tempore me ad dicendum exhortus est? Nempe Pylius orator, eloquio
comis, experimentis catus,
senecta venerabilis, cui omnes sciebant corpus
annis habere, animum prudentia vigere, verba
dulcedine adfluere.
XVIII
Itidem cum rebus crepis et
adflictis speculatores deligendi sunt,
qui nocte intempesta castra hostium penetrent, nonne
Vlixes cum Diomede
deliguntur veluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius?
Enimvero cum ab Aulide desidibus et obsessis ac taedio abnuentibus difficultas
belli et
facultas itineris et tranquillitas maris et clementia ventorum per
fibrarum notas et alitum vias
et serpentium escas exploranda est, tacent
nemque mutuo duo illa sapientiae Graiae summa
cacumina, Ithacensis et Pylius.
Calchas autem longe praestabilis hariolari simul alites et
altaria et arborem
contemplatus est, actutum sua divinatione et tempestates flexit et classem
deduxit et decennium praedixit; non secus et in Troiano exercitu cum
divinatione res indigent,
tacet ille sapiens senatus nec audet aliquid
pronuntiare vel Hicetaon vel Lampo vel Clytius,
sed omnes silentio auscultant
aut ingrata auguria Heleni aut incredita vaticinia Cassandrae.
Ad
eundem modum Socrates quoque, sicubi locorum aliena sapientiae officiis
consultatio ingruerat,
ibi vi daemonis praesagiri egebat. Verum eius
monitis sedulo oboediebat eoque erat deo suo longe
acceptior.
XIX
Quod autem incepta Socratis quaepiam daemon
ille ferme prohibitum
ibat, numquam adhortatum, quodam modo ratio praedicta est. Enim Socrates,
utpote vir adprime perfectus, ex sese ad omnia congruentia sibi officia
promptus, nullo
adhortatore umquam indigebat, at vero prohibitore
nonnumquam, si quibus forte conatibus eius
periculum suberat, ut monitus
praecaveret, omitteret coepta inpraesentiarum, quae tutius vel
postea
capesseret vel alia via adoriretur. In huiuscemodi rebus (dixit) vocem
quampiam divinitus
exortam dicebat audire ita enim apud Platonem, ne
quisquam arbitretur omina eum vulgo
loquentium captitasse. Quippe etiam
semotis arbitris uno cum Phaedro extra pomerium sub quodam
arboris opaco
umbraculo signum illud adnuntium sensit, ne prius transcendet Ilissi amnis
modicum fluentum, quam increpitu(m) indignatum Amorem recinendo
placasset.
Cum praeterea, si
omina observitaret, aliquando eorum nonnulla etiam
hortamenta haberet, ut videmus plerisque usu
evenire, qui nimia ominum
superstitione non suopte corde sed alterius verbo reguntur ac per
angiporta reptantes consilia ex alienis vocibus conligunt et, ut ita
dixerim, non animo sed
auribus cogitant.
XX
Verum enimvero, ut ista sunt, certe
quidem ominum harioli vocem
audiunt saepenumero auribus suis usurpatam, de qua nihil
cunctentur
(de qua sciunt) ex ore humano profectam. At enim
Socrates non vocem sibi sed "vocem quampiam"
dixit oblatam, quo additamento
profecto intellegas non usitatam vocem nec humanam significari.
Quae si
foret, frustra "quaepiam", quin potius aut "vox" aut certe "cuiuspiam vox"
diceretur, ut
ait illa Terentiana meretrix:
audire vocem visa sum modo militis.
Quid vero vocem quampiam dicat
audisse, aut nescit unde ea exorta sit,
aut in ipsa aliquid addubitat, aut eam quiddam
insolitum et arcanum
demonstrat habuisse, ita ut Socrates eam, quam sibi (ac) divinitus editam
tempestive accidere dicebat. Quod equidem arbitror non modo auribus eum
verum etiam oculis
signa daemonis sui usurpasse. Nam frequentius non
(prae)vocem sed signum divinum sibi oblatum
prae se ferebat. Id signum
potest et ipsius daemonis species fuisse, quam solus Socrates
cerneret,
ita ut Homericus Achilles Minervam. Credo plerosque vestrum hoc, quod
commodum dixi,
cunctantius credere et inpendio mirari formam daemonis
Socrati visitatam. At enim (secundum)
Pythagoricos contra mirari oppido
solitos, si quis se negaret umquam vidisse daemonem, satis, ut
reor,
idoneus auctor est Aristoteles. Quod si cuivis potest evenire facultas
contemplandi
divinam effigiem, cur non adprime potuerit Socrati optingere,
quem cuivis amplissimo numini
sapientiae dignitas coaequarat? Nihil est enim
deo similius et gratius quam vir animo perfecte
bonus, qui hominibus
ceteris antecellit, quam ipse a diis immortalibus distat.
XXI
Quia potius non quoque Socratis exemplo et commemoratione
erigimur ac
nos secundo studio philosophiae [pari similitudini numinum caventes
permittimus? De
quo quidem nescio qua ratione detrahimur. Et nihil aeque
miror quam, cum omnes et cupiant
optime vivere et sciant non alia re quam
animo vivi nec fieri posse quin, ut optime vivas,
animus colendus sit,
tamen animum suum non colant. At si quis velit acriter cernere, oculi
curandi sunt, quibus cernitur; si velis perniciter currere, pedes curandi
sunt, quibus
curritur; itidem si pugillare valde velis, brachia vegetanda
sunt, quibus pugillatur. Similiter
in omnibus ceteris membris sua cuique
cura pro studio est. Quod cum omnes facile perspiciant,
nequeo satis mecum
reputare et proinde, ut res est, admirari cur non etiam animum suum ratione
excolant. Quae quidem ratio vivendi omnibus aeque necessaria est, non ratio
pingendi nec ratio
psallendi, quas quivis bonus vir sine ulla animi
vituperatione, sine turpitudine, sine rubore
contempserit. Nescio ut Ismenias
tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non esse; nescio ut
Apelles
coloribus pingere, sed non pudet me non esse significem; itidem in ceteris
artibus, ne
omnis persequar, licet tibi nescire nec pudeat.
XXII
Enimvero
dic, sodes: "nescio bene vivere, ut Socrates, ut Plato, ut
Pythagoras vixerunt, nec pudet me
nescire bene vivere"; numquam hoc dicere
audebis. Sed cumprimis mirandum est, quod ea, quae
minime videri volunt
nescire, discere tamen neglegunt et eiusdem artis disciplinam simul et
ignorantiam detrectant. Igitur cotidiana eorum aera dispungas: invenias in
rationibus multa
prodige profusa et in semet nihil, in sui dico daemonis
cultum, qui cultus non aliud quam
philosophiae sacramentum est. Plane
quidem villas opipare exstruunt et domos ditissime exornant
et familias
numerosissime conparant. Sed in istis omnibus tanta adfluentia rerum nihil
est
praeterquam ipse dominus pudendum; nec iniuria: cumulata enim habent,
quae sedulo percolunt,
ipsi autem horridi, indocti incultique circumeunt.
Igitur illa spectes, in quae patrimonia sua
profuderunt: amoenissima et
exstructissima et ornatissima deprehendas, villas aemulas urbium
conditas,
domus vice templorum exornatas, familias numerosissimas et calamistratas,
opiparam
supellectilem, omnia adfluentia, omnia opulentia, omnia ornata
praeter ipsum dominum, qui solus
Tantali vice in suis divitiis inops,
egens, pauper non quidem fluentum illud fugitivum captat
et fallacis undae
sitit, sed verae beatitudinis, id est secundae vitae et prudentiae
fortunatissimae, esurit et sitit. Quippe non intellegit aeque divites
spectari debere ut equos
mercamur.
XXIII
Neque enim in emendis equis phaleras
consideramus et baltei polimina
inspicimus et ornatissimae cervicis divitias contemplamur, si ex
auro et
argento et gemmis monilia variegata dependent, si plena artis ornamenta
capiti et collo
circumiacent, si frena caelata, si ephippia fucata, si
cingula aurata sunt. Sed istis omnibus
exuviis amolitis equum ipsum nudum
et solum corpus eius et animum contemplamur, ut sit et ad
speciem
honestus et ad cursuram vegetus et ad vecturam validus: iam primum in corpore
si sit
argutum caput, brevis alvus obesaque terga luxuriatque toris animosum
pectus honesti; praeterea
si duplex agitur per lumbos spina: volo enim non
modo perniciter verum etiam molliter pervehat.
Similiter igitur et in hominibus contemplandis noli illa aliena aestimare,
sed ipsum hominem
penitus considera, ipsum ut meum Socratem pauperem
specta. Aliena autem voco, quae parentes
pepererunt et quae fortuna largita
est. Quorum nihil laudibus Socratis mei admisceo, nullam
generositatem,
nullam prosapiam, nullos longos natales, nullas invidiosas divitias. Haec
enim
cuncta, ut dico, aliena sunt. Sat Parthaonio gloriae est, qui talis
fuit, ut eius nepotem non
puderet. Igitur omnia similiter aliena numeres
licebit; "generosus est": parentes laudas.
"Dives est": non credo fortunae.
Nec magis ista adnumero: "validus est": aegritudine
fatigabitur. "Pernix
est": stabit in senectute. "Formosus est": exspecta paulisper et non
erit.
"At enim bonis artibus doctus et adprime est eruditus et, quantum licet
homini, sapiens et
boni consultus": tandem aliquando ipsum virum laudas. Hoc
enim nec a patre hereditarium est nec
a casu pendulum nec a suffragio
anniculum nec a corpore caducum nec ab aetate mutabile. Haec
omnia meus
Socrates habuit et ideo cetera habere contempsit.
XXIV
Quin igitur et tu ad studium sapientiae accingeris vel properas
saltem, ut nihil alienum in laudibus tuis audias, sed ut, qui te volet
nobilitare, aeque
laudet, ut Accius Vlixen laudavit in Philocteta suo, in
eius tragoediae principio:
inclite,
parva prodite patria,
nomine celebri claroque potens
pectore, Achivis classibus auctor,
gravis
Dardaniis gentibus ultor,
Laertiade?
Novissime patrem memorat. Ceterum omnes laudes eius viri
audisti: nihil
inde nec Laertes sibi nec Anticlia nec Arcisius vindicat: [nec] tota, ut
vides,
laudis huius propria Vlixi possessio est. Nec aliud te in eodem
Vlixe Homerus docet, qui semper
ei comitem voluit esse prudentiam, quam
poetico ritu Minervam nuncupavit. Igitur hac eadem
comite omnia horrenda
subiit, omnia adversa superavit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus
introiit, sed egressus est; Solis boves vidit, sed abstinuit; ad inferos
demeavit et ascendit;
eadem sapientia comite Scyllam praeternavigavit nec
ereptus est; Charybdi consaeptus est nec
retentus est; Circae poculum bibit
nec mutatus est; ad Lotophagos accessit nec remansit; Sirenas
audiit nec
accessit.
|