|
LIBER I
I
Platoni habitudo corporis cognomentum dedit; namque Aristocles prius est
nominatus. Ei Ariston fuisse pater dictus est; ceterum Perictione,
Glauci filia, mater fuit: et de utroque nobilitas
satis clara; nam Ariston pater per Codrum ab ipso Neptuno originem
duxit, a Solone sapientissimo, qui legum Atticarum fundator fuit,
maternus derivatus est sanguis. Sunt qui Platonem augustiore
conceptu prosatum dicant, cum quidem Apollinis figuratio
Perictionae se miscuisset. Mense etiam, qui apud Atticos
thargelion dicitur, natus est, die qua apud Delum Latona fertur
Apollinem Dianamque peperisse. Pridie Socraten genitum accepimus.
Somnium etiam Socratis scitum
ferunt: nam vidisse sibi visus est cygni pullum ex altari, quod in Academia
Cupidini consecratum est, volasse et in eius gremio residisse et postea
olorem illum pinnis caelum petisse, canore musico auditus hominum deorumque
mulcentem. Cum hoc Socrates in conventu amicorum referret, Ariston Platonem
puerum oblaturus Socrati magistro commodum prosequebatur. Quem ubi adspexit
ille ingeniumque intimum de exteriore conspicatus est facie: "Hic ille
erat, amici" inquit, "de Academia Cupidinis cygnus".
II
Talis igitur ac de talibus, Plato non solum heroum virtutibus
praestitit, verum etiam aequiperavit divum potestatibus. Nam Speusippus,
domesticis documentis instructus, et pueri eius acre in percipiendo
ingenium et admirandae verecundiae indolem laudat, et pubescentis
primitias labore atque amore studendi imbutas refert, et in viro harum
incrementa virtutum et ceterarum convenisse testatur. Ex isdem genitoribus
Glaucus et Adimantus ei fratres fuerunt. Doctores habuit in prima litteratura
Dionysium, at in palaestra Aristonem Argis oriundum, tantosque progressus
exercitatio ei contulit, ut Pythia et Isthmia de lucta[ta] certaverit.
Picturae non aspernans artem, tragoediis et dithyrambis se utilem finxit.
Iamque carminum confidentia elatus, certatorem se profiteri cupiebat, ni
Socrates humilitatem cupidinis ex eius mentibus expulisset et verae laudis
gloriam in eius animum inserere curasset. Et antea quidem Heracliti secta
fuerat inbutus. Verum cum se Socrati dedisset, non solum ingenio atque
doctrina Socraticos ceteros vicit, verum etiam labore et elegantia inlustravit
sapientiam ab eo sibi traditam: labore, quo adserere eam nisus est; elegantia,
per quam venustate et maiestate verborum ei plurimum adhibuit dignitatis.
III
Sed posteaquam Socrates homines reliquit, quaesivit unde proficeret et
ad Pythagorae disciplinam se contulit; quam etsi ratione diligenti et
magnifica instructam videbat, rerum tamen continentiam et castitatem magis
cupiebat imitari; et, quod Pythagoreorum ingenium adiutum disciplinis aliis
sentiebat, ad Theodorum Cyrenas, ut geometriam disceret, est profectus et
astrologiam adusque Aegyptum ivit petitum, ut inde prophetarum etiam ritus
addisceret. Et ad Italiam iterum venit et Pythagoreos Eury[ta]tum Tarentinum
et seniorem Archytam sectatus est. Atque ad Indos et Magos intendisset
animum, nisi tunc eum bella vetuissent. Dialectica quapropter inventia
Parmenidae ac Zenonis studiosius exsecutus, ita omnibus quae admirationi
sunt singula suos libros explevit, ut primus tripertitam philosophiam
copularet, sibique invicem necessarias partes nec pugnare inter se
tantummodo, sed etiam mutuis adiuvare auxiliis ostenderet. Nam quamvis de
diversis officinis haec ei essent philosophiae membra suscepta, naturalis a
Pythagoreis, de Eleaticis rationalis atque moralis ex ipso Socratis fonte,
unum tamen ex omnibus et quasi proprii partus corpus effecit; et, cum
principes harum familiarum inpolitas sententias et inchoatas auditoribus
tradidissent, eas hic, cum ratione limando tum ad orationis augustae
honestissimam speciem induendo, perfectas atque etiam admirabiles fecit.
IV
Multi auditorum eius utriusque sexus in philosophia floruerunt.
Patrimonium in hortulo, qui Academiae iunctus fuit, et in duobus ministris
et in patera, qua diis supplicabat, reliquit; auri tantum, quantum puer
nobilitatis insigne in auricula gestavit. Ceterum tres ad Siciliam
adventus mali quidam carpunt, diversis opinionibus disserentes. Sed ille
primo historiae gratia, ut naturam Aetnae et incendia concavi montis
intellegeret, secundo, petitu Dionysi, ut Syracusanis adsisteret, est
profectus, et ut municipales leges eius provinciae disceret; tertius eius
adventus fugientem Dionem, inpetrata a Dionysio venia, patriae suae
reddidit.
Quae autem consulta, quae dogmata graece licet dici, ad utilitatem hominum
vivendique et intellegendi ac loquendi rationem extulerit, hinc ordiemur.
Nam, quoniam tres partes philosophiae congruere inter se primus obtinuit,
nos quoque separatim dicemus de singulis, a naturali philosophia facientes
exordium.
V
Initia rerum esse tria arbitratur Plato: deum et materiam inabsolutam,
informem, nulla specie nec qualitatis significatione distinctam, rerumque
formas, quas ideas idem vocat.
Sed haec de Deo sentit, quod sit incorporeus. Is unus, ait, aperimetros,
genitor rerumque omnium exstructor, beatus et beatificus, optimus, nihil
indigens, ipse conferens cuncta. Quem quidem caelestem pronuntiat, indictum,
innominabilem, ut ait ipse, aoraton, adamaston; cuius naturam invenire
difficile est; si inventa sit, in multos eam enuntiari non posse. Platonis
haec verba sunt: theon heurein te ergon, heuronta te eis pollous ekpherein
adynaton. Materiam vero inprocreabilem incorruptamque commemorat, non ignem
neque aquam nec aliud de principiis et absolutis elementis esse, sed ex
omnibus primam, figurarum capacem fictionique subiectam, adhuc rudem et
figurationis qualitate viduatam, deus artifex conformat universam. Infinitam
vero idcirco, quod ei sit interminata magnitudo; nam quod infinitum est
indistinctam magnitudinis habet finem; atque ideo, cum viduata sit fine,
infinibilis recte videri potest. Sed neque corpoream (sed) nec sane
incorpoream concedit esse; ideo autem non putat corpus, quod omne corpus
specie qualicumque non careat; sine corpore vero esse non potest dicere,
quod nihil incorporale corpus exhibeat; sed vi et ratione sibi eam videri
corpoream, atque ideo nec tactu solo neque tamen sola opinione cogitationis
intellegi. Namque corpora, propter insignem evidentiam sui, simili indicio
cognosci; sed quae substantiam non habent corporum, ea cogitationibus videri;
unde adulterata opinione ambiguam materiae huius intellegi qualitatem.
VI
Ideas vero, id est formas omnium, simplices et aeternas esse nec
corporales tamen; esse autem ex his, quae deus sumpserit, exempla rerum
quae sunt eruntue; nec posse amplius quam singularum specierum singulas
imagines in exemplaribus inveniri gignentiumque omnium, ad instar cerae,
formas et figurationes ex illa exemplorum inpressione signari.
Ousias, quas essentias dicimus, duas esse ait, per quas cuncta gignantur
mundusque ipse; quarum una cogitatione sola concipitur, altera sensibus
subici potest. Sed illa, quae mentis oculis comprehenditur, semper et eodem
modo et sui par ac similis invenitur ut quae vere sit; at enim altera
opinione sensibili et inrationabili aestimanda est, quam nasci et
interire. Et, sicut superior vere esse memoratur, hanc non esse
vere possumus dicere.
Et primae quidem substantiae vel essentiae primum deum esse et
mentem formasque rerum et animam; secundae substantiae, omnia quae
informantur quaeque gignuntur et quae ab substantiae superioris exemplo
originem ducunt, quae mutari et converti possunt, labentia et ad instar
fluminum profuga. Adhuc illa, quam dixi, intelligendi substantia quoniam
constanti nititur robore, etiam quae de ea disputantur ratione stabili et
fide plena sunt. At eius, quae veluti umbra et imago est superioris,
rationes quoque et verba, quae de ea disputantur, incostanti sunt
disciplina.
VII
Initium omnium corporum materiam esse memoravit; hanc et signari
inpressione formarum. Hinc prima elementa esse progenita, ignem et aquam et
terram et aera. Quae si elementa sunt, simplicia esse debent neque ad
instar syllabarum nexu mutuo copulari, quod istis evenit, quorum substantia
multimoda (multi) potestatum coitione conficitur. Quae cum inordinata
permixtaque essent, ab illo aedificatore mundi deo ad ordinem numeris et
mensuris in ambitum deducta sunt. Haec e plurimis elementis ad unum
redacta esse. Et ignem quidem et aera et aquam habere originem atque
principium ex trigono, qui sit anguli recti, imparibus lateribus; terram
vero de recti[s] quidem anguli[s] trigonis, sed fastigiis paribus, esse. Et
prioris quidem formae tres species existere; pyramidem, octangulam et
vigintiangulam sphaeram. Et pyramidem figuram ignis in se habere, octangulam
vero aeris, angulatam vicies sphaeram aquae dicatam esse; aequipedum vero
trigonum efficere ex esse quadratum, kython, quae terrae sit propria.
Quapropter mobilem pyramidis formam igni dedit, quod eius celeritas agitationi
huius videatur esse consimilis, secundae velocitatis octangula sphaera est;
hanc aeri detulit, qui levitate et pernicitate post ignem secundus esset.
Vicen[i]alis sphaera loco tertio est; huius forma fluvida et volubilis aquae
similior est visa. Restat tesserarum figura, quae cum sit inmobilis terrae
constantiam non absurde sortita est. Et alia initia inveniri forsitan posse
ait, quae deo nota sint vel ei qui sit diis amicus.
VIII
Sed de primis elementis, igni et aqua ceterisque, et illa constare
particulatim animalium et inanimantium corpora; mundumque omnem ex omni
aqua totoque igni et aeris universitate cunctaque terra esse factum, et non
solum nullam horum partem extra orbem relinqui, sed ne vim quidem eius
(et) extrinsecus inveniri. Haec autem invicem ex se intra se apta et conexa
esse; idcircoque in igne atque terra aquae et aeri est situs, et, sicut
ignis aeri cognatione coniungitur, ita humor adfinitati terrenae iugatur.
Hinc unum esse mundum in eoque omnia nec relictum locum, in quo alius, nec
elementa superesse, ex quibus alterius mundi corpus possit esse. Ad haec ei
adtributa est perpetua iuventas et inviolata valetudo; eoque nihil
praeterea extrinsecus est relictum, quod corrumpere posset ingenium eius
et, si superesset, non eum laederet, cum ita apud se ex omni parte
conpositus atque ordinatus foret, ut adversantia et contraria naturae
disciplinaeque eius officere non possent.
Idcirco autem perfectissimo et pulcherrimo mundo instar pulchrae et
perfectae sphaerae a fabricatore deo quaesitum est, ut sit nihil indigens,
sed operiens omnia coercensque contineat, pulcher et admirabilis, sui
similis sibique respondens. Hinc illud etiam: cum septem locorum motus
habeantur, progressus et retrocessus, dexteriores ac sinistri, sursum
etiam deorsumque nitentium et quae in gyrum circuitumque torquentur, sex
superioribus remotis, haec una mundo relicta est sapientia[e] et prudentia[e]
propria, ut rationabiliter volveretur. Et hunc quidem mundum nunc sine
initio esse dicit, alias originem habere natumque esse: nullum autem eius
exordium atque initium esse ideo quod semper fuerit; nativum vero videri,
quod ex his rebus substantia eius et natura constet, quae nascendi
sortitae sunt qualitatem. Hinc et tangitur et videtur sensibusque
corporeis est obvius. Sed quo ei nascendi causam deus praestitit,
ideo immortali perseverantia est semper futurus.
IX
Animam vero animantium omnium non esse corpoream nec sane perituram,
cum corpore fuerit absoluta, omniumque gignentium esse seniorem; atque ideo
et inperitare et regere ea quorum curam fuerit diligentiamque sortita;
ipsamque semper et per se moveri, agitatricem aliorum, quae natura sui
inmota sunt atque pigra. Sed illam, fontem animarum omnium, caelestem
animam, optimam et sapientissimam virtute esse genetricem, subservire etiam
fabricatori deo et praesto esse ad omnia inventa eius pronuntiat. Verum
substantiam mentis huius numeris et modis confici congeminatis ac
multiplicatis augmentis incrementisque per se et extrinsecus partis; et
hinc fieri ut musice mundus et canore moveatur.
Naturasque rerum binas esse, et earum alteram esse, quam quidem doxasten
appellat ille et quae videri oculis et adtingi manu possit; alteram, quae
veniat in mentem, cogitabilem et intellegibilem; detur enim venia
novitati verborum, rerum obscuritatibus serventi. Et superiorem quidem
partem mutabilem esse ac facilem contuenti, hanc autem, quae mentis acie
videtur et penetrabili cogitatione percipitur atque concipitur, incorruptam,
inmutabilem, constantem eandemque et semper esse. Hinc et duplicem rationem
interpretationemque dicit: namque illa visibilis fortuita et non ita
perseveranti suspicione colligitur, at haec intellegibilis vera, perenni et
constanti ratione probatur esse.
X
Tempus vero aevi esse imaginem, si quidem tempus movetur, perennitatis
fixa et inmota natura est; et ire in eam tempus, et in eius magnitudinem
finiri ac dissolvi posse, si quando hoc decreverit fabricator mundi deus.
Eiusdem temporis spatiis mensuras mundanae conversionis intellegi. Solis
quippe et lunae globum hoc agere, ceterasque stellas, quas nos non recte
erroneas et vagas dicimus; nostrae enim super earum cursibus opiniones
disputationesque possunt in errorem intellectum inducere. Ceterum ille
rerum ordinator moras progressusque constituit, ut ne modico quidem errori
locus esset. Dies quippe cum noctibus mensium spatia conplete, menses
vicissim annorum orbes involvunt, nec prius quam signa haec luce
siderea ardere coeperunt, iniri potuerunt temporum numeri, perituramque esse
observationem conputationis huius, si hic olim chorus antiquus steterit.
Namque ut mensurae et reversiones temporum noscerentur circuitusque mundi
videretur, solis incensa sunt lumina, et vicissim, ut quies desiderata
proveniret animantibus, opacitas est inventa noctis. Mensesque effici, cum
luna, circuli sui conpleto curriculo, ad eundem locum, a quo discesserit,
revertatur; anni vero spatia concludi, cum sol quadrinas temporum contigerit
vices et ad idem signum fuerit invectus. Horum enim ratio in se
revertentium et a se proficiscentium intellectum cogitationis invenit. Esse
autem stellarum nihilominus certos ambitus legitimis curriculis perpetuo
servatos, quos vix hominum sollertia conprehendit. Vnde fit ut et magnus
ille vocitatus annus facile noscatur, cuius tempus inplebitur, cum
vagantium stellarum comitatus ad eundem pervenerit finem novumque sibi
exordium et itinera per vias mundi reparaverit.
XI
Globorum vero caelestium, nexorum inter se per vices mutuas, omnium
supremum esse eum qui inerrabili meatu censetur; eius amplexu ceteros
coerceri. Et esse aplanesi primum ordinem, secundum Saturno datum, Iovi
tertium, Martem quartum tenere, quintum Mercurio dari, sextum Veneris esse,
septimum solis itineribus incendi, octavum metiri lunam.
Exinde elementis omnia ac principiis occupari. Ignem ante alia superiorem
esse, mox aeris locum, hinc aquae proximum et tunc globum terrae in medio
situm, aequalem loco ac figura, inmobilem stare. Hoc astrorum ignes sphaeris
adfixos perpetuis atque indefessis cursibus labi, et hoc animalis deos
dicit esse; sphaerarum vero ingenium ex igni coalitum et fabricatum.
Iam ipsa animantium genera in quattuor species dividuntur, quarum una est
ex natura ignis eiusmodi qualem solem ac lunam videmus ceterasque siderum
stellas, alterum ex aeria qualitate hanc etiam daemonum dicit, tertium
ex aqua terraque coalescere; et mortale genus corporum ex eo dividi
terrenum atque terrestre sic enim engeion et epigeion censui<t> nuncupanda
terrenumque esse arborum ceterarumque frugum, quae humi fixae vitam
trahunt, terrestria vero quae alit ac sustinet tellus.
Deorum trinas nuncupat species, quarum est, prima unus et solus summus
ille, ultramundanus, incorporeus, quem patrem et architectum huius divini
orbis superius ostendimus; aliud genus est quale astra habent ceteraque
numina, quos caelicolas nominamus; tertium habent, quos medioximos Romani
veteres appellant, quod (est) sui ratione, sed et loco et potestate diis
summis sunt minores, natura hominum profecto maiores.
XII
Sed omnia quae naturaliter et propterea recte feruntur providentiae
custodia gubernantur nec ullius mali causa deo poterit adscribi. Quare nec
omnia ad fati sortem arbitratur esse referenda. Ita enim definit:
providentiam esse divinam sententiam, conservatricem prosperitatis eius,
cuius causa tale suscepit officium; divinam legem esse fatum, per quod
inevitabiles cogitationes dei atque incepta conplentur. Vnde si quid
providentia geritur, id agitur et fato, et quod fato terminatur providentia
debet susceptum videri. Et primam quidem providentiam esse summi
exsuperantissimique deorum omnium, qui non solum deos caelicolas
ordinavit, quos ad tutelam et decus per omnia mundi membra dispersit, sed
natura etiam mortales eos, qui praestarent sapientia ceteris terrenis
animantibus, ad aevitatem temporis edidit fundatisque legibus reliquarum
dispositionem ac tutelam rerum, quas cotidie fieri necesse est, diis ceteris
tradidit. Vnde susceptam provi<de>ntiam dii secundae providentiae ita naviter
retinent, ut omnia, etiam quae caelius mortalibus exhibentur, inmutabilem
ordinationis paternae statum teneant. Daemonas vero, quos Genios et Lares
possumus nuncupare, ministros deorum arbitra[n]tur custodesque hominum et
interpretes, si quid a diis velint.
Nec sena omnia referenda esse ad vim fati puta[n]t, sed esse aliquid in nobis
et in fortuna esse non nihil. Et fortunae quidem inprovidos casus ignorari
a nobis fatetur; instabile enim quiddam et incurrens intercedere solere,
quae consilio fuerint et meditatione suscepta, quod non patiatur meditata ad
finem venire. Et tunc quidem cum inpedimentum istud utiliter provenit, res
illa felicitas nominatur; at ubi repugnationes istae nocivae erunt,
infelicitas dicitur. Omnium vero terrenorum nihil homine praestabilius
providentia dedit.
XIII
Quare idem bene hominis pronuntia[n]t esse animam corporis dominam. Et
enim cum tres partes animae ducat esse, rationabilem, id est mentis optumam
portionem, hanc ait capitis arcem tenere; irascentiam vero procul a ratione
ad domicilium cordis deductam esse obsequique eam in loco respondere
sapientiae; cupidinem atque adpetitus, postremam mentis portionem, infernas
abdominis sedes tenere ut popinas quasdam et latrinarum latebras, deversoria
nequitiae atque luxuriae; relegatam vero idcirco longius a sapientia hanc
partem videri, nec inportuna vicinitate rationem consulturam desuper cunctorum
saluti in ipsa cogitationum utilitate turbaret. Totum vero hominem in capite
vultuque esse; nam prudentiam sensusque omnis non alias quam illa parte
corporis contineri.
Cetera enim membra ancillari et subservire capiti, cibos et alia
subministrare, vectare etiam sublime po[s]situm ut dominum atque rectorem
providentiae eius a periculis vindicari. Sed machinamenta, quibus ad
sentiendas et diiudicandas qualitates sensus instructi sunt, ibidem erga
regiam capitis constituta esse in conspectu rationis, ut intellegendi ac
persentiscendi veritas adiuvetur.
XIV
Sensus vero ipsi ad ea quae sunt sensibilia apte conposita natura
intellegentiam cognatam tenent. Ac primo oculorum acies gemellas perlucidas
et quadam luce visionis inlustres noscendi luminis officium tenere.
Auditionem vero, aeriae naturae participem, aeris nuntiis percipere sonores.
Iam gustatus solutiores esse sensus ideoque umidioribus et aquosis
potius commodatos. Tactum etiam terrarum atque corporeum solidiora quaeque
contingi offendique possunt sentire. Eorum etiam quae corrupta mutantur
separata intellegentia est; in media namque regione oris nares natura
constituit, quarum bifori via odor cum spiritu commeat. Conversiones autem
multationesque odoratus causas dare easque de corruptis vel adustis vel
mitescentibus aut madefactis sentiri, cum quidem ea, quae feruntur vapore vel
fumo exhalantur, odorum viis iudicium sensusque succedunt; nam res[istent]
integrae et aer purus numquam eiusmodi auris inficiunt eos.
Sensus quidem ipsi communes nobis sunt cum ceteris animantibus; at enim
hominis sollertia eiusmodi divino beneficio instructior auctiorque, quod
auditus illi est visusque praestantior. Oculis namque metitus est caelum
siderumque circuitus et astrorum obitus atque ortus eorumque cum
significatibus spatia comprehendit, ex quo pulcherrimus et uberrimus fons
ille philosophiae profluxit. Auditu vero quid homini magnificentius potuit
evenire, per quem prudentiam sapientiamque condisceret numerosque orationis
metiretur ac modos faceret fieretque ipse totus modulatus ac musicus?
Lingua et dentium vallum et ipsius osculi venustas accessit. Quod quidem
aliis animantibus ad explendam victus necessitatem inferendasque ventri
copias conparatum est, sed homini promptuarium potius rectae rationis et
suavissimae orationis hoc datum est, ut, quae prudentia corde conceperit,
ea sensa promat oratio.
XV
Sed totius corporis habitus et figura membrorum alia condicione sunt
optuma, alia longe peiora: inferiora reguntur optimatium praestantia et
ipsa ministerium suggerunt victuale. Pedes ceteraque umerorum tenus capiti
oboediunt. At superciliorum saepes praemuniunt oculis, ne desuper proruat,
quod teneras visiones mollesque perturbet. Pulmones loco ac sui genere
cordi plurimum consulunt, cum exardescit ira trepidansque celerioribus
motibus vertex cordis ipsius, madens sanguine, pulmonum excipitur
mollitia, siti, frigore. Lienem vero iocineri non frustra esse finitimum,
ut eius redundantiam participatis haustibus relevet abstergeatque ea quae
sordium fuerint purumque ac sincerum praestet, quod maxime fibris est
commodum. Ventrem hiris intestinorum circumplexum et nexibus inpeditum
esse, ne esculenta et potulenta sese penetrarent, sed ut retenta paulisper
utilitatem sui ac censum animantibus exhiberent; nam [ne] exhaustis et
labentibus usque quae inferuntur, momentis omnibus adpetendi cibi necessitas
inmineret et ad hoc unum occupari nobis dies noctesque esset necesse.
XVI
Visceribus ossa sunt tecta; eadem revincta sunt nervis. Et tamen ea
quae sunt internuntia sentiendi sic sunt operta visceribus, ne crassitudine
sensus hebetentur. Illa etiam, quae iuncturis et copulis nexa sunt, ad
celeritatem facilius se movendi, haud multis sunt inpedita visceribus.
Denique ipsius capitis verticem specta: contectum tenui cute capillisque
hirsutum videbis adversum vim frigoris et caloris. At enim illae op[t]imae
sunt partes quas labor subigit, ut femina ipsaque sessitandi regio est. Quid
de cibatu ipso loquar, quem itinera ex utero manantia, fibris iecoris
adiuncta, dispertiunt in cruoris habitudinem versum, ut eum ex eo loco per
omnes artus natura sollers derivari faciat? Sed e regione cordis venarum
meatus oriuntur, per pulmonum spiracula vivacitatem transferentes, quam de
corde susceperint, et rursus ex illo loco divisae per membra totum hominem
iuvant spiritu[m]. Hinc illae anhelandi vices haustae redditaeque
alterno modo, ne mutuis inpediantur occursibus. Venarum diversae sunt
qualitates, quas ad procreandum e regione cervicum per medullas renum
commeare et suspici inguinum loco certum est et pulsu venarum genitale
seminium humanitatis exire.
XVII
At cum totius corporis tres dicat esse substantias, primam vult
videri ex igni et aqua et ceteris elementis, aliam ex consimilibus
partibus viscerum, ossiculorum, cruoris et ceterorum, tertiam de
discrepantibus diversisque membris, id est capite, utero et articulis
disparibus. Vnde et substantia, quae de simplicibus constat elementis, si
id quod necessitate victus extrinsecus adrogatur commodo congruit et generi
singulorum, qualitatem corporis temperiemque custodit, et illis quae de
consimilibus, robur auget et iis, quae inter se disparia supra diximus,
pulchritudinem nutrit; et simul[abo] aequalitas ista sicci atque umidi,
ferventis ac frigidi sanitatem, vires speciemque largitur, sicuti illa
intemperans atque inmoderata permixtio singulis universisque vitatis animal
celeri exitio corrumpit.
XVIII
Tripertitam animam idem dicit: primam eius rationabilem esse partem,
aliam excandescentiam vel inritabilitatem, tertiam adpetitus; eadem
cupiditatem possumus nuncupare. Sed tunc animanti sanitatem adesse, vires,
pulchritudinem, cum ratio totam regit parentesque ei inferiores duae partes
concordantesque inter se iracundia et voluptas nihil adpetunt, nihil
commovent, quod inutile esse duxeri[n]t ratio. Eiusmodi ad aequabilitatem
partibus animae temperatis, corpus nulla turbatione frangitur. Alioquin
invehit aegritudinem atque invalentiam et foeditatem, cum incompositae et
inaequales inter se erunt, cum irascentiam et consilium subegerit sibique
subiecerit cupiditas aut cum dominam illa reginamque rationem, obsequente
licet et pacata cupidine, ira flagrantior vicerit. Sed aegritudinem mentis
stultitiam esse dicit eamque in partes duas dividit; harum unam inperitiam
nominat, aliam insaniam vocat; et inperitae morbum ex gloriosa iactatione
contingere, cum eorum, quorum ignarus est, doctrinam aliquis scientiamque
mentitur; furorem vero pessima consuetudine et libidinosa vita solere
evenire hancque insaniam nominari, quam vitiosa qualitas corporis prodit,
cum ea quae rationi sunt parata in ipso vertice inportunis angustiis
coartantur. At enim hominem tunc esse perfectum, cum anima et corpus
aequaliter copulantur et inter se conveniunt sibique respondent, ut
firmitas mentis praevalentibus corporis viribus non sit inferior; corporis
vero tunc nativis incrementis augetur, cum valitudinis ratio procurata
salubriter modum necessarii victus nescit excedere nec valitudo obteritur
magnitudine externorum laborum nec pabuli sarcina inmoderatius invecti vel
non, ut oportet, digesti distributique per corpus. Tunc enim artus ac
membra vigoris debiti modum et vires retinent, cum id quod infertur ad
totius corporis conservationem veluti singillatim exaequatum cunctis
partibus dividitur. Verum enimvero tunc exitium copo<r>...
|