|
LIBER II
I
Moralis philosophiae caput est, Faustine fili, ut scias quibus ad beatam
vitam perveniri rationibus possit. Verum ut beatitudinem bonorum fine ante
alia contingere putes, ostendam quae de hoc Plato senserit. Bonorum igitur
alia eximia ac prima per se ducebat esse, per praeceptionem cetera bona
fieri existimabat. Prima bona esse deum summum mentemque illam, quam noun
idem vocat; secundum ea quae ex priorum fonte profluerent esse animi
virtutes: prudentiam, iustitiam, pudicitiam, fortitudinem; sed his omnibus
praestare prudentiam; secundam numero ac potestate continentiam
posuit; has iustitiam sequi; fortitudinem quartam esse. Differentiam hanc
bonorum esse constituit: partim divina per se et prima simplicia duci bona;
alia hominum nec eadem omnium existimari. Divina quapropter esse atque
simplicia virtutes animi, humana autem bona eaque quorundam esse[nt], quae cum
corporis commodis congruunt, et illa quae nominamus externa, quae sapientibus
et cum ratione ac modo viventibus sunt sane bona, stolidis et eorum usum
ignorantibus esse oportet mala.
II
Bonum primum est verum et divinum illud, optimum et amabile et
concupiscendum, cuius pulchritudinem rationabiles adpetunt mentes natura
duce instinctae ad[em] eius ardorem. Et quod non omnes id adipisci queunt
neque primi boni adipiscendi facultatem possunt habere, ad id feruntur quod
hominum est, quod secundum nec commune multis est nec omnibus similiter
bonum. Namque adpetitus et agendi aliquid cupido aut ver[b]o bono incitatur
aut eo quod videatur bonum. Vnde natura duce cognatio quaedam est cum bonis
ei animae portioni[s], quae cum ratione consentit. Accidens autem bonum est
et putatur, quod corpori rebusque venientibus extrinsecus copulatur. Et
illum quidem, qui natura inbutus est ad sequendum bonum, non modo sibimet
intimatum putat, sed omnibus etiam hominibus; nec pari aut simili modo,
verum (etiam) ... unumquemque acceptum esse, dehinc proximis et mox
ceteris, qui familiari usu vel notitia iunguntur.
III
Hominem ab stirpe ipsa neque absolute malum nec bonum nasci, sed ad
utrumque proclive ingenium eius esse; habere semina quidem quaedam
utrarumque rerum cum nascendi origine copulata, quae educationis disciplina
in partem alteram debeant emicare; doctoresque puerorum nihil antiquius
curare oportet quam ut amatores virtutum velint esse, moribus, institutis eos
ad id prorsus inbuere, et regere et regi discant magistra iustitia. Quare
praeter cetera induci ad hoc eos oportere, ut sciant quae sequenda
fugiendaque sint, esse honesta et turpia, plena illa voluptatis ac laudis,
haec [tenus] dedecoris ac turpitudinis; honesta eadem, quae sunt bona,
confidenter optare non oportere. Tria genera ingeniorum ab eo sunt
comprehensa, quorum praestans et egregium appellat unum, alterum
deterrimum pessimumque, tertium ex utroque modice temperatum medium
nuncupavit: mediocritatis huius vult esse participes puerum docilem et
virum progredientem ad modestiam eundemque commodum ac venustum. Eiusmodi
quippe medietatis inter virtutes et vitia intercedere dicebat tertium
quiddam, ex quo alia laudanda, alia culpanda essent. Inter scientiam et
inscientiam validam alteram opinionem, alteram falsam pervicaciae
vanitate iactatam, inter pudicitiam libidinosamque vitam abstinentiam et
intemperantiam posuit, fortitudini ac timori medios pudorem et ignaviam fecit.
Horum quippe, quos mediocres vult videri, neque sinceras esse virtutes nec
vitia tamen mera et intemperata, sed hinc atque inde permixta esse.
IV
Malitiam vero deterrimi et omnibus vitiis inbuti hominis ducebat esse;
quod accidere censebat, cum optima et rationabilis portio et quae etiam
imperitare ceteris debet, servit aliis, illae vero vitiorum ducatrices,
iracundia et libido, ratione sub iugum missa dominantur. Eandem malitiam de
diversis, abundantia inopiaque, constare; nec solum eam inaequalitatis
vitio claudicare arbitratur, sed etiam incumbere dissimilitudine; neque
enim posse[t] cum bonitate congruere, quae a semetipsa tot modis discrepet et
non solum disparilitatem, sed etiam inconcinnitatem prae se gerat. Tres
quapropter partes animae tribus dicit vitiis urgueri: prudentiam indocilitas
inpugnat, quae non abolitionem infert scientiae, sed contraria est disciplinae
discendi huius duas ab eo species accipimus, inperitiam et fatuitatem,
quarum inperitia sapientiae, fatuitas prudentiae inveniuntur inimicae,
iracundiam audacia; in eius comitatum secuntur indignatio et incommobilitas
aorgesian sic interim dixerim, quae non extinguit incitamenta irarum, sed
ea stupore defigit immobili. Cupiditatibus luxuriam, id est adpetitus adplicat
voluptatum et desideriorum ad fruendum potiendumque haustus inexplebiles. Ex
hac manat avaritia atque lascivia, quarum altera liberalitatem coercet, altera
inmoderatius fundendo patrimonia prodigit facultates.
V
Sed virtutem Plato habitum esse dicit mentis optime et nobiliter
figuratum, quae concordem sibi, quietem, constantem etiam eum facit, cui
fuerit fideliter intimata, non verbis modo sed factis etiam secum et cum
ceteris congruentem: haec vero proclivius, si ratio in regni sui solio
constituta adpetitus e(s)t iracundias semper [in] domitas et in frenis habet
ipsaeque ita oboediunt, ut tranquillo ministerio fugantur. Vnimodam vero
esse virtutem, quod bonum suapte natura[e] adminiculo non indiget, perfectum
autem quod sit solitudine debet esse contentum. Nec solum aequalitas verum
etiam similitudo cum virtutis ingenio coniungitur: ita enim secum ex parte
omni congruit, ut ex se apta sit sibique respondeat. Hinc et medietates
easdemque virtutes ac summitates vocat, non solum quod careant redundantia
et egestate, sed quod in meditullio quodam vitiorum sitae sint; fortitudo
quippe circumsistitur hinc audacia, inde timiditate; audacia quidem
confidentiae fit abundantia, metus vero vitio deficientis audaciae.
VI
Virtutum perfectae quaedam, inperfectae sunt aliae; et inperfectae
illae, quae in omnibus beneficio solo naturae proveniunt vel quae solis
disciplinis traduntur et magistra ratione discuntur;eas igitur, quae ex
omnibus constent, dicemus esse perfectas. Inperfectas virtutes semet
comitari negat; eas vero, quae perfectae sint, individuas sibi et inter se
conexas esse ideo maxime arbitratur, quod ei, cui sit egregium ingenium, si
accedat industria, usus etiam et disciplina, quam dux rerum ratio fundaverit,
nihil relinquetur, quod non virtus administret. Virtutes omnes cum animae
partibus dividit et illam virtutem, quae ratione sit nixa et est spectatrix
diiudicatrixque omnium rerum, prudentiam dicit atque sapientiam; quarum
sapientiam disciplinam vult videri divinarum humanarumque rerum, prudentiam
vero scientiam esse intellegendorum bonorum et malorum, eorum etiam, quae
media dicuntur. In ea vero parte quae iracundior habeatur fortitudinis sedes
esse et vires animae norvosque ad ea inplenda, quae nobis severius agenda
legum inponuntur imperio. Tertia pars mentis est cupidinum et desideriorum,
cui necessario abstinentia comes est, quam vult esse servatricem convenientiae
eorum, quae natura recta pravaque sunt in homine. A displicentia(m) ad
mediocritatem libido flectitur actusque voluptarios ratione huius dicit ac
modestia coerceri.
VII
Per has tres animae partes quartam virtutem, iustitiam, aequaliter
dividentem se scientiamque causam esse dicit, ut unaquaeque portio(re)
ratione ac modo ad fungendum munus oboediat. Hanc ille heros modo iustitiam
nominat, nunc universae virtutis nuncupatione conplectitur et item
fidelitatis vocabulo nuncupat; sed cum ei a quo possidetur est utilis,
benivolentia est, at cum foras spectat et est fida speculatrix utilitatis
alienae, iustitia nominatur. Est et illa iustitia, quae quartum in
vulgata divisione virtutum locum possidet, quae cum religiositate, id est
hosioteti, copulatur; quarum religiositas deum honori ac suppliciis divinae
rei mancipata est, illa vero hominum societatis et concordiae remedium atque
medicina est. Duabus autem aequalibus de causis utilitatem hominum iustitia
regit, quarum est prima numerorum observantia et divisionum aequalitas et
eorum quae pacta sunt symbole, ad haec ponderum mensurarumque custodia et
communicatio opum publicarum; secunda finalis est et veniens ex aequitate
partitio, ut singulis in agros dominatus congruens deferatur ac servetur,
(bonus) opimis optatior, minor non bonis; ad hoc bonus quisque natura et
industria in honoribus et officiis praeferatur, pessimi cives luce
careant dignitatis. Sed ille iustus in defetendo honore ac servando modus est
ei qui est suffragator bonorum et malorum subiugator, ut semper in civitate
emineant, quae sunt omnibus profutura, iaceant et subiecta sint cum suis
auctoribus vitia.
VIII
Quod facilius obtinebitur, si duobus exemplis instruamur: unius
divini ac tranquilli ac beati, alterius inreligiosi et inhumani ac merito
intestabilis, ut pessimo quidem alienus et aversus a recta vivendi ratione,
pro facultate sua divino illi et caelesti bonus similior esse velit.
Hinc rhetoricae duae sunt apud eum partes, quarum una est disciplina
contemplatrix bonorum, iusti tenax, apta et conveniens cum secta eius qui
politicus vult videri; alia vero adulandi scientia est, captatrix
verisimilium, usus nulla ratione collectus sic enim alogon trithen
elocuti sumus, quae persuasum velit quod docere non valeat. Hanc dynamin
tou peithein aneu tou didaskein definivit Plato, quam civilitatis articuli
umbram, id est imaginem, nominavit. Civilitatem, qua politiken vocat, ita
vult a nobis intellegi, ut eam esse ex virtutum numero sentiamus. Nec solum
agentem atque in ipsis administrationibus rerum spectari, sed ab ea
universa discerni; nec solum providentiam prodesse civilibus rebus, sed
omnem sensum eius atque propositum fortunatum et beatum statum facere
civitatis.
IX
Haec eadem utilitati animae procurat duobus modis; altera namque
lagalis est, iuridicialis altera. Sed prior consimilis est exercitationi,
per quam pulchritudo animae et robur adquiritur, sicut exercitatione
valitudo corpis gratiaque retinetur; iuridicialis illa medicinae
par(s) est, nam morbis animae medetur sicut illa corporis. Has disciplinas
vocat plurimumque earum curationem commoditatis adferre profitetur. Harum
imitatrices esse coquinam et unguentariam et artem sophisticam
professionemque iuris blandas et adsentationum inlecebris turpes
profitentibus, inutiles cunctis. Quarum sophisticam coquinae coniungit; nam
ut illa medicinae professione interdum opinionem inprudentium captat, quasi
ea quae agit cum morborum medela conveniant, sic sophisticen imitata
iuridicialem statum dat opinionem stultis, quasi iustitiae studeat, quam
iniquitati favere constat. Vnguentariam vero professio[nes] iuris
imita[n]tur;
nam sicut illa dum remedio vult esse, per quod species corporibus ac
valitudo serventur, non modo utilitatem corporum minuit, sed robur etiam
viresque frangit et verum colorem ad desidiam sanguinis mutat, sic haec
(in) scientiam imitata iuris simulat quidem virtutem se animis augere,
cenervat autem, quod in illis nativae fuerit industriae.
Virtutes eas doceri et studeri posse arbitrabatur, quae ad rationabilem
animum pertinent, id est sapientiam et prudentiam; et illas, quae vitiosis
partibus pro remedio resistunt, id est fortitudinem et continentiam,
rationabiles quidem esse, sed superiores virtutes pro disciplinis haberi,
ceteras, si perfectae sunt, virtutes appellat; si semiperfectae sunt, non
illas quidem disciplinas vocandas esse censet, sed nec in totum existimat
disciplinis alienas. Iustitiam vero, quod trinis animae regionibus sparsa
sit, artem vivendi ac disciplinam putat, et nunc docilem esse, nunc usu et
experiendo provenire.
X
Bonorum autem quaedam sui gratia adserit adpetenda, ut beatitudinem, ut
bonum gaudium; alia non sui, ut medicinam; alia et sui et alterius, ut
providentiam ceterasque virtutes, quas et sui causa expetimus ut
praestantes per se et honestas et alterius, id est beatitudinis, qui
virtutum exoptatissimus fructus est. Hoc pacto etiam mala quaedam sui causa
fugitanda sunt, alia ceterorum, pleraque et sui et aliorum, ut stultitia et
eiusmodi vitia, quae et sui causa vitanda sunt et eorum quae accidere ex
his possunt, id est miseriae atque infelicitatis. Eorum, quae adpetenda
sunt, quaedam absolute bona dicimus, quae semper atque omnibus,
cum adsunt, inchunt commoda, ut virtutes, quarum beatitas fructus est, alia
quibusdam nec cunctis vel perpetuo bona, ut vires, valitudo, divitiae et
quaecumque corporis et fortunae sunt. Pari pacto et eorum quae declinanda
sunt, quaedam omnibus ac semper videri mala, quando nocent atque obsunt, ut
sunt vitia et infortunia, quaedam aliis nec ea semper nocere, ut aegritudinem,
egestatem et cetera.
XI
Sed virtutem liberam et in nobis sitam et nobis voluntate adpetendam;
peccata vero esse non minus libera et in nobis sita, non tamen ea
suscipi voluntate. Namque ille virtutis spectator cum eam penitus
intellexerit bonam esse et benignitate praestare, ad eam adfectabit
profecto et sectandam existimabit sui causa; (a)ut item ille, qui senserit
vitia non solum turpitudinem existimationi invehere, sed nocere alio pacto
fraudique esse, qui potest sponte se ad eorum consortium iungere? Sed si ad
eiusmodi mala pergit ac sibi usuram eorum utilem credit, deceptus errore et
imagine boni sollicitatus quidem, insciens vero ad mala praecipitatur;
discrepes quippe a communi sententia, si non quidem ignores quid pauperiem
ac divitias intersit et, cum hec in proclivi sita sint nec
pauperies honestatem vel turpitudinem divitiae adlaturae sint, si egestatem
rerum victui necessariarum copiis praeferas ineptire videaris; et adhuc illud
absurdius, si quis sanitatem corporis spernat eligens morbos; sed illud
postremae dementiae est, cum, qui virtutis pulchritudinem oculis animae
viderit utilitatemque eius usu et ratione perspexerit, non ignarus quantum
dedecoris atque incommodi adipiscatur ex participatione vitiorum, tamen
addictum se velit vitiis.
XII
Corporis sanitatem, vires, indolentiam ceteraque eius bona extraria,
item divitias et cetera quae fortunae commoda ducimus, ea non simpliciter
bona nuncupanda sunt. Nam si quis ea possidens usu se abdicet, ea illi
inutilia erunt; si quis autem eorum usum converterit ad malas artes, ea
illi etiam noxia videbuntur.Vitiis subiectus erit qui ea possidet, haberi
haec etiam oberit. Vdne colligitur simpliciter bona haec dici non oportere,
ut ea etiam quae sunt ..., morbos atque pauperiem ceteraque ...
existimari oportet. Nam qui tenuis est, si modificetur in sumptibus, nullam
noxam ex eo sentiet et qui recte pauperie sua utitur non solum nihil capiet
incommodi, verum ad tollenda cetera melior atque praestantior fiet. Si
igitur nec habere pauperiem neque eam ratione regere contrarium est,
paupertas per se malum non est.
Voluptatem vero neque bonum esse absolute neque simpliciter malum, sed eam,
quae sit honesta nec pedendis rebus sed gloriosis actibus veniat, non esse
fugdendam, illam vero, quam aspernetur natura ipsa turpi delectatione
quaesitam, vitari oportere censebat. Sollicitudinem et laboem, si
naturabiles essent et ab ipsa virtute descenderent et essent pro aliqua
praeclara administratione susceptae, adpetibiles ducebat esse; sed si
adversum naturam turpissimarum rerum causa gignerentur, malas
intestabilesque esse. Non sola tristia et voluptates accidere animis et
venire corporibus, sed esse medium quendam statum, qualis est cum abest
tristitia nec tamen laetitiam adesse sentimus.
XIII
Ex his quae in nobis sunt, primum bonum atque laudabile est
virtus, bonum studenti. Ideo honestum appellari oportet; solum
quippe quoad honestum est bonum ducimus, ut e(s)t malum turpe; ac merito
quod turpe est bonum non potest esse.
Amicitiam ait sociam eamque consensu consistere reciprocamque esse
ac delectationis vicem reddere, quando aequaiter redamat. Hoc amicitiae
commodum provenit, cum amicus eum quem diligit partiter ac se cupit
prosperis rebus potiri. Aequalitas ista non aliter provenit nisi similitudo
utroque parili caritate conveniat. Nam ut pares paribus inresolubili nexu
iunguntur, ita discrepantes et inter se disiuncti sunt nec aliorum amici.
Inimicitiarum autem vitia gignuntur ex malivolentia, per dissimilitudinem
morum et distantiam vitae et sectas atque ingenia contraria. Alia etiam
amicitiae genera dicit esse, quarum pars voluptatis gignitur causa, pars
necessitatis. Necessitudinum et liberorum amor naturae congruus est, ille
alius abhorrens ab humanitatis clementia, qui vulgo amor dicitur, est
adpetitus ardens, cuius instinctu per libidinem capti amatores corporum in eo
quod viderint totum hominem putant. Eiusmodi calamitates animarum amicitias
idem appellari vetat, quod mec mutuae sint nec reciprocari
queant, ut ament atque redamentur, nec constantia illis adsit
et diuturnitas desit amoresque eiusmodi satietate ac paenitentia
terminentur.
XIV
Plato tres amores hoc genere dinumerat, quod sit unus divinus cum
incorrupta mente et virtutis ratione conveniens, non paenitendus; alter
degeneris animi et corruptissimae voluptatis; tertius ex utroque permixtus,
mediocris ingenii et cupidinis modicae. Animas vero fusciores inpelli
cupidine corporum unumque illis propositum esse, ut eorum usura
potiantur atque eiusmodi voluptate et delectatione ardorem suum mulceant;
illas veroquae facetae et urbanae sint animas bonorum deamare et studere
illis factumque velle, uti quam plurimum potiantur binis artibus et meliores
praestantioresque reddantur. Medias ex utroque constare nec delectationibus
corporum prorsus carere et lepidis animarum ingeniis capi posse. Vt ille
igitur amor taeterrimus et inhumanissimus atque turpis non ex rerum natura,
sed aegritudine corporali morboque colligitur, sic ille divinus, deorum
munere beneficioque concessus, adspirante caelesti cupidine in animos
hominum credatur venire. Est amoris tertia species, quam diximus mediam,
divini atque terreni proximitate collectus nexuque et consortio parili
copulatus, et ut rationi propinquus est divinus ille, ita terrenus ille
cupidini iunctus est et voluptati.
XV
Culpabilium autem virorum quattuor formae sunt, quarum prima
honori p(o)etarum est, sequens abstemiorum, tertia popularis, tyrannicae
dominationis est ultima. Evenit quapropter primum illud mentibus
vitium, cum vigor rationis elanguerit superiorque et robustior fuerit animae
portio in qua ira dominatur. at quae oligarchia dicitur, ea sic nascitur,
cum, propter pessimum pastum eius partis animae quae ex cupiditatibus
constat,non solo rationabilitatis et irascentiae loca possidentur, sed
etiam eorum quae non necessaria sunt cupidine. Hunc talem Plato
lucricupidinem atque accipitrem pecuniae nominavit. Qualitas popularis
existit, cum indulgentia cupidines roboratae non solum iustis desideriis
exardescunt, sed sibi etiam quasi obviae atque occursantes et illam
consiliariam et illam alteram iratiorem animam condicionibus suis
presserint. Tyrannidis genus ex luxuriosa et plena libidinis vita, quae ex
infinitis et diversis et inlicitis voluptatibus conflata mente tota dominatur.
XVI
Qui sit autem pessimus, eum non solum turpem et damnosum et
contemptorem deorum et inhumanam atque insociabilem vitam ait vivere,
sed nec cum proximis secumque congruere atque ideo non a ceteris modo, verum
etiam a se discrepare nec aliis tantum, sed sibi etiam inimicum esse et
idcirco hunc talem neque bonis nec omnino cuiquam nec sibi quidem amicum
esse. Sed eum pessimum videri quem nulla malignitatis superlatio possit
excedere; hunc talem numquam in agendis rebus expedire se posse, non solum
propter inscientiam, sed quod ipse etiam sibimet sit ignotus et quod
malitia perfecta seditionem mentibus pariat, inpediens incepta eius
atque meditata consilia nec permittens quicquam eorum quae volet. Pessimo
quapropter deterrimoque non ea tantum vitia quae contra naturam sunt
pariunt exsecrabilitatem, ut est invidentia, ut est de alienis incommodis
gaudium, sed etiam quae natura non respuit, voluptatem dico atque
aegritudinem, desiderium, amorem, misericordiam, metum, pudorem,
iracundiam. Idcirco autem hoc evenit, quod inmoderatum ingenium, in
quaecumque proruerit,modum non habet atque ideo semper ei aut deest aliquid
aut redundat. Hinc eiusmodi homini est amor omni tenore corruptus, quod non
solum effrenatis cupiditatibus et inexplebili[s] siti haurire
avet omnia genera voluptatis, sed quod ipso etiam formae iudicio inrationabili
errore distrahitur, ignorans veram pulchritudinem et corporis effetam et
eneruem et fluxam cutem deamans, nec saltem coloratos sole aut exercitatione
solidatos, sed opacos umbra vel desidia molles et cura nimia emedullatos
artus magni facit.
XVII
Non sponte grassari malitiam multis modis constat; namque iniuriam
inordinatam passionem et aegritudinem mentis esse ait. Vnde ad delinquendum
arbitratur homines non sponte ferri. Quis enim tantum mali voluntate
susciperet, ut in optima mentis suae parte scelus et flagitium sciens
veheret? Cum igitur possessio mali ab inprudentibus capitur, usum eius
et actiones oportet ab ignorantibus sustineri idcircoque peius est
nocere quam noceri, quod enim his rebus nocetur quae sunt viliores,
corporis et externis, qua vel inminui possunt vel fraudibus interire,
inlaesis potioribus, quae ad ipsam attinent animam. Sed nocere longe peius
esse ex eo intellegi potest, quod animi<s> bonis eo vitio pernicies infertur
plusque sibi obest qui alium cupit perditum quam illi nocet, adversum quem
talia machinatur. Et cum nocere alteri malorum omnium maximum sit, multo
fit gravius, si qui nocet habeat inpune, graviusque est et acerbius omni
supplicio, si noxio inpunitas deferatur nec hominum interim animadversione
plectatur, sicut gravis est acerbissimorum morborum carere medicina,
medentes fallere nec uri aut secari eas partes, quarum dolore incolumitati
residuarum partium consulatur.
XVIII
Quare, ut optumi medici conclamatis desperatisque corporibus non
adhibent medentes manus, ne nihil profutura curatio doloribus spatia
promulget, ita eos quorum animae vitiis inbutae sunt nec curari queunt
medicina sapientiae, e[o]mori praesta[n]t. Namque eum cui non ex natura nec
ex industria recte vivendi studium conciliari potest, vita existimat Plato
esse pellendum vel, si cupido vitae eum teneat, oportere sapientibus tradi,
quorum arte quadam ad rectiora flectatur. Et est sane melius talem regi nec
ipsum regendi habere alios potestatem nec dominari, sed servire servitium,
inpotem ipsum aliorum addici potestati parendi potius quam iubendi officia
sorditum. Virum pessimum non solum deteriorem, sed miseriorem etiam dicebat
esse, quod distrahatur semper seditione vitiorum et desideriorum aestibus
differatur; qui quanto pluri<m>um cupitior sit, tanto egentior sibimet et
propterea aliis videri potest. Sperata quippe atque exoptata vix pauca et
cum maxima aerumna proveniunt iisque flagrantiores cupidines furoresque
succedunt nec futuris modo angitur malis, verum etiam praeteritis
transactisque torquetur. Quos omnes morte sola ab eiusmodi malis
educi posse
manifestum est.
XIX
Sed adprime bonos et sine mediocritate deterrimos paucos admodum
rarioresque et, ut ipse ait, numerabiles esse; eos autem, qui nec plane
optimi nec oppido deterrimi sint, sed quasi medie morati, plures esse. Sed
neque superiores obtinere recta omnia neque culpabiles in omnibus labi. Horum
vitia nec gravata nec intempestiva sunt aut nimium criminosa, quorum
substantia est ex redundantia vel defectu, quibus et adprobationis integritas
et modus est et qui inter laudem vituperationemque mediam viam vadunt. Iisque
rerum capessendarum eiusmodi studia excitantur, ut nunc boni atque honesti
eos rationes invitent, nunc inhonesta lucra et turpes inliciant voluptates.
Talibus viris nec amicitiarum fides perseverat et amores non semper inprobi
nec honesti tamen eorum animos incurrunt.
XX
Perfecte sapientem esse non posse dicit Plato, nisi ceteris ingenio
praestet, artibus et prudentiae partibus absolutus atque iis iam tum a
pueris inbutus, factis congruentibus et dictis adsuetus, purgata et
efficata animi voluptate, eiectis ex animo hinc ... abstinentia atque
patientia omnibusque doctrinis ex rerum scientia eloquentiae venientibus.
Eum qui per haec profectus fidenti et securo gradu virtutis via graderetur,
adeptum solidam vivendi rationem, repente fieri perfectum; hunc repente
praeteriti futurique aevi ultimas partes adtingere et esse quodammodo
intemporalem. Tum post hoc, vitiis exclusis incertisque etiam missis, omnia
quae ad beatam vitam f(u)erunt non ex aliis pendere nec ab aliis deferri
sibi posse, sed in sua manu esse sapiens recte putat. Quare nec in secundis
rebus effertur nec contrahitur in adversis, cum se ornamentis suis ita
instructum sciat, ut ab his nulla vi segregetur. Hunc talem non solum
inferre, sed ne referre quidem oportet iniuriam. Non enim eam
contumeliam putat, quam inprobus faciat, set (eam non putat, quam) patientia
firmiter toleret, quando quidem naturae lege in animo eius sculptum sit quod
nihil horum possit nocere sapienti, quae opinantur ceteri mala esse. Equidem
sapientem illum conscientia sua fretum, securum et confidentem in omnin
vita dicit futurum, quod et omnia accidentia reputet ad meliores rationes
trahens et quod nihilo morose vel difficulter excipiat sibique persuadeat
pertinere res suas ad inmortales deos. Iam ille diem mortis suae propitius nec
invitus exspectat, quod de animae inmortalitate confidat; nam vinculis
liberata corporeis, sapientis anima remigrat ad deos et pro merito vitae
purius castiusque transactae hoc ipso usu deorum se condicioni conciliat.
XXI
Eundem sapientem optimum nominat ac bonus ac p[rudentem recte
arbitratur, cuius sane consilia cum factis rectissimis congruunt et cui
principia profecta sunt a iusti ratione. Ad hoc sapientem et fortissimum
dicit esse, ut qui vigore mentis ad omnia perpetienda sit paratus. Inde est
quod fortitudinem nervos animi ipsasque cervices ait, ut ignaviam animae
dicit inbecillitati esse finitimam. Divitem hunc solum quidem recte putat,
quippe cum thensauris omnibus pretiosiorem solus videatur possidere
virtutem. Opes etiam quia solus sapiens potest in usibus necessariis
regere, videri ditissimus debet. Nam ceteri quamvis sint opibus adfluentes,
tamen quod vel usum earum nesciant vel deducant eas ad pessimas partes
inopes videtur. Egestatem namque non abstinentia pecuniae, sed
(p)raesentia, inmoderatum cupidinum gignit. Philosophum oportet, si nihil
indigens erit et omnium contumax et superior iis quae homines acerba
toleratu arbitrantur, nihil secus agere quam ut semper studeat animam corporis
consortio separare, et ideo existimandam philosophiam esse mortis adfectum
consuetudinemque moriendi.
XXII
Bonos omnes oportet inter se amicos esse, etsi sunt minus noti, et
potestate ipsa, qua mores eorum sectaeque conveniunt, amici sunt habendi;
paria quippe a similibus non abhorrent. Vnde inter solos bonos fidem
amicitiae esse constat. Sapientia amatorem boni adulescentem facit, sed eum
qui probitate ingenii sit ad artes bonas promptior. Nec deformitas corporis
talem abigere poterit adpetitum; nam cum ipsa anima conplacita est, homo
totus adamatur; cum corpus expetitur, pars eius deterior est cordi. Iure
igitur putandum est eum qui sit gnarus bonorum cupitorem quoque eiusmodi
rerum esse; is enim solus boni<s> desideriis accenditur, qui bonum illud
oculis animi videt; hunc esse sapientem. Stultus vero quoniam est ignarus,
osor quoque nec amicus virtutum sit necesse est. Nec frustra hic talis
amator est turpium voluptatum. Sapiens nullo modo merae voluptatis quidem
alicuius gratia veniet ad agendum, nisi praesto fuerint honesta emolumenta
virtutis. Hunc eundem cum eiusmodi voluntate oportet vitam vivere honestam
et admirabilem plenamque laudis et gloriae neque harum modo rerum
causa ceteris omnibus praeferri, verum etiam iucunditate et securitate
solum et semper frui. Nec angetur carissimis orbatus adfectibus, vel quod
ex se omnia sunt apta quae ad beatitudinem pergunt, vel quod decreto et
lege rectae rationis interdicitur eiusmodi adflictatio et quod, si de tali
se causa discruciet, illam aegritudinem vel propter eum qui est emortuus
suscipiat, quasi in peiore sit parte, aut sua gratia, quod tali necessitudine
doleat se privatum esse: sed neque obiti causa lamentationes suscipi
oportet, si sciamus illum neque aliquid mali passum ac, si bonae fuerit
voluntatis, etiam melioribus adgregatum, neque sui gratia, ut qui in
se reponit omnia nec cuiusquam absentia virtutis esse indigens potest,
cuius perpetuam possessionem sibi vindicat. Igitur sapiens non erit
tristis.
XXIII
Sapientiae finis est, ut ad dei meritum sapiens provehatur hancque
futuram eius operam, ut aemulatione vitae ad deorum actus accedat. Verum
hoc ei poterit provenire, si virum perfecte iustum, pium, prudentem se
praebeat. Vnde non solum in perspectandi cognitione, verum etiam agendi
opera sequi eum convenit, quae diis atque hominibus sint probata, quippe
cum summus deorum cuncta haec non solum cogitationum ratione consideret,
sed prima, media, ultima obeat conpertaque intime providae ordinationis
universitate et constantia regat.
Verum enimvero illum omnibus beatum videri, cui[us] et bona suppetunt et,
quemadmodum carere vitiis debeat, callet. Vna quidem beatitudo est, cum
ingenii nostra praesentia tutamur quae perficimus; alia, cum ad
perfectionem vitae nihil deest atque ipsa sumus contemplatione contenti.
Vtrarumque autem felicitatum origo ex virtute manat. Et ad ornamentum
quidem genialis locis (est virtutis) nullis extrinsecus eorum quae bona
ducimus adminiculis indigemus. Ad usum autem vitae communis corporis cura
et eorum quae extrinsecus veniunt praesidiis opus est; ita tamen ut haec
eadem fiant virtute meliora eiusque suffragio beatitudinis commodis
copulentur, sine qua haec in bonis minime sunt habenda. Nec frustra est
quod sola virtus fortunatissimos potest facere, cum absque ha(e)c
ex aliis prosperis non possit felicitas inveniri. Sapientem quippe pedisequum
et imitatorem dei dicimus et sequi arbitramur deum; id est enim hepou
theoi. Non solum oportet, dum vitam colit, digna dis gerere nec agere ea
quae eorum maiestati displiceant, verum et tunc cum corpus relinquit, quod
non faciet invito deo; nam etsi in eius manu est mortis facultas, quamvis
sciat se terrenis relictis consecuturum esse meliora, non accerset sibi
tamen eam, nisi necessario perpetiendum esse istud lex divina decreverit.
Mortem eius etsi anteactae vitae ornamenta cohonestant, honestiorem tamen
et rumoris secundi oportet esse. Cum securus de posteritatis suae vita ad
inmortalitatem animam permittit ire, eam, quod pie vixerit, praecipit
fortunatorum habituram loca, deorum choreis semideumque permixtam.
XXIV
De cuitatum vero constitutione et de observatione regendarum rerum
publicarum ita censet Plato. Iam principio civitatis formam definit ad hunc
modum: civitatem esse convictum inter se hominum plurimorum, in quibus sint
regentes alii, ceteri inferiores, coniuncti inter se concordia et invicem
sibi opem atque auxilium deferentes, isdem legibus, rectis tamen, officia
sua temperantes; unamque civitatem isdem moenibus illam futuram, ut eadem
velle atque eadem nolle incolarum mentes adsueverint. Quare suadendum est
fundatoribus rerum publicarum, ut usque ad id locorum plebes suas augeant,
dum rectori omnes noti esse possunt nec sibimet incogniti; sic enim fiet ut
omnes una mente sint invicemque sibi factum velint. Magnam sane civitatem
non habitantium multitudine eorumque magis virtutibus niti oportet; vires
enim non corporis nec pecuniae collectas dominatione multorum existimandas
putat cum vecordia inpotentiaque, sed cum decreto communi virtutibus omnibus
ornati viri incolae et omnes fundati legibus obsecuntur. Ceteras vero, quae
non ad hunc modum forent constitutae, non arbitrabatur sanas civitates, sed
taetras et morbis tumentes. Res publicas eas demum fundatas ratione dicebat
esse, quae ordinatae ad instar animarum forent, ut pars optima, quae
prudentia sapientiaque praecellit, imperitet multitudini et, ut illa totius
habet curam corporis, ita prudentiae dilectus tueatur universae commoda
civitatis. Fortitudo etiam, pars virtutis secunda, ut vi sua adpetentiam
castigat et reprimit, ita in civitate vigilet. Excubitorum loco quidem
militet iuventus pro utilitate cunctorum, sed inquietos et indomitos ac
propterea pessimos cives refrenet, contineat ac, si necesse sit, frangat
potioris ex consilii disciplina. Illam vero desideriorum tertiam partem
plebi et agricolis partem ducit, quam existimat moderatis utilitatibus
sustinendam. At enim rem publicam negat posse consistere, nisi is qui
imperitat habeat sapientiae studium, aut is ad imperandum deligatur quem
esse inter omnes sapientissimum constat.
XXV
Moribus et huiuscemodi cunctos cives inbuendos esse dicit, ut iis in
quorum tutelam et Fidem res publica illa creditur auri atque argenti
habendi cupido nulla sit, ne specie communi privatas opes adpetant, nec
eiusmodi hospitia succedant, ut ceteris non reclusa sit ianua; cibos
victumque ita sibi curent, ut acceptam mercedem ab his, quos protegunt,
communibus epulis insumant. Matrimonia quoque non privatim maritanda
esse, sed fieri communia despondente ipsa eiusmodi nuptias publice
civitate[s], sapientibus magistratibus sorte quadam ei negotio
praeditis idque praecipue curantibus, ne dispares sui vel inter se
dissimiles copulentur. Hic adnectitur utilis necessariaque confusio, ut
permixta nutrimenta puerorum ignotorum adhuc agnitionis parentibus
adferant difficultatem, ut, dum suos liberos nesciunt, omnes quos viderint
aetatis eius suos credant et veluti communium liberorum omnes omnium sint
parentes. Ad hoc ipsorum conubiorum quaeritur tempestiva coniunctio, cuius
futuram stabilem fidem credit, si cum harmonia musicae dierum consonent
numeri. Et qui de nuptiis talibus erunt orti studiis congruentibus
inbuentur et optimis disciplinis communi praeceptorum magisterio docebuntur,
non virile secus modo, verum etiam feminarum, quas vult Plato omnibus
[p]artibus quae propriae virorum putantur coniungendas esse,
bellicis et gymnicis et musicis; quippe utriusque cum natura una sit,
eandem esse virtutem. Eiusmodi civitatem nullis extrinsecus latis legibus
indigere; regi eam quippe prudentia et eiusmodi institutis ac moribus, quibus
fundata ceteras leges non requirat. Et hanc quidem et figmentum aliquod
veritatis exempli causa per se compositam vult esse rem publicam.
XXVI
Est et alia optima quidem et satis iusta quidem et ipsa specie et
dicis causa civitas fabricata, non ut superior sine evidentia, sed iam cum
aliqua substantia. In hac non suo nomine de statu et de commodis civitatis
requirens originis eius principia et fundamenta disponit, sed eo tendit
quemadmodum civilis gubernator, eiusmodi locum conventusque multitudinum
nactus, iuxta naturam praesentium rerum et convenarum debeat fecere
civitatem plenam bonarum legum et morum bonorum. In hac equidem easdem
puerorum nutricationes, easdem vult esse artium disciplinas; sed in
conubiis et partibus et patrimoniis ac domibus desciscit a prioris
observatione rei publicae, matrimonia privata et singularia faciens;
procorumque ipsorum, etsi in contrahendo matrimonio consulere ex voluntate
sua debeant, universae tamen civitatis principibus ut communis commodi
causam decernit spectandam esse. Quare et dites inferiores nuptias non
recusent et locupletium consortium inopes consequantur; et, si vires opum
congruunt, ingenia tamen diversa miscenda esse, ut iracundo tranquilla
iungatur et sedato homini incitatior mulier adplicetur, ut talibus
observationum remediis et profectibus suboles natura discrepante confecta
morum proventu meliore coalescat et ita conpositarum domorum opibus civitas
ageatur; puerperia ipsa morum dissimili seminio concepta cum utriusque instar
similitudinis traxerint, neque illis vigorem in rebus gerendis neque tamen
spectandis consilium defuturum. Instituendos vero eos esse, non utcumque
parentes nec ita sexus esse stratus censuerit civitatis. Domus vero et
possessionen habeant privatas, ut queunt singuli, quae quidem nec inmensum
augeri per avaritiam nec prodigi per luxuriam aut deseri per neglegentiam
sinit. Legesque huic civitati promulgari iubet et legum moderatorem, cum
aliquid tale concipiet, ad contemplandas virtutes hortatur.
XXVII
Inperitandi autem modum eum esse utilem censet qui ex tribus fuerit
temperatus. Nec enim vel optimatium vel etiam popularis imperii solos et
meros status utiles arbitratur nec inpunitas rectorum culpas relinquit, sed
magis censet his debere constare rationem, qui sint potestate potiores. Et
alii publicarum rerum status definiti ab eo putantur nitentes ad bonos
mores et super ea re publica, quam vult emendatione constare, rectori mandat
non prius residuas conpleat aut vitiosas leges correctas velit quam mores
perniciosos et disciplinas corrumpentes commoda civitatis ad meliora
converterit. A quibus si consilio et suadela depravata multitudo deflecti
non poterit, abducenda est tamen ab incepto vi et ingratis. In actuosa vero
civitate describit quemadmodum simul omnis hominum multitudo bonitate et
iustitia conducta habeatur. Hi tales conplectentur proximos, honores
custodient, intemperantiam arcebunt, iniuriam refrenabunt, pudicitiae
ornamentisque ceteris vitae honores maximos deferentes. Nec temere
multitudo convertetur ad eiusmodi rerum publicarum status, nisi qui optimis
legibus et egregiis institutis fuerint educati, moderati erga ceteros,
inter se congruentes.
XXVIII
Quattuor culpabilium civium genera esse: unum eorum qui sunt Honore
praecipui, alterum paucorum penes quos rerum est potestas, tertium omnium,
ultimum dominationis tyrannicae. Et primum quidem confit, cum prudentiores
viri per magistratus seditiosos civitate pelluntur deferturque ad illos
potestas qui sint manu tantummodo strevi, nec [h]ii qui blandiore consilio
agere res possint adipiscuntur imperii facultatem, sed qui turbidi
violentique sunt. Paucorum vero status obtinentur, cum inopes criminosi
multi simul paucorum divitum inpotentiae subiacentes dederint se atque
permiserint omnemque regendi potestatem non mores boni sed opulentia fuerit
consecuta. Popularis factio roboratur, cum inops multitudo viribus
obtinuerit adversus divitum facultates lexque (e) iussu populi fuerit
promulgata, ut ex aequo liceat omnibus honores capessere. Ad haec tyrannis
illa, singulare dominationis caput, tunc oritur, cum [h]is qui leges
contumacia sua ruperit simili legum coniuratione adoptatus imperium
invaserit, constituens deinceps uti omnis civium multitudo,
desideriis eius et cupiditatibus parens, obsequium suum tali fine moderetur.
|