Donati
Commentarii Vergiliani
PreviousBack to MainNext

Epistula ad L. Munatium

Inspectis fere omnibus ante me qui in Virgilii opere calluerunt, brevitati admodum studens quam te amare cognoveram, adeo de multis pauca decerpsi, ut magis iustam offensionem lectoris exspectem, quod veterum sciens multa transierim, quam quod paginam compleverim supervacuis. Agnosce igitur saepe in hoc munere collaticio sinceram vocem priscae auctoritatis. Cum enim liceret usquequaque nostra interponere, maluimus optima fide, quorum res fuerant eorum etiam verba servare. Quid igitur adsecuti sumus? Hoc scilicet, ut his adpositis quae sunt congesta de multis, admixto etiam sensu nostro, plus hic nos pauca praesentia quam alios alibi multa delectent. Ad hoc etiam illis de quibus probata transtulimus, et attentionem omnium comparavimus in electis, et fastidium dempsimus cum relictis. Tu igitur id quod nobis praescripseras utrum processerit specta. Si enim haec grammatico, ut aiebas, rudi ac nuper exorto viam monstrant ac manum porrigunt, satis fecimus iussis; si minus, quod a nobis desideraveris, a te ipse deposces.

Vale.

FORUM ROMANUM