|
Donati Commentarii Vergiliani |
|
||
Vita Vergiliana P. Vergilius Maro Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre,
quem quidam opificem figulum, plures Magi cuiusdam viatoris initio
mercennarium, mox ob industriam generum tradiderunt, egregiaeque
substantiae silvis coemendis et apibus curandis auxisse reculam. Natus est
Cn. Pompeio Magno M. Licinio Crasso primum coss. iduum Octobrium die in
pago qui Andes dicitur et abest a Mantua non procul. Praegnans eo mater
somniavit enixam se laureum ramum, quem contactu terrae coaluisse et
excrevisse ilico in speciem maturae arboris refertaeque variis pomis et
floribus, ac sequenti luci cum marito rus propinquum petens ex itinere
devertit atque in subiecta fossa partu levata est. Ferunt infantem ut sit
editus neque vagisse et adeo miti vultu fuisse, ut haud dubiam spem
prosperioris geniturae iam tum daret. Et accessit aliud praesagium,
siquidem virga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco
depacta ita brevi evaluit tempore, ut multo ante satas populos
adaequavisset, quae arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est
summa gravidarum ac fetarum religione suscipientium ibi et solventium vota.
Initia aetatis Cremonae egit usque ad virilem togam, quam XVII anno natali
suo accepit isdem illis consulibus iterum, quibus erat natus, evenitque ut
eo ipso die Lucretius poeta decederet. Sed Vergilius a Cremona Mediolanum
et inde paulo post transiit in urbem. Corpore et statura fuit grandi,
aquilo colore, facie rusticana, valetudine varia; nam plerumque a stomacho
et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sanguinem etiam saepe reiecit.
Cibi vinique minimi; libidinis in pueros pronioris, quorum maxime dilexit
Cebetem et Alexandrum, quem secunda Bucolicorum ecloga Alexim appellat,
donatum sibi ab Asinio Pollione, utrumque non ineruditum, Cebetem vero et
poetam. Vulgatum est consuesse eum et cum Plotia Hieria. Sed Asconius
Pedianus adfirmat, ipsam postea maiorem natu narrare solitam, invitatum
quidem a Vario ad communionem sui, verum pertinacissime recusasse. Cetera
sane vita et ore et animo tam probum constat, ut Neapoli Parthenias vulgo
appellatus sit, ac si quando Romae, quo rarissime commeabat, viseretur in
publico, sectantis demonstrantisque se subterfugeret in proximum tectum.
Bona autem cuiusdam exsulantis offerente Augusto non sustinuit accipere.
Possedit prope centiens sestertium ex liberalitatibus amicorum habuitque
domum Romae Esquiliis iuxta hortos Maecenatianos, quamquam secessu
Campaniae Siciliaeque plurimum uteretur. Parentes iam grandis amisit, ex
quibus patrem captum oculis, et duos fratres germanos, Silonem inpuberem,
Flaccum iam adultum, cuius exitum sub nomine Daphnidis deflet. Inter cetera
studia medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit. Egit et causam
apud iudices unam omnino nec amplius quam semel: nam et in sermone
tardissimum ac paene indocto similem fuisse Melissus tradidit. Poeticam
puer adhuc auspicatus in Ballistam ludi magistrum ob infamiam latrociniorum
coopertum lapidibus distichon fecit: "monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus;deinde Catalepton et Priapeia et Epigrammata et Diras, item Cirim et Culicem, cum esset annorum XXVI. Cuius materia talis est. Pastor fatigatur aestu; cum sub arbore condormisset et serpens ad eum proreperet, e palude culex provolavit atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuo culicem contrivit et serpentem interemit ac sepulchrum culici statuit et distichon fecit: "Parve culex, pecudum custos tibi tale merentiScripsit etiam de qua ambigitur Aetnam. Mox cum res Romanas incohasset, offensus materia ad Bucolica transiit, maxime ut Asinium Pollionem, Alfenum Varum et Cornelium Gallum celebraret, quia in distributione agrorum, qui post Philippensem victoriam veteranis triumvirorum iussu trans Padum dividebantur, indemnem se praestitissent. Deinde Georgica in honorem Maecenatis "cedite, Romani scriptores, cedite Grai:Augustus vero - nam forte expeditione Cantabrica aberat - supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitabat, ut sibi de Aeneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypographe vel quodlibet kolon mitteretur. Cui tamen multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum, quartum, sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus "tu Marcellus eris"defecisse fertur atque aegre focilata. Recitavit et pluribus, sed neque frequenter et ea fere de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum experiretur. Erotem librarium et libertum eius exactae iam senectutis tradunt referre solitum, quondam eum in recitando duos dimidiatos versus complesse ex tempore. Nam cum hactenus haberet "Misenum Aeolidem",adiecisse "quo non praestantior alter",item huic "aere ciere viros"simili calore iactatum subiunxisse "Martemque accendere cantu",statimque sibi imperasse ut utrumque volumini adscriberet.
Anno aetatis quinquagesimo secundo impositurus Aeneidi summam manum
statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil
amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum
ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab oriente Romam revertenti
destinaretque non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum
oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non
intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium
appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio
coss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via
Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale: "Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nuncHeredes fecit ex dimidia parte Valerium Proculum fratrem alio patre, ex quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex reliqua L. Varium et Plotium Tuccam, qui eius Aeneida post obitum iussu Caesaris emendaverunt. De qua re Sulpicii Carthaginiensis exstant huiusmodi versus: "iusserat haec rapidis aboleri carmina flammisEgerat cum Vario, priusquam Italia decederet, ut siquid sibi accidisset, Aeneida combureret; at is facturum se pernegarat; igitur in extrema valetudine assidue scrinia desideravit, crematurus ipse; verum nemine offerente nihil quidem nominatim de ea cavit. Ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea condicione legavit, ne quid ederent, quod non a se editum esset. Edidit autem auctore Augusto Varius, sed summatim emendata, ut qui versus etiam inperfectos sicut erant reliquerit; quos multi mox supplere conati non perinde valuerunt ob difficultatem, quod omnia fere apud eum hemistichia absoluto perfectoque sunt sensu, praeter illud: "quem tibi iam Troia".Nisus grammaticus audisse se a senioribus aiebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse, et qui tunc secundus erat in tertium locum transtulisse, etiam primi libri correxisse principium, his versibus demptis: Ille ego, qui quondam gracili modulatus avenaObtrectatores Vergilio numquam defuerunt, nec mirum: nam nec Homero quidem. Prolatis Bucolicis Numitorius quidam rescripsit Antibucolica, duas modo eclogas, sed insulsissime parodesas, quarum prioris initium est: "Tityre, si toga calda tibi est, quo tegmine fagi?"sequentis: "dic mihi, Damoeta: "cuium pecus" anne Latinum?Alius recitante eo ex Georgicis: "nudus ara, sere nudus"subiecit: "habebis frigore febrem".Est et adversus Aeneida liber Carvilii Pictoris, titulo Aeneidomastix. M. Vipsanius a Maecenate eum suppositum appellabat novae cacozeliae repertorem, non tumidae nec exilis, sed ex communibus verbis, atque ideo latentis. Herennius tantum vitia eius, Perellius Faustus furta contraxit. Sed et Q. Octavii Aviti Homoioteton octo volumina quos et unde versus transtulerit continent. Asconius Pedianus libros, quem contra obtrectatores Vergiliis scripsit, pauca admodum obiecta ei proponit eaque circa historiam fere et quod pleraque ab Homero sumpsisset; sed hoc ipsum crimen sic defendere adsuetum ait: cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere"; et tamen destinasse secedere ut omnia ad satietatem malevolorum decideret. |
| FORUM ROMANUM |