Ausonii
Epicedion in Patrem
This text comes from an unknown edition.

1. PRAEFATIO
Post deum semper patrem colui secundamque reverentiam genitori meo debui. Sequitur ergo hanc summi dei venerationem epicedion patris mei. Titulus a Graecis auctoribus, defunctorum honori dicatus, non ambitiosus, sed religiosus. Quem commendo lectori meo, sive is filius est seu pater sive utrumque. Neque ut laudet exigo, set ut amet postulo: neque vero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et ego functum oblectatione viventium onerare non debeo. Neque dico nisi quod agnoscunt, qui parti aetatis eius interfuerunt. Falsum me autem morte [eius] obita dicere et verum tacere eiusdem piaculi existimo. Imagini ipsius hi versus subscripti sunt neque minus in opusculorum meorum seriem relati. Alia omnia mea displicent mihi, hoc relegisse amo.

2.
Nomen ego Ausonius, non ultimus arte medendi
et, mea si nosses tempora, primus eram.
Vicinas urbes colui patriaque domoque,
Vasates patria, sed lare Burdigalam.
Curia me duplex et uterque senatus habebat
muneris exsortem, nomine participem.
Non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:
victum, habitum, mores semper eadem habui.
Sermone inpromptus Latio, verum Attica lingua
suffecit culti vocibus eloquii.
Optuli opem cunctis poscentibus artis inemptae
officiumque meum cum pietate fuit.
Iudicium de me studui praestare bonorum:
ipse mihi numquam, iudice me, placui.
Officia in multos diverso debita cultu
personis, meritis, tempore distribui.
Litibus abstinui: non auxi, non minui rem;
indice me nullus, set neque teste perit.
Invidi numquam: cupere atque ambire refugi;
iurare aut falsum dicere par habui.
Factio me sibi non, non coniuratio iunxit:
sincero colui foedere amicitias.
Felicem scivi, non qui quod vellet haberet,
set qui per fatum non data non cuperet.
Non occursator, non garrulus, obvia cernens,
valvis et velo condita non adii.
Famam, quae posset vitam lacerare bonorum,
non finxi et, veram si scierim, tacui.
Ira procul, spes vana procul, procul anxia cura
inque bonis hominum gaudia falsa procul.
Vitati coetus eiuratique tumultus
et semper fictae principum amicitiae.
Deliquisse nihil numquam laudem esse putavi
atque bonos mores legibus antetuli.
[Irasci promptus properavi condere motum
atque mihi poenas pro levitate dedi].
Coniugium per lustra novem sine crimine concors
unum habui: gnatos quattuor edidimus.
Prima obiit lactans at qui fuit ultimus aevi,
pubertate rudi non rudis interiit,
Maximus ad summum columen pervenit honorum,
praefectus Gallis et Libyae et Latio,
tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus,
in genitore suo mente animoque pater.
Huius ego et natum et generum pro consule vidi.
Consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.
Matronale decus possedit filia, cuius
egregia et nuptae laus erat et viduae.
Quae nati generique et progeneri simul omnium
multiplici inlustres vidit honore domos.
Ipse nec affectans nec detrectator honorum
praefectus magni nuncupor Illyrici.
Haec me fortunae larga indulgentia suasit
numine adorato vitae obitum petere,
ne fortunatae spatium inviolabile vitae
fatali morsu stringeret ulla dies.
Optinui auditaeque preces: spem, vota, timorem
sopitus placido fine relinquo aliis.
Inter maerentes, sed non ego maestus, amicos
dispositis iacui funeris arbitriis.
Nonaginta annos baculo sine, corpore toto
exegi, cunctis integer officiis.
Haec quicumque leges, non aspernabere fari:
«talis vita tibi, qualia vota mihi».

FORUM ROMANUM