Ausonii
Epitaphia
This text comes from an unknown edition.

1. AUSONIUS LECTORI SUO SALUTEM
Ad rem pertinere existimavi, ut vel vanum opusculum materiae congruentis absolverem et libello, qui commemorationem habet eorum, qui vel peregrini <Burdigalae vel> Burdigalenses peregre docuerunt, Epitaphia subnecterem, scilicet titulos sepulcrales heroum, qui bello Troico interfuerunt. Quae antiqua cum aput philologum quendam repperissem, Latino sermone converti, non ut inservirent ordini persequendi, set ut cohaererent libere nec aberrarent.

2. AGAMEMNONI
Rex regum Atrides, fraternae coniugis ultor,
oppetii manibus coniugis ipse meae.
Quid prodest Helenes raptum punisse dolentem,
vindicem adulterii cum Clytemestra necet?

3. MENELAO
Felix o Menelae, deum cui debita sedes
decretumque piis manibus Elysium,
Tyndareo dilecte gener, dilecte Tonanti,
coniugii vindex, ultor adulterii,
aeterno pollens aevo aeternaque iuventa
nec leti passus tempora nec senii.

4. AIACI
Aiacis tumulo pariter tegor obruta Virtus,
inlacrimans bustis funeris ipsa mei,
incomptas lacerata comas, quod pravus Atrides
cedere me instructis compulit insidiis.
Iam dabo purpureum claro de sanguine florem,
testantem gemitu crimina indici.

5. ACHILLI
Non una Aeaciden tellus habet: ossa teguntur
litore Sigeo, crinem Larisa cremavit.
Pars tumuli ...................
Orbe set in toto ....................

6. ULIXI
Conditur hoc tumulo Laerta natus Ulixes:
perlege Odyssean omnia nosse volens.

7. DIOMEDI
Conditur hic genitore bono melior Diomedes,
crimen ob uxoris pulsus dotalibus Argis,
Argyripam clarosque viris qui condidit Argos,
clarior urbe nova patriae quam sede vetusta.

8. ANTILOCHO
Consiliis belloque bonus, quae copula rara est,
carus et Atrideis, carus et Aeacideis,
praemia virtutis simul et pietatis adeptus,
servato Antilochus Nestore patre obii.
Non hic ordo fuit: set iustius ille superstes,
Troia capi sine quo perfida non poterat.

9 NESTORI
Hoc tegor in tumulo, quarti iam prodigus aevi,
Nestor, consilio clarus et eloquio.
Obiecit sese cuius pro morte peremptus
filius et nati vulnere vivo pater.
Eheu cur fatis disponere sic placet aevum,
tam longum ut nobis, tam breve ut Antilocho?

10. PYRRHO
Orbe tegor medio, maior virtute paterna,
quod puer et regis Pyrrhus opima tuli.
Impius ante aras quem fraude peremit Orestes:
quid mirum, caesa iam genetrice furens.

11. EURYALO
Nec me non dignum titulo Pleuronia credit,
cui communis erat cum Diomede domus
et Sthenelo, Euryalum. Nam tertius hoc ego regnum
possedi, de quo nunc satis est tumulus.

12. GUNEO
Gunea pontus habet, tumulus sine corpore nomen.
Fama homines inter, caelum animus repetit.
Cuncta elementa duci tanto commune sepulcrum.
Quae? caelum et tellus et mare et ora virum.

13. PROTESILAO
Fatale adscriptum nomen mihi Protesilao.
Nam primus Danaum bello obii Phrygio,
audaci ingressus Sigeia litora saltu,
captus pellacis Lartiadae insidiis.
Qui, ne Troianae premeret pede litora terrae,
ipse super proprium desiluit clipeum.
Quid queror? Hoc letum iam tum mea fata canebant,
tale mihi nomen cum pater inposuit.

14. DEIPHOBO
Proditus ad poenam sceleratae fraude Lacaenae
et deformato corpore Deiphobus
non habeo tumulum, nisi quem mihi voce vocantis
et pius Aeneas et Maro conposuit.

15. HECTORI
Hectoris hic tumulus, cum quo sua Troia sepulta est:
conduntur pariter, qui periere simul.

16. ASTYANACTI
Flos Asiae tantaque unus de gente superstes,
parvulus, Argivis set iam de patre timendus,
hic iaceo Astyanax, Scaeis deiectus ab altis.
Pro dolor! Iliaci Neptunia moenia muri
viderunt aliquid crudelius Hectore tracto.

17. SARPEDONI
Sarpedon Lycius, genitus Iove, numine patris
sperabam caelum, set tegor hoc tumulo,
sanguineis fletus lacrimis. Pro ferrea fata!
Et patitur luctum qui prohibere potest.

18. NASTI ET AMPHIMACHO
Nastes Amphimachusque, Nomionis inclita proles,
ductores quondam, pulvis et umbra sumus.

19. TROILO
Hectore prostrato nec dis nec viribus aequis
congressus saevo Troilus Aeacidae,
raptatus bigis fratris coniungor honori,
cuius ob exemplum nec mihi poena gravis.

20. POLYDORO
Cede procul myrtumque istam fuge, nescius hospes:
telorum seges est sanguine adulta meo.
Confixus iaculis et ab ipsa caede sepultus,
condor in hoc tumulo bis Polydorus ego.
Scit pius Aeneas et tu, rex impie, quod me
Thracia poena premit, Troia cura tegit.

21. EUPHEMO
Euphemum Ciconum ductorem Troia tellus
condidit hastati Martis ad effigiem.
Nec satis est titulum saxo incidisse sepulcri:
insuper et frontem mole onerant statuae.
Ocius ista ruunt, quae sic cumulata locantur:
maior ubi est cultus, magna ruina subest.

22. HIPPOTHOO ET PYLEO IN HORTO SEPULTIS
Hippothoum Pyleumque tenet gremio infima tellus:
caulibus et malvis terga superna virent.
Nec vexat cineres horti cultura quietos,
dum parcente manu molle holus excolitur.

23. ENNOMO ET CHROMIO
Ennomus hic Chromiusque iacent, quis Mysia regnum,
quis pater Alcinous Oceanusque atavus.
Nobilitas quid tanta iuvat? quo clarius istis est
genus, hoc mortis condicio gravior.

24. PRIAMO
Hic Priami non est tumulus nec condor in ista
sede: caput Danai deripuere meum.
Ast ego cum lacerum sine nomine funus haberem,
confugi ad cineres Hectoreos genitor.
Illic et natos Troiamque Asiamque sepultam
inveni et nostrum quidquid ubique iacet.

25. ITEM PRIAMO
Qui tumulum Priami quaerit, legat Hectoris ante.
Ille meus, nato quem prius ipse dedi.
Hectoris et patris simul est commune sepulcrum,
amborum quoniam iuncta ruina fuit.

26. HECUBAE
Quae regina fui, quae claro nata Dymante,
quae Priami coniunx, Hectora quae genui,
hic Hecuba iniectis perii superobruta saxis,
set rabie linguae me tamen ulta prius.
Fidite ne regnis et prole et stirpe parentum,
quicumque hoc nostrum sema kynos legitis.

27. POLYXENAE
Troas Achilleo coniuncta Polyxena busto
malueram nullo caespite functa tegi.
Non bene discordes tumulos miscetis, Achivi:
hoc violare magis quam sepelire fuit.

28. DE NIOBE IN SIPYLO MONTE IUXTA FONTEM SEPULTA
Thebarum regina fui, Sipyleia cautes
quae modo sum. Laesi numina Letoidum,
Bis septem natis genetrix laeta atque superba
tot duxi mater funera quot genui.
Nec satis hoc divis: duro circumdata saxo
amisi humani corporis effigiem.
Sed dolor obstructis quamquam vitalibus haeret
perpetuasque rigat fonte pio lacrimas.
Pro facinus! Tantaene animis caelestibus irae?
Durat adhuc luctus matris, imago perit.

29. IN DIOGENIS CYNICI SEPULCRO, IN QUO PRO TITULO CANIS SIGNUM EST
«Dic, canis, hic cuius tumulus?» «Canis». «At canis hic quis?»
«Diogenes». «Obiit?» «Non obiit, set abit».
«Diogenes, cui pera penus, cui dolia sedes,v ad manes abiit?» «Cerberus inde vetat».
«At quonam?» «Clari flagrat qua stella Leonis
additus est iustae nunc canis Erigonae».

30. IN TUMULO HOMINIS FELICIS
Sparge mero cineres bene olentis et unguine nardi,
hospes, et adde rosis balsama puniceis.
Perpetuum mihi ver agit inlacrimabilis urna
et commutavi saecula, non obii.
Nulla mihi veteris perierunt gaudia vitae, seu
meminisse putes omnia sive nihil.

31. DE NOMINE CUIUSDAM LUCII SCULPTO IN MARMORE
Una quidem, geminis fulget set dissita punctis
littera: praenomen sic [.L.] nota sola facit.
Post .M. incisum est: puto sic: [A\] non tota videtur:
dissiluit saxi fragmine laesus apex.
Nec quisquam, Marius seu Marcius anne Metellus
hic iaceat, certis noverit indiciis.
Truncatis convulsa iacent elementa figuris,
omnia confusis interiere notis.
Miremur periisse homines? Monumenta fatiscunt:
mors etiam saxis nominibusque venit.

32. IUSSU AUGUSTI EQUO ADMIRABILI
Phosphore, clamosi spatiosa per aequora circi
septenas solitus victor obire vias,
inproperanter agens primos a carcere cursus,
fortis praegressis ut potereris equis
(promptum et veloces erat anticipare quadrigas,
victores etiam vincere laus potior).
Hunc titulum vani solacia sume sepulcri
et gradere Elysios praepes ad alipedes.
Pegasus hinc dexter currat tibi, laevus Arion
o funalis, quartum det tibi Castor equum.

33. DE SEPULCRO VACUO
Me sibi et uxori et natis commune sepulcrum
constituit seras Carus ad exequias.
Iamque diu monumenta vacant, sitque ista querella
longior et veniat ordine quisque suo,
nascendi qui lege datus, placidumque per aevum
condatur, natu qui prior, ille prior.

34. IN TUMULUM SEDECENNIS MATRONAE
Omnia quae longo vitae cupiuntur in aevo,
ante quater plenum consumpsit Anicia lustrum.
Infans lactavit, pubes et virgo adolevit,
nupsit, concepit, peperit, iam mater obivit.
Quis mortem accuset, quis non accuset in ista?
Aetatis meritis anus est, aetate puella.

35. DE GLAUCIA INMATURA MORTE PRAEVENTO
Laeta bis octono tibi iam sub consule pubes
cingebat teneras, Glaucia adulte, genas.
Et iam desieras puer anne puella videri,
cum properata dies abstulit omne decus.
Sed neque functorum socius miscebere volgo
nec metues Stygios flebilis umbra lacus,
verum aut Persephonae Cinyreius ibis Adonis
aut Iovis Elysii tu Catamitus eris.

FORUM ROMANUM