1 Finito igitur Punico bello, quod per XXIII annos tractum est,
Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolomaeum, Aegypti regem, miserunt auxilia
promittentes, quia rex Syriae Antiochus bellum ei intulerat. Ille gratias Romanis egit,
auxilia a Romanis non accepit. Iam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus
rex Siciliae Hiero Romam venit ad ludos spectandos et ducenta milia modiorum tritici populo
donum exhibuit.
2 L. Cornelio
Lentulo Fulvio Flacco consulibus, quibus Hiero Romam venerat, etiam contra Ligures intra
Italiam bellum gestum est et de his triumphatum. Carthaginienses tamen bellum reparare
temptabant, Sardinienses, qui ex condicione pacis Romanis parere debebant, ad rebellandum
impellentes. Venit tamen Romam legatio Carthaginiensium et pacem impetravit.
3 T. Manlio Torquato C. Atilio Bulco
consulibus de Sardis triumphatum est, et pace omnibus locis facta Romani nullum bellum
habuerunt, quod his post Romam conditam semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat.
4 L. Postumius Albinus Cn. Fulvius
Centumalus consules bellum contra Illyrios gesserunt et multis civitatibus captis etiam
reges in deditionem acceperunt. Ac tum primum ex Illyriis triumphatum est.
5 L. Aemilio consule ingentes Gallorum
copiae Alpes transierunt. Sed pro Romanis tota Italia consensit, traditumque est a Fabio
historico, qui ei bello interfuit, DCCC milia hominum parata ad id bellum fuisse. Sed res
per consulem tantum prospere gesta est. XL milia hostium interfecta sunt et triumphus
Aemilio decretus.
6 Aliquot deinde
annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum est, finitumque bellum M. Claudio Marcello
et Cn. Cornelio Scipione consulibus. Tum Marcellus cum parva manu equitum dimicavit et
regem Gallorum, Viridomarum nomine, manu sua occidit. Postea cum collega ingentes copias
Gallorum peremit, Mediolanum expugnavit, grandem praedam Romam pertulit. Ac triumphans
Marcellus spolia Galli stipiti inposita umeris suis vexit.
7 M. Minucio Rufo P. Cornelio consulibus Histris bellum inlatum est, quia
latrocinati navibus Romanorum fuerant, quae frumenta exhibebant, perdomitique sunt omnes.
Eodem anno bellum Punicum secundum Romanis inlatum est per Hannibalem, Carthaginiensium
ducem, qui Saguntum, Hispaniae civitatem Romanis amicam, obpugnare adgressus est, annum
agens vicesimum aetatis, copiis congregatis CL milium. Huic Romani per legatos
denuntiaverunt, ut bello abstineret. Is legatos admittere noluit. Romani etiam Carthaginem
miserunt, ut mandaretur Hannibali, ne bellum contra socios populi Romani gereret. Dura
responsa a Carthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame victi sunt, captique ab
Hannibale ultimis poenis adficiuntur.
8 Tum P.
Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus est, Ti. Sempronius in Siciliam,
bellum Carthaginiensibus indictum est. Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale
Pyrenaeum transiit. Alpes, adhuc ea parte invias, sibi patefecit. Traditur ad Italiam LXXX
milia peditum, X milia equitum, septem et XXX elephantos adduxisse. Interea multi Ligures
et Galli Hannibali se coniunxerunt. Sempronius Gracchus cognito ad Italiam Hannibalis
adventu ex Sicilia exercitum Ariminum traiecit.
9 P. Cornelius Scipio Hannibali primus occurrit. Commisso proelio, fugatis suis
ipse vulneratus in castra rediit. Sempronius Gracchus et ipse confligit apud Trebiam amnem.
Is quoque vincitur. Hannibali multi se in Italia dediderunt. Inde ad Tusciam veniens
Hannibal Flaminio consuli occurrit. Ipsum Flaminium interemit; Romanorum XXV milia caesa
sunt, ceteri diffugerunt. Missus adversus Hannibalem postea a Romanis Q. Fabius Maximus. Is
eum differendo pugnam ab impetu fregit, mox inventa occasione vicit.
10 Quingentesimo et quadragesimo anno a
condita urbe L. Aemilius Paulus P. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque
succedunt, qui abiens ambo consules monuit, ut Hannibalem, callidum et inpatientem ducem,
non aliter vincerent, quam proelium differendo. Verum cum inpatientia Varronis consulis
contradicente altero consule [id est Aemilio
Paulo] apud vicum, qui Cannae appellatur in Apulia, pugnatum esset, ambo consules
ab Hannibale vincuntur. In ea pugna tria milia Afrorum pereunt; magna pars de exercitu
Hannibalis sauciatur. Nullo tamen proelio Punico bello Romani gravius accepti sunt. Periit
enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii XX, senatores capti aut occisi
XXX, nobiles viri CCC, militum XL milia, equitum III milia et quingenti. In quibus malis
nemo tamen Romanorum pacis mentionem habere dignatus est. Servi, quod numquam ante,
manumissi et milites facti sunt.
11 Post eam
pugnam multae Italiae civitates, quae Romanis paruerant, se ad Hannibalem transtulerunt.
Hannibal Romanis obtulit, ut captivos redimerent, responsumque est a senatu eos cives non
esse necessarios, qui cum armati essent, capi potuissent. Ille omnes postea variis
suppliciis interfecit et tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus
equitum Romanorum, senatorum et militum detraxerat. Interea in Hispania, ubi frater
Hannibalis Hasdrubal remanserat cum magno exercitu, ut eam totam Afris subigeret, a duobus
Scipionibus, Romanis ducibus, vincitur. Perdit in pugna XXXV milia hominum; ex his
capiuntur X milia, occiduntur XXV milia. Mittuntur ei a Carthaginiensibus ad reparandas
vires XII milia peditum, IV milia equitum, XX elephanti.
12 Anno quarto postquam ad Italiam Hannibal venit, M. Claudius Marcellus consul
apud Nolam, civitatem Campaniae, contra Hannibalem bene pugnavit. Hannibal multas civitates
Romanorum per Apuliam, Calabriam, Brittios occupavit. Quo tempore etiam rex Macedoniae
Philippus ad eum legatos misit, promittens auxilia contra Romanos sub hac condicione, ut
deletis Romanis ipse quoque contra Graecos ab Hannibale auxilia acciperet. Captis igitur
legatis Philippi et re cognita Romani in Macedoniam M. Valerium Laevinum ire iusserunt, in
Sardiniam T. Manlium Torquatum proconsulem. Nam etiam ea sollicitata ab Hannibale, Romanos
deseruerat.
13 Ita uno tempore quattuor locis
pugnabatur: in Italia contra Hannibalem, in Hispaniis contra fratrem eius Hasdrubalem, in
Macedonia contra Philippum, in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem
Carthaginiensem. Is a T. Manlio proconsule, qui ad Sardiniam missus fuerat, vivus est
captus, occisa cum eo duodecim milia, capti mille quingenti, et a Romanis Sardinia subacta.
Manlius victor captivos et Hasdrubalem Romam reportavit. Interea etiam Philippus a Laevino
in Macedonia vincitur et in Hispania ab Scipionibus Hasdrubal et Mago, tertius frater
Hannibalis.
14 Decimo anno postquam Hannibal in
Italiam venerat, P. Sulpicio Cn. Fulvio consulibus, Hannibal usque ad quartum miliarium
urbis accessit, equites eius usque ad portam. Mox consulum cum exercitu venientium metu
Hannibal ad Campaniam se recepit. In Hispania a fratre eius Hasdrubale ambo Scipiones, qui
per multos annos victores fuerant, interficiuntur, exercitus tamen integer mansit; casu
enim magis erant quam virtute decepti. Quo tempore etiam a consule Marcello Siciliae magna
pars capta est, quam tenere Afri coeperant, et nobilissima urbs Syracusana; praeda ingens
Romam perlata est. Laevinus in Macedonia cum Philippo et multis Graeciae populis et rege
Asiae Attalo amicitiam fecit, et ad Siciliam profectus Hannonem quendam, Afrorum ducem,
apud Agrigentum civitatem cum ipso oppido cepit eumque Romam cum captivis nobilibus misit.
XL civitates in deditionem accepit, XXVI expugnavit. Ita omnis Sicilia recepta et Macedonia
fracta; ingenti gloria Romam regressus est. Hannibal in Italia Cn. Fulvium consulem subito
adgressus cum octo milibushominum interfecit.
15 Interea ad Hispanias, ubi occisis duobus Scipionibus nullus Romanus dux erat,
P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, annos natus
quattuor et viginti, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus.
Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum, argentum et belli apparatum Afri
habebant, nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem
Hannibalis, ibidem capit, quem Romam cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc
nuntium fuit. Scipio Hispanorumn obsides parentibus reddidit; quare omnes fere Hispaniae
uno animo ad eum transierunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, victum fugat et
praedam maximam capit.
16 Interea in
Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant.
Ibi etiam ducem Hannibalis Carthalonem occidit, XXV milia hominum captivorum vendidit,
praedam militibus dispertivit, pecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit. Tum multae
civitates Romanorum, quae ad Hannibalem transierant prius, rursus se Fabio Maximo
dediderunt. Insequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit et per se et per fratrem
suum L. Scipionem; LXX civitates receperunt. In Italia tamen male pugnatum est. Nam
Claudius Marcellus consul ab Hannibale occisus est.
17 Tertio anno postquam Scipio ad Hispanias profectus fuerat, rursus res
inclitas gerit. Regem Hispaniarum magno proelio victum in amicitiam accepit et primus
omnium a victo obsides non poposcit.
18 Desperans
Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retinere, fratrem suum Hasdrubalem ad
Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is veniens eodem itinere, quo etiam Hannibal venerat,
a consulibus Ap. Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud Senam, Piceni civitatem, in
insidias conpositas incidit. Strenue tamen pugnans occisus est; ingentes eius copiae captae
aut interfectae sunt, magnum pondus auri atque argenti Romam relatum est. Post haec
Hannibal diffidere iam de belli coepit eventu. Romanis ingens animus accessit; itaque et
ipsi evocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem. Is Romam cum ingenti gloria venit.
19 Q. Caecilio L. Valerio consulibus
omnes civitates, quae in Brittiis ab Hannibale tenebantur, Romanis se tradiderunt.
20 Anno quarto decimo posteaquam in
Italiam Hannibal venerat, Scipio, qui multa bene in Hispania egerat, consul est factus et
in Africam missus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam
cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum, pugnat;
exercitum eius interficit. Secundo proelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis
militibus, XI milibus occisis. Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et
castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione
mittitur. Qua re audita omnis fere Italia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus
redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat.
21 Ita anno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est. Legati
Carthaginiensium pacem a Scipione petiverunt; ab eo ad senatum Romam missi sunt.
Quadraginta et quinque diebus his indutiae datae sunt, quousque ire Romam et regredi
possent; et triginta milia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis
pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit: ne amplius quam
triginta naves haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent, captivos et perfugas
redderent.
22 Interim Hannibale veniente ad Africam
pax turbata est, multa hostilia ab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex urbe venientes a
Romanis capti sunt, sed iubente Scipione dimissi. Hannibal quoque frequentibus proeliis
victus a Scipione petit etiam ipse pacem. Cum ventum esset ad colloquium, isdem
condicionibus data est, quibus prius, additis quingentis milibus pondo argenti centum
milibus librarum propter novam perfidiam. Carthaginiensibus condiciones displicuerunt
iusseruntque Hannibalem pugnare. Infertur a Scipione et Masinissa, alio rege Numidarum, qui
amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum. Hannibal tres exploratores ad Scipionis
castra misit, quos captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum
exercitum, mox etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent Hannibali quae apud Romanos
vidissent.
23 Interea proelium ab utroque duce
instructum est, quale vix ulla memoria fuit, cum peritissimi viri copias suas ad bellum
educerent. Scipio victor recedit paene ipso Hannibale capto, qui primum cum multis
equitibus, deinde cum viginti, postremo cum quattuor evasit. Inventa in castris Hannibalis
argenti pondo viginti milia, auri octoginta, cetera supellectilis copiosa. Post id certamen
pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphavit atque
Africanus ex eo appellari coeptus est. Finem accepit secundum Punicum bellum post annum
nonum decimum, quam coeperat.