Lucii Apuleii
Florida

This text comes from an unknown edition.

I
Vt ferme religiosis viantium moris est, cum aliqui lucus aut aliqui locus sanctus in via oblatus est, votum postulare, pomum adponere, paulisper adsidere: ita mihi ingresso sanctissimam istam civitatem, quamquam oppido festinem, praefanda venia et habenda oratio et inhibenda properatio est. Neque enim iustius religiosam moram viatori obiecerit aut ara floribus redimita aut spelunca frondibus inumbrata aut quercus cornibus onerata aut fagus pellibus coronata, vel enim colliculus saepimine consecratus vel truncus dolamine effigiatus vel cespes libamine umigatus vel lapis unguine delibutus. Parva haec quippe et quamquam paucis percontantibus adorata, tamen ignorantibus transcursa.

II
At non itidem maior meus Socrates, qui cum decorum adulescentem et diutule tacentem conspicatus foret, "ut te videam", inquit, "aliquid et loquere." Scilicet Socrates tacentem hominem non videbat; etenim arbitrabatur homines non oculorum, sed mentis acie et animi obtutu considerandos. Nec ista re cum Plautino milite congruebat, qui ita ait: Pluris est oculatus testis unus quam auriti decem. Immo enimvero hunc versum ille ad examinandos homines converterat: Pluris est auritus testis unus quam oculati decem. Ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum. Homines enim neque longule dissita neque proxume adsita possumus cernere, verum omnes quodam modo caecutimus: ac si ad oculos et obtutum istum terrenum redigas et hebetem, profecto verissime poeta egregius dixit velut nebulam nobis ob oculos offusam nec cernere nos nisi intra lapidis iactum valere. Aquila enimvero cum se nubium tenus altissime sublimavit evecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laevorsum vel dextrorsum tanta mole corporis labitur, velificatas alas quo libuit advertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo volatu paene eodem loco pendula, circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis vicem; de caelo improvisa, simul campis pecua, simul montibus feras, simul homines urbibus uno obtutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet vel agnum incuriosum vel leporem meticulosum vel quodcumque esui animatum vel laniatui fors obtulit
...

III
Hyagnis fuit, ut fando accepimus, Marsyae tibicinis pater et magister; rudibus adhuc musicae saeculis solus ante alios cantus canere, nondum quidem tam flexanimo sono nec tam pluriformi modo nec tam multiforatili tibia; quippe adhuc ars ista repertu novo commodum oriebatur. Nec quicquam omnium est quod possit in primordio sui perfici, sed in omnibus ferme ante est spei rudimentum quam rei experimentum. Prorsus igitur ante Hyagnin nihil aliud plerique callebant quam Vergilianus upilio seu busequa, stridenti miserum stipula disperdere carmen. Quod si quis videbatur paulo largius in arte promovisse, ei quoque tamen mos fuit una tibia velut una tuba personare. Primus Hyagnis in canendo manus discapedinavit, primus duas tibias uno spiritu animavit, primus laevis et dexteris foraminibus, acuto tinnitu et gravi bombo, concentum musicum miscuit. Eo genitus Marsyas cum in artificio patrissaret tibicinii, Phryx cetera et barbarus, vultu ferino, trux, hispidus, inlutibarbus, spinis et pilis obsitus, fertur - pro nefas - cum Apolline certavisse, teter cum decoro, agrestis cum erudito, belua cum deo. Musae cum Minerva dissimulamenti gratia iudices adstitere, ad deridendam scilicet monstri illius barbariam nec minus ad stoliditatem poeniendam. Sed Marsyas, quod stultitiae maximum specimen, non intellegens se deridiculo haberi, priusquam tibias occiperet inflare, prius de se et Apolline quaedam deliramenta barbare effutivit, laudans sese, quod erat et coma relicinus et barba squalidus et pectore hirsutus et arte tibicen et fortuna egenus: contra Apollinem - ridiculum dictu - adversis virtutibus culpabat, quod Apollo esset et coma intonsus et genis gratus et corpore glabellus et arte multiscius et fortuna opulentus. "Iam primum", inquit, "crines eius praemulsis antiis et promulsis caproneis anteventuli et propenduli, corpus totum gratissimum, membra nitida, lingua fatidica, seu tute oratione seu versibus malis, utrubique facundia aequipari. Quid quod et vestis textu tenuis, tactu mollis, purpura radians? quid quod et lyra eius auro fulgurat, ebore candicat,gemmis variegat? quid quod et doctissime et gratissime cantilat? "Haec omnia" inquit "blandimenta nequaquam virtuti decora, sed luxuriae accommodata": contra corporis sui qualitatem prae se maximam speciem ostentare. Risere Musae cum audirent hoc genus crimina sapienti exoptanda Apollini obiectata, et tibicinem illum certamine superatum velut ursum bipedem corio exsecto nudis et laceris visceribus reliquerunt. Ita Marsyas in poenam cecinit et cecidit. Enimvero Apollinem tam humilis victoriae puditum est.

IV
Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis voculae melleus modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu velles Aeolion simplex sive Iastium varium seu Ludium querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum. Is igitur cum esset in tibicinio adprime nobilis, nihil aeque se laborare et animo angi et mente dicebat, quam quod monumentarii ceraulae tibicines dicerentur. Sed ferret aequo animo hanc nominum communionem, si mimos spectavisset: animadverteret illic paene simili purpura alios praesidere, alios vapulare; itidem si munera nostra spectaret: nam illic quoque videret hominem praesidere, hominem depugnare; togam quoque parari et voto et funeri, item pallio cadavera operiri et philosophos amiciri.

V
Bono enim studio in theatrum convenistis, ut qui sciatis non locum auctoritatem orationi derogare, sed cum primis hoc spectandum esse, quid in theatro deprehendas. Nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faveris, si philosophus, didiceris.

VI
Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores et fluxos vestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos et odorum divites Arabas - eorum igitur Indorum non aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium maximus eois regnator aquis in flumina centum discurrit, centum valles illi oraque centum, oceanique fretis centeno iungitur amni, nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem tamen in corpore color noctis est, nec quod apud illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo in mutuam perniciem concertant: quippe lubrico volumine indepti revinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus vel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac retentores suos toto corpore oblidere. Sunt apud illos et varia colentium genera - libentius ego de miraculis hominum quam naturae disserverim -; est apud illos genus, qui nihil amplius quam bubulcitare novere, ideoque adgnomen illis bubulcis inditum. Sunt et mutandis mercibus callidi et obeundis proeliis strenui vel sagittis eminus vel ensibus comminus. Est praeterea genus apud illos praestabile, gymnosophistae vocantur. Hos ego maxime admiror, quod homines sunt periti non propagandae vitis nec inoculandae arboris nec proscindendi soli; non illi norunt arvum colere vel aurum colare vel equum domare vel taurum subigere vel ovem vel capram tondere vel pascere. Quid igitur est? unum pro his omnibus norunt: sapientiam percolunt tam magistri senes quam discipuli iuniores. Nec quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt. Igitur ubi mensa posita, priusquam edulia adponantur, omnes adolescentes ex diversis locis et officiis ad dapem conveniunt; magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum fecerint. Hic alius se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse; itidem alius sese parentibus quaepiam imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua repperisse vel alterius demonstratione didicisse,... denique ceteri commemorant. Qui nihil habet adferre cur prandeat, inpransus ad opus foras extruditur.

VII
Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, ne vir unicam gloriam adeptus sine laude umquam nominaretur - nam solus a condito aevo, quantum hominum memoria exstat, inexsuperabili imperio orbis auctus fortuna sua maior fuit successusque eius amplissimos et provocavit ut strenuus et aequiperavit ut meritus et superavit ut melior, solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat virtutem vel sperare, fortunam vel optare -, eius igitur Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando vel belli ausa vel domi provisa, quae omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suavissimus poetarum, pulcherrimo carmine illustrare; sed cum primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus vulgo contaminari, sed edixit universo orbi suo, ne quis effigiem regis temere adsimularet aere? colore, caelamine, quin saepe solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet; praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis uspiam reperiretur alius sanctissimae imagini regis manus admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum vindicaturum. Eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem vigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma viridis iuventae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur. Quod utinam pari exemplo philosophiae edictum valeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus philosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene vivendum repertam male dicendo et similiter vivendo contaminarent. Quod utrumque scilicet perfacile est. Quae enim facilior res quam linguae rabies et vilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui? Nam viliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est. An non summam contumeliam vobis imponit, qui vos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui vos existimat mala et vitiosa verba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere? Quis ex rupiconibus, baiolis, tabernariis tam infans est, ut, si pallium accipere velit, non disertius maledicat?

VIII
Hic enim plus sibi debet quam dignitati, quamquam nec haec illi sit cum aliis promiscua; nam ex innumeris hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles genere et ex iis pauci consulares, ex consularibus pauci boni et adhuc ex bonis pauci eruditi. Sed ut loquar de solo honore, non licet insignia eius vestitu vel calceatu temere usurpare.

IX
Si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex illis invisoribus meis malignus sedet, quoniam, ut in magna civitate, hoc quoque genus invenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant,- si qui igitur ex illis lividis splendidissimo huic auditorio velut quaedam macula se immiscuit, velim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi numquam visitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conservandae existimationis hic adeat qui contemni non consuevit, cum sit arduum et oppido difficile vel modicae paucorum exspectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et vestra de me benigna praesumptio nihil non quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere. Quis enim vestrum mihi unum soloecismum ignoverit? quis vel unam syllabam barbare pronuntiatam donaverit? quis incondita et vitiosa verba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? Quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis. Meum vero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno vero comparatis: tantum habet vilitas excusationis, dignitas difficultatis. Adgnosco igitur difficultatem meam, nec deprecor quin sic existimetis. Nec tamen vos parva quaedam et prava similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. Praeco proconsulis et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic videtur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat; enimvero proconsul ipse moderata voce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit; quippe praeconis vox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita provinciae instrumento refertur. Patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem; nam quodcumque ad vos protuli, exceptum ilico et lectum est, nec revocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quicquam licet. Quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum. Plura enim mea exstant in Camenis quam Hippiae in opificiis opera. Quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo. Et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus; aetas illi cum Socrate, patria Elis; genus ignoratur, gloria vero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia varia, aemuli multi. Venit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu visendus quam elaboratu mirandus. Omnia secum quae habebat, nihil eorum emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicatus. Habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. Habebat cinctui balteum, quod genus pictura Babylonica miris coloribus variegatum: nec in hac eum opera quisquam adiuverat. Habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat: id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse. Etiam pedum tegumenta crepidas sibimet compegerat; etiam anulum in laeva aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulaverat et palam clauserat et gemmam insculpserat. Nondum omnia eius commemoravi. Enim non pigebit me commemorare quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coetu praedicavit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea rivulo laberetur. Quis autem non laudabit hominem tam numerosa arte multiscium, totiugi scientia magnificum, tot utensilium peritia daedalum? Quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, vestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimvero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari. Prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta virgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias varias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis, atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino voto, pari studio, simili stilo. Quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coacervatim tibi, proconsul [ut] optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui! non hercule penuria laudis, quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores tuos ad te reservata est, sed quoniam nulli me probatiorem volo, quam quem ipse ante omnis merito probo. Enim sic natura comprobatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo velis. Atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi privatim, sed omni publicitus gratia obstrictus. Nihil quippe a te impetravi, quia nec postulavi. Sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium, magisque iudicio impertire quam commodo inservire et quod in commune expediat malle quam quod mihi. Igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium. Idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in provincialium negotiis contemplor, qua effectius te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum. Nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti. Quis enim a te non amet discere quanam moderatione obtineri queat tua ista gravitas iucunda, mitis austeritas, placida constantia blandusque vigor? Neminem proconsulum, quod sciam, provincia Africa magis reverita est, minus verita: nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor valuit. Nemo te alius pari potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem virtute filium adduxit. Igitur nemo Carthagini proconsulum diutius fuit. Nam etiam eo tempore, quo provinciam circumibas, manente nobis Honorino, minus sensimus absentiam tuam, quam te magis desideraremus: paterna in filio aequitas, senilis in iuvene [auctoritas] prudentia, consularis in legato auctoritas, prorsus omnis virtutes tuas ita effingit ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior esset in iuvene quam in te parta laus, nisi eam tu talem dedisses. Qua utinam perpetuo liceret frui. Quid nobis cum istis proconsulum vicibus, quid cum annis brevibus et festinantibus mensibus? O celeres bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula. Iam te, Severiane, tota provincia desideramus. Enimvero Honorinum et honos suus ad praeturam vocat et favor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reversurus est.

X
Sol qui candentem fervido curru atque equis flammam citatis fervido ardore explicas: itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae vagantium potestates: Iovis benefica, Veneris voluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. Sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma invisitata, vis cognita. Item in terris, utcumque providentiae ratio poscebat, alibi montium arduos vertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequavit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum virores, item dedit volatus avibus, volutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.

XI
Patitur enim, quod qui herediolum sterile et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt: quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic aliam frugem vident, sed infelix lolium et steriles dominantur avenae, suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et vicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae virtutis sterilis est...

XII
Psittacus avis Indiae avis est; instar illi minimo minus quam columbarum, sed color non columbarum; non enim lacteus ille vel lividus vel utrumque, subluteus aut sparsus est, sed color psittaco viridis et intimis plumulis et extimis palmulis, nisi quod sola cervice distinguitur. Enimvero cervicula eius circulo mineo velut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur. Rostri prima duritia: cum in petram quampiam concitus altissimo volatu praecipitat, rostro se velut ancora excipit. Sed et capitis eadem duritia quae rostri. Cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clavicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat; haec discenti ferula est. Discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti convibretur: senex autem captus et indocilis est et obliviosus. Verum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus glande qui vescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur. Non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris avibus; eo facilius verba hominis articulant patentiore plectro et palato. Id vero, quod didicit, ita similiter nobis canit vel potius eloquitur, ut, vocem si audias, hominem putes: nam corvum quidem si audias, +idem conate non loqui[. Verum enimvero et corvus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant. Si convicia docueris, conviciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis: hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. Vbi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. Si carere convicio velis, lingua excidenda est aut quam primum in silvas suas remittendus est.

XIII
Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam avibus brevem et temporarium cantum commodavit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis vespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum; quippe haec animalia inter se vario tempore et vario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto. Sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu venerabilis et intellectu utilis et modo omnicana.

XIV
Haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exsilit, rem familiarem abicit velut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: "Crates" inquit "Cratetem manu mittit": et exinde non modo solus, verum nudus et liber omnium, quoad vixit, beate vixit. Adeoque eius cupiebatur, ut virgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis, ultronea eum sibi optaverit. Cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam viderat: proinde sedulo consuleret, ne post querela eam caperet; enimvero Hipparche condicionem accipit. Iam dudum sibi provisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiorem uspiam gentium posse invenire; proinde duceret quo liberet. Duxit Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque virginem imminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.

XV
Samos Icario in mari modica insula est - exadversum Miletos - ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur; utramius clementer navigantem dies alter in portu sistit. Ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliveto, nec vinitori nec holitori scalpitur. Ruratio omnis in sarculo ei surculo, quorum proventu magis fructuosa insula est quam frugifera. Ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata. Oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant. Enimvero fanum Iunonis antiquitus famigeratum; id fanum secundo litore, si recte recordor viam, viginti haud amplius stadia oppido abest. Ibi donarium deae perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lancibus, speculis, poculis et huiuscemodi utensilibus. Magna etiam vis aeris vario effigiatu, veterrimo et spectabili opere; vel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil videor effectius cognovisse; quidam Pythagorae eam falso existimant. Adulescens est visenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem cervicem scapularum finibus obumbrat; cervix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatur; eique prorsus citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis variegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde velat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris striis dependent; cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius tenerae, procerulae: laeva distantibus digitis nervos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admovet, ceu parata percutere, cum vox in cantico interquievit; quod interim canticum videtur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare. Verum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, qui Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat. Ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse; et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aevi, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est. Quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse. Sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captivos Cambysae regis, Aegyptum cum adveheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis divini arcani antistitem, posteaque eum a quodam Gillo Crotoniensium principe reciperatum. Verum enimvero celebrior fama obtinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas vices, geometriae sollertissimas formulas didicisse; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde Brachmanos - hi sapientes viri sunt, Indiae gens est - eorum ergo Brachmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem scientiam, numinum vagantium statos ambitus, utrorumque varios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita; Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot vices vitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta vel praemia. Quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus versuum nexu repudiato conscribere ausus est passis verbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humavit. Fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creophyli discipulum, qui Creophylus memoratur poetae Homeri hospes et aemulator canendi fuisse. Tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, vir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere, verbaque, quae volantia poetae appellant, ea verba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere. Prorsus, inquam, hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitari dediscere. Non in totum aevum tamen vocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed gravioribus viris brevi spatio satis videbatur taciturnitas modificata, loquaciores enimvero ferme in quinquennium velut exsilio vocis puniebantur. Porro noster Plato, nihil ab hac secta vel paululum devius, pythagorissat in plurimis; aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, impigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere. Qua moderatione videor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestivae vocis testimonium consecutus.

XVI
Priusquam vobis occipiam, principes Africae viri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decrevistis, prius volo causam vobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula - quippe ita institui omne vitae meae tempus vobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicavi: nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius vos et gnaros et iudices habeam - quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu vestro distulerim. Exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam improvisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico. De ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite. An etiam de ingenio pauca vultis? Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictavit certavitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. Namque eum etiam vicit saepenumero - pudet dicere. Reperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, agnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias vitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. Rarae apud illum corruptelae, tuti errores, concessi amores. Nec eo minus et leno periurus et amator fervidus et servulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces. Hisce laudibus diu in arte comoedica, nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens. fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moveret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad vos venit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, variis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum. Postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia convenere; sese quisque exadversum quam proxime collocat; serus adveniens amicis adnuit, locum sessui impertiant; extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro, ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia exspectare. Interim dies ire, neque Philemon ad condictum venire; quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere. Sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui accierent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. Commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti: adhuc manus volumini implexa, adhuc os recto libro impressus, sed enim iam animae vacuus, libri oblitus et auditorii securus. Stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. Dein regressi ad populum renuntiavere Philemonem poetam, qui exspectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi veram fabulam consummasse; enimvero iam dixisse rebus humanis valere et plaudere, suis vero familiaribus dolere et plangere; hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nuptialem venisse; proin, quoniam poeta optimus personam vitae deposuerit, recta de auditorio eius exsequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina. Haec ego ita facta, ut commemoravi, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus. Nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem vobis volentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo vehementer talum inverti, ut minimum afuerim, quin articulum etiam a crure defringerem. Tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. Et iam dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique violentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam. Cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperavi, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad vos festinanti satis videbatur, veniebam redditum quod pepigeram, cum interim vos mihi beneficio vestro non tantum clauditatem dempsistis, verum etiam pernicitatem addidistis. An non properandum mihi erat, ut pro eo honore vobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? Non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset vestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. Neque enim aut levi mercede emit qui precatur, aut parvum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere velis quam rogare. Id ego arbitror praecipue in honore observandum; quem qui laboriose exoraverit, sibi debet unam gratiam, quod impetrarit; qui vero sine molestia ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et quod non petierit et quod acceperit. Duplam igitur vobis gratiam debeo, immo enimvero multiiugam, quam ubique equidem et semper praedicabo. Sed nunc inpraesentiarum libro iusto ad hunc honorem mihi nondum conscripto, ita ut soleo, publice protestabor. Certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit liber quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat. Quem librum sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie vobiscum probare. Est enim tantus in studiis, ut praenobilior sit proprio ingenio quam patricio consulatu. Quibusnam verbis tibi, Aemiliane Strabo, vir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem verbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle reperio. Sed quaeram sedulo et conitar, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Nam nunc inpraesentiarum - neque enim diffitebor -laetitia facundiae obstrepit et cogitatio voluptate impeditur; ac mens occupata delectatione mavult inpraesentiarum gaudere quam praedicare. Quid faciam? cupio gratus videri, sed prae gaudio nondum mihi vacat gratias agere. Nemo me, nemo ex illis tristioribus velit in isto vituperare, quod honorem meum non minus mereor quam intellego, quod clarissimi et eruditissimi viri tanto testimonio exsulto: quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum vir consularis; cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is etiam laudator mihi apud principes Africae viros quodam modo astitit. Nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemoravit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc postea vota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognovit. Iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit. Ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat. Quin etiam commemoravit et alibi gentium et civitatium honores mihi statuarum et alios decretos. Quid addi potest ad hoc praeconium viri consularis? Immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. Iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me vobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat. Ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, vir, cui omnes provinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur. Quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum? immo enimvero, quid superest? Aemilianus Strabo, vir consularis, brevi votis omnium futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia Carthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti sunt. Nonne videtur hoc vobis senatus consultum esse? Quid quod et Carthaginienses omnes, qui in illa sanctissima curia aderant, tam libenter decreverunt locum statuae, ut illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in sequentem curiam protulisse, ut salva veneratione, salva reverentia consularis sui viderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me publicum perveniret. Ceterum meminerant optimi magistratus et benivolentissimi principes mandatum sibi a vobis quod volebant. Id egone scirem ac praedicare cessarem? ingratus essem. Quin etiam universo ordini vestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decoravere, in qua curia vel nominari tantummodo summus honor est. Igitur, quod difficile factu erat quodque re vera arduum, non existimabatur: gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id - praefascine dixerim - iam quodam modo mihi obtigit. Quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne in mediocribus quidem civitatibus umquam defuere, ne ut Carthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus maioribus iudicare potius solet quam computare. Sed de hoc tum ego perfectius, cum vos effectius. Quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo civium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto, plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis provincias est totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium, semper annorum repraesentet.

XVII
Viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut impatientia linguae commendationem ingenii quaerant et adfectata amicitiae vestrae specie glorientur. Vtrumque eius a me, Scipio. Orfite, longe abest. Nam et quantulumcumque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat novae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi vere [putem] potest, potest autem quivis falso gloriari. Ad hoc ita semper ab ineunte aevo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in provincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus vobis amicitia mea capessenda sit quam mihi vestra concupiscenda. Quippe non prompte veniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseverantem celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est gratam praesentiam eiusdem esse, cuius angat absentia. Ceterum vox cohibita silentio perpeti non magis usui erit quam nares gravedine oppletae, aures spurcitie obseratae, oculi albugine obducti. Quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut somno solvatur aut vino mergatur aut morbo sepeliatur? Profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, ita vox in vagina silentii condita diutino torpore hebetatur. Desuetudo omnibus pigritiam, pigritia veternum parit. Tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit; igitur identidem boando purgant ravim. Ceterum ipsius vocis hominis exercendi cassus labor supervacaneo studio plurifariam superatur, si quidem voce hominis et tuba rudore torvior et lyra concentu variatior et tibia questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina significatu longinquior. Mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum gravis mugitus, luporum acutus ululatus, elephantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non avium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus voces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies vel propitia voluptas ciant. Pro quibus homini vox divinitus data angustior quidem, sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem. Quo magis celebrari debet frequentius usurpata, et quidem non nisi in auditorio, tanto viro praesidente, in hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum benignorum. Equidem et si fidibus adprime callerem, non nisi confertos homines consectarer. In solitudine cantilavit Orpheus in silvis, inter delphinas Arion, quippe, si fides fabulis, Orpheus exsilio desolatus, Arion navigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur. Eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent. Avibus haec secretaria utiquam magis congruerint, merulis et lusciniis et oloribus. Et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine arcana canticum adulescentiae garriunt, olores apud avios fluvios carmen senectae meditantur. Enimvero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de virtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuvenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul sublevavit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuvenibus hilaritatem, senibus securitatem. Metuo quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet vel tua generosa modestia vel mea ingenua verecundia. Sed nequeo quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin vel paucissima attingam. Vos ea mecum, cives ab eo servati, recognoscite.

XVIII
Tanta multitudo ad audiendum convenistis, ut potius gratulari Carthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusaverim dissertare. Nam et pro amplitudine civitatis frequentia collecta et pro magnitudine frequentiae locus delectus est. Praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pavimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus vociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam convenientium ratio et dicentis oratio. Quapropter, ut poetae solent hic ibidem varias civitates substituere, ut ille tragicus, qui in theatro dici facit: Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis, item ille comicus: perparvam partim postulat Plautus loci de vostris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis conferat, non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam civitatem hic, sed enim ipsius Carthaginis vel curiam vel bybliothecam substituere. Igitur proinde habetote, si curia digna protulero, ut si in ipsa curia me audiatis, si erudita fuerint, ut si in bybliotheca legantur. Quod utinam mihi pro amplitudine auditorii prolixa oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi me facundissimum cuperem. Sed verum verbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum divinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam vel parva querimonia, coniugatione quadam mellis et fellis: ubi uber, ibi tuber. Id ego cum [in] alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior. Nam quanto videor plura apud vos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reverentia vestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptavi, idem nunc penes meos haesito ac - mirum dictu - ipsis illecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor. An non multa mihi apud vos adhortamina suppetunt, quod sum vobis nec lare alienus nec pueritia invisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec voce inauditus nec libris inlectus improbatusve? Ita mihi et patria in concilio Africae, id est vestro, et pueritia apud vos et magistri vos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et vox mea utraque lingua iam vestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita. quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio vestro comprobantur. Haec tanta ac totiuga invitamenta communia non minus vos ad audiendum prolectant quam me ad audendum retardant, faciliusque laudes vestras alibi gentium quam apud vos praedicarim: ita apud suos cuique modestia obnoxia est, apud extrarios autem veritas libera. Semper adeo et ubique vos quippe ut parentis ac primos magistros meos celebro mercedemque vobis rependo, non illam, quam Protagora sophista pepigit nec accepit, sed quam Thales sapiens nec pepigit et accepit. Video quid postuletis: utramque narrabo. Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici civis aequaevus - inde ei suppeditata doctrina est -, eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Evathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices vicisset. Igitur Evathlus postquam cuncta illa exorabula iudicantium et decipula adversantium et artificia dicentium versutus alioqui et ingeniatus ad astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat, coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris frustrari magistrum diutuleque nec agere velle nec reddere, usque dum Protagoras eum ad iudices provocavit, expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit. "Nam sive ego vicero", inquit, "solvere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu viceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices viceris. Ita, si vincis, in condicionem incidisti; si vinceris, in damnationem." Quid quaeris? ratio conclusa iudicibus acriter et invincibiliter videbatur. Enimvero Evathlus, utpote tanti veteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit. Nam "si ita est", inquit, "neutro modo quod petis debeo. Aut enim vinco et iudicio dimittor, aut vincor et pacto absolvor, ex quo non debeo mercedem, si hanc primam causam fuero penes iudices victus. Ita me omni modo liberat, si vincor, condicio, si vinco, sententia." Nonne vobis videntur haec sophistarum argumenta obversa invicem vice spinarum, quas ventus convolverit, inter se cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione, mutuo vulnere? Atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa versutis et avaris relinquenda est: cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse. Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis viris facile praecipuus - enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator -maximas res parvis lineis repperit: temporum ambitus, ventorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reverticula, itidem lunae vel nascentis incrementa vel senescentis dispendia vel delinquentis obstiticula. Idem sane iam proclivi senectute divinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, verum etiam experiundo comprobavi, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. Id a se recens inventum Thales memoratur edocuisse Mandraytum Prienensem, qui nova et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit quantam vellet mercedem sibi pro tanto documento rependi. "Satis" inquit, "mihi fuerit mercedis", Thales sapiens, "si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, tibi non adsciveris, sed eius inventi me potius quam alium repertorem praedicaris." Pulchra merces prorsum ac tali viro digna et perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persolvetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia vere cognovimus. Hanc ego vobis, mercedem, Carthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud vos adeptus. Vbique enim me vestrae civitatis alumnum fero, ubique vos omnimodis laudibus celebro, vestras disciplinas studiosius percolo, vestras opes gloriosius praedico, vestros etiam deos religiosius veneror. Nunc quoque igitur principium mihi apud vestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Carthaginis indubitabili numine propitius respicit. Eius dei hymnum Graeco et Latino carmine vobis etiam canam [iam] illi a me dedicatum. Sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et vorsa facundia veneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Severus et Iulius Persius, viri et inter se mutuo et vobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et benivolentia paribus, incertum modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores. Quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Carthaginem diligat, atque summis medullitus viribus contendunt ambo, vincitur neuter. Eorum ego sermonem ratus et vobis auditu gratissimum et mihi compositu congruentem et deo dedicatu religiosum, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Persio Graece quae ego pridie in templo Aesculapi disserverim, paulatimque illis Severum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. Nam et Persius, quamvis et ipse optime possit, tamen hodie vobis atticissabit.

XIX
Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam vino repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore: cuius rei observationem probe callebat, ut qui diligentissime animadverteret venarum pulsus inconditos vel praevaros. Is igitur cum forte in civitatem sese reciperet et rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis civitatis funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine, qui exsequias venerant, circumstare, omnis tristissimos et obsoletissimos vestitu. Propius accessit, utine cognosceret more ingenii quisnam esset, quoniam percontanti nemo responderat, an vero ut ipse aliquid in illo ex arte reprehenderet. Certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit. Iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum, iam eum pollinctum, iam paene paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animadversis, etiam atque etiam pertrectavit corpus hominis et invenit in illo vitam latentem. Confestim exclamavit vivere hominem: procul igitur faces abigerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent. Murmur interea exortum; partim medico credendum dicere, partim etiam irridere medicinam. Postremo propinquis etiam hominibus invitis, quodne iam ipsi hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habebant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetravit brevem mortuo dilationem atque ita vispillonum manibus extortum velut ab inferis postliminio domum rettulit confestimque spiritum recreavit, confestim animam in corporis latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis provocavit.

XX
Sapientis viri super mensam celebre dictum est: "Prima", inquit, "creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem, tertia ad voluptatem, quarta ad insaniam." Verum enimvero Musarum creterra versa vice quanto crebrior quantoque meracior, tanto propior ad animi sanitatem. Prima creterra litteratoris rudimento eximit, secunda grammatici doctrina instruit, tertia rhetoris eloquentia armat. Hactenus a plerisque potatur. Ego et alias creterras Athenis bibi: poeticae commentam, geometriae limpidam, musicae dulcem, dialecticae austerulam, iam vero universae philosophiae inexplebilem scilicet et nectaream. Canit enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos, Epicharmus modos, Xenophon historias, Crates satiras: Apuleius vester haec omnia novemque Musas pari studio colit, maiore scilicet voluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc vindicantur, cruenta mente, pura manu. Ergo sicut ad poenam sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari praedicanda. Quae autem maior laus aut certior, quam Carthagini benedicere, ubi tota civitas eruditissimi estis, penes quos omnem disciplinam pueri discunt, iuvenes ostentant, senes docent? Carthago provinciae nostrae magistra venerabilis? Carthago Africae Musa caelestis, Carthago Camena togatorum.

XXI
Habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, saepe uti malis interpellatam voluntatem: quippe et illis, quibus curriculo confecta via opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera vehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum - adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum rivos et collium clivos -; hisce igitur moramentis omnibus qui volunt devitare ac vectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, vivacis pernicitatis, id est et ferre validum et ire rapidum, qui campos collesque gradu perlabitur uno, ut ait Lucilius; tamen cum eo equo per viam concito pervolant, si quem interea conspicantur ex principalibus viris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quamquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum, relevant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem verberando equo gestant, eam virgam in laevam manum transferunt, itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumvis morae in officio libenter insumunt.

XXII
Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est - nulla domus umquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestive Crates interveniret, litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum virtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter adversum iracundiam et invidiam atque avaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgavit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et clava insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria exstat -; igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata vestibulo, ipse bene vestitus, bene praediatus. Post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque esse, quicquid sub caelo divitiarum est, eas omnis ad bene vivendum nihil quicquam esse ...

XXIII
Sicuti navem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clavo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus velis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam navem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint! Sed et medici cum intraverint ad aegrum, uti visant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuvenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono; sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, venarum pulsum et momenta captat: si quid illic turbatum atque inconditum offendit, illi renuntiat male morbo haberi. Dives ille cibo interdicitur; ea die in sua sibi copiosa domo panem non accipit, cum interea totum eius servitium hilares sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit condicione.

FORUM ROMANUM