L. Annaei Flori
Carmina

English

This text comes from an unknown edition.

I
Ego nolo Caesar esse,
ambulare per Britannos
Scythicas pati pruinas.

II
Bacche, vitium repertor, plenus adsis vitibus,
effluas dulcem liquorem, comparandum nectari,
conditumque fac vetustum, ne malignis venulis
asperum ducat saporem, versus usum in alterum.

III
Mulier intra pectus omnis celat virus pestilens;
dulce de labris loquuntur, corde vivunt noxio.

IV
Sic Apollo, deinde Liber sic videtur ignifer:
ambo sunt flammis creati prosatique ex ignibus;
ambo de donis calorem, vite et radio, conferunt;
noctis hic rumpit tenebras, hic tenebras pectoris.

V
Quando ponebam novellas arbores mali et piri,
cortici summae notavi nomen ardoris mei.
Nulla fit exinde finis vel quies cupidinis:
crescit arbor, gliscit ardor: animus implet litteras.

VI
Qui mali sunt non fuere matris ex alvo mali,
sed malos faciunt malorum falsa contubernia.

VII
Sperne mores transmarinos, mille habent offucia.
Cive Romano per orbem nemo vivit rectius:
quippe malim unum Catonem quam trecentos Socratas.

VIII
Tam malum est habere nummos, non habere quam malum est;
tam malum est audere semper quam malum est semper pudor;
tam malum est tacere multum quam malum est multum loqui;
tam malum est foris amica quam malum est uxor domi;
nemo non haec vera dicit, nemo non contra facit.

IX
Consules fiunt quotannis et novi proconsules;
solus aut rex aut poeta non quotannis nascitur.

X
Venerunt aliquando rosae. Per veris amoeni
ingenium una dies ostendit spicula florum,
altera pyramidas nodo maiore tumentes,
tertia iam calathos, totum lux quarta peregit
floris opus. Pereunt hodie nisi mane leguntur.

XI
A, quales ego mane rosas procedere vidi!
Nascebantur adhuc neque erat par omnibus aetas.
Prima papillatos ducebat tecta corymbos,
altera puniceos apices umbone levabat,
tertia iam totum calathi patefecerat orbem,
quarta simul nituit nudati germine floris.
Dum levat una caput dumque explicat altera nodum,
sic, dum virgineus pudor exsinuatur amictu,
ne pereant lege mane rosas: cito virgo senescit.

XII
Aut hoc risit Amor aut hoc de pectine traxit
purpureis Aurora comis aut sentibus haesit
Cypris et hic spinis insedit sanguis acutis.

XIII
Hortus erat Veneris, roseis circumdatus herbis,
gratus ager dominae, quem qui vidisset amaret.
Dum puer hic passim properat decerpere flores
et velare comas, spina libavit acuta
marmoreos digitos: mox ut dolor attigit artus
sanguineamque manum, tinxit sua lumina gutta.
Pervenit ad matrem frendens defertque querellas:
"unde rosae, mater, coeperunt esse nocentes
unde tui flores pugnare latentibus armis?
Bella gerunt mecum. Floris color et cruor unum est!"

XIV
Clio saecla retro memorat sermone soluto.
Euterpae geminis loquitur cava tibia ventis.
Voce Thalia cluens soccis dea comica gaudet.
Melpomene reboans tragicis fervescit iambis.
Aurea Terpsichorae totam lyra personat aethram.
Fila premens digitis Erato modulamina fingit.
Flectitur in faciles variosque Polymnia motus.
Vranie numeris scrutatur sidera mundi.
Calliope doctis dat laurea serta poetis.

FORUM ROMANUM