|
Flori Epitome de Tito Livio Bellorum Omnium Annorum DCC |
|
||
LIBER II
I. De legibus Gracchanis.
I
II
III
IV
V
VI Primum fuit belli in Albano monte consilium, ut festo die Latinarum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras inmolarentur. Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderat ab urbe legatis. Hoc fuit inpii belli sacramentum. Inde iam passim ab omni parte Italiae duce et auctore belli discursante Poppaedio diversa per populos et urbes signa cecinere. Nec Hannibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. Ecce Ocriculum, esse Grumentum, ecce Faesulae, ecce Carseoli, Aesernia, Nuceria, Picentia caedibus, ferro et igne vastantur. Fusae Rutili copiae, fusae Caepionis. Nam ipse Iulius Caesar exercitu amisso cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam etiam urbem perviam fecit. Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; adgressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites; Strabo vero Pompeius omnia flammis ferroque populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium diis litaretur utcumque.
VII Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signi ordinat. Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas saeviebat. Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli. Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema delevit; comminutasque copias fame armis facile delevit; dedidissent se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent. Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum multitudo contendit, inter rixantium manus praeda lacerata est.
VIII Prima sedes velut ara Veneris mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis impetu castra rapuerunt; inde alia, castra Vareniana, castra deinceps Thorani; totamque pervagarunt Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam. Thurios atque Metapontum terribili strage populantur. Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt. Ac ne quod decus iusto desset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere. Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertos, inde latro, deinde in honorem virium gladiator. Qui defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerator tum fuisset. Inde iam consulares quoque adgressus in Appennino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Gai Crassi castra delevit. Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana - quod satis est turpitudini nostrae - deliberavit. Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgunt pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique - pudet dicere - hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Bruttium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgulis in rapidissimo freto frustra experirentur, tamen eruptione facta dignam viris obiere mortem et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.
IX Bellum civile Marianum sive Sullanum tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est. Primum levi et modico tumultu maiore quam bello, intra ipsos dumtaxat armorum duces subsistente saevitia; mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus grassante victoria; ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus, donec deessent qui occiderentur. Initium et causa belli inexplebilis honorum Marii fames, dum decretam Sullae provinciam Sulpicia lege sollicitat. Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geminum urbi agmen infudit. Inde cum consuli Sulpicius et Albinovanus obiecissent catervas, suas, et saxa undique a moenibus ac tela iacerentur, ipse quoque iaculatus incendio viam fecit arcemque Capitolii, quae Poenos quoque, Gallos etiam Senones evaserat, quasi captivam victor insedit. Tum ex consulto senatus adversariis hostibus iudicatis in praesentem tribunum alioque diversae factionis iure saevitum est; Marium servilis fuga exemit, immo fortuna alteri bello reservavit. Cornelio Cinna Gnaeo Octavio consulibus male obrutum resurrexit incendium, et quidem ab ipsorum discordia, cum de revocandis quos senatus hostes iudicaverat ad populum referretur; cincta quidem gladiis contione, sed vincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes. Redit ab Africa clade maior; si quidem carcer, catenae, fuga, exilium horrificaverant dignitatem. Itaque ad nomen tanti viri late concurritur, servitia - pro nefas - et ergastula armantur, et facile invenit exercitum miser imperator. Itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat expulsus, poterat videri iure agere, nisi causam suam saevitia corrumperet. Sed cum dis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna urbis Ostia nefanda strage diripitur. Mox in urbe quadruplici agmine intratur. Diverse copias Cinna, Marius Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquando saevius quam aut in Punica aut in Cimbrica urbe saevitur. Octavi consilis caput pro rostris exponitur, Antoni consularis in Mari ipsius mensis. Caesares a Fimbria in penatibus domorum suarum trucidantur, Crassi partes et filius in mutuo alter alterius aspectus. Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum. Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit. Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit. Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti. Haec tot senatus funera intra Kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit. Qui futurum fuit, si annum consulatus inplesset? Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit; quippe cum hinc octo legiones, inde quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret. Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur? Primum apud Capuam sub amne Volturno signa concurrunt, et statim Norbani fusus exercitus, statim omnes Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae. Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti. Quantum funerum in foro, in circo, in patentibus templis! nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur. Lamponius atque Telesinus, Samnitium duces, atrocius Pyrrho et Hannibale Campaniam Etruriamque populantur, et sub specie partium se vindicant. Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae; ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium qui bello finis fuit. Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant. Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta amplius milia Sulla concidit: bellum erat. Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit: isti tot in pace non plures sunt? Quis autem illos potest conputare, quos in urbe passim quisquis voluit occidit? Donec admonente Fufidio vivere aliquos debere, ut essent quibus imperarent, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi, qui mori iuberentur: novi generis edictum. Piget post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata Sorani, Plaetorios atque Venuleios, Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus lancinatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulchrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra moreretur. Possis singulorum hominum singulorum ferre poenas: municipia Italiae splendidissima sub hasta venierunt, Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentia. Nam Sulmonem, vetus oppidum socium atque amicum - facinus indignum - non expugnat aut obsidet iure belli; sed quod modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri.
X Et quid futurum fuit satis tanto hosti, cui uno imperatore resistere res Romana non potuit? additus Metello Gnaeus Pompeius. Hi copias adtrivere viri, prope tota Hispania persecuti. Diu et ancipiti semper acie pugnatum est; nec tamen prius bello quam suorum scelere et insidiis exstinctus est. Prima per legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius, inde Herculeius proluderent; mox hoc apud Segoviam, illis apud Anam flumen oppressis, ipsi duces comminus invicem experti apud Lauronem atque Sucronem aequavere clades. Tum illis ad populationes agrorum, his ad urbium excidia conversis, misera inter Romanos duces Hispania discordiae poenas dabat; donec oppresso domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, Termes, Clunia, Valentia, Auxuma et infame nihil non experta Calagurris. Sic recepta in pacem Hispania. Victores duces externum id magis quam civile bellum videri voluerunt, ut triumpharent.
XI
XII
XIII Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem se praecluserat, quasi experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat. Caesaris furor atque Pompei urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis, omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis; si moram belli, quattuor anni, sed pro clade rerum breve tempus; si locum et spatium ubi commissum est, intra Italiam; inde se in Galliam Hispaniamque deflexit reversumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessaliaque consedit; hinc in Aegypton subito transiluit, inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in Hispaniam remigravit et ibi aliquando defecit. Sed non et odia partium finita cum bello. Non enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum qui victi erant, odia victoris sese caede satiarent. Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio consulibus cum Romana maiestas toto urbe polleret recentesque victorias. Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam. Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper oblicus detractare Pompeium actisque eius obstrepere. Hinc dolor transvorsum egit et ad praesidia dignitati paranda impulit. Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat, ut vellet tamen auctioris opes; C. Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius tamen inter utrumque eminebat. Sic igitur Caesare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit. Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Gallicam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam; tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos et morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerisque concordiam matrimonii foedere tenebat, statim aemulatio erupit. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas, Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii Fortuna non caperet. Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides. De successione Caesaris senatus idemque Pompeius agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. Consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, tum dissimulante eodem negabatur: veniret et peteret more maiorum. Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. Hic Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere. Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidis Pompeius insederat; sed omnia subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Vmbria, Thermus. Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisi opprimere potuisset. Et ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit. Turpe dictu! modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi naves fugiebat. Nec Pompei ad Italia quam senatus ab urge fuga turpior: quam paene vacuam metu Caesar ingressus consulem ipse se fecit. Aerarium quoque sanctum, quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium. Pulso fugatoque Pompeio maluit prius ordinare provincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, annonae pignora, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompei exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metum in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, vinci eam sibi iussit absenti. Graecula civitas non pro mollitia nominis et vallum rumpere et incendere machinam ausa, etiam congredi navibus; sed Brutus, cui mandatum erat bellum, victos terra marique perdomuit. Mox dedentibus esse omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem. Anceps variumque sed incruentum in Hispaniam bellum cum legatis Gnaei pompei, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem opsidere et ab oppido intercludere adgreditur. Interim abundatio verni fluminis commeatibus prohibet: sic fame castra temptata sunt, obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis rediit et populationibus et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat et cedentes ad Celtiberiam consecutus aggere et vallo et per haec siti ad deditionem compulit. Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit. Quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur. Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam, quasi de industria prospera eius adversis radiarentur; quippe cum fauces Hadriani maris iussi occupare Dolabella et Antonius illa Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octavius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumvenit. Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat, nova Pompeianorum arte Cilicium actis sub mari funibus captae quasi per indaginem. Duas tamen aestus explicuit. Vna, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit. Quippe vix mille iuvenum manus circumfusi exercitus per totum diem tela sustinuit, et cum exitum virtus non haberet, tandem, ne in deditionem veniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concucurrit. In Africa quoque per et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo iam superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat victo fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte sequeretur. Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur. Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamvis hiemps media prohiberet tempestate, ad bellum navigavit; positisque ad Oricum castris, cum pars exercitus ob inopiam navium cum Antonio relicta Brundisii moram faceret, adeo impatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente ventis mari, nocte concubia, speculatorio navigio solus ire temptaverit. Exstat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem vox ipsius: "Quid times? Caesarem vehis". Contractis in unum undique omnibus copiis positisque comminus castris diversa erant ducum consilia. Caesar pro natura ferox conficiendae rei cupidus ostentare aciem provocarem, lacessere; nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium vallo obduxerat - sed quid his obessent obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent? - nunc expugnatione Dyrrachi inrita, quippe quam vel situs inexpugnabilem faceret; ad hoc adsiduis in eruptione hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt: iam vero urbium direptione sociarum, cum Oricum et Gomphos et alia castella Thessaliae vastaret. Pompeius adversus haec nectere moras, tergiversari, sic hostem interclusum undique inopia commeatuum terere, usque dum ardentissimi ducis consenesceret impetus. Nec diutius profuit ducis salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis proelio sumpta Thessalia est, et Philippicis campis urbis, imperii, generis humani facta commissa sunt. Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit; trecenta amplius milia hinc illic praeter auxilia, reges et senatum. Numquam inminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga victimarum, examina in signis interdiu tenebrae. Dux ipse in nocturna imagine theatri sui audiens plausum in modum planctus circumsonantem et mare cum pullo pallio - nefas - apud principia conspectus est. Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit; inde classica prius, inde tela. Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum, qui mox adacto in os gladio - sic inter cadavera repertus - libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa novitate volneris praeferebat. Sed nec minus admirabilior illius exitus belli. Quippe cum Pompeius adeo equitum copia abundaret, ut facile circumventurus sibi Caesarem videretur, circumventus ipse est. Nam cum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei fusus a cornu erupisset equitatus, repente hinc signo dato Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse pedites, hi venire in equis viderentur. Hanc stragem fugientis equitatus levis armaturae ruina comitata est; tunc terrore latius dato, turbantibus invicem copiis, reliqua strages quasi una manu facta est; nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa exercitus magnitudo. Multus eo proelio Caesar mediusque inter imperatorem et militem. Voces quoque obequitantis acceptae, altera cruenta, sed docta et ad victoriam efficax "miles, faciem feri!", altera ad iactatione conposita "parce civibus!", cum ipse sequeretur felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum quae exercitum eius fortuna traxisset. Superstes dignitatis suae vixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una navicula Lesbon applicaret, ut Syedris, in deserto Ciliciae scopulo, fugam in Parthos, Africam vel Aegypton agitaret, ut denique in Pelusio litore imperio vilissimi regis, consiliis, spadonum et, ne quid malis desit, Septimi desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae liberorumque moreretur. Quis non peractum esse cum Pompeio crederet bellum? Atquin acrius multo atque vehementius Thessalici incendii cineres recaluerunt. Et in Aegypto quidem adversus Caesarem sine partibus bellum. Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit. Cleopatra regis soror, adfusa Caesaris gentibus partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo quod talis passa videbatur iniuriam, odium ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si fuisset occasio. Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab isdem percussoribus Pompei obsessus in regia quamvis exigua manu ingentis exercitus molem mira virtute sustinuit. Ac primum proximorum aedificiorum atque navalium incendio infestorum hostium tela summovit, mox in paeninsulam Pharon subitus evasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus paludamento seu fato sue consilio, ut illud ingruentibus hostium teli saxisque peteretur. Tunc receptus a classicis, suis undique simul hostes adortus de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit. Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne virilia quidem portenta, Pothinus atque Ganymedes diversa per mare et terras fuga morte consumpti. Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore. In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane quasi de industria captante Fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesar filius vinceretur. Rex Pharnaces magis discordiae nostrae fiducia quam suae virtutis infesto in Cappadociam agmine ruebat. Sed hunc Caesar adgressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana de se praedicato est Caesaris, ante hoste victum esse quam visum. Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hunc reliquias partium naufragatum quidam fugae, aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum. Sparsae magis quam oppressae vires erant; auxerant sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar. Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt. Et primum strages a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuper a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere. Stati exercitus in fugam, nec duces fortius quam ut effugerent. Non inconspicua tamen mors omnium. Iam Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirente respondit hoc ipsum: "Bene se habet imperator". Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit. Ille et regi suffecit et sibi, cum interi semesi in medio cibi et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant. Cato non interfuit bello. Positis apud Bagradam castris Vticam velut altera Africae claustra servabat. Sed accepta partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit. Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, paulum quieti dedit; tunc circa primam vigiliam stricto gladio revelatur manu pectus semel iterumque percussit. Ausi post hoc virum medici violare fomentis. Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis manus in ipso volnere reliquit. Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus et partes quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto Africam superabat Hispania. Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios. Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Martem concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus Didiusque legati conflixere. Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum castigaret. Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, tempore fluctus procellae, viri, naves, armamenta confligeret! Adde situs ipsius formidinem, urgentia in unum hinc Hispaniae, inde Mauretaniae litora, mare et intestinum et externum imminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent. Mox circa obsidione urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hoc atque illos duces societatis Romanae poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda. Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare Fortuna. Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occideret, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium sensum esset; "Quo usque?" novissime illud inusitatum Caesaris oculis - nefas - post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum recto dedit, quos, etsi nondum fugerant, apparebat tamen pudore magis quam virtute resistere. Itaque ille ablegato equo similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientis, confirmare signiferos, orare, hortari, increpare, per totum denique agmen oculis, manibus, clamore volitare. Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum et ita manifesto voltu fuisse, quasi occupare mortem manu vellet; nisi quod cohortes hostium quinque per transversam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris praesidio miserat, speciem fugae praebuissent. Hoc aut et ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem, et quasi in fugientes invectus simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam et hi, dum se putant vincere, fortius sequi, et Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt. Quanta fuerit hostium caedes, ira rabiesque victoribus, sic aestimari potest, quod a proelio profugi cum se Mundam recepisset, et Caesar obsideri statim victos imperasset, congestis cadaveribus agger effectus est, quae pilis tragulisque confixa inter se tenebantur - foedum etiam in barbaros. Sed videlicet victoriam desperantibus Pompeis liberis, Gnaeum proelio profugum, cruore saucium, deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem - adeo nondum desperabat! - interficit; Sextum fortuna in Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis reservavit. Caesarem in patriam victor invehitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos. Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauros et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda nusquam: et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat! Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis ex Sulla (hic posteris cavebatur). Itaque non ingratis civibus omnes unum in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, oblata pro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia. Nec diutius lata dominatio est, set Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedam principis. Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans. Ibi in curuli sedentem cum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, terrarum orbem civili sanguine inpleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.
XIV Nam aliter salvus esse non potuit, nisi confugisset ad servitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur. Marco Antonio Publio Dolabella consulibus, imperium Romanum iam ad Caesarem transferente Fortuna, varius et multiplex motus civitatis fuit. Quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus, terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.
XV
XVI Cum solus etiam gravis paci, gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia. Lepidum divitiarum cupido, quarum spes ex perturbatione rei publicae, Antonium ultiones de his qui se hostem iudicasset, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant. In hoc velut foedus pax inter tres duces conponitur. Apud confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutabat. Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atrocitas nihil in se minus habet quam numerum centum et quadraginta senatorum. Exitus foedi, truces, miserabiles toto terrarum orbe fugientium. Quis pro indignitate rei ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint? Nam Romae capita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat; verum sic quoque civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput illis suis rostris videretur, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur. Haec scelera in Antonii Lepidique tabulis: Caesar percussoribus patris contentus fuit, ideo ne in inulta fuisset, etiam iusta eius caedes haberetur.
XVII Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur. Illi comparatis ingentibus copiis eadem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum inminentia destinatae cladis signa latuerunt. Nam et signis insedit examen et adversae cadaverum pabulo volucres castra quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit. Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se optulit, et, quae esset interrogata, "Tuus", inquit, "malus genius", ac sub oculis mirantis evanuit. Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia, aves victimaeque, promiserant. Sed nihil illo praesentius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet, quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit. Primum adeo anceps fuit, ut - par ultrimque discrimen - captas sint hinc Caesaris castra, inde Cassi. Sed quanto efficacior est fortuna quam virtus! Et quam verum est, quod moriens efflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error dedit. Cassius inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum. Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput. Brutus cum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret - ita enim non superesse bello convenerat - ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus. Qui sapientissimos ac fortissimos viros non miretur ad ultimum non sui manibus usos? Nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur.
XVIII Itaque et ille ad arma rursus, et in totis imperii viribus classis in iuvenem comparata est, cuius molitio ipsa magnifica. Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus, Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum quiete classis exercita petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper. Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris ad hostium arbitrium sub percussore moriturus. Non alia post Xerxen miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne reperiretur.
XIX Parthi clade Crassiana altius animos erexerat civilesque populi Romani discordias laeti acceperant. Itaque ut prima adfulsit occasio, non dubitaverunt et erumpere, ultro quidem invitante Labieno, qui missus a Cassio Brutoque - qui furor scelerum! - sollicitaverat hostes in auxilium. Et illi Pacoro, duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana praesidia; Saxa legatus ne veniret in potestatem a gladio impetravit. Denique, ablata Syria, emanabat latius malus hostibus sub auxilii specie sib vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatos Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset. Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum. Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.
XX
XXI Hic finis armorum civilium: reliqua adversus exteras gentes, quae districto circa mala sua imperio diversis orbis oris emicabant. Nova quippe pax, necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab imposito nuper iugo resiliebat. Ab septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrici, Pannonii, Dalmatae, Moesi, Thraces et Daci, Sarmatae atque Germani.
XXII
XXIII Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascensum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est. Tum agmine secuto cum sublatus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium praecidit.
XXIV
XXV
XXVI
XXVII
XXVIII
XXIX
XXX Missus in eam provinciam Drusus primos domuit Vsipetes, inde Tencteros percucurrit et Catthos. Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit. Inde validissimas nationes Cheruscos Suebosque et Sicambros pariter adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in antecessum pactione diviserint. Cherusci equos, Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegarant; sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum ipsoque praedam divisit et vendidit. Praeterea in tutelam provinciae praesidia atque custodias obique disposuit per Mosam flumen, per Albin, per Visurgim. In Rheni quidem ripa quinquaginta amplius castella dixerit. Bonam et Gesoriacum pontibus iunxit classibusque firmavit. Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito videretur. Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit. Sed difficilius est provincias optinere quam facere; viribus parantur, iure retinerentur. Igitur breve id gaudium. Quippe Germani victi magis quam domini erant, moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant; postquam ille defunctus est, Vari Quintili libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt. Ausus ille agere conventum, et incautus edixerat, quasi violentiam barbarum lictoris virgis et praeconis voce posset inhibere. At illi, qui iam pridem robigine obsitos enses inertesque maererent equos, ut primum togas et saeviora armis iura viderunt, duce Armenio arma corripuit; cum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne prodita quidem per Segesten unum principum coniuratione commoveretur. Itaque improvidum et nihil tale metuentem ex improviso adorti, cum ille - o securitas! - ad tribunal citaret, undique invadunt; castra rapiuntur, tres legiones opprimuntur. Varus perditas res eodem quo Cannensem diem Paulus et fato est animo secutus. Nihil illa caede per paludes perque silvas cruentius, nihil insultatione barbarum intolerantius, praecipue tamen in causarum patronos. Aliis oculos, aliis manus amputabant, unius os sutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus "tandem" ait, "vipera, sibilare desisti." Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evulsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat, in ripa Rheni fluminis staret.
XXXI
XXXII
XXXIII Hinc finis Augusto bellicorum certaminum fuit, inde rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quo se recipiebant, castra sua, quia in plano erat, habitare et incolere iussit: ibi gentis esse consilium, illud observari caput. Favebat consilio natura regionis: circa enim omnis aurifera et chrysocollae miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.
XXXIV Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictator perpetuus et pater patriae. Tractatum etiam in senatu an, quia condidisset imperium, Romulus vocarentur; sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur. |
| FORUM ROMANUM |