| This text comes from an unknown edition.
I
Capienti mihi in templo et saucium vigilia caput plurimarum arborum
amoenitate, euriporum frigore, aeris libertate recreanti obviam subito
quidam fuere, quos ab urbis spectaculo Baeticam revertentes sinister
Africae ventus in hoc litus excusserat. Quorum unus, vir, ut postea
apparuit, litteris pereruditus, subito ad me convenit et "salve", inquit
"hospes: nisi molestum est, dic nomen tuum; nam nescio quid oculi mei
admonent et quasi per nubilum recognosco". "Quid istic?", inquam, "Florus
vides, fortasse et audieris, si tamen in illo orbis terrarum conciliabulo
sub Domitiano principe certamini nostri adfuisti". Et Baeticus "Tune es",
inquit, "ex Africa, quem summo consensu poposcimus? invito quidem Caesare
et resistente, non quod tibi puero invideret, sed ne Africa coronam magni
Iovis attingeret". Quae cum me videret verecunde agnoscentem, in amplexum
effunditur et "ama", inquit, "igitur fautorem tuum". "Quidni amem?" et
manum alterutrum tenentes avidissime nascentem amicitiae foederabantur, cum
ille interim brevi intervallo usus "et quid tu", inquit, "tam diu in hac
provincia? Nec in nostram Baeticam excurris nec urbem illam revisis, ubi
versus tui a lectoribus concinuntur et in foro omni clarissimus ille de
Dacia triumphus exultat? Potesne cum hoc singulari ingenio tantaque natura
provincialem latebram pati? Nihil te caritas urbis, nihil ille victor
gentium populus, nihil senatus movet? Nihil denique lux et fulgor
felicis imperi, qui in se rapit atque convertit omnium
oculos hominum ac deorum?" Atque ego varie perturbatus "quid nunc vis ergo
respondeam? O quisquis es, mihi quoque ipsi hoc diem idem mirum videri
solet, quod non Romae morem; sed nihil est difficilius quam rationem
reddere actus tui. Quare desine me in memoriam priorem reducendo vulnus
dolorum meorum rescindere. Propitia sit illa civitas, et fruantur illa
quibus permittit. Quod ad me pertinet, ex illo die, cuius quo tu mihi
testis es, postquam ereptam manibus et capiti coronam meo vidi, tota mens,
totus animus resiliit atque abhorruit ab illa civitate, adeoque sum
percussus et consternatus illo dolore, ut patriae quoque meae oblitus et
parentum carissimorum similis furentis huc et illuc vager per diversa
terrarum." Et ille "quae tamen loca quasve regiones peragrasti"?
II
Si ita indulges otio, plane quam breviter exponam nec invitus recordabor.
Primum Siciliam nobilem vidi, domesticam Cereris. Fecundam deinde Creten,
patriam Tonantis, et a latere vicinas Cycladas salutavi. Inde me Rhodos et
ab regressu Aegyptium excepit pelagus, ut ora Nili viderem et populum
semper in templis otiosum peregrinare deae sistra pulsantem. Inde rursus
Italiam redii, et taedio maris cum mediterranea concupissem, secutus
Gallicas Alpes et lustro populos aquilone pallentes. Inde sol occidens
placuit: flecto cursum. Sed statim per horrore, per vertice, par ille
nivibus Alpinis Pyrenaeus excepit. Vides, hospes, quae spatia caeli
peragraverim, quae maris quaeque terrarum. Non aliter mehercules, si
conferre parvis magna licet, sacer ille iuvenis terras pervolitavit, cui
Terra mater capaces oneraverat frugibus amictus, et cum alite serpente
currum ipsa iunxisset, nisi toto orbe peragratio vetuit suas redire
serpentes. Liceat ergo tamen fatigatio hic aliquando subcumbere. Si Scythes
essem, iam plaustra solvissem; si vagus gubernator iam dicata pelagi deae
prora penderet. Quorumque vagabimur? An semper hospites erimus? Ferae
cubile prospiciunt et aves senescunt in nido. Si fata Romam negant
patriam, saltem hic manere contingat. Quid, quod consuetudo res fortis est?
Et ecce iam familiaritate continua civitas nobis ipsa blanditur, quae si
quid credis mihi qui multa cognovi, omnium rerum quae ad quietem eliguntur
gratissima est. Populum vides, o hospes et amice, probum, fugi, quietum,
tradem quidem, sed iudicio hospitalem. Caelum peculiariter temperatum
miscet vices, et notam veris totus annus imitatur, Terra fertilis campis et
magis collibus - nam Italiae vites adfectas et comparat aeras - serotino
non erubescit autumno. Si quid ad rem pertinet, civitas ipsa generosissimis
auspiciis instituta: nam praeter Caesaris vexilla, quae portat, triumphos,
unde nomen accepit, adest etiam peregrina nobilitas. Quippe in vetera
templa respicias, hic ille colitur corniger praedo, qui Tyriam virginem
portans dum per tota maria lascivit, hic amisit et substitit, et eius quam
ferebat oblitus subito nostrum litus adamavit."
III
Hic cum ergo respirassem, statim Beaticus "o" inquit "beatam
civitatem, quae in te fatigatum incidit. Quem ad modum tamen te
prosequitur, et quid hic agitur? Vnde subvenit reditus? An pater
ab Africa subministrat?" "Inde nequaquam, cum hac ipsa
peregrinatione offenderim. In reditu et mihi professio
litterarum." "O rem dignissimam! et quam aequo fers istud animo,
sedere in scholis et pueris praecipere?" Ad quam illius
interrogationem in hunc modum respondi: "Non minor te eius nunc
esse persuasionis, qua in ipse quoque aliquando laboravi. Toto
enim quod egimus quinquennio isto (isto) mihi pertaesum erat huius
professionis, ut nusquam vivere putarem hominem miseriorem. Sed
subinde retractanti sortemque meam cum fortunis et ceteris vitae
laboribus conferenti tandem aliquando pulchritudo suscepti operis
apparuit. Scire te ergo nunc oportet nullum humanum pretium,
nullam procurationem, nullum honorem decerni quantus hic sit
nostrae professionis. Nemque si mihi maximus imperator vitem, id
est centum homines regendos tradidisse, non mediocris honos
habitus mihi videretur; cedo si praefecturam, si tribunatum:
nempe inde honos, nisi quod merces amplior. Si ergo non Caesar,
sed Fortuna hoc genus statuionis iniunxit, ut pueris ingenuis
atque honestis praesiderem, nonne tibi pulchrum sum atque
magnificum consecutus officium? Queso enim proprius intuere, utrum
praeclarius sit sagulatis an praetextatis imperare? Barbaris
efferatisque pectoribus an mitibus et innoxiis? Bone Iuppiter,
quam imperatorium, quam regium est sedere a suggestu praecipiente
bonos mores et sacrarum studia litterarum, iam carmina
praelegentem, quibus ora mentesque formantur, iam sententiis
variis sensus excitantem, iam exemplis ro....
|