a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Gargilii Martialis Quae Supersunt
ed. Angelus Maius
Lunaeburgi apud Heroldum et Wahlstabium (1832)
Entered by David Camden (2003)

PRAEFATIO

Gargilius Martialis quo tempore vixerit, docet Lampridius in Alexandro Severo c. 37. qui eius temporis scriptorem vocat, Vopiscus autem in Probo c. 2. inter Suetonium Tranquillum et Iulium Capitolinum collocat. Incidit igitur aetas ipsius in saeculum III. a nato Christo. Proinde nescio quod in mentem venerit Servio, qui verba Virgilii explicans, ubi materiam de arboribus tangens his verbis utitur Georg. IV. 147.

Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis
Praetereo, atque aliis post commemoranda relinquo,

haec addit: Gargilium Martialem significat. Quomodo enim Virgilius talem indigitare potest, qui tribus post saeculis demum in lucem prodiit? Volebat fortasse scribere, illud, quod aliis Poeta reliquit, Gargilium Martialem post tria saecula demum executum esse.

Scripsit I. historiam Augustam, teste Lampridio in Alexandro Severo, et Vopisco in Probo, qui ad eum provocant; II. de hortis, teste Cassiodoro Divin. lect. cap. 28. qui hoc ipsum elogio mactat: "Quodsi huius studii requirantum auctores, de hortis scripsit pulcherime [sic] Gargilius Martialis, qui et nutrimenta olerum, et virtutes eorum diligenter exposuit, ut ex illius commentarii lectione, praestante Domino, unusquisque et saturari valeat et sanari." Testis et Servius loc. allegato, tum imprimis Palladius, qui Gargilium de ficu, ceraso, amygdalis, nucibus, citro et aliis huiusmodi fructibus agentem citat.

Tandem de re veterinaria sive medicina animalium scripsisse, ex antiquis nemo equidem memorat, fragmentum tamen Curae boum superstes testatur. Illud habuit Jo. Rhodius, illiusque edendi spem fecerat in Lexico Scriboniano p.367. Edidit autem Christianus Schoettgenius in Scriptoribus Rei Rusticae, curante Jo. Matthia Gesnero, ex apographo Codicis monasterii Corbeiensis, qui tunc temporis Coloniae apud S. Pantaleonis depositus erat, asservato in bibliotheca Lugduno-Batava.

Unicum id saltem monumentum erat, quod e Gargilii Martialis scriptis hucusque ad nos pervenit.

Ilii accedunt nunc duo alia, ab Angelo Maio detecta, nempe:

I.

de arboribus pomiferis fragmentum, ex Codice rescripto bibliothecae regiae Neapolitanae, editumque in eius: Classicorum auctorum e Vaticanis codicibus editorum Tomo I. p.391-413.

II.

de pomis seu medicina ex pomis, e Codicibus duobus medicis bibliothecae Vaticanae, editum in eadem collectione. Tom. III. p.416-426.

Quae ex ista collectione magni apud nos pretii et in Germania raro obvia, in gratiam nostratium recudi curavimus, ut et nostra repetitio supplemento esse possit collectionibus Rei rusticae scriptorum, quae hucusque apud nos prodierint.

Ad scriptorum de re rustica enim corpus pertinuisse etiam scripta Gargilii Martialis, Petrus Victorius testatur in praefatione ad Catonem, Varronem et Columellam, scilicet in codicis manu exarati, quo ad hos scriptores restituendos usus est, inscriptione Gargilii Martialis quoque nomen adfuisse, quamvis ipsum opus defuerit.

FORUM ROMANUM