a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Gargilius Martialis
Curae boum
ed. Ernest Lommatzsch (Leipzig: Teubner, 1903)


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23


1 Ad boum morbum salem tritum per cornu cum vino in potionem dabis. Boves morbus ne noceat, dato tres micas salis, terna lauri folia et totidem porri sectivi, ulpici et alii ternas spicas, turis grandis grana terna, herbae Sabinae herbas ternas, rutae cauliculos ternos, sambuci..., carbones ternos.

2 Haec omnia sub divo caeli per triduum ex eadem potione dato, adiecto scilicet vino. Quod ita partieris, ut aequas potiones per triduum accipiat. Sane is, qui dabit, sublime stet et vaso ligneo infundat in os, deiciat in gutture.

3 Boves si aegrotare coeperint, dato continuo ovum gallinacium, quod crudum integro facito ut devoret: postero die caput ulpici alii... Bos si aegrotat, cotidie ei dato unam heminam vini et exerce bene vivere medium. Si aegrotat, herbam centauream contritam ex vino infunde per cornum.

4 Bos si aegrotat, muriam salsamenti optimam et malum terrae, aquae sext., aceti, sil, rutam conterito et labris perfricato; vel radicem herbae personaciae conterito et primo die dato unc. I vinique sext. I et aquae. Bos si aegrotat, iunci radicem decoques et per cornum dabis.

5 Ad tussim boum. Bos si tussiet aut si suspirabit, terrae malum, ovum crudum et adipem suillum et vinum vetus (adipem tamen prius liquefacito et dato) bibat; vel marrubium cum vino datur.

6 Si bos collum subtorserit, ebulo contrito perunguitur saepe vel medulla taurina, prius tamen axungia perfricato.

7 Si in collo nervi laboraverint, sumito corticem novam de subero, comburito ut carbones fiant, et terito ex vino veteri et axungia bene inter se commixto et perfricato. Si collo pili saepius defluunt, ulmi vernaculi radicem ex vino decoquito ad tertias et eo, cum opus non faciet, saepius perunguito vel adipe ursina vel medulla taurina, prius tamen axungia perfricato.

8 Ad intestinorum dolorem. Si bovi intestina dolebunt, sumito vini sext. III et olei hemin. et permixtum per cornum et curat remediabitur. Item aliud: salis pugnum et cepae capita X pariter conterito et in offae modum reficito, eam in anum bovis inicito et fac eum arare continuo folli et sanus erit.

9 Ad scabiem boum. Scabies bobis neves, et erbam si satrum tundes, et ex eo pecus lavabis; et ex aqua, in qua lupini decocti fuerint, nihilominus lavabis. Bobus et ceteris pecoribus scabiem ut discutias, intibum silvaticum conteris et perunguis.

10 Bos aut asinum si eosdem morbos inciderint, sumito scillam aut ramni radicem, id est spinam albam quam tenerrimam, et in aquam infundito, quam per dies XIV bibat; unde expurgabuntur et sanitas consequitur.

11 Ad sanguisugam. Hirudinem si bos devoraverit, cimicem conteres et ad nares eius admovebis: statim eicies.

12 Ad fastidium. Bos si non rumigat, salicis folia aut corticem eius viridissimam contundito, et in eo sext. vini addito et olei partem quartam, in se bene misceto et per cornum bovi infundito. Intestinum enim movit ut pedere non cesset; enovit sanabitur.

13 Potio iumentorum. Iumenta sic potionabis: stercus leporinum et cepam siccam cum vino conterito et per cornu dato. Iumentum ruscones si habebit, alium cum axungia conteris et dabis; aegri des remedium feniculi cum cepa conteris et potionabis. Iumenta si crocinabuntur, marrubium et axungiam conteris et in vino dabis.

14 Ad glandulas iumentorum: luna XIV mane, antequam manus laves, iumento omnia impedimenta tollis, et manus sinistrae digito medicinali de glandula adprehendis et haec dicis: senti precante: nec lapis lanam feri nec lumbricos oculos habet nec mula parit: utriculum cossia herpiosum arbor fuit manu humana haec ipsa concisa est, carbo factus est et si tuber, si panus evala subula neceris nec radices agas. Hoc semel dices.

15 Si iumentum stercus gallinacium comederit, brassicam agrestem terito cum oleo et aceto, dato bibat per cornum.

16 Ad abundantiam sanguinis genestam viridem conterito et eam in vino sive in aqua permixtam dato per cornum.

17 Ad infirmitatem iumentorum. Iumentum si male habuerit, cineris lixivae cyatos VIII, olei cyatos VI consubige et in se et dat bibat per cornum, et currat ne minus horas aut... Seniores ut bene valeant: oponacis unc. I conteris, ex vino dabis potionem.

18 Ad scabiem iumentorum: Arabis bituminis po. III, sulfuris po. II, picis liquidae po. VI, picem, mentam, oleum mitte in ollam integram, sine quiescat. Dein superinfricato, qui et trita erunt, et quae soleta, adice bitumen, sulfur nigro et ita infunde, sed diligenter coques, ne ferveat, sed leni igni vel carbonibus calefacito et removes ab igne et colas ac resolutum prius aceto admiscebis. Hoc medicamento perunguis iumenta alternis diebus ne plus bis aut quater.

19 Ad pituitas anisi unc. III, benetoris dabis cum vino permixtos cyatos VI ad cornum. Ex quo medicamento etiam per sinistram narem duas dragmas infundis. Item aliud: stercoris scrofini pulverem contritum diligenterque cribratum studiose servabis, ut si quando iumento pituita molesta erit, ex confecto pulvere cum vino veteri, quantum videtur posse sufficere, per cornum deicias, et sanabitur statim.

20 Ad stranguriam. Si quod iumentum cuiuslibet generis stranguriam patitur, de sinistra manica tunicae peduculum eximis eumque in aureum equi sinistram conicies, continuo sanabis. Sed cum hoc facies, peduculum omnino non nomines.

21 Ad morsum muris aranei. Si quod iumentum mus caecus morderit, acetum acrum bene cum orbita infundito et consubigis et sic tollis, et inde acu ferrea morsum bene compungito et supra dicta terra confricato. Hoc per triduum facito, et cornu cervino suffumigato.

22 Ad vermes necandos scillae sucum instillato et pice liquida tangito.

23 Ad pedes attritos. Boves si pedes adtriverint, priusquam in viam mittas, pice liquida cornua perunguito. Famicem si boves habuerint, sale et aceto diligenter eluito, posa aeris flos contritum commixtum cum axungia vel alumine solo vel galla cum alumine.


FORUM ROMANUM