a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Gargilius Martialis
De pomis seu Medicina ex pomis
ed. Angelus Maius (Lunaeburgi apud Heroldum et Wahlstabium, 1832)


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26


1 Malorum genera sunt multa, tamen duo sapores. Dulcia vix egeruntur, flegma nutriunt, fellis ardorem movent, inflationes faciunt, quamvis humida et frigida sint. Cocta obvoluta farina cineri trita oculorum tumores tollunt.

2 Mala acida et matura omnibus commoda, et bene digeruntur. Sunt et agrestia mala quae restringunt. Cocta bene digeruntur. Sucus eorum suspiriosis prodest.

3 Pyrorum natura styptica. Genera sunt multa: quaedam acida, quaedam dulciora, quaedam austera. Acida habent aliquid caloris: unde plerumque dissolvunt stomachum inhaerentem flegmati densissimo. Dulcia, quae sunt aquata et soluta, nihil in se, neque frigidi neque calidi continent. Ex quibus singulis, pro discretione rerum et necessitate causarum, ordinanda etiam sunt subsidia medelarum. Austera et acida stomacho conveniunt, sitim movent: dulcia omnia contraria. Ante cibum sumpta ventrem stringunt; post cibum ventrem resolvunt.

4 Cydonia plurimi eustomacha vocaverunt. Styptica urinam conprimunt propter, austeritatem. Cruda austeriora, cocta grata. Cruda et matura coeliacis, dysentericis, sanguinem reicientibus prosunt. Cocta in cinere obvoluta farina dantur in febribus laborantibus. Incisa cocta in aqua, data stomacho dolentibus. Vinum eorum dysentericis, coeliacis, nauseantibus, sanguinem spuentibus potui dato. Cocta in mulso, trita stomacho inposita defectiones tollunt.

5 Persicorum cibus stomacho inutilis, quod cito sucus eius aciscat, et caro eius indigestionem faciat. Tamen post cibum utiliter dantur: nec non et cocti in iure cum pullo gallinaceo, nauseam restringunt. Folia eorum trita cum calda contra lumbricos similiter et umbilico inponantur. Nucleos persicorum cum aceto et oleo capitis dolentis fronti inlinito. Gummi eorum in pusca sanguinem reicientibus potui dato. Sucus foliorum eius vulnera aurium vermes habentium curat.

6 Armeniaca calida et styptica, stomacho valde utiliora in cibo sumpta.

7 Cytriorum non una eademque virtus in omnibus partibus: cortex thermanticus: caro alba media temperata acrimonia cum semine, styptica: cortex austerioris naturae, modice sumptus, aut in potione calida diutius immersus digestionem operatur. Caro eius alba flegma nutrit, foramina interiora cludit, et stomachum opprimit, tarde coquitur, indigestiones facit. Acrimonia eius cum semine trita morsui canino succurrit. Incisum, cum omnibus in se coctum, serpentium morsu et fungorum venena curat.

8 Pruni pomum recens ventrem solvit, stomacho contrarium est: siccum non tam molestum est: in mulso coctum alvum commovet.

9 Mespila hiemalia maiora ventrem purgant. Asperrimus in mespilis fructus fluxum ventris fortiter detinet, et stomachum dissolutum stringit: viscida et constrictiva sunt immatura.

10 Zeziparum calidum est, stomachum gravat, sitim movet: veterrimum urinam movet. Folia eius trita cum pomis et vino potui dato spleneticis et hydropicis.

11 Sorba et praecocia poma eorum viscida et constrictiva sunt.

12 Ficorum natura calidissima est. Aridi humectant et deducunt: humectant quidem, quia pingui suco sunt; calefaciunt autem propter sucum. Egeritur etiam dulcendo eorum. Primi eorum, qui fuerint, pessimi sunt propter nimium sucum. Sicci calidissimi sunt, sed egeruntur. Cocti in aqua cum hyssopo omnia pulmonum vitia cum tusse curant. Triti cum melle, carbunculum curant.

13 Uva calida est et humida, sed egeritur, maxime tamen alba: quae autem immatura est, minus calefacit; sed mustum tantum purgat. Passa vero uva egeritur quidem, sed exurit. Enucleata quidem trita cum cymino omnes indigestiore et tumores verendorum sive carbunculos curat.

14 Mororum poma ad praesens stomacho utilia, eo quod refrigerant. Quod si alius cibus non superveniat, inaciscunt. Fit ex suco mori medicamen mirificum contra omnia vitia oris, faucium, arteriarum vel dentium. Sucum pomorum maturissimorum lento igne cocta ad mellis crassitudinem, mitis aluminis scissi, myrrhae singulas drachmas, simul commisceto, et cum pinna perungue.

15 Myxorum virtutem frigidam suspicamur: ardorem febricitantium extinguunt. Ore conpressus sucus glutiatur: in cibo sumptus stomachum egerit: solutioni ventris obsistit: tritus et cum fabae pulvere mixtus inpositus collectiones supportare non patitur. Ossa combusta, trita cum butyro, combustis medentur.

16 Ceresia viride pomum ventrem humectat et provocat; aridum siccat ac detinet: viride stomacho contrarium est, siccum utile. In hoc pomo tres inesse virtutes suspicamur. In quibusdam sapor austerus est, in aliis acidus, in aliis dulcis. Austerae ventrem constringunt, stomachum confortant. Acidae iudicantur flegmate abundantibus stomachis opportunae: nam magis siccant, et crassitudinem dentium orisque humorem incidunt. Dulces stomacho contrariae. Citius autem praenestinae fluunt. Gummus eorum ore detentus et glutiendus arteriam linit, vetustissimam tussem compescit: cum mero potatus calculos frangit.

17 Tuber virtutem habet stypticam. Poma ipsa commixta, stomacho nauseanti, fluxui ventris, et sanguinem reicientibus prosunt.

18 Avellanae praenestinae stringunt; coctae autem minus. In cibo sumptae capiti dolorem incutiunt, stomachi inflationem distendunt, corpori sano pinguedinem conferunt. Nuclei earum triti, cum mulso potati veterem tussem conpescunt.

19 Castaneae, suaves cibo, difficilis digestionis, virides stringunt, coctae minus. In cinere aut in vase fictili assatae, tritae cum melle, ieiunis tussientibus datae prosunt. Aqua, in qua coctae fuerint, datur coeliacis, dysentericis et sanguinem conspuentibus.

20 Balnarum glandes virides stringunt, coctae minus indigestionem faciunt.

21 Pistaciorum virtus austera et styptica est, stomacho adcommoda. Pulmones purgant in cibo sumpti: triti cum vino contra omnes morsus iuvant.suffumigato.

22 Nuces rotundae viridee, utpote adhuc aquatioris humoris, stypticae et frigidae virtutis, stomacho aliquid vigoris adquirunt, ventrem molliunt: maturae nutriunt et egeruntur: cum fuerint mundae, inflant: cortices vero earum stringunt. Siccae vero nuces duae, cum totidem ficis, et XX. rutae foliis addito salis grano conteruntur, et in vino commixtae contra omnia venena repugnant. Tritae cum corio suo, umbilico inpositae, lumbricos occidunt. Folia earum cum aceto trita, auribus instillata, auditum praebent.

23 Amygdalarum dulcium virtutes calidissimae sunt et nutriunt. Calidae sunt ob pinguedinem; nutriunt, quia carnosae. Amygdala recens stomachum onerat; sicca cum pellicula sua commixta, stomacho utilis, venerem movet, ebrietatem arcet, somnum facit. Trita cum mentarum succo, sanguinem reicentes iuvat. Nuclei torti triti sucus tussem tollit. Amygdalae amarae fortiores sunt: spleni, iecinori, morbo regio, nucleos tritos cum melle potui dato. Cum oleo tritas in aurem stillato: antiquam surditiem tollunt. Tritae cum aceto vulnera in mento nata et impetigines tollunt. Gummi earum ex pusca dantur sanguinem reicentibus. Hepaticis congruae sunt, purgato cortice in aqua tepida, et sic commedantur.

24 [Malorum granatorum] multae virtutes sunt: dulcia et acida, vinolenta et acerba. Dulcia habent aliquid caloris, ideo imflammationes stomachi commovent et egeruntur, et ex parte nutriunt. Febricitantibus non dantur. Acida frigidiora stomacho refrigerant, iecinore laborantibus succurrunt. Vinolenta in usu meliora sunt, quia mediae virtutis sunt. Acerba illa sunt, quibus folia curvantur. Frigida siccata constringunt. Post haec omnia aperina appellantur. Sucus malorum granatorum acidorum stomachum nauseantem stringit. Mala cum granis suis in partes duas divisa in aqua cocta potui dato coeliacis et dysentericis: integra cocta, in vino pota, contra lumbricos et tineas. Cortex sicca cum galla equi trita vitia dentium curat. Cocta in vino trita perniciones et tumores omnes tollit gingivarum. Aqua, in qua cocta fuerit, gargarizatur contra tumores gingivarum. Flos eius arboris, qui emnonruas vocatur, siccatur in umbra: tritus omnibus vulneribus medetur: cum melle tritus vulnera oris curat.

25 Pinorum nuclei calidissimi sunt: fortius ventrem commovent, stomachum et renes calefaciunt, urinam purgant: cum vino dulci potati ventrem movent. Fit ex iisdem oxyporium utile. Nucleos purgatos lasere, nitro, cymino, palmulis admixtos, cum melle dato: flegmaticos curant.

26 Palmarum thebaicarum vel nicolaorum poma sunt dactylica; habent aliquid caloris: cocta in vino stomachi dolorem tollunt. Cibus eorum nutrit corpus. Recentia somnun faciunt, capitis dolorem movent: sicca stomacho commoda. Tussem cum sanguine compescunt in cibo sumpta, aut si coctio eorum libatur. Trita cum mastice et stomacho apposita, defectionem et sudorem nimium tollunt. Ossa eorum combusla et trita cum gallis granati et sicco cortice, sanguinem de naribus sistunt. Membrana quae ossibus inerit, scissa labia glutinat: carbonibus fumata, [ut ait] Hippocrates, extrahunt partum. Fit ex iis emplastrum mirificum, quod phoenicium appellatur. Cortex eius viridis et tenera tunsa cum resina et ceteris pari pondere confecta, vulnera interius et podagras desiccat; surditiem purgat. Recentia eius poma facilius egeruntur; et eorum virtus, ut myrrha, calefacit.


FORUM ROMANUM