a digital library of Latin literature
   
CSL Home



Keyword Search
  
     advanced search

Browse by:
          Author
          Title
          Genre
          Date

Full Corpus:
   All available texts
      (single page)



Help
Secondary Texts

What's New
Copyright
Credits
Contact Us

Gargilius Martialis
Vita Alexandri Severi
ed. Hermann Peter, Historicorum Romanorum Fragmenta
Leipzig: Teubner, 1883 (pp. 341-342)


TESTIMONIA

1 Vopisc. Prob. 2, 7 Et mihi quidem id animi fuit ut—imitarer—Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem ceterosque qui haec et talia non tam diserte quam uere memoriae prodiderunt.

2 Lampr. Alex. 37, 9 Quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est. [fr. 1.]


VITAE ALEXANDRI SEVERI FRAGMENTVM

1* Lamprid. Alex. 37, 3 Vsus conuiuii diurnus [Alexandri] hic fuit: uini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum pondo quinquaginta. nam semper de manu sua ministris conuiuii et partem et partes aut holerum aut carnis aut leguminum dabat, senili prorsus maturitate patrem familias agens. erant decreta et carnis diuersae pondo triginta, erant et gallinacei duo. adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis matris deum et ludis, Apollinaribus et Iouis epulo et Saturnalibus et huiusmodi festis diebus fasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaceis duobus. leporem cottidie habuit, uenationem frequentem, sed eam cum amicis diuidebat et is maxime quos sciebat per se non habere. nec diuitibus quicquam talium munerum misit sed ab his semper accepit. habuit cottidie amuli sine pipere sextarios quattuor, sine pipere duo, et, ne longum sit omnia inserere, quae Gargilius eius temporis scriptor singillatim persecutus est, omnia et ad modum et ad rationem illi sunt praebita.


FORUM ROMANUM